CAPUT XLIII · 43 of 55
In homine vis judicandi de corporum et temporum proportione. Qui in perpetua verilate modus ordinis.
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
80. Redeamus ad nos, et omittamus ea quae cum arbustis et bestiis habemus communia. Uno namque modo hirundo nidificat, et unumquodque avium genus uno aliquo suo modo. Quid est ergo in nobis, quo et de illis omnibus judicamus, quas figuras appetant, et quatenus impleant, et nos in ædificiis aliisque corporeis opcribus, tanquam dominr omnium talium figuraram, innumerabilia machinamur? Quid est in nobi3, qnod intus intelligit has ipsas visibiles corporum moles proportione magnas esse, vel parvas; et omne corpus habere dimidium, quantulumcumque sit; et si dimidium, innumerabiles partes: itaque omne granum milii suae parti tantæ, quantam in hoc mundo nostrum corpus tenet, tam magnum esse quam mundus est nobis, totumque istum mundum flgurarum ratIone pulchrum esse, non mole; magnum autem videri, non pro sua quantitate, sed pro brevitate nostra, id est animalium quibus est plenus; quae rursus cum habeant infinitatem divisionis, non ipsa per se, sed in aliorum , et maxime ipsius universi comparatione tam parva sont? Nec in spatio temporum alia ratio est; quia ut omnis loci, sic omnis temporis longitudo habet dimidium sui: quamvis enim sit brevissima, et I Editi, qui ratione uti potest; et paulo post GoT. et Ara. inatmbere debet ut surgal. At Mss. habent, quia ratione, etc. et altero loco carent voce debetfqusc etiam abost a Bad. ctEx. I In Mss. non est, tum Ubere. incipit , et progreditur, et desinit. Itaque non potest nisi habere dimidium, dum ibi dividitur qua transit . ad finem. Ac per hoc et brevis syllabæ tempus in comparatione longioris breve, et hora brumalis æstivæ horæ comparata minor est (a). Sic mora unius horæ ad diem, et diei ad mensem, et mensis ad annum, et anni ad lustrum, et lustri ad majores circuitus, et ipsi ad universum tempus relati breves sunt; cum illa ipsa numerosa successio, et quaedam gradatio , sive locadium , sive temporalium spatiorum, non tumore vel mora , sed ordinata convenientia pulchra judicetur.
81. Ipse autem ordinis modus vivit in veritate perpetua , nec mole vastus, nec protractione volubilis; sed potentia supra omnes locos magnus, æternitate super omnia tempora immobilis : sine quo tamen nec ullius molis vastitas in unum redigi, nec ullius temporis productio potest ab errore cohiberi, et aliquid esse vel corpus ut corpus sit, vel motus ut motus sit. Ipsum cst unum principale, nec per finitum nec per infinitum crassum, nec per finitum nec per infinitum mutabile. Non enim habet aliud hic, aliud alibi; aut aliud nunc, aliud postea : quia summe unus est Pater Veritatis, Pater suæ Sapientiæ quae nulla ex parte dissimilis, similitudo ejus dicta est et imago, quia de ipso est. Itaque etiam Filius recte dicitur ex ipso, cætera per ipsum. Praecessit enim forma omnium summe implens unum de quo est, ut caetera quae sunt, in quantum sunt uni similia, per eam formam lierent.