Skip to content
On True Religion

CAPUT XXXVlll · 38 of 55

Aliud idololatriæ genus, quo peccalor triplici cupiditati servit.

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

69. Est enim alius deterior et inferior cultus simulaerorum, qoo phantasmata sua colunt, et quidquid animo errante cum superbia vel tumore cogitando imaginati fuerint, religionis nomine observant, donec fiat in anima nihil omnino colendum esse, et errare homines qui superstitioni se involvunt, et misera se implicant servitute. Sed frustra boc sentiunt : non enim efficiunt ut non serviant; remanent quippe ipsa vitia, quibus ut ipsa colenda opinarentur attracti sunt. Serviunt enim cupiditati triplici, vel voluptatis, vel excellentiae, vel spectaculi. Nego esse quemquam istorum qui nihil colendum existimant, qui non aut carnalibus gaudiis subditus sit, aut potentiam vanam foveat, aut aliquo spectaculo delectatus insaniat. Ita nescientes diligunt temporalia , ut inde beatitudinem exspectent. His autem rebus quibus quisque beatus vult effici , serviatnecesseest, velit nolit. Nam quocumque duxerint, sequitur; et quisquis ea visus fuerit auferrc posse, metuitur. Possunt autem auferre ista, et scintilla ignis et aliqua parva bestiola. Postremo, ut omittam innumerabiles adversitates, tempus ipsum auferat necesse est omnia transeuntia. Itaque cum omnia temporalia mundus iste concludat, omnibus mundi partibus serviunt, qui propterea putant nihil colendum esse ne serviant.

70. Verumtamen quanquam in hac rerum extremilate miseri jaceant, ut vitia sua sibi dominari patiantur, vel tibidine, vel superbia, vel curiositate damnati, vel duobus borum, vel omnibus: quamdiu sunt in hoc stadio vitæ humanæ , licet eis congredi et vincere, si prius credant quod intelligere nondum valent, et non diligant mundum; quoniam omne quod in mundo est, sicut divinitus dictum est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio sæculi (I Joan. II, 16). Hoc modo tria illa sunt notata - nam concupiscentia carnis, voluptatis infimæ amatores significat; concupiscentia oculorum,curiosos; ambitio sæculi, superbos.

71. Triplex etiam tentatio in homine, quem Veritas ipsa suscepit, cavenda monstrata est. Dic, inquit tentator, lapidibus istis, ut panes fiant. At ille unus et solus magister : Non, inquit, in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. Ita enim domitam docuit esse oportere cupiditatem voluptatis, ut nec fami cedendum sit. Sed forte dominationis temporalis fastu decipi poterat, qui carnis voluptate non potuit; omnia ergo mundi regna monstrata sunt, et dictum est: Omnia tibi dabo, si prostratus adoraveris me, Cui responsum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Ila calcata est superbia. Subjecta est autem extrema etiam curiositatis illecebra : non enim ut se de fastigio templi præcipitaret urgebat, nisi causa tantum aliquid experiendi. Sed neque hic victus est, et ideo sic respondit, ut intelligeremus non opus esse ad cognoscendum Deum, tentationibus visibiliter divina explorare molientibus : Non tentabis, inquit, Dominum Deum tuum (Matthl. iv, 1-10, et Luc. IV, 2-12). Quamobrem quisquis intus verbo Dei pascitur, non quæprit in ista eremo voluptatem. Qui uni Deo tantum suhjectus est, non quaerit in monte, id est in terrena elatione jactantiam. Quisquis aeterno spectaculo incommutabilis veritatis adhaerescit, non per fastigium hujus corporis, id est per bos oculus præcipitatur, ut temporalia et inferiora cognoscat.