Skip to content
On True Religion

CAPUT XXIV · 24 of 55

Duplici via saluti hominis consulitur, auctoritate et ratione : ac prinw de auctoritatis subsidio agitur usque ad caput 29.

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

45. Quamobrem ipsa quoque animæ medicina, quæ divina providentia et ineffabili beneficentia geritur , gradatim distincteque pulcherrima est. Distribuitur enim in auctoritatem atque rationem. Auctoritas fidem flagitat, et rationi praeparat homicem. Ratio ad intellectum cognilionemquc perducit. Quanquam neque auctoritatem ratio penitns deserit, cum consideratur cui sit credendum ; et certe summa est ipsius jam cognitae atque perspicuae veritatis auctoritas. Sed quia in temporalia devenimus, et eorum amore ab aeternis impedimur, quædam temporalis medicina , quae non scientes, sed credentes ad salutem vocal, non naturæ et excellentiae I, sed ipsius temporis ordine prior est. Nam in quem locum quisque ceciderit, ibi debet incumbere ut surgat. Ergo ipsis carnalibus formis, quibus detinemur, nitendum ost, ad eas cognoscendas quas caro non nuntiat. Eas enim carnales voco, quæ per carnem sentiri queunt, id est per oculos, per aures, cæterosque corporis sensus. His ergo carnalibus vel corporalibus formis inhærere 1 LOV. et Am., certamen. sed coucin-tius Bal. Cr. et Mss. octo, rcrUnitem. 2 MSS. quæmptures, non naluræ excellentia. amore pueros necesse csl; adolescentes vero propo necesse est; hinc jam procedenle ætate non est necesse.