Skip to content
On True Religion

CAPUT LUI · 53 of 55

Scopi stultorum ac sapientium diversi.

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

102. Sed miseri homines, quibus cognita vilescunt, et novitatibus gaudent, libentius discunt quam norunt, cum cognitio sit finis discendi. Et quibus vilis eat facilitas actionis, libentius certant quam vincunt, cum victoria sit finis certandi. Et quibus vilis est corporis salus, malunt vesci quam satiari, et malunt frui genitalibus membris quam nullam talem commotionem pati; inveniuntur etiam qui malunt dormire quam. non dormitare : cum omnis illius voluptatis sit finis, non esurire ac sitire, et non desiderare. concubitum, et non esse corpore fatigato.

103. Quare qui fines ipsos desiderant, prius curio- Illate carent, cognoscentes eam esse certam cognitionem quae intus est, et ea perfruentes quantum in hac vita queunt. Deinde accipiunt actionis facilitatem pervicacia posita, scientes majorem esse facilioremque vietoriam, non resistere animositati cujusquam; et hoc, quantum in hac vita queunt, sentiunt : postremo, etiam quietem corporis, abstinendo ab iis rebus sine quibus agi haec vita potest; ita gustant quam suavis est Dominus. Nec erit dubium I quid post hanc vitam * Mss. duo,commoniti. Altiomnes commemorati; et paulo infra babeflt, commemorari. Hoc verbo frequens uliturAugustinns pr<v*mmonert,quod hicin edd.roeratsubstilutum. * Editi, nisl animaperfecta et Deo subUtta. Al Mss. proba notaB, anitna perfecta nisi Deo subdita. * Ero. Lov., nec erit eia dubium. M. futurum sit ; et perfectionis suæ fide, spe, charitate nutriuntur. Post hanc autem vitam et coguilio perficictur; quia ex parte nunc scimus, cum autem venerit quod perfectum est, non erit ex parte (I Cor. XIII, 9, 10): et pax omnis aderit; nunc cnim alia lex in membris meis repugnat legi mentis meae, sed liberabit nos de corpore mortis hujus gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 23-25) ; quia ex magna parte concordamus cum adversario, dum cum illo sumus in via : et tota sanitas, ct nulla indigentia, ei nulla fatigatio aderit corpori; quia corruptibile hoc, tempore atque ordine suo quo resurrectio carnis futura est, induetur incorruptione (I Cor. xv, 53). Non mirum autem, si hoc dabitur iis qui in cognitione solam veritatem amant, et in actione solam pacem, et in corpore solam sanitatem. Hoc enim in eis perlicietur post hanc vitam, quod in hac vita plus diligunt.