Skip to content
On True Religion

CAI'UT XIV · 14 of 55

A libero arbitrio peccatum.

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

27. Defectus autem iste quod peccatum vocatur, si tanquam febris invitum occuparet, recte injusta pocna videretur, quæ peccantem consequitur, ct quæ damnatio nuncupatur. Nunc vcro usque adeo peccatum voluntarium cst malum, ut nullo modo sit peccatum, si non sit volunarium (b) ; et boc quidem ila manifestum est, ut nulla binc doctorum paucitas, nulla indonctorum turba dissentiat. Quare ant negandum cst peccatum committi, aut fatendum est voluntate committi. Non autem recte Degat peccassc animam, qui et pœnitendo cam corrigi fatetur , et veniam pænitenti dari , ct perseverantem in peccatis justa lege Dei damnari. Postremo , si non voluntate male facimus, nemo objurgandus est omnino , aut monendus : quibus sublatis Christiana lex ct disciplina omnis re- (a) i Retract. cap. t3, n. 4. ibkl. n.j. liginnis auferatur necesse cst. Voluntate ergo peccatur. Et quoniam peccari non dubium est, ne hoc quidem dubitandum vidco, habere animas liberum volUtatis arbitrium. Tales enim servos suos meliores esse Deus judicavit , si ci servirent liberaliter : quod nullo modo fieri posset , si non voluutate . sed necessitate servirent.

28. Liberaliter igitur Deo Ang.li serviuut , neque hoc Deo, sed ipsis prodest. Deus enim bono alterius non indigct, quoniam a scipso est. Quod autem ab eo genitum cst, idipsum est; quia non est factum, sed genitum. Illa vcro quæ facta sunt, ejus bono indigeri, sammo sciliect bono, id cst summa essentia. Minus autem sunt quam crant, cum per animæ peccatum minas ad illum moventur : nec tamen penitus separantur ; nam omnino nulla essent. Quod autem affectibus contingit animæ, hoc lucis corpori : nam illa movetur voluntate v corpus autcm spatio. Quod autem homini a perverso angelo persuasum dicitur, ctiam ad hoc utique voluntate consensit. Nam si necessitate id fccisset, nullo peccati crimine teneretur