DE DENOMINATIVIS · 4 of 20
The Translations and Commentaries on Aristotle
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
Denominativa vero dicuntur quæcunque ab aliquo solo differentia casu secundum nomen habent appellationem, ut a grammatica grammaticus, et a tortitudine fortis.
Haec quoque diffinitio nihil habet obscurum.Casus enim antiqui nominabantaliquasnominumtransfigurationes, ut a justitia justus, a fortitudine tortis,etc.Haec igitur nominis transfiguratio,casus ab antiquioribus vocabatur.Atque ideo quotiescunque aliqua res alia participat, ipsa participatione sicut rem,ita quoque nomenadipiscitur,utquidamhomo, quiajustitia participat et rem quoque inde trahitet nomen, dicitur enim justus.Ergodonominativavocantur quaecunque a principalinominesolocasu,id est sola transfiguratione discrepant. Nam cum sit nomen principalejustitia,ab hoc transfiguratum nomen justus efficitur. Ergo illa sunt denominativa quaecunque a principali nomine solo casus id est sola nominis discrepantia,secundum principalenomen habent appellationem.Tria sunt autem necessaria,ut denominativa vocabula constituantur:prius ut re participet, post ut nomine, postremo ut sit quaedam noministransfiguratio,ul cum aliquis dicitur a fortitudine fortis,est enim quaedam fortitudo qua fortis ille participet,habet quoque nominis participationem,fortis enim dicitur.At vero est quaedam transfiguratio, fortis enim et fortitudo non eisdem syllabis terminantur. Si quid vero sit quod re non participet, neque nomine participare potest. Quare quaecunque re non participant,denominativa esse non possunt. Rursusquoque,quaere quidem participant, nomine vero minime, ipsa quoque adenominativorum natura discreta sunt, ut si quis,cumsit virtus, virtute ipsa participet, nullo cum alio nomine nisi sapientem vocamus.Sedvirtus et sapientia nomine ipso disjunctasunt,hicergorequidemparticipat,nomineverominime.Quare sapiens a virtute denominatus esse nondicitur,sed a sapientia,qua scilicet et participat, et nomine jungitur,et transfiguratione diversus est; rursus si transfiguratio non sit,utquaedam mulier musica,participat quidem ipsa musicas disciplina,et dicitur musica.Hæ igitur appellatio non est denominativa,sed æquivoca,uno enim nomine et disciplina et ipsa mulier musica dicitur. Quoniam ergo similis terminus syllabarum est, et nomen simile,et nulla transfiguratio,denominativa essenon poterunt,quare quidquid denominativaesse non poterunt,quare quidquid denominativum esse dicitur,illud et re participabit et nomine, et aliqua transfiguratione vocabuli discrepabit. Hæc igitur quæ ad praedicamenta necessaria credidit,præmisit.Multivocavero etdiversivocarespuit,quod ad praesentem tractatum utilianonputavit Brevitertarren utraque dfffinienda sunt.Multivoca sunt quorum plura nomina una diffinitio est,ut est scutum,clypeus : his enim pluranomina.seduna diffinitio est;etMarcus Porcius Cato,his enim tot nominibusres una subjecta est.Diversificasuntquorum nequenomen idem est, neque eadem diffinitio,ut homo, color, et quidquid omnino a se et nominis nuncupatione etdiffinitionis ratione discretum est.
Eorum quæ dicuntur alia quidem secundum complexionem dicuntur alia vero sine complexione, et ea quæ secundum complexionem dicuntur sunt, ut homo currit, homo vincit : ea vero quæ sine complexione dicuntur sunt, ut homo, bos, currit, vincit.
Postquam de conjunctionediffinitionumatquenominum quantum ad praesens attinebat opus,sufficienter exposuit quoniam de primis nominibus prima rerum genera significantibus divisio facienda est,non j nomine, sed genere discrepantibus, nunc ostendit quid sit sine complexione cujuslibet vocabuli facta prolatio.Sine complexione enim dicuntur quæcnnque secundum simplicem sonum nominis proferuntur,ut homo, equus: his enim extra nihil adjunctum est. Secundumcomplexionerodicunturqusecunquealiqua conjunctione copulantur,ut aut Socrales aut Plato, vel quaecunque secundnm aliquod accidens conjunguntur.Namquia,verbigratia,inSocratem venitambulatio,dicimus : Socrates ambulat, et est prolatio istasecundumcomplexionem,idcirco quia cumdico Socrates ambulat,Socratem sum cum ambulatione complexus.Quod autem ait: Eorum quae dicuntur, nihil aliud demonstrare vult nisi de primis rerum vocabulis hujus libelli disposuisse tractatum.Rerum = enim vocabula sunt quas dicuntur,ipsa enim proprie nominamus.
Eorum quæ sunt alia de subjecto quodam dicuntur, in subjecto vero nullo sunt: ut homo de subjecto quidem dicitur aliquo homine,in subjecto autem nullo est. Alia in subjecto quidem sunt,de subjecto autem nullo dicuntur. In subjecto autem esse dico, quod cum in aliquo non sicut quædam pars sit, impossibile est sine eo esse in quo est: ut quædam grammatica in subjecto quidem est, in anima,de subiecto autem nullo dicitur, et quoddam album in subjecto est corpore (omnis enim color in corpore est), de subjecto autem nullo dicitur. Alia et de subjecto quodam dicuntur, et in subjecto sunt: ut scientiæ in subjecto quidem est in anima, de subjecto autem dicitur, ut de hac grammatica. Alia t neque in subjecto sunt neque de subjeclo dicuntur, ut aliquis homo, vel aliquis equus : nullum enim horum neque in subjecto est, neque de subjecto dicitur. Simpliciter autem quæ sunt individua et numero singularia, de nullo subjecto dicuntur : in subjecto autem nihil prohibet horum aliqua esse,quædam enim grammalica in subjecto est, de subjecto autem nullo dicitur.
Hic Aristoteles sermonum omnium multitudinem in parvissimam colligit divisionem.Nam quod rerum vocabula in decem prædicamenta distribuit,major hac divisione non potest inveniri,nihil enim esse poterit quod huic divisioni undecimum adjici queat.Omnis enim res aut substantia est, aut quantitas,aut qualitas,aut ad aliquid,aut facere, aut pati,aut quando, aut ubi, aut habere, aut situs ; quocirca tot erunt . etiam sermones qui ista significent,et haec est maxima divisio,cui ultra nihil possit adjungi: parvissima vero est quae fit in quatuor,in substantiam et accidens,et universale et particulare. Omnis enim res aut substantia est,aut accidens,autuniversalis, aut particularis.Sicut ergo decem superioribus nihil addi poterat,ita ex his quatuor nihil demi. Nam neque minor ulla divisio his quatuor fieri potest,nec major quam si denario limite praedicamenta claudantur.Cum autem in his quatuor divisio facta est, paucis exponam.Prima quidem rerum est omnium divisio in substantiamatqueaccidens.Sed quoniam substantia proferri non potest nisi aut universaliter autparticulariterintelligatur: nam cum dico homo, rem dixi universalem, idcirco quod nomen hoc de multis individuis praedicatur : cum vero dico Socrates vel Plato,rem dixi particularem; quoniam Socrates de nudo subjecto dicitur et accidens quoque eodem modo ; nam cum dixero scientiam,rem protuli universalem,idcirco quod scientia et de grammatica et de rhetorica, et de aliis omnibus sub se positis prædicatur ; sivero dixero Platonis scientiam,quoniam omne accidens quod individua venit individuum fit,particularem scientiam dico,namque Platonisscientia,sicutipsePlato,particularis est: igitur quoniam nequesubstantianequeaccidens ullomodo proferri potest, nisi in suo nomine aut universalitatis vim,aut particularitatis induat, recte in quatuor divisio facta est, ut si omnis res aut substantia. aut accidens,et horum aut universaJi, aut particularis. Ex his igitur quatuor fiunt complexiones.Nam cum venerit universalitas in substantiam,fil universalis substantia, ut est homo vel animal. Universale autem est quod aptum est de pluribus praedicari.Particulare vero quod de nullo subjecto prædicatur. Ergo es una complexio universalitatis et subsfantiae, ut sit substantia universalis. Si vero particularis substantiæ copulatur,fit substantia particularis,ut est Socrates vel Plato,et quidquid in substantia individuum reperitur.Atcum miscetur universalitasaccidenti,fit accidens universale,ut scientia,quæ cum sit accidens, et praeteranimam cui accidit esse non possit, tamen universalis est,quod;desubjecta grammaticavelaliis speciebus praedicari poteat.Cum vero particularitas accidenti conjungitur, fit accidens particulare, ut Platonis vel Aristotelis scientia. Fiunt enim quatuor com plexiones,substantia universalis,substantia particularis,accidens universale, accidens particulare, Ut autem accidens iu substantiae naturam transeat, vel substantia in accidens,fieri nullo modo potest,et accidens quidem venit in substantiam, sed non ut substantia fiat: neque enim quoniam color,quod est accidens venitin substantiam,idcirco color jam substantia est. Nec quoniam substantia suscipit colorem idcirco color jam substantia fit. Quare neque substantia in accidentis,neque accidens in substantiae naturam transit.At vero nec particularitas, nec universalitas in se transeunt.Namque universalitas potest de particularitate prædicari, ut animal de So- crate vel Platone,et particularitas suscipiet universalitatis praedicationem,sed non ut universalitas sit particularitas, nec rursus ut quod particulare est universalitas fiat. Ergo quatuor complexiones, universalem substantiam,universale accidens,particularem substantiam,particulare accidens Aristoteles disponere cupiens,non dorum nomina, sed descriptiones apposuit.Etquoniam generalissimorum generam diffinitiones non poterat invenire, discriptionibus usus est his, id substantiam esse dicens quod in subjecto non esset,accidens vero quod in subjecto esset.Omne namque accidens in subjecto est, ut colore in corpore,scientia in anima,etsubjectam ha- PATROL. LXIV. 6 bet substantiam omne accidens. Si quis enim substantiam lollat,accidens non ent. Quare substantia locusquidam est ubi accidentis valeat natura consistere.Ipsa vero substantia per se constat,atque ideo dicitur substantia,nec ullo subjecto alio nititur,sed cunctis ipsa substantia est. Alioqui si substantia in ullo subjecto esse posset,esset accidens.Omne enim accidens in subjecto est,et quidquid in subjecto est, illud est accidens. Quod si substantia essetinaliquo subjecto, continuo fieret accidens, sed substantia accidens esse non potest, sicut supra docuimus. Quare quoniam accidens in subjectoest,substantia vero accidens non est, substantia in subjecto non est. Universalitatis vero descriptio est, de subjecto praedicari.Omnis namque universalitas de subjectis particularibus prædicatur,nam quoniam universale est animal,vel homo,de Socrates praedicatur et Platone.Dicitur enim Socrates animal atque homo. Et quoniam universale est accidens scientia,di0i!ur de subjecta grammalica,grammalica enim scientia est.Particularitas vero quoniam ipsa est rerum ultimael nihil est illi subjectum,de nullo subjecto prsedicatur ; nam quoniam universalitas de:subjecto prsdicatur, particularitas vero universalitas non est. particularitas de subjecto non prasdicabitur. Ubi enim res discrepant,et definitio discrepabit;ita quoque in his,nam quoniam discrepat substantia et accidens,diffinitiones quoque eorum discrepabunt.Ut quoniam est accidens in subjecto, erit substantia non in subjecto. Et quoniam universalitas de subjecto praedicatur, particularitas autem ab universalitate discrepat,de subjecto non praedicatur. Has igitur hujusmodi descriptiones Aristoteles itapermiscuit dicens : Eorum quae sunt, alia de subjecto quodam diountur, in subjecto vero nullo sunt, volens scilicet universalem substantiam demonstrare. Nam quod dixit de subjecto dicuntur,universaleest, quod vero ait. in subjecto nullo sunt, substantia : ergo quod ait quædam de subjecto dici,in subjecto vero nullo esse, universalem substantiam demonstrare contendit: ut enim Saepius dictum est, quod de subjecto dicitur, universale est; quod in nullo suhjecto est,substantia. Hrecjuncta, id est de subjecto quodam dici,et in subjecto nullo esse,universalem substantiam damonstrant. Post universalem substantiam particulare accidens posuitdicens:Alia - autem in subjecto quidem sunt, de subjecto autem nullo dicuntur.Nam quod ait in subjecto sunt, accidens monstrat,quod vero addidit,desubjectoautem nullo dicuntur, particulare. Accidens enim in subjecto est, particularitas de nullo subjecto praedicatur. Ergo quæcunque res ipsa quidem in subjecto est,sed si de nullo subjecto prædicatur, accidens est particulare,utest de quaedamgrammatica,id est Aristarchi,vel alicujus hominis individua grammatica : illa enim quoniam individui hominis, ipsa quoque facta est individua et particularis; ergo quoniam quaedam'grammatica in anima est, accidens est, et quoniam de nullo subjecto praedicatur, par- ticularis est; quemadmodum enim ipse Aristarchus de nullo subjecto dicitur,ita quoque ejus grammatica de nullo subjecto praedicatur. Non autem dicit quod ipsa grammaticaparticularis est, sed quod quaedam grammatica,id est alicujus hominis individui grammatica,quam scilicet homo particularis propria retinet cognitione.Et quoniam incorporale accidens posuit quod animæ accideret,id est grammaticam, quæ esset in anima,ponit quoque aliud exemplum corporale; ait enim et quoddam album in subjecto est corpore, omnis enim color est in corpore : hic quoque non omne album dicit esse particulare,sed quod ad individuum corpus album venit. Probatur quoque particulare album in subjecto esse hoc modo, nam color quod genus est albi vel cujusdam albiin corpore est, et est in subjecto. Quare cujus genus In subjecto est, ipsum quoque in subjecto est. Omnes enim species vel individua;propria genere continentur,et ejusdem habent naturam. Quoniam vero esse in aliquo multis dicitur modis, qui velit Aristoteles ostendere esse insubjecto,paucisabsolvam. Dicitur enim esse aliquid in aliquo novem modis, dicimus enim esse aliquid in loco,ut in foro vel in theatro.Dicimus quoque esse in aliquo, ut in aliquo vase,ut triticum in modio.Dicitur etiam esse in aliquo velut pars in toto, ut manus in corpore.Dicitur esse in aliquo,velut totum in partibus,ut corpus in omnibus suis partibus.Rursus velut in genere species,ut in animali homo,vel genus in speciebus suis. Dicimus quoque esse in aliquo, velut aliquid in fine esse, ut quoniam bonæ vitae finis beatitudo est, si quis sit beatus; in fine est,scilicet bonae vitai.Oicimus quoque esse in aliquo ut in quolibet potente,ut in imperatore esse regimen civitatis.Dicimus quoque velutformamin materia,utsimilitudinem Achillis in £ere vel in marmore. Novem igitur modis aliquid in aliquo esse dicitur, ut in loco,ut in vase, ut pars in toto,ut totum in partibus,ut in genere species, ut in speciebus genus, ut in fine, ut in imperatores,utinmateriaforma.Horum igiturAristoteles tria sola commemorat,sed duo in unum conjuncta, aliud seperatum.Ait enim : In subjecto autem esse dico quod,cum in aliquo sit,non sicut quædam pars, impossibileestessesine eo in quo est. Sensus autem talis est : Hoc, inquit, dico esse accidens, quod sit in subjecto,id est quod ita sit in altero,ut pars ejus non sit et sine aliquo subjecto esse non possit, ut, verbi gratia,coJor cum in corpore nulla pars corporis est,et si color a corpore separatur,colornusquam est. Omnis enim color in solo corpore est. Ergo illud est accidens quod semper ita in subjecto est altero, ut ejus pars non sit,ut cum ab eo in quo est separatur, ad nihilum redigatur, ut per se sine alterius subjecto esse non possit. Quod autem ait ut non sit sicut aliqua pars, ab ea scilicet significatione in aliquo consistendi dividere voluit, secundum quam partes in toto esse dicimus,non enim tale est subjectum, ut ejus accidens pars sit. Quod vero dicit, impossibile est esse sine eo in quo est, ab ea scilicet significatione divisit, quae est esse aliquid in vase vel in loeo;quod enim in vase vel in loco est a vase j vel loco poterit separari, ut triticum quod in modio est, potest a modio segregari, et homo a theatro discedere:accidens vero ab eo in quo est segregari non potest.Quare solas tres posuitsignificationes,id est secundum quam in vase,vel in loco dicitur esse, et secundum quam pars in toto est. Sed ut in vase et ut in loco una sententia distribuit dicens, impossibile est esse sine eo in quo est. Sed fortasse quis dicat non esse diffinitionem veram,illa esse in subjecto quæ sic sint in alio non ut sint partes,et sine eo in quo sint esse non posaint, Socrates enim vel homo quilibet cum accidens non sit,tamen semper in loco est et sine loco esse non potest. Quibus respondendum est quod Socrates loca poterit permu- tare,et esse præter locum in quo fuit:et postremo si intelligentia capiamus,per se subsistit,accidentia vero per se ipsa non constant. Sed si quis quoque objiciat posse locum accidentia permutare, malum namque si in manu teneatur,manus mali odore completur, adeo odor quod est accidens, in aliud subjectum transire potest.Sed non hoc ait Aristoteles, quoniam mutare accidens locum non potest,nec ita dixit impossibile esse sine eo in quo erat, sed sine eo in quo est, hoc enim significat mutare quidem posse locum, sed sine aliquo subjecto non posse subsistere. Quare recta est atque integra diffinitio ejus quod in subjecto est,quod ita sint in altero non sicut quædam pars,et impossibile sit esse sine eo in quo est,secundum autem illam significationem dictum est secundum quam formam in materia esse dicimus.Namque forma,si in materia sit,per seipsam nulla ratione consistit.Postquam igitur particulare accidens quid esset ostendit dicens,quod in subjecto est et de subjecto non praedicatur, et in subjecto consistentis reidiffinitionemredditdicens,quodcum in aliquo sit non sicut quædam pars,impossibileest esse sine eo in quo est. Ad universale accidens continenti disputatione revertitur quod definit hoc modo.Namque post ejus rei quæ in subjecto estdiffinitionem,et post particularis accidentis exempla, ad universaleaccidenstransitumfecitjinquiens alia esse quae in subjecto sint,et de subjecto prædicentur,quod scilicet accidens universale signiticel:nam quoniam de subjecto dicitur, universale est, quoniam in subjecto est, accidens ; in subjecto ergo esse,et de subjecto praedicari, universale accidens monstrat.Hujus quoque complexionis convenientia proponit exempla : ait enim scientiam in subjecto esse,in anima:nam nisi anima sit in qua scit,scientia nulla est,idcirco quod scientia actus est animæ, nam ea quae sunt inanimata nihil sciunt. Hinc sequitur substantiæ particularis propositio,quam scilicet ita declarat,quod neque in subjecto sit, neque de subjecto prædicetur, nam quod in subjecto non est,substantia est, et quod de subjecto non praedicatur,parLicularitas. Utraque igitur res de subjecto non prædicariJet in subjecto non esse, particularis est substantia.Res igitur quatuor cum propria complexione non secundum propria nomina,sed secun- dum proprias rationes diffinitionesque contexuit. Nam pro substantia universali posuit, quod in subjecto non est,et de subjecto prædicatur : pro accidenti particulari dixit, quod in subjecto est, et de subjecto non prædicatur. Accidens vero universale per hoc designavit quod ait,quod et in subjecto est, et de subjecto dicitur.Pro'particulari substantia interposuit,quod nec in subjecto est,nec de subjecto praedicatur : simpliciter autem quae sunt individua et numero singularia de subjecto nullo dicuntur;in subjecto autem nibil eaprohibetesse,quaedam enim grammatica in subjecto est. Omnis particularitas aut substantia erit aut accidens;nam cum dico Socratem,individuam et particularem significavi substantiam; cum dico quamdam grammaticam, individuum et particulare accidens dixi.Individua autem sunt quæ neque in alias species dividi possunt,neque in aliaindividua.Nam quemadmodum animal dividitur in species,hominem atque equum, homo autem in singulos homines, id est in Socratem et Platonem et cæteros,sic Plato et Socrates non dividuntur in alios. Atque hoc idem de accidentibus dici convenit:nam quemadmodum scientia dividitur in species,grammaticam et rethoricam.grammatica vero ipsa in particulares grammaticas,quas scilicet particulares homines norunt, sic ipsa particularis grammatica in particulares grammaticas non secatur. Ergo individua suut quaecunque sunt numero singularia, et in nullas alias multitudines secundum species vel secundum individua dividuntur. Omne individuum, quoniam particulare est, de subjecto non praedicatur ; omne autem quoa de subjecto non praedicatur, aut substantia erit, ut Plato,aut accidens,ut quædam grammatica. Ex his ergo particularibus substantia scilicet atque accidenti quae de subjecto non prædicantur,substantia quidem nec in subjecto est, accidens vero in subjecto est. Ita illa individua quae substantiae Bunt in subjecto essenon poterunt,aliavero individua quæ secundum accidentisnaturamdicuntur,illain subjecto esse nihilprohibet.Atquehocestquodait:Simpliciterautem qua sunt individua et numero singularia, de nullo subjecto dicunlurin subjecto autem ea nihil prohibet eorum aliqua esse. Quaedam enim grammatica in subjecto est, de subjecto autem nullo dicitur. Hocenim maluit demonstrare, et accidentibus substan- tiis particularibus hoc esse commune,quod de subjecto non prsedicantur.xiocenim dixit: Simpliciter autem quae sunt individua et numero singularia, de nullo subjecto dicuntur. Subaudiendo, scilicet sive substantiae sint sive accidentia,sed non omnia individua non sunt in subjecto.Individua enim accidentia in subjecto esse nihil prohibet. Quaedam enim grammatica cum sit individua et de subjecto non prædicetur,tamen in subjecto est, id est in anima. Sed ut congregatim dicatur,sensus hujusmodi est, omnia quidem quaecunquesuntindividua,desubjecto quidem nullo dicuntur,sed non omnia non sunt in subjecto.Nam cum particularis substantiain subjecto non sit,ut Plato,particulare tamen accidens in subjecto est, ut quaedam grammatica in anima. Illud quoquem agna attentione notandum est,quis sit hujus ordo propositi.Namcum sint quatuor complexiones, factæ ex quatuor rebus,quarum duas natura discrepant,ut substantia et accidens, dux quantitate, ut particularitas et universalitas conjunctis compositisque his quatuor omnibus, dissentientem lateribus dispositionem fecit.Posuit enim prius substantiam universalem dicens,quod in subjecto non est et de subjecto dicitur.Post hanc primam positionem totis discrepantem rebus,rem subdiL,id eat accidens particulare,quod in subjecto esset, et de subjecto non praedicatur. Nam cum accidens dixit, a substantia disgregavit, quod particulare addidit ab universali disjunxit.Rursus ex alio latere disposuit in divisione accidens universale,dicens quod in subjecto est, et de subjecto praedicatur;etultimo substantiam particularem contrariarnsuperiori accidenti dixit, quod neque in subjectoest,nequedesubjectoprsedicatursubstantiai particularitem universalitati accidentis opponens.Sed utplaniusquoddicimussit,figuramdescriptionemque subjecimus in qua superius latus substantia accidentique notavimus,reliquum particularitatis et universalitatis titulo inscripsimus,Arisiotelicam complexionem angulariter et per latera desinantes.
Quando alterum de altero prædicatur ut desubjecto,quæcunque de eo quod prædicalur dicuntur,omnia etiam de subjecto dicunlur, ut homo prædicatur de quodam homine. animal vero de homine, ergo et de quodam homine animal prædzcabitur, quidam enim homo, et homo est et animal.
Cum superius de his quæ in subjecto sunt,id est de accidentibus loqueretur,diffinitionem constitutae in subjecto rei,et praeter subjectum nullo modo permanentis, in media tractatione disposuit, dicens illud esse quod neque pars esset alicujus, nec sine subjecto posset ullo modo permanere.Patefacto igitur quid sit esse in subjecto,nunc quid sit prædicari de subjecto declarat. Duobus enim modis praedicationes fiunt,uno secundum accidens,alio de subjecto: de homine namque praedicatur album,dicitur enim homo albus,rursus de eodem homiReprsedicaturanimal,dicitur enim homo animal.Sed illa prior prasdicatio,quæ est, Homo albus est, secundum accidens est,namque accidens, quod est album, de subjecto homine prædicatur,sed non in eo quod quid sit,nam cum album sit accidens,homo snbstantia, accidens de substantia in eo quod quid sit praedicari non potest,ergo ista praedicatio secundum accidens dicitur. De subjecto vero praedicare est, quoties altera res de altera in ipsa substantia praedicatur,ut animal de homine;nam quoniam animal et substantia est,et genus hominis,idcirco in eo quod quid sit de homine praedicatur.Quare illasola de subjectopraedicari dicunturquaecunque in cujuslibetrei substantia et in diffinitione ponuntur; ergo quotiescunque hujusmodi fuerit prædicatio,ut alterum de altero ut de subjecto praedicetur,id est ut de ejus substantia dicatur, ut animal de homine, hanc proprietatem evenire necesse est, ut si de eo quod prædicatur, quidpiam ut de subjeeto,id est ejus substantia,praedicetur necessario idem hoc quod de praedicatu dicitur, dicatur etiam de praedicati subjecto, ut bomo praedicatur quidem de Socrate in eo quod quid sit. Interrogantibus enim quid sit Socrates, hominem respondemus. At vero de ipso homine in eo quod quid sit animal dicitur, in substantia enim hominis animal praedicatur,atqueita fit utanimalquidem de homine, homo vero de Socrate in eo quod quid sit,ut de subjecto praedicentur. Ergo quoniam ista consequentia,etanimal de Socrate in eo quod quid sit praedicabitur. Potest enim dici interrogantibus quid estSocrates,animal.Ergo manifestum est quod si qua res de alia ut de subjecto praedicetur,uthomo de Socrate, de eadem vero re quae praedicatur, de homine scilicet, alia rursus superior,ut de subjecto prædicetur,ut animal necesse erit et hanc eamdem de subjecto ejus de quo ipsum dicitur praidicari,ut animal de Socrate, Socrates namque subjectus est homini,de quo animal praedicatur.Ergo constathujusmodi diffinitio quæ dicit, quoties alterum de allero praedicatur ut de subjecto, si quid sit quod de eo quod praedicatur in eo quod quid sit dici possit,hoc idem ipsum de eo quod prius subjectum erat possit praedicari.Sed fortassequisquamdicatminimeverua] esse quod dictum est,nam cum homo de Socrate praedicetur. Socrates enim homo est, de homine vero species,homo enim species esl,Socrates speciesesse non dicitur.Et rursus cum animal de homine praedicetur,de animali vero genus,animal enim enus est. homo generis vocabulo caret,non enim dicitur homo esse genus, homo enim genus non est, sed tantum species. His dicendum est quod minus adverterint illam esse diffinitionem de subjecto praedicationis, quae in eo quod quid sit unumquodque et in ejus substantia praedicaretur,nunc autem species de homine non in eo quod quid sit preedicatur.Neque enim Bi quishominis diffinitionem reddat speciem nominavit,sed designativum nomen est tantum, utrum de pluribus speciei differentibus pra'dicatur hoc nomen quod esthomo,an certe tantum de solis individuis. Nam quoniam de individuissolis homo prædicetur, idcirco species dicitur,et quoniam despeciedifferentibus animal dicitur,idcirco animal genus vocamus. Et sunt quodammodo nominum nomina.Quareneque genus de animali, neque species de homine, in eo quod quid sit praedicatur, sed tantum designant, quomodo homo et animal de subjectis ( ut dictum est) propriis prædicentur. Ergo non est mirandum si ad eorum subjectum qusedesubjecto dicunturejus praedicati quod de subjecto non dicitur prædicatio perveniri non potest.
Diversorum generum et non subalternatim positorum,diversæ secundum speciem sunt differentiæ fat animalis et scientiæ,animalis siquidem differentiæ sunt,ut gressibile,volatile, bipes et aquatile,scientiæ veronulla harum est, neque enim scientia a scientia differt in eo quod est bipes. Subalternorum vero generum nihil prohibet easdem esse differentias, superiora enim de inferioribus prædicantur, quare quæcunque fuerint prædicati differentiæ erunt eædem et subjecti.
Cum multis modis genus dicatur, solum quod -nunc tractari convenit assumamus. Dicitur enim genus quodde pluribus specie differentibus in eo quod quid sit praedicatur, ut animal praedicatur de homine, et de equo, et de cane, et de bove, et de caeteris, quæ omnia specie ipsa a se discreta sunt. Species vero estquoddepluribusnumero differentibusin eo quod quidJsit prædicatur, ut homo praedicatur de Catone, Socrate, Platone, Virgilio, Cicerone, et de singulis hominibus, qui specie ipsa non differunt, sed tantum a se numero distant. Pifferentia vero est quae sub eodem genere positas species propria qualitate disterminat,namcum equusethomoquantumad genus unum sint (uterque enim animal est), differentia rationalis et irrationalis utrosque disjungit ac discernit. Qualitate enim quadam rationabilitatis et irra- I tionabilitalis uterque a propriae substantiæ diffinitione dissentiunt. Ergo differentia est quae de pluribus specie differentibus in eo quod quale sit praedicatur. Namque haec ipsa iifferentia quæ est irrationabilitas demultis specie differentibus praedicatur, ut de cygno, etequo, et pisce, quae omniaa secum specie ipsa dissentiant, irrationabilitatis tamen qualitate conju ncta sunt. Sed non in omnibus differentia de pluribus specie differentibus praedicatur. Sunt enim quaedam quae non nisi de una specie praedicantur, ut gravitas de sola terra, levitas de solo igne, proprie dicitur. At vero nec species semper de pluribus numero differentibus praedicatur ; mundi enim species de uno solo mundo dicitur, et phcenicis species de una tantum phcenice, sed idcirco ita diffinita est, quod frequentius differentia de pluribus specie differentibus praedicatur quam de uno. Eodemque modo et species frequentius invenitur de pluribus numero differentibus praedicari, quam de una tantum re ac singulari. His ita positis, sunt quaedam genera, quae generalissima nuncupantur, quibus genus inveniri non possit,sunt species quibub alias subjectas species nullus inveniet. Inter utraque autem sunt alia quæ subalterna genera nominantur, quæ superiorum quidem species sunt, posteriorum vero genera ut substantia genus quidem est generalissimum, ut ejus genus inveniri non possit, homo vero species est, ut ejus species alia reperiri non valeat. Animal vero ad substantiam quidem species est, ad hominem vero genus. Decem igitur praedicamentorum significatio nihil aliud demonstrat nisi rerum decem genera quae generaiissimanominamus.Ergo quoties genera generalissima discrepant,eorum quoque species discrepabunt; et quoties species discrepant, quoniam differentiis disjunguntur atque informantur, differentiae quoque diversarum specierum discrepabunt. Animal namque et scientia, quoniam est animal substantia, scientia vero ad aliquid, quoniamquegenus animalis est substantia, et genus scientiae est ad aliquid, omni substantiae a se ratione discreta sunt, et differentiae quoque scientiæ atque animalis omnibus qualitatibus disjunguntur.Edtnamque differentia animalis, bipes et quadrupes, animal enim ab alio animali differt, quod hoc quidem bipes sit, ut homo vel avis, illud vero quaarupes, ut equus atque bos ; illud vero mUltipes, ut formica vel apis. Sed scientia differentias hujusmodi non habet, neque enim scientia a scientia differt in eo quod bipes est. Quare constat quoties diversa sunt genera, specierum quoque differentias esse discretas. At boc est quod ait. Diversorum generum et non subalternatim positorum diversas secundum speciem differentias esse. Et hoc exempli adjectione firmavit dicens : Animalis et scientiae diversas esse differentias, nam cum sit bipes animalis differentia, scientiae non est. Et hoc quidem de diversis generibus dictum est, id est, quae subalterna non sunt. Quod si subalterna sunt genera, nihil prohibet alias easdem esse differentias, alias diversas, ut avis est species animalis, et rursusest genus corvi, et est subalternum genus, avis. Sed animalis differentiae sunt rationalis atque irrationalis, avis vero differentia rationalis non est. Nulla enim avis ab alia avi differt, quod sit rationalis ; ergo hoc loco non eunt eaedem subalternorum generum differentiae. Si quis vero has generis, id estanimalis differentias dicat, ut animalium alia sunt quae pascantur herbis, alia quæ seminibus, alia quæ carnihus, hæ differentiæ conveniunt in subalterno genere, videlicet in avi; namque avium sunt aliae quae seminibus vescuntur, aliae quae herbis, aliae quae carnibus, ut vultur et milvus ; ergo in subalternis generibus nihil prohibet easdem esse differentias, et iterum discrepare ; hoc autem idcirco evenit, quia quae de praedicato dicuntur,possunt de subjecto praedicari. Quare quod dici- tur de genere, potest etiam dici de specie, atque hoc est quod ait: Subaiteraorumvero generum nihil prohibet easdem esse differentias. Superiora enim de inferioribusgeneribus prasdicantur; sed cum diceret nihil prohibeteasdem esse differentias, hoc quodam modo voluit de monstrare esselquasdam easdem differentias, alias vero posse esse diversas, cui rem contrariam intulisse videtur, cum dicit Quare quaecunque prædicati differentiae fuerint, eaedem erunt etiam subjecti: nam cum illic dixisset, nihil prohibet esse easdem differentias generum subalternorum, hic omnes easdem esse declarat, dicit enim : Quaecunque fuerint differentiae praedicati, easdem etiam subjecti esse; atque haec res plures maximis illigavit erroribus, ut emendandum crederent locum non ut esset ita. Quare quaecunque praedicati differentiæ fuerint, eaedem eruntetiam subjecti, sed ut hoc modo. Quare quaecunque subjecti differentiae fuerint, easdem erunt etiam praedicati. Sed hoc adjiciendum est, neque enim fieri potest ut in rem superiorem prædicatio posterioris redundet. Nam cum dicitur, quascunque subjecti fuerint differentiæ, eaedem erunt praedicati, hoc scilicet significatur, ut praedicatio subjecti redeat, in praedicatum, quod fieri non potest. Sed dicendum est quod sunt aliae differentias quae dicuntur completiva? praedicati et cujuslibet illius speciem informantes,quæ communi nomine specificæ nominantur. Nam cum dico animatum et sensibile, si substantiae conjungantur, diffinitionem et speciem mox animalis efficiunt. Animal enim est substantia animata sensibilis, atque hæ differentiae dicuntur specificæ et completivae. Sunt autem aliae qum ipsæ quidem nihil complent, nec ullam speciem reddunt, sed genus tantum dividunt, ut rationale et irrationale, hæc enim dividunt genus, id est animal, Animal enim rationali differentia irrationalique dividitur. Ergo illae quae sunt generis divisivse differentiae possunt aliquoties eaedem esse,possunt aliquoties non eædem, ut animalis, quoniam divisibilis est differentia quae est rationale, potest eam non habere avis, quae est subalternum genus. Et rursus easdem divisibiles habere potest, ut easdem quas superius diximus. Nam cum dividant animal differentiae, quae carnibus, herbis, et seminibus vescuntur, eaedem possunt esse subalterni generis, id est avis ; ergo hee divisibiles possuntetiam esse diversæ.Illæ vero quæ completivæ et specificæ sunt, aliquando non praedicari de subjecto non possunt. Ut quoniam animal habet differentias completivas et suae speciei effectivas, sensi. bile scilicet et animatum, hae differentiae de homine quod est subjectum animalis non prædicari non possunt. Omnes enim specificae differentiae de his praedicantur, quorum speciem complent, ut de animali praedicatur sensibile et animatum, et hoc ut de subjecto.In substantia enim animalis utraque prædicantur,sed animal prædicatur de homine, ut de subjecto; necesse est ergo animatum ae homine praedicariutdesubjecto.Hocest, euim quod superius praemisit cum diceret : Quando alterum de altero praedicatur ut de subjecto, quaecunque de eo quod praedicatur dicuntur,omnia etiam de subjecto dicuntur; atque noc m ommbus generibus recte constat intelligi. Ergo divisibiles differentiae possunt aliquando cum subjectisessecommunes,aliquando diversae, specificae vero et completivae cum subjectis communes non esse non possunt. ergoAristoteles ait, Subalternorum generumnihilprohibereeasdem esse differentias, divisibiles differentias easdem esse nihil prohibere putandum est,qua e possunt esse etiam diversae.Quod ait vero: Quæcunque praedicati differentiae fuerint, eaedem erunt etiam subjecti, de specificis intelligendum est: quae cum speciem cujuslibet in forment, et de eo quod informant, ut de subjecto,prædicentur,ad quodcunque ut subjecto prædicaturillud quod ipsae differentiæ informant, de eo ut desubjectopraedicabuntur,etdeeo nonpraedicarinon possunt. Quare nihil est in hujusmodi theoremate quod ullo modo debeat emendari.
Eorum quidem quæ secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut substantiam significat, aut quantitatem, aut qualitatem, aut ad aliquid, aut ubi, aut quando, aut situm, aut habere, aut facere, aut pati. Est autem substantia ut figuraliter dicatur, ut homo, equus. Quantitas, ut bicubitum, tricubitum. Qualitas, ut album, grammaticum. Ad aliquid, ut duplum, dimidium, majus, minus. Ubi, ut in lyceo, in foro. Quando, ut heri, superiori anno. Situm, ut sedet,jacet. Habere, ut calceatus, armatus. Facere, ut secare, urere. Pati, ut secarx, uri. Singula igitur eorum quæ dicta sunt, •• i I •** ipsa quidem secunaum se in nulla affirmatione dicuntur, aut negalione, horum autem ad invicem affirmatio vel negatio fit complexione. Videtur autemomnis at. firmatio vel negatio, vel vera vel falsa esse: eorum autem quae secundum nullam complexionem dicuntur, singula neque vera, neque falsa sunt, ut homo, album, currit, vincit.
Post parvissimam in quatuor enumerationem, id est in substantiam, accidens, universalitatem, particularitatem, nunc est de partitione maxima tractaturus, quai fit in decem; hac enim enumeratione major non potest inveniri, neque enim undecim prsdicamenta poterunt inveniri, nec ultra decem ullo modo aliquod genus recte excogitari potest quare facit.bujusmodienumerationem.sed non divisionem. Divisio namque fere est generis in species; prsedicamentorum vero, quoniam genus unum non habent, divisio esse non potest, sed potius enumeratio est. Sunt vero quidam qui contendunt recte enumerationem non esse dispositam, alii namque ut supervacuaquaedam demunt, alii ut curto operi addunt, alii vero permutant, quosnimirumnon recte sentirealio nobis opere dicendum est ; ait autem : Eorum quae secundumnullamcomplexionem diountur. Adeo non de rebus, sed de vocibus tractaturus est, ut diceret Dicuntur. Res enim proprie non dicuntur, sed voces: et quod addidit,singulum aut substantium significat, late patet eum de vocibus disputare ; non enim res, sed voces significant, significantur autem res. Sine complexione vero dicuntur(ut dictum est)quæcunque singulariintellectu et voce proferuntur; secundum complexionem vero quaecunque aliquaconjunctione vel accidentia copulatione miscentur. Sed quid ex iis quae secundum nullam complexionem dicuntur efficitur, ipse demonstrat cum dicit: Singula igitur eorum quae dicta sunt, ipsa quidem secundum se in nullaaffirmationedicuntur, horum autem ad se invicem complexioneaffirmatio fit; videturenim omnis affirmatio vel falsa esse vel vera. Eorum autem quæ secundum nullam complexionem dicuntur, neque verum quidquam, neque falsum est, ut homo, album, currit, vincit. Significat ergo et hic ea quae sine ulla complexione dicuntur affirmationis vim non obtinere. Si quiR enim dicat homo, vel album; vel de- i cem, vel quidlibet simplici modo, in eo neque verum aliquid inveniet,neque falsum,sed omnis affirmatio vel vera vel falsa est. Igitur universaliter pronuntiat praedicamenta affirmationis ratione penitus non teneri : sed haec eadem si cum quadam complexione conjuncta sint, fieri propositiones necesse est, quae in se verum falsumve contineant. Sed non omnis complexio propositionem facit,nec si dixero, Socrates in foro, idcirco jam propositio est ; sed si quis dicat, Socrates in foro ambulat, tunc fit propositio, quae autaffirmatio est aut negatio. Affirmationesautem et negationes, vel verævidentur esse vel falsae : atque ideo quodcunque neque verum neque falsum est, illud propositio non est. Ergo quadam com- plexione exuis quaesecundum nullam complexionem dicuntur veritas falsitasque conficitur.Affirmationem autem solam nunc Aristoteles interposuit, idcirco quod omnis affirmatio prior est; hoc enim negatio tollit, quod affirmatio ante constituit: prius quidem secundum significationem, sed non secundum genus, quod alio liquebit loco. Maxime autem monstrat Aristoteles se non de rebus, sed de vocibus tractaturum,quod ait: Horum autem ad se invicem complexione affirmatio fit; non enin: rerum complexione fit affirmatio vel negatio, sed sermonum, nec in rebus est veritas et falsitas, sed in intellectibus atque opinionibus, et post hæc in vocibus atque sermonibus. Atque hæc hactenus. Secundum complexionem ergo sunt quaecunque ex integris compositis fiunt, ut Socrates ambulat, nam et Socrates et ambulat uterque integer sermo est, et conjunctus affirmationem facit.At vero si quis dicat flammiger, vel multisonus,vel fluctivagus,secundum complexionem non erit ista prolatio, idcicco quod ex neutris integris factum est. Horum autem decem prædicameutorumdiffinitionesinveneri nonpossunt,idcirco quod ea quæ significant generalissima sunt.Substantia enim et quantitas,etqualitas nulli unquam generi videntur esse subjecta. Quare quoniam diffinitio omnis a genere ducitur,genus quod alii generi subjectum non est a diffinitione relinquitur.Sed nunc quidem omnium praedicamentorum convenientia dixit exempla, post vero latius de unoquoque tractabitur: et quoniam diffinitio inveniri nulla potest, quibusdam proprietatibusinformantur,quare quo- niam de his dictum est plene, ad tractatum subs- J tantiae transeamus.