Skip to content
On True Religion

CAPUT XVIII · 18 of 55

Crealurce quare mutabiles.

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

35. Sed dicis mihi : Quare deficiunt ? Quia mutabilia sunt. Quare mutabilia sunt ? Quia non summe sunt. Quare non summe sunt? Qnia inferiora sunt eo a quo facta sunt. Quis ea fecit ? Qui summe est. Quis hic est ? Deus incommutabilis Trinitas, quoniam et per summam Sapientiam ea fecit, et summa benignitate conservat. Cur ea fecit ? Ut essent. Ipsum enim quantumcumque esse, bonum est; quia summum bonum est summe esse. Unde fecit ? Ex nihilo. Quoaiam quidquid est, quantulacumque specie sit necesse est 1 ; ita etsi minimum bonum, tamen bonum erit, et ex Deo erit. Nam quoniam summa species summum bonum est, minima species minimum bonum est. Omne autem bonum, aut Deus, aut ex Deo est. Ergo ex Deo est etiam minima species. Sane quod de ape - cie, hoc etiam de forma dici potest. Neque enim frustra tam speciosissimum, quam etiam formosissimum in laude ponitur. Id ergo est, unde fecit Deus omnia, quod nullam speciem habet, nullamque formam; quod nihil est aliud quam nihil. Nam illud quod in comparatione perfectorum informe dicitur, si habet aliquid formæ, quamvis exiguum, quamvis inchoatum, nondum est nihil, ac per hoc id quoque in quantum est, non cst nisi ex Deo.

56. Quapropter etiam si de aliqua informi materia factus est mundus, haec ipsa facta est omnino de nihilo. Nam et quod nondum formatum est, tamen aliquo modo ut formari possit inchoatum est, Del beneficio formabile est: bonum est enim esse formatum. Nonnullum ergo bonum est et capacitas formae: et ideo bonorum omnium auctor, qui praestitit formam, ipse fecit etiam posse formari. Ita omne quod est, in quantnm est; et omne quod nondum est, in quantum esse potest, ex Deo habet. Quod alio modo sic dicitur : Omne formatum, in quantum formatum est; et omne quod nondum formatum est, in quantum formari potest, ex Deo habet. Nulla autem res obtinet integritatem naturæ suæ, nisi in suo genere salva sit. Ab eo autem est omnis salus, a quo est omne bonum; at omne bonum ex Deo : salus igitur omnis ex Deo.