Skip to content
On True Religion

CAPUT XLI · 41 of 55

In peccantis animate poena pulchritudo.

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

77. Corrumpitur autcm homo exterior aut profectu interioris, aut delectu suo. Sed profectu interioris ita corrumpitur, ut totus in melius reformetur, et restituatur in integrum in novissima tuba, ut jam non corrumpatur neque corrumpat. Defectu autem suo in pulchritudines corruptibiliores , id est pœnarum ordinem præcipitatur. Nec miremur quod adhuc pulchritudines nomino : nihil enim cst ordinamm, quo I non sit pulchrum ; et, sicut ait Apostolus (b), omnis ordo d Deo est ( Rom. XIII, 1). Necesse est autem fatcamur meliorem esse hominem plorantem, quant lætantem vermiculum : et tamen vermiculi laudem sine uno mendacio copiose possum dicere, considerans nitorem coloris, figuram tererem corporis, priora cum mediis, media cum posterioribus congruentia, et unitatis appetentiam pro suæ naturae humilitate sur- I tov. et nonnulli Mss., incongruos. Sed verius Bad. Er. Aro. et Mss. atu duodecim, congruos. Quippe hie describitur extlArioris hominis pulchritudo, in cujus aruclura niliU incongruum. I Mss. oi to, defluit mfwia vduftuie. 8 In excusis, per infina ministeria eorum qitibus, etc. At a Mss. abest vox, eorum. t'ude iUleUigimus non oHiciri qu:e- daui fcisce verbis dcuolari, sed ij sos angelos malos, CI'Ji mox appellantv, tdtinri servi: contra vero boni Angeli inferius, cap.55, excellentissima, et sancta Dei ministeria (n) I confess. cap. 3, a. 6. (b) i nciracl. cap. 15, a. 7. rantia ; nihil ex tina parte formaturo, quod non ex altera parili dimensione respondeat. Quid jam de anima ipsa dicam vegetante modulum corporis sui, quomodo eum numerose moveat, quomodo appetat convenientia, quomodo vincat aut cavent obsistentia quantum potest, et ad unum sensum incolumitatis referens omnia, unitatem illam conditricem naturarum omnium, multo evidentius quam corpus insinuet ? lequor de vermicu!o animante qualicumque. Cineris et stercoris laudem verissime atque uberrime plerique dixerunt (Cato apud Ciceronem, in Catone majore). Quid ergo mirum cst, si hominis animam, quae ubicumque sit et qualiscumque sit, omni corpore est melior, dicam pulchre ordinari , et de pcenis ejus alias pulchritudines fleri, cum ibi non sit quando misera est, ubi beatos esse decet, sed ibi sit ubi esse miseros decet?

78. Prorsus nemo nos fallat. Quidquid recte vituperator, in melioris comparatione respuitur (a). Ontis autem natura quamvis extrema , quamvis infima, in comparatione nihili jure laudatur. Et tune cuique non est bene, si melius esse potest. Quare si nobis potest bene esse cum ipsa veritate, male sumus cum quolibet vestigio veritatis : multo ergo deterius cutn extremitate vestigii, quando carnis voluptatibus adhæremus. Vincamus ergo hujus cupiditatis vel blanditias vel molestias; subjugemus nobis hanc feminam, si viri sumus. Nobis ducibus et ipsa erit melior, nec jam cupiditas, sed temperantia nominabitur. Nam cum ipsa ducit, nos autem sequimur, cupiditas illa et libido, nas vero temeritas et stultitia nuncupamur. Sequamur Christum caput nostrum, ut et nos sequatur cui caput sumus. Hoc et feminis præcipi potest, non maritali, sed fraterno jure; quo jure in Christo nec masculus nec femina sumus. Habent enim et illæ virile quiddam unde femineas subjugent voluptates , unde Christo serviant, et imperent cupiditati. Quod in multis viduis et virginibus Dei, in multis etiam maritatis, sed jam fraterne conjugalia jura servantibus, christiani populi dispensatione manifestum est. Quod si ab ea parte cui dominari Deus nos jubet, atque ut in nostram possessionem restituamur, et hortatur ct opitulatur : si ergo ab hac parte per negligentiam et impietatem vir subditus fuerit, id est mens et ratio, erit quidcm homo turpis et miser; sed destinatur in hac vita, et post hanc vitam ordinatur, quo eum destiuari et ubi ordinari summus ille rector et Dominus judicat. Nulla itaque foeditate universa creatura maculari permittitur.