Skip to content

DE UNIVOCIS · 3 of 20

The Translations and Commentaries on Aristotle

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

Univoca vero dicuntur quorum nomen commune est, et secundum nomen eadem ratio substantiæ,ut animal, homo atque bos,communi enim nomine utraque animalianuncupantur,et est substantiæ ratio eadem.Si quis enim assignet utriusque rationem quidulrumque sit, quo sint animalia, eamdem assignabit rationem.

Post aequivocorum diffinitionem ad univocorum terminum transitum fecit,in quibus nihil aliud discrepat, nisi quod aequivoca diffinitione disjuncta sunt,univoca ipso quoque termino conjunguntur,sed cætera omnia quæ cunque in æquivocorum diffinitione dicta sunt,in hac quoque univocorum designatione conveniunt.Nam quemadmodum in gequivocissecundum nomen aequivocarum rerum diffinitio fiebat,ita quoque in univocis secundumnomensubstantiaeratio assignabitur.Suntautemunivocaaut genera speciebus, aut species speciebus, genera speciebus,ut animal atque bomo. Nam cum hominis genus sit animal,dicitur homo animal,ergo et animal et homo animalia nuncupantur.Secundum igitur commune nomen si utrosque diffinias,dicis animal esse subatantiam animatam atque'sensibiJem,hominem quoque secundum id quod animal est, si substantiam animatam sensibilem dixeris,nihn in eo falsitatis in. venies. Species vero speciebus univocae sunt, quæ uno atque eodem genere continentur, ut homo, equus atque bos,his commune genus est animal,et communi nomineanimalia nominantur.Ergo secundum nomen unum quod illis commune estanimalis, una illius ratio diffinitionis aptabitur,omnia enim suntsubslantiae animataeatquesensibiles.Secundum igitur posteriorem univocationisdesignationem Ari- stoteles qua speciebus species univocae sunt,ut homo et bos, quae sub eodem sunt genere, sumpsit exemplum.