CAPUT XXVI · 26 of 55
Divina providentia erga nostram salutem ad sex ætates hominis veteris ac novi.
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
48. Dispensatio ergo temporalis, et mcdiciua divinæ providentiae, erga illos qui peccato mortalitatem meruerunt, sic traditur. Primo unius cujuslibet bominis nascentis natura, et eruditio cogitatur. Prima hujus aetas infantia in nutrimentis corporalibus agitur, penitus obliviscenda crescenti. Eam pueritia sequitur, unde incipimus aliquid meminisse. Huic succedit adolescentia , cui jam propagationem prolis natura permittit, et patrem facit. Porro adolescentiam juventus eicipit, jam exercenda mincribus publicis, et domanda sub legibus; in qua vehementior prohibitio peccatorum, et pœna peccantium serviliter coercens, carnalibus animis atrociores impetus libidinis gignit , et omnia commissa congeminat. Non enim simplex peccatum est, non solum malum, sed etiam vetitum admittere. Post labores autem juventutis, seniori pax nonnulla conceditur. Inde usque ad mortem deterior ætas ac decolor, et morbis subjectior debilisque perducit. Haec est vita hominis viventis ex corpore, et cupiditatibus rerum temporalium colligati. Hic dicitur vetus homo, et exterior, et terrenus, etiamsi obtineat eam quam vulgus vocat felicitatem, in bene constituta terrena civitate, sive sub regibus, sive sub principibus, sive sub legibus, sive sub bis omnibus : aliter enim bene constitui populus non potest, etiam qui terrena sectatur; habet quippe et ipse modum quemdam pulchritudinis suae.
49. Hunc autem hominem, quem veterem et exteriorcm et terrenum descripsimus, sive in suo genere moderatum, sive etiam servilis justitiæ modum exccdentem, nonnulli agunt totum ah istius vitae ortu usque ad occasum. Nonnulli autem istam vitam necessario ab illo incipiunt, sed renascuntur interius, et cxteras ejus partes suo robore spirituali et incrementis sapientiæ corrumpunt et necant, et in coelestes leges, donec post visibilem mortem totum instauretur, adstringunt. Iste dicitur novus homo, et interior, et cœlestis, habens et ipse proportione, non annis, sed provectibus distinctas quasdam spirituales ætates suas. Primam in uberibus utilis historiæ, quæ nutrit exemplis. Secundam jam obliviscentem humana, ct ad divina tendentem, in qua non auctoritatis humanae sinu continetur, sed ad summam et incommutabilem legem passibus rationis innititur. Tertiam. jam fidentiorem, et carnalem appetitum rationis robore maritantem, gaudentemque intrinsecus in quadam dulcedine conjugali, cum anima menti copulatur, et velamento pudoris obnubitur, ut jam recte vivere non cogatur, sed etiamsi omnes concedant, peccare non libeat. Quartam jam idipsum multo firmius ordinatiusque facientem et emicantem in virum perfectum , atque aptam ct idoneam omnibus et persecutionibus, et mundi hujus tempestatibus ac fluctibus sustinendis atquo frangendis. Quintam pacatam atquc ex omni parte tranquillam, viventem in opibus et abundantia incommutabilis regni summæ atque ineffabilis sapienilæ. Sextam omnimodae mutationis in aeternam vitam, et usque ad totam oblivionem vitæ temporalis transeuntem in perfectam formam, quae facta est ad imaginem et similitudinem Dei. Septima enim jam quies æterna est, et nullis ætatibus distinguenda beatitudo perpetua. Ut enim finis veteris hominis mors est, sic finis novi hominis ,-iLa aeterna. Ille namque homo peccati est, iste justitiae.