CAPUT XXXVII · 37 of 55
Impietas idololatria mutliplicis orta ex amore creaturæ.
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
68. Hinc oritur omnis impietas, non modo peccantium, sed etiam damnatorum pro peccatis suis. Nou enim tantum scrutari creaturam contra præceptum Dei, et ea frui potius quam ipsa lege et veritate volunt, quod primi hominis peccatum deprehenditur, male utentis libero arbitrio; sed hac quoque in ipsa damnatione addunt, ut non modo diligant, sed etiam serviant creaturæ potius quam Creatori (Rom. I, 25), et eam colant per partes ejs, a summis usque ad ima venientes. Sed aliqui se in hoc tenent, ut pro summo Deo animam colant, et primam intellectualem creaturam, quam per Veritatem Pater fabricavit, ad ipsam Veritatem semper intuendam, et se per ipsam 1, quia omni modo ei simillima est. Deinde veniunt ad vitam genitalem, per quam creaturam visibilia et temporalia gignentia Deus æternus et incommutabilis operatur. Hinc ad animalia, et inde ad ipsa corpora colenda dilabuntur ; et in his primo eliguut pulchriora, in quibus cœlestia maxime excellunt. Ergo in primis solis corpus occurrit, et in co nonnulli remanent. Aliqui et lunæ splendorem religione dignum putant: est enim nobis, ut perhibetur, propinquior; uude viciniorem speciem habere sentitur. Alii etiam caeterorum siderum corpora adjungunt, et totum caelum cum stellis suis. Alii cœlo aethereo copulant aerem, et istis duobus superioribus elementis corporeis subjiciunt animas suas. Sed inter hos illi sibi videntur rcligiosissimi. qui universam simul crcaturam, id est mundum totum cum omnibus quae in eo sunt, et vitam qua spiratur et animatur, quam quidam corpoream , quidam incorpoream esse crediderunt : hoc ergo totum simul unum Deum magnum esse arbitrantur, cujus partes sint caeterae. Non enim universæ creaturæ auctorem conditoremque noverunt. lnde in simulacra præci- I pitantur, et ab operibus Det usque in opera sua demerguntur, quae tamen adhuc visibilia sunt. 'I t.ov., et per seipsam. sed legeudum ut in aliis oditiOr nibus et in omnibus Mss. hahelur, et se ptr ipsam.