CAPUT XXV · 25 of 55
Quorum hominum seu librorum auctoritati de Dei cultu credendum.
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
46. Quonbm igitur divina providentia, non solum singulis hominibus quasi Privatim, sed universo gencri humano tanquam publice consulit; quid cnm singulis agatur, Deus qui agit atque ipsi com quibus agitur sciunt. Quid autcm agatur cum genere humano, per historiam commendari voluit, et per prophetiam. Temporalium autem rerum fides, sive præteritarum, sive futurarum, magis credendo quam intelligendo valet Sed nostrum est considerare, quibus vel homi. nibus vel libris credendum sit ad colendum recte Deum, quæ una salus est. Hujus rei prima disceptatio est, utrum iis potius credamus, qui ad multos deos, an iis Qui ad unum Deum colendum nos vocant. Quis dubitet eos potissimum sequendos qui ad unum vocant, præsertim cum illi multorum cultores, de hoc uno Domino cunctorum et rectore consentiant ? et certe ab uno incipit numerus. Prius ergo isti sequendi sunt, qui unum Deum summum solum verum Deum, et solum colendum esse dicunt. Si apud hos veritas non eluxerit, lum demum migrandum est (a). Sicut enim in ipsa rerum natura major est auctoritas unius ad unum omnia redigentis, nec in genere humano multitudinis ulla potentia est nisi consentientis, id est, unum sentientis : ita in religione qui ad unum vocant, eorum major et fide dignior esse debet auctoritas.
47. Altera consideratio cst dissensionis ejus quae de unius Dei cultu inter homines orta est. Sed accopimus, majores nostros eo gradu fidei *, quo a temporalibus ad æterna conscenditur, visibilia miracula (non enim aliter poterant) secutos esse : per quos id actum est, ut necessaria non essent posteris. Cum enim Ecclesia catholica per totum orbem diffusa atque fundata sit, nec miracula iila in nostra tempora durare permissa sunt, ne animus semper visibilia quæreret, et corum consuetudine frigesceret genus humanum, quorum novitatc flagravit (b) : nec jam nobis dubium esse oportet iis esse credendum, qui cum ea prædicarent quæ pauci assequuntur, se tamen sequendos populis persuadere potuerunt. Nunc enim agitur quibus credendum sit, antequam quisque sit idoneus ineundæ rationi de divinis et invisibilibus rebus; nam ipsi rationi purgatioris animae, quae ad perspicuam veritatem pervenit, nullomodo auctoritas humana praeponitur : sed ad hanc nulla superhia perducit I. Qua si non esset, non essent hæretici, neque schismatici, nee carne circumcisi, nec creaturae simulacrorumque cultores. Hi autem si non essent ante perfectionem populi, quai promittitur, multo pi- grius veritas quæreretur. s Abest fidei a Mss. anindoeim, necnon a Bad. et Kr. ' * Qliii, nulla superbia hUJlUUW perducit. Abest kwmmp a M.vs. (t') I Retract. cap. 13, n. u. (r) ibid. u. 7. *'*