CAPUT XXVII · 27 of 55
Utriusque hominis decursus in universo hominum genere.
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
50. Sicut autem isti ambo nullo dubitante ita sunt, ut unum eorum, id est, veterem atquc terrenum, possit in hac tota viia unus homo agere, novumvero et coelestem nemo in hac vita possit nisi cum vetere; nam et ab ipso incipiat necesse est, et usque ad visibilem mortem cum illo, quamvis eo deficiente, se proficiente, perduret: sic proportione universum genus humanum, cujus tanquam unius hominis vita est ab Adam usque ad finem hujus sæculi, ita sub divinae providentiæ legibus administratur, ut in duo genera distributum appareat. Quorum in uno est turba impiorum, terreni hominis imaginem ab initio sæculi usque ad finem gerentium. In altero, series populi uni Deo dediti, sed ab Adam usque ad Joannem Baptistam terreni hominis vitam gerentis servili quadam justitia : cujus historia Vetus Testamentum vocatur, quasi terrenum pollicens regnum; quae tota nihil aliud est quam imago novi populi, et Novi Testamenti pollicentis regnum coelorum. Cujus populi vita interim temporalis incipit a Domini adventu in humilitate, usque ad diem judicii, quando in claritate venturus est. Post quod judicium, veterc homine exstincto, erit illa mutatio quae angelicam vitam pollicetur : Omnes enim resurgemus, sed non omnes immutabimur (I Cor. xv, 51). Rcsurget ergo pius populus, ut veteris hominis sui reliquias transformet in novum. Resurget autem impius populus, qui ab initio usque ad finem veterem hominem gessit, ut in secundam mortem praccipitetur. Ætatum autem articulos, qui diligenter legunt, inveniunt ; nec zizania nec paleas perhorrescunt. Impius namque pio vivit, et peccator justo, ut eorum comparatione alacrius, donec perficiatur, assurgat.