Skip to content
On True Religion

CAPUT XLVIII · 48 of 55

Quæ sit perfecta justitia.

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

93. Quem ergo delectat libertas , ab amore mutabilium rerum liber esse appetat; et qucm regnare ' Lov. et Arn., junguntur. Bad. et Er., jungmur . At Mss. uiKJeciin, gignimur. * te. septem, mc cujusquam injustitia fit wjustus. delectat, uni omnium regnatori Dea subditus hæreat, plus eum diligendo quam seipsum. Et hæc est perfecta justitia, qua potius potiora , et minus minora diligimus. Sapieulem animam atque perfectam talcm diligat, qualem illam videt ; stultam non talem, sed quia esse perfecta et sapiens potest: quia nec scipsuln debet stultum diligcre. Nam qui se diligit stultum , non proficiet ad sapientiam ; nee fiet quisquis qualis cupit esse, nisi se oderit qualis est. Sed donac ad sapientiam perfectionemque veniatur, eo animo ferat stultitiam proximi, quo suam ferret, si slulius esset , et amaret sapientiam. Quapropter si et ipsa superbia verax libertatis et veri regni umbra est, eliam per ipsam nos commemorat divina providentia quid si. gnificemus vitiosi, et quo debeamus redire correcti.