Skip to content
On True Religion

CAPUT LIt · 52 of 55

Et curiositas et alia vitia sunt occasio f ad virtutem.

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

401. Si autem omnes fatentur per corpus ista sentiri, et animum meliorem esse quam corpus, nihilne per se animus ipse conspiciet, aut quod conspiciet (a) >'empe MaoichæGrum in vetxn Testamentum. potes: esse, nisi multo excellentius longeque prastantius? Imo vero commemorati I ab iis quæ judica- mus, intueri quid sit secundumquod judicamus, et ab operibus artium conversi ad legem artium, cam speciem mente contuebimur, cujus comparatione fœda sunt quae ipsius benignitate sunt pulchra. invisibilia enim Dei, a creatura mundi, per ea que facta sunt, intellecta conspiciuntur, et sempiterna ejus virtus ei divinitas (Rom. I, 20). Hæc est a temporalibus ad æterna regressio, et ex vita veteris hominis in novum hominem reformatio. Quid est autcm unde homo commemorari non possit ad virtutes capessendas, quando de Ipsis vitiis potest? Quid enim appetit curiositas nisi cognitionem, qunc certa esse non potest, nisi rerum æternarum et eodem modo se semper habentium? Quid appetit superbia nisi potentiam, quæ refertur ad agendi facilitatem, quam non invenit anima perfecta nisi Deo subdita I, et ad ejus regnum summa charitate conversa ? Quid appetit voluptas corporis nisi quietcm, quae non est nisi ubi nulla est indigentia et nulla corruptio ? Cavendi sunt ergo inferiores inferi, id est pst haric vitam pœnæ graviores , ubi nulla potest esse commemoratio veritatis, quia nulla ratiocinalio: ideo nulla ratorinatio, quia non cam perfundit lumen verum , quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Quarc festinemus, et ambulemus cum dies prresto est, ne nos tenebrae comprehendant (Id. XII, 35). Festinemus a secunda morte liberari (Apoc. xx, 6, 14, et XXI, 8), ubi nemo est qui memor Dei sit, et ab inferno, ubi nemo confltebitur Dco (PsaL VI, 6).