Skip to content
On True Religion

CAPUT IX · 9 of 55

Manichæorum error de duobus principiis et duabus animabus.

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

16. Credo autem aflulurum Dcum, ut ista scriptura, præcedente pictate, legentibus bonis, non adversus unam aliquam , sed adversus omnes pravas et falsas opiniones possit valere. Contra cos tamen potissimum I UflB. undecim carent his t'erbta, et speciem suam habere ; qu;e tamen hic al prime conveniunt pro[ ter secundUm Hiaitaiis personam. est instituta qui duas naturas ve. substantias siNgulis principiis adversus invicem rebelles esse arbitrantur. Offensi enim quibusdam rebus, et rursus quibusdam delectati, non earum quibus offenduntur, sed earum quibus delectantur, volunt esse auctorem Deum. Et cum consuetudinem suam vincere nequeunt, jam carnalibus laqueis irretiti, duas animas esse in uno corpore existimant: unam de Deo , quæ naturaliter boc sit quod ipse; alteram de gente tenebrarum, quam Deus nec genuerit, nec fecerit, nee protulerit , nec abjecerit; sed quæ suam vitam , suam terram, suos felus et animalia , suum postremo regnum habuerit, ingenitumque principium ; sed quidam tempore adversus Deum rebellasse, Deum autem cum aliud quod faceret non haberet , et quomodo aliter posset hosti resistere non invenirct, necessitate oppressum misisse huc animam bonam, et quamdam particulam suæ substantiæ, cujus commixtione atquc miscela I hostem temperatum esse somniant, et mun- dum fabricatum.

17. Neque nunc opiniones eorum refellimus, quod partim jam fecimus, partim quantum Deus siverit faciemus : sed in hoc opere quomodo adversus eos fides catholica tata sit, et quomodo non perturbent animum ca quibus commoti homines in comm cedunt sententiam, rationibus quas Dominus dare dignatur, quantum possumus demonstramus. Illud sane in primis tenere te volo, qui bene nosti animum meum, non hoc me fugiendæ arrogantiic gratia quasi solemniterdiccre, quidquid in his litteris erroris inveniri poterit, hoc soltum mihi esse tribucndum; quidquid antem ,'crum et convenienter cxpositum, uni omnium bonorum muncrum largitori Deo.