CAPUT VIII · 8 of 55
Quæ primo auctoritate ducti credidimus, postmodum ratione intelligimus. Hæretici prosunt Ecclesice.
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
44. Quo cognito, satis apparebit quantum homo assequi potest, quam necessariis et invictis et justis legibus, Deo et Domino suo cuncta subjecta sint: ex quo illa omma , quæ primo credidimus, nihil nisi auctoritatem secuti, partim sic intelliguntur, ut videamus esse certissima ; partim sic, ut videamus fieri posse, atque ita fieri oportuisse, doleamusque illos hic non credentes, qui nos antea credentes irridere, quam nobiscum credere maluerunt. Non enim jam illa hominis sacrosancta susceptio, et Virginis partus, ct mors Filii Dei pro nobis, cl resurrectio a mortuis, et in caelum ascensio , et consessus ad dexteram Patris, et peccatorum abolitio, ct judicii dies, et corporum resuscitatio, cognita æternitate Trinitatis et mutabilitate creaturæ, creduntur tantum, et non etiam judiantur ad summi Dei misericordiam, quam generi humano exhibet, pertinere.
15. Sed quoniam verissime dictum est, Oportet multas hæreses esse, ut probati manifesti fiant inter vos (I Cor. XI, 19); utamur etiam isto divinæ providentias beneficio. Ex his enim bominibus haeretici fuat, qui etiamsi essent in Ecclesia, nihilominus errarent. Cum autem foris sunt, plurimum prosunt, non vcrum docendo, quod nesciunt; sed ad verum quærendum carnales, et ad verum aperiendum spirituales catholicos excitando. Sunt enim innumerabiles in Ecclesia sancta Deo probati viri, sed manifesti non fiunt inter nos , quumdiu imperitiæ nostrae tenebris delectati dormire malumus, quam lucem veritatis intueri. Quapropter Multi, ut diem Dei videant ct gaudeant, per hæreticos de somno excitantur. Utamur ergo eUam haereticis non ut eorum approbemus errores, sed ut catholicam disciplinam adversus eorum insidias asserentes, vigilantiores ct cautiores simus, etiamsi cos ad salutem revocarc non possumus.