CAPUT V · 5 of 55
In quibus sectis vera religio. Munus divinum. Spiritus sanctus.
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
8. Sed quoquo modo se habcat philosophorum jactantia, illud cuivis intelligere facile est, religionem ab (is non esse quærendam, qui eadem sacra suscipicbant cum populis, ct de suorum deorum natura ac summo bono, diversas contrariasque sententias in scholis suis, eadem teste multitudine, personabant. Quod si hoc unum tantum vitium christiana disciplina sanatum videremus, ineffabili laude prædicandam) esse, neminem negare oporteret. Hæreses namque tam innumerabiles a regula Christianitatis aversæ, testes sunt non admitii ad communicanda Sacramenta cos» qui de Patre Deo, et Sapientia ejus, et Munere divino aliter sentiunt et hominibus persuaderc conantur, quam veritas postulat. Sic cnim creditur et docetur, quod est humanæ salutis caput, non aliain esse philosophiam, id est sapientiæ studium, et aliim nligionem, cum ii quorum doctrinam non approbamus, nec Sacramenta nobiscum communicant.
9. Quod in illis minus mirandum est, qui corum 1 sic in Mss. melioris nul. At in vulg. legitur, tumidas quoque Sacramentorum ritu dispares esse voluerunt, sicut nescio qui Serpentini qui appellantur (a), sicut 1 Manichæi, sicut alii nonnulli. Sed in illis magis animadvertendum hoc mngisquc prædicandum, qui paria Sacramenta celebrantes, tamen quia sententia dispates sunt, et errores suos animosius defendere, quam cautius corrigerc maluerunt, exclusi a catholica communione, ct a participatione quamvis parium Sacramentorum, propria vocabula propriosque conventus, non in sermone tantum, sed ctiam in superstitione meruerunt : ut Photininni, Ariani, multique præterea. N:un de iis qui schismata fecerunt, alia quaestio est. Posset enim eos area domiuica usque ad tempus ultimæ ventilationis velut paleas sustinere (Matth. III, 12), nisi vento superbiæ nimia levitate cessissent, et sese a nobis ultro separassent. Judaei vero quamvis uni omnipotenti Dco supplicent, sola tamen temporalia et visibilia bona de illo exspectantes, rudimenta novi populi ab humilitate surgentia, in ipsis suis Scripturis nimia securitate noluerunt advertere, atque ita in veteri homine remanserunt. Quae cum ita sint, neque in confusione Paganorum, ncque in purgamentis hæreticorum,neque in languore schismaticorum, neque in cæcitate Judæorum quærenda est religio, sed apud cos solos qui Christiani catholici, vel orthodoxi nominantur, id est integritatis custodes, et recta sectantes.