CAPUT XXXIII · 33 of 55
Non corpora, nee sensus corporis, sed judicium mentitur. Differunt mentiens et fallens.
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
61. Quod si eam corpera mentiuntur, non est credendum mentientibus, ne incidamus in vanitates vanitantium: sed quærendum potius est, cum idco mentianLur, quia eam videntur ostendere oculis carneis, cum illa mente pura videatur, utrum in tantum mentiantur, in quantum ei similia sunt, an in quantum eam non assequuntur. Nam si assequerentur, quod imi- Untur implerent. Si.autem imperent, omnino essem similia. Si omnino essent similia, nibil inter illam naturam et istam interesset. Quod si ita esset, non eam mentirentur: id enim essent quod illa est. Nee tamen mentiuntur diligentius considerantibus : quia ille mentitur qui vult vidcri id quod non est; quod autem non volens aliud putatur quam est, non mentitur, sed fallit tantum. Nam ita discernitur mentiens a fallente, quod inest omni mentienti voluntas fallendi, etiamsi non ei credatur : fallens antem esse non potest, qui non fallit. Ergo corporea species, quia nullam voluntatem habet, non mentitur: si vero etiam non putetur esse quod non est, nec fallit.
62. Sed ne ipsi quidem oculi fallunt , non enim renuntiare possunt animo nisi affectionem suam. Quod si non solum ipsi, sed etiam omnes corporis sensus ita renuntiant ut afficiuntur; quid ab eis amplius exigere debeamus ignoro. Tolle itaque vanilantes, et nulla erit vanitas. Si quis remum frangi in aqua opinatur, et cum inde aufertur integrari ; non malum habet internuntium, sed malus est judea. Nam ille pro sua natura non potuit aliter in aqua sentire, nec aliter dcbuit: si enim aliud est aer, aliud aqua, justum est ut aliter in aere, aliter in aqua sentiatur. Quare oculus recte; ad boc enim factus est ut tantum videat: sed animus perverse, cui ad contemplandam summam pulchritudinem mens, non oculus factus est. Ille autem vult mentem convertere ad corpora, oculos ad Deum. Quaerit enim intelligere carnalia, et videre spiritnalia; quod fieri non potest.