Skip to content
On True Religion

CAPUT XXVIII · 28 of 55

Quæ, quibus et quo pacto tradenda

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

51. Quisquis autem populi terreni temporibus usque ad illuminationem interioris hominis meruit pervenire, genus humanum pro tempore adjuvit, exhibens ei quod aetas illa poscebat, et per .prophetiam intimans id quod exhihere opportunum non crat : quales Patriarchæ ac Prophetæ inveniuntur ab iis qui non puerilitcr insiliunt (a) , sed pie diligenterque pertractant divinarum et humanarum rerum tam bonum, et tam grande secretum. Quod etiam temporibus novi populi, a magnis et spiritualibus viris Ecclesiae cathoiicse alumnis video cautissime provideri: ne quid populariter agant, quod nondum esse temporis, ut cum populo agatur, intelligunt; alimenta lactea large avidis infirmioribus pluribus atque instanter infundunt, validioribus autem cibis cum sapientibus paucis ver (a) Ut Mamchaei. icuntur. Sapientiam enim loquuntur inter perfectos, carualibus vero et animalibus, quamvis novis hominibos, adhuc tamen parvulis, nonnulla obtegunt, scd nulla mentiuntur. Non enim honoribus suis vanis consulunt et inanibus laudibus ; sed utilitati eorum cnm quibus societatem vitae hujus inire meruerunt. Hæc enim lex est divinae providentiae, ut nemo a superiorihus adjuvetur ad cognoscendam et percipiendam gratiam Dei, qui non ad eamdem puro affectu inferiores adjuvcrit. Ita de peccato nostro, quod in homine peccatore ipsa natura nostra commisit, et genus humanum factum est magnum decus ornamentumque terrarum, et tam decenter divinae providentiæ procuratione administratur, ut ars ineffabilis medicinæ ipsam vitiorum fœditatem in nescio quam sui generis pulchritudinem vertat.