CAPUT IV · 4 of 55
Philosophi qui sensibilibus tuti hcefen contemnendi.
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
C. Qui ergo sensibilem istum muudum contemnere ct animam virtute purgandam, summo Deo suhjicere atque subjugare, vanum aut malum putati, alia ratione refellendi sunt : si tamen cum his dignum est disputare. Qui autem bonum et appetendum fatentur, cognoscant Deum et cedant Dco, pcr quem populis jam omnibus hæc credenda persuasa sunt. Quod utique ab ipsis fieret, si tantum vaterent : aut si non teret, crimen invidentiæ vitare non possent. Ergo cedant ci a quo factum est, nec curiositate ant inani jactantia impediantur quominus agnoscant, quid intersit inter paucorum timidas I conjecturas, et manifestam salutem correptionemque populorum. IUi cirim si reviviscerent, quorum isti nominibus gloriantur, et invenirent refertas ecclesias, templaque deserta, et a cupiditate bonorum temporalium et fluentium ad spem vitae æternæ et bona spiritualia et intelligibilia vocari et currere humanum genus; dicerent fortasse ( si tales essent, quales fuisse memorantur) : Hæc sunt quæ nos persuadere populis non ausi sumus, et eorum potius consuetudini cessimus, quam illos in nostram fidem voluntatemque traduximus.
7. Itaque si hanc vitam illi viri nohiscum rursum agere potuissent, viderent profecto cujus auctoritate facilius consuleretur hominibus, et paucis mutatis verbis atque sententiis christiani fierent, sicut jlcrique rccentiorum nostrorumque temporum Platonici fecerunt. Aut si hoc non faterentur neque facerent, in superbia et invidia remanentes, nescio utrum possent ad ea ipsa quæ appetenda et dcsidcranda esse dixerant, cum istis sordibus viscoque revolare. Nam tertio vitio curiositatis in percunctandis dæmonibus, quo isti maxime, cum quibus nunc agitur, Pagani a christiana salute revocantur, quia nimis puerile est, nescio utrum tales illi præpedirentur viri.