Skip to content
On True Religion

CAPUT XXXI · 31 of 55

Deus summa ista lex est secundum quam ratio judical, sed quam judicare non licet.

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

57. Nee jam illud ambigendum rest, incommutabilem naturam, quæ supra rationalem animam sit, Deum esse; et ibi esse primam vitam et primam essentiam, ubi est prima sapientia. Nam hæc est illa incommulabilis veritas, quae lex omnium artium recte dicitur, et ars omnipotcniis artificis. Itaque cum se anima sentiat nec corporum specicm motumque judicare secundum seipsam, simul oportet agnoscat præstare suam naturam ei naturæ de qua judicat, prapstaro autem sibi cam naturam, secundum quam judicat, et de qua judicare nullo modo potest. Possum enim dicere quare similia sibi ex utraque parte respondere membra cujusque corporis debeant ; quia summa aequalitate deiector, quam non oculis corporis, sed mentis contueor: quapropter tanto meliora esse judico quae oculis cerno, quanto pro sua natura viciniora sunt iis quæ animo intelligo. Quare autem illa ita sint, nullus potest dicere: nec ita debere essc quisquam ' sobrie dixerit, quasi possint esse non ita.

58. Quarc autcm nobis placeant, et cur ea, quando. melius sapimus, vehementissime diligamus, ne id quidem quisquam, si ea rite intelligit, dicere audebit. Ut enim nos et omnes animæ rationales, secundum veritatem de inferioribus recte judicamus; sic de nobis, quando cidem cohaeremus, sola ipsa Veritas judicat. * rliti: lon secundum evm judicaremus majora. Melius ss., non secundum totam. De ipsa vero nec Pater, non enim minor est quam ipse 1, et ideo quæ Pater judicat, per ipsam judicat. Omnia enim quæ appetunt unitatem, hanc habent rcgulam, vel formam, vel exemplum, vel si quo alio verbo dici se sinit; quoniam sola ejus similitudinem a quo esse accepit, implevit: si tamen , accepit, non incongrue dicitur, pro ea significatione, qua Filius appellatur, quia non de seipso est, sed de primo summoque principio, qui Pater dicitur; ex quo omnis paternitas in cælo et in terra nominatur (Ephes. III , 15). Pater ergo non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (J oan. v, 22) : et, spiritualis homo judicat omnia, ipse autem a nemine judicatur ( I Cor. II, 15), id est a nullo homine, sed a sola ipsa lege secundum quam judicat omnia ; quoniam et illud verissime dictum est, Oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi (U Cor. v, 10). Omnia ergo judicat, quia super ' omnia est, quando cum Deo est. Cum illo autem est, quando purissime intelligit, et tota charitate, quod iutelligit, diligit. Ita etiam, quantum potest, lex ipsa etiam ipse fit, secundum quam judicat omnia, et de qua judicare nullus potest. Sicut in istis temporalibus legibus, quanquam de his homines judicent cum eas instituunt, tamen cum fuerint institutæ atque Ormatæ, non licebit judici de ipsis judicare, sed secundum ipsas. Conditor tamen legum temporalium, si virbonus est et sapiens , illam ipsam consulit æternam, de qua nulli animae judicare datum est ; ut secundum ejus incommutabiles regulas, quid sit pro tempore jubendum vetandumque discernat. Æternam igitur legem mundis animis fas est cognoscere, judicare non fas est. Hoc autem interest, quod ad cognoscendum salis est ut videamus ita esse aliquid vel non ita : ad judicandum vero addimus aliquid quo significemus posse esse et aliter ; velut cum dicimus , Ita esse debet, aut, ila esse debuit, aut, ita esse debebit; ut in suis operibus artifices faciunt.