DE QUALITATE · 10 of 20
The Translations and Commentaries on Aristotle
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
Qualitatem autem dico,secundum quamquales quidam dicuntur.
Hic quæritur cur omnium in disceptatione doctissimus tam culpabili qualitatem termino diffinitionis incluserit. Volentibus enim nobis quid sit qualitas scire, illa respondet: qualitas est secundum quam qualesquidam dicuntur.Nihilenim minuseritobscurius atque ignorabilius, quod ait, secundum quam quales dicuntur, quam si de ipsa sola qualitate dixisset. Nam si illi sunt quales, qui qualitatem habent, ut sciantur quales,prius qualitas cognoscenda est. Amplius quoque nihil differt dixisse eam qualitatem secundum quam quales quidem dicuntur,tanquam si diceret eam esse qualitatem quæ qualitas sit. Nam sic qualitatem diffinire volens ait: Secun- Qum quam quales quidam sunt. Rursus si quis quales aliquos diffinire voluerit, eodem modo dicere poterit, qui in se retinent aliquam qualitatem. Quod si qualitas quidem quid sit per quale, quid autem sit quale, superiore qualitate monstratur, nihil intererit dicere qualitatem esse, qualitatem,quam qualitatem esse, secundum quam quales dicuntur.Sed siordinatadiffinitiogeneralisetin hoc generalissimo genere poni potuisset, recte culpabilis determinatio videretur.Nunc autem frustra contenditur,cum jam (ut saepe dictum est) descriptionis potius loco hunc terminum quam alicujus diffinitionisaddiderit.Quo. circa si designatio tantum quædam, etquodammodo adumbratio rei ejus de qua quaeritur, et non diffinitio est, absurda calumnia est, rebus notioribus res ignotiores probantem non ante perspecta descriptionis ratione culpare.Illud autem quis dubitet notiores esse eos qui quales sunt, illa ipsa ex qua quales dicuntur qualitate, ut quilibet albus notior est ipsa albedine ? Nam si albedo qualitas est,albusvero ab albedine, id est a qualitate, denominatus est, albus erit qualis nominatus ab albedine qualitate. Quod si, ut dictum est, notior albus est albedine, qualis notior erit qualitate, sicut grammaticus quoque notior est grammatica. Grammaticus quoque qualis est denominatus, scilicet a grammatica qualitate. Omnia enim quae sensibus subjecta sunt notiora sunt nobis quam ea quae sensibus non tenentur. Quare nihil impedit describentem et quodammodo naturam rei ejus de qua quaeritur designantem, res ignoliorea notioribus approbare.
Estautem qualitas eorum quxmuuiphciterdicuntur, el una quidemspecies qualitatis habitus etdispositio dicitur. Differt autem habitus a dispositione, quod permanentior et diuturnior est. Tales aulem sunt scientiae et virtutes,. scientiæ enzm videtur esse permanentium et eorum quæ difficillime moveanturisiquis vel mediocriter sumat scientiam, nisi forte grandis permutatio facta sit, vel ab ægritudine, vel ab aliquo hujusmodi. Simililer autem et virtus, ut justitia et temperantia et singula talium non videntur posse facile amoveri, neque facile permutari.Affectiones vero dicuntur quæ suntfacite mobiles etcito permutabiles, ut calor et frigiditas, sanitas et ægritudo, et alia hujusmodi.A(ficitur enim circaeashomoquodammodoycitoque permutaiur,et> ex calido frigidus fit, et ex sanitate in ægritudinem transit. Similiterautem in aliiq,nisitortein his quoque contingat propter temporis longitudinem in naturam cujusque transferri, ut insanabilis,vel difficile mobilis existat affectus, quem jam quilibet habitudinem vocet.
Proponit qualitatem multipliciter dici, quae res traxit aliquos in errorem, ut eis suspicio nasceretur Aristotelem credere qualitatem aequivoce nominari. Nam si omnisaequivocatio multipliciter dicitur,qua- litas autem secundum Aristotelem ipsa quoque multipliciter appellatur, secundum Aristotelem nomen qualitatisaequivocum est. Nos vero defendimus multipliciter dici, esse non una tantum significatione nominari. Dicitur enim aliquid multipliciter dici, cum et aequivoce dicitur, et diverso modo de suis speciebus multipliciter praedicatur.Etcommunisest multiplex appellatio, etiam in bis nominibus quae veluti genera de speciebus dicuntr, velut aequivoca desubjectis.Namqueetanimal multipliciterdicitur. Nam si multae sint species quæ animali subjectae sunt,ipsum quoquemultipliciterquodammodonorrinatur. Istam autem muttiplicationem, non ad æquivocationem retulisse Aristotelem, sed potius ut qualitatem genus esse proponeret, illa res monstrat, quod ait, at una quidem species qualitatis habitus affectioquedicitur. Nam qui speciem dicit esse qualitatis habitum et affectionem, quis eum dubitet ipsam qualitatem vim obtinere generis arbitrari ? Cur vero dicit unam speciem esse qualitatis, cum geminasproposuerit,habitudinemsciiicetetaffectionem, quæritur. Nam si unum idemque sit habitus et aflectio, superflua est ejusdem rei repetita propositio, sin vero differant, quare differant investigandum est. Genere enim ne distent, illa res prævenit, quod utraque sub qualitate constituit. Restat ergo ut aut specie discrepent, aut numero ; sed si specie discreparent, non ab Aristotele pro una specie ponerentur. Reliquum est ;igiturea nequegenere neque specie differre, sed numero. Habitus namque dispositio idem est secundum speciem, sed numero tantum et propria quadam qualitate dissentiunt. Dispositionem vero indiscrete idem quod affectionem voco. Nam sicut Socrates a Platone nihil quidem secundum ipsam humanitatis speciem discrepat, sola tamen propriae personæ qualitate disjuncti sunt, ita quoque dispositio atque habitus, nee potius hoc modo distant; sed quemadmodum ipse Socrates dum esset parvulus, post vero pubescens a seipso distabat, eodem quoque modo habitus etdispositio : namque habitus firma est dispositio, affectio infirmus est habitus, ut quemadmodum distat albus color ab albo colore, si in pictura hic quidem permaneat, ille vero statim periturus sit, nisi quod is qui permanentior est, in habitu est, ille vero qui facile periturus est, in affectione, ita nihil aliud interest inter habitum atque dispositionem. Nam quamvis permanentior sit habitus, facile vero mobilis dispositio, non nisi tantum diuturnitate differunt permanendi. Unde fit ut genere et specie habitus a dispositione non discrepet. Quocirca recte quae numero solo distabant, non specie sub unius speciei nuncupatione utraque sunt ab Aristotele proposita, sed est horum propria differentia, quod habitus diutissime permanentes dispositiones sunt. Dispositio autem facile mobilis habitus, sed si horum exempla quaeramus, haec poterunt inveniri. Habitudines sunt ut artes, disciplinae, virtutes. Nam ars non facile mobilis videtur et diutissime permanet. Hoc enim ars ipsa meditatur ut usu atque exercitatione non pereat. Quis enim est qui sciens recte grammaticam nulla vi interveniente validioris passionis amisit ? Fertur enim quidam summus orator aegritudine febribusque decoctus, omnem litterarum amisisse doctrinam, in aliis vero rebus sanus ac sibi constans et in omni re vegetus permansisse. Disciplina quoque etiam ipsa est in permutatione difficilis. Quis enim scienstriangulum,duobusdirectisangulis,tres interiores similes habere angulos, bane scientiam praeter vim (ut dictum est) fortioris passionis amisit? Virtutes quoque in eodem genere ponendæ sunt. Virtus enim nisi difficile mutHbilis non est, neque enim quod semeljuste judicat justusest, neque qui semel adulterium facit, est adulter, sed cum ista voluntas cogitatioque permanserit.Aristoteles enim virtutes non putat scientias, ut Socrates, sed habitus in Ethicis suis esse declarat. Quocirca constat esse habitus stabiliter permanentes, difficileque mutabiles, hoc tantum excepto, ut non eas vis aliqua major alicujus permutationis impellat et destruat. Affectionis vero species sunt, ut calet'actio atque perfrictio, et aegritudo atque sanitas,cum ad eas quodammodo sit homo dispositus atque affectus,non tamenimmutabiliterautcaloris qualitatem habeataut frigoris, sicut nec perpetuo sanitatis aut perpetuo aegritudinis. Quin etiam si qua sunt quae per longi temporis aegritudinem corporibus immutabiliter indurantur, ut ea jam in naturam quodammodo corporis cujusque transierint, ut si quis percussus cicatricem faciat insanabilem, illi ex dispesitione et affectione quidam factus est habitus. Quocirca recte dictum est dispositiones inveteratas habitus facere. Nam cum quaelibet dispositio permanens et difficile mobilis facta sit, ilia jam non dispositio autaffectio, sed habitus vocandus est.
Manifestumest autem quoniam hæc volunt habitudines nominari,quæsunt diuturniora et difficile mobilia. Namque in disciplinisnon multum retinentes sed facile mohiles, non div-untur habitum habere, quamvis sint ad disciplinas pejus vel melius dispositi. Quare differt habitus a dispositione,quod hoc quidem facile mobile est, iltud vero diuturnius et difficile mobile.
Habitus esse qualitates difficile mobiles et diuturnissimepermallentes hoc argumento confirmat,quod eos quibus quaelibet scientia traditur,si ab eis non fortiter addiscatur,ejus rei quam discunthabitum retinere non dicimus. Qui euim litteras discens nondum soluto cursu sermonis, sed syllabatim quodammodo atque intercise per imperitiam legerit, eum quidem dispositum esse atque affectum dicimus ad scieutiam litterarum,non tamen adhuc illum habitum retinere. Quare idem quoque est in aliis rebus. Omnesenim quicunque ad aliquam rem dispositi, ejus rei qua sunt aliquomodoaffecti5nondiuturnam in se receptionem habent, eos ad illam rem dispositos quidem esse arbitramur, habitum vero habere non dicimus. Recte igitur habitus diuturnior,el permanentior, dispositio vero facile mobilis deque perdurabilis ab Aristotele proponitur.
Suntautem habitus etiam dispositiones, dispositiones vero non necesse est habitus esse, qui enim retinent habitus et quodammodo dispositi sunt per. eos qui autem dispositi sunt non umnino retinent habitum.
Sensus quidem talis est, quod omnis quicunque habeat habitum, habet quoque in eodem habitu dispositionem. Si quis vero habeat dispositionem, non necesse sit eum etiam habitum retinere. Habitus ab habendodictus est. Idcirco quod ab aliquo immutabiliter vel difficile immutabilitur habeatur, ut glauci oculi, vel adunca? nares, vel alicujus artis scientia atque doctrina, quæ si quis habeat, etiam dispositus adeaessedicitur.Si quisautemdispositusadaliquam rem sit, non eum necesse est etiam habitum habere, ut si quis negligentius opertus algore quatiatur, dispositus quidem tunc ad frigus est, non tamen ejus retinet habitum. Videturautem eamdem similitudinem servare genus. Nam genus amplius prædicatur, at ubicunque species sit, mox quoque nomengeneris praesto est. Ubi autem sit genus, non necessario speciei vocabulum consequitur, ut si quis est homo,eum animal esse necesse est. Si quis est animal, non sta. lim homo dicitur. Quocirca cum quidquid est habitus,dispositio sit,quidquid dispositio non omnino sit habitus,videtur genus esse quoddam habitus disposilio,sed illud verius, ubi inten' e, est alqueremissio, genus intentionis, remissione :;on posse.Nam sicut in eo quod est album et magis album, magis albi genus album esse non potest, idem namque est album et magis album, nisi torte quod sola discrepant intentione,quod magis album quadam quasi intentione augmentoque crescit atque porrigitur, sic eliam habitus atque dispositio cum idem sint, utraque sola differunt intentione, quod auctior quodam. modo,et incremento quodam permanentior firmiorque est habitusdispositione; quocirca dispositio habitus genus non est, eodem quoque modo nec dispositionis species,habitus.Sed nuncquidam itaesthabitus, ut non per dispositionem creverit, neque per aliquam nondum durabilem qualitatem ad perfectum venerit statum,ut est nasi curvitas,vel cæcitas oculorum, si subita facta sit.Haec enim ab ipso ha- Ditu nulla praecedente dispositione cceperunt; forte enim nunquam ad ea dispositus fuit aliquis,qui adhuc non haberet.Alii vera habitus intentione fiunt atque inveterationedispositionis,ut ea quæ in artibus doctrinisque versantur. Prius enim quis ad ea dispositus est, post vero habitum capit,alia vero non intentione, sed quadam permutatione ad habitum veniunt,ut lac quod ex liquido defigilur et constipatur in caseum,etvinum quod ex dulci atque suavi in acidum gustum saporemque convertitur; neque enim plus tunc vinum est quam fuit ante cum esset suave, sed cum quadam permutatione in aliam qualitatem habitudinemque transgressum est. Ac de prima quidem qualitatis specie sufficienter est dictum.
Aliud uero genus qualitatis est, secundum quod pugillatortis vet cursores, vel salubres vel insalubres dicimus, et simpliciter quæcunque secundum potentiam naturalem vel impolentiam dicuntur. Non enim quoniam sunt dipositi aliquo modo,unumquodque hujusmodi dicilur,sed quod habent potentiam naturalem vel impotentiam facere quiddam facile uel nihil pati, ut pugillatores vel cursores dicunturtnon quod sint dispositi aliquo modo, sed quod habeant potentiam naturalem hoc facile faciendi.Salubl'es autem dicuntur, eo quod habeant potentiam naturalem,ut nihil a quibuslibet accidentibus facile patiantur, insalubres uero eo quod habeant impotentiam naturalem non facile patiendi. Similiter autem his et molle et durum se habent, durum enim dicitur quia habeat potentiam non facile secari, molle vero quod habeat ejusdem ipsius impotentiam.
Secundam vero speciem qualitatis esse commemo ■ rat,quee ex quadam naturalipotentia impotentiaque proveniat; hoc autem hujusmodi est,ut cum aliquos validi corporis intuemur nondum pugiles,neque hujusperitiaartisimbutos,sedsic eos pugillatores dicimus, non in eo quodjamsint pugiles,sed eo quod esse possint, et si quorum leve corpus aspicimus,surasque non magnas,eos facile moveri cursuque veloces existimamus, quanquam nondum ad cursus certamen aspirE.nt,nec sint cursores, eos tamen cursores secundum potentiamnominamus,nonquodjamcurrant, sed quod possint currere,non absurde vocabimus. Eodem quoque modo eos vocamus salubres vel insalubres, quos valenti corpore vel fragiliore, vel ad sanitatem aptos, vel ad ægritudinem credimus. Unde fit utquosdam aegrotos possimus salubres vocare, quosdam vero sanos insalubres dicere : non enim, quod jam actu vel sani vel a'groti sint, salubres vel insalubres dicuntur,sed quod vel sani diutius esse possint vel aegroti.Sed quaestio est cur cum de qualitatis speciebus propositum sit, secundum genus dixerit qualitatis et non speciem; ita enim ait: Aliud vero genus qualitatis est seeundum quod pugillatores vel cursores, vel salubres et insalubres dicimus.Sed qui hoc quærunt ignorarevidenlurillud esse solum genus, quod super se aliud genus non habeat.Illud veros sol um speciem,quod sub se nullas species claudat, illa vero quae inter genera generalissiæa speciesque specialissimas sunt, communi posse generis et specieinominenuncupari. Quocirca quoniam de ea specie qualitatis Aristoteles tractat, quae nondum sit species specialissima, sed magis generis prima species, et hujusmodi species quæ possit esse et genus,nihil absurdum esteamdem et speciei et generis loco ponere.Sed ut sunt quædam qualitates, a quibus denominatione quadam facta quaelibet illa res dicitur, ut ab albedine album,vel a luxuria luxuriosum,vel quidquid hujusmodi est, in his quaesunt secundum potentiam naturalem non ita est.Ars enim ipsa pugillatoria non est proposita, a qua pugillatores dicamus.Pugillatores enim non dicuntur ab eo quod usum pugillatoriæ artis exerceant,sed ab eo quod ad eam secundum potentiam naturalem affecti sunt;quocirca quos dicimus pugillatores a pugillatoria dicti non sunt,neque ab ea denominari possunt, sed magis a pugillatoria arte pugiles appellantur. Pugilis enim est qui pugillatoria arte utitur,atque hoc idem in cæteris licet videre. In his ergo nullacerta qualitas est a qua cætera nominentur.Sed si quatamen invenienda atque exprimenda sit,talis est quam ipse Aristoteles hoc modo denuntiat,quae sit secundum potentiam aliquid faciendi,veJ impotentiam aliquid patiendi.Pugillatores enim et cursores idcirco dicimus,quod habeant potentiam faciendi,id est currere atque esse pugiles. Salubres vero denominamus, quod el ipsi habeant aliquamquodammodoimpotentiamaliquid patiendi; qui enim minus ab extrinsecus accidentibus patitur, hic de sanitatesecurus est,etqui de sanitate securus est, illum salubrem esse re vera possumus prcedicare.Alia vero est qualitas quae secundum nihil patiendi impotentiam dicitur,ut eos quos insalubres vocamus;hi enim impotentiam habent nihil patiendi, id circo quod habeant potentiam aliquid cito patiendi : quod si quis estqui abextrinsecus accidentibusaliquid facile patiatur,ille potens est facillime aegritudini subjacere,secundum quam potentiam insalubresdicimus,etiamsi sint sani.Eodem quoque modo durum dicitur et molle.Durum enim est quod habet potentiam non citius secari,quod enim durum est, difficillime aliqua sectione dividitur. Molle autem quod habeatimpotentiam difficilius secari,quod quoniam molle secatur facile, secundum impotentiam difficilius secari molle dicimus.Et haec est secunda species qualitatis. Nunc transeamus ad tertiam.
Tertia vero species qualitatis estpassibilesqualita- J tes et passiones; sunt autem hujusmodi, ut dulcedo,ama. ritudo, austeritas, et omnia his cognata. Amplius, et calor : et frigus, et albedo,et nigredo. Et quoniam hæ qualitates sunt manifestum est, quæcunque enim ista susceperint,qualia dicuntur secundum ea,ut mel quoniam dulcedinem suscepit,dulce dicitur, et corpus album, eo quod albedinem suscepit.Similiter autem. sese habent et in cæleris.
Tertium genus qualitatis proponit,quod nos in partem qualitatis speciemque convertimus passibiles qualitates et passiones. Haec autem a se plurimum distant,tamen cum utraque qualitates sint,utraque prius docet,post vero quae eorum distantia esse videatur edisserit,et prius eorum convenientia proponit exempla.Nam quid sint passibiles qualitates docens ait.ut dulcedo vel amaritudo, calor et frigus, nigredo et albedo,et alia his cognata,hæc quæ superius comprehensa sunt qualitates esse illa ratione confirmat,quam in primordio de qualitatis disputatione ipsius qualitatis esse reddiderat.Diffinitionem enim qualitatis esse praedixerat, secundum quam quales vocamur.Quod si secundum qualitatis quales vocamur,ab amaritudine vero vel a dulcedine amarum vel dulce dicitur. A nigredine atque albedine nigrum atque album, quis dubitet has esse qualitates in quibus qualitatis convenitdiffinitio?lllaenim semperejusdem naturaeessecreduntur,qu xecunqueejusdem descriptionis finibus term:nantur,ut si qua res diffinitionem hanc,quae est animal rationale mortale susceperit.eam hominem esse manifestum est.Quocirca si hae quas passibiles qualitates vel passiones dixerat,suscipiunt qualitatis diffinilionem,eo quod qualia dicuntur quas illa susceperint,has etiam constat esse qualitates.
Possibiles vero qualitates dicuntur, non quod haec quæ illas susceperint qualitates,aliquid patiantul',neque enim mel quod aliquid passum sit, idcirco dicifur dulce,nec aliquid aliud hujusmodi. Similiter autem his et calor et frigus passibiles qualitates dicuntur, non quod ipsa quæ eas suscipiunt,aliquid passa sint. sed quoniam singulaeorum quæ dicta sunt, secundum sensuum qualitatem passionis perfectiva sunt, passibiles qualitates dicuntur, dulcedo enim quamdam passionem secundum gustum efficit, et calor secundum tactum, similiter autem et alia.
Passibilium qualitatum exemplaconstituerat dulcedinemvel amaritudinem,frigus atque calorem,albedinem atque nigredinem,quæ cum passibiles qualitates sint, non tamen uno eodemque modo passimles qualitates dicuntur; sed longe distant rationes quibus hæc omnia qualitates passibiles appellantur, ut rrius dulcedo vel amariLudo,calor et frigus passibiles qualitates dicuntur, non quod ea quæ sunt dulcia aliquid extrinseous patiantur, nee quod ea quae suut amara,exaliqua passione saporem asperum amaritudinemque susceperint. Neque enim mel aliquid passum est, ut ei dulcedo esset ill natura,nec vero absinthium ab ulla aliqua extrinsecus passione amaritudinis horror infecit; quocirca hæc atque his similia non idcirco dicuntur esse passibiles qualitates, quod ipsae aliquid passæsint,sed quod ex his passiones quaedam in sensibus dimittantur. Namque ex melle quod dulce est,dulcedo quædam in gustu relinquitur,simulque etiam calor et frigus passionem quamdam sensibus faciunt. Patimur dulcedinem, cum aliquid dulce gustamus, simulque secundum caloris et frigoris qualitatem,talium sensuum passionem subimus. Quocirca calor et frigus,amaritudo atque dulcedo, idcirco passibilesqualitates dicuntur,quod secundum sensuum qualitatem, aliquam in nobis efficiunt passionem, non quod ipsa extrinse- , cus aliquid patiantur.
Albedo aulem et nigredo et alii colores non similiter his quæ dicta sunt passibiles qualiiates dicuntur, sed hoc quod hæ ipsæ qualitates ab aliquibus passicnibus innascuntur.
Quoniam vero passibiles qualitates eliam colores esse dicunlur,id est albedo et nigredo.Non autem eodemmodopassibilesqualitatesdicuntur,quemadmodum amaritudo atque dulcedo, calor et frigus, nunc quæ eorum distantiae esse possint, exponit. Amaritudo enim atque dulcedo non quod ipsa aliquid extrinsecus paterentur,sed quod ipsaefticerent passiones,passibiles qualitates vocabantur,albedo vero et nigredo contrariae.Non enim quod ipsae aliquas sensibus passiones importent, sed quod ex aliis qui- . busdam passionibusinnascantur.Hoc autem videtur Aristoteles eo quodammodo considerasse,quod post proposuit hoc modo :
Quoniam ergo fiunt per aliquam passionem multae colorum mutationes manifestum eat, rubescens enim aliquis rubeus jactus est,et timens pallidus,et unumquodque talium.
Hoc autem ex non longi temporis passionibus ad passibiles qualitates et diutissime permanentes,acutissima consideratione transfertur,fit enim rationis probabilitas hoc modo.Monstrantur enim colorum qualitates ex passionibus nasci,quod cumverecundia passio quaedam sit,ex ea rubor exoritur, el.cum timor loco passionis habeatur, ab ea pallor metuentis vultum atque ora detigit.Quare quoniam hi colores ex quadam passione videntur innasci,etiam in naturali colore eamdem verisimile estevenisse rationem.Nam quoniam cum verecundia fit,in os omnis sanguis egreditur,et velutdelictum tecturuseIfunditur,ita quoque fit rubor ex sanguinis progressione, atque in apertum eIfusione.Quocirca si hoc ex innaturali passione contigerit, naturali facies rubore perfunditur. Pallor vero fit,quoties a facie sanguis ad prsecordiorum interiora ingreditur.Quod si hæc quoque naturalis passio det,verisimile est eodem infectumcalore procreari. Quocirca sive per aegritudinem pallor fit,quod naturale non rst, sive per aliquem naturalem eventum passiunis accidat, cæteraque ad eumdem modum, passibiles qualitates di- cuntur,eo quod ex aliquibus passionibus sint,quod ipse Aristoteles hac voce testatur : I
Quare et quis naturahteraliquid talium passus est, similem colorem oportet eum habere.Quæ enim affectio nunc ad verecundiam circa corpus facta est, et secundum naturalem passioner;, eadem fiet affectio, ut naturalis color sit similis.
Nam sive aliquis vel nondum natus aliquid patiatur,quo faciem sanguis relinquat,sive quolibet alio modo sanguis ex infantis vultu ad interiora migravit, faciem naturalis infecit pallor,et quæ nunc non naturales passiones dispositionesque sunt,ut cum hi colores faciem vel totum corpus inficiunt,hi si naturaliter contigerint eisdem, similibus signatus co- loribus vultus aspicietur.Nunc enim cum æstus in superficie vultus sanguinem impositum decoxerii, nigredinis perusti sanguinis rubor reddit colorem. Quod si idem aliqua passione in faciem nondum geniti infantis acciderit, eamdem verisimile est all'e- ctionem coloris corpus suscipientis inficere. Quare quæ in coloribus sunt idcirco passibiles qualitates dicuntur,non quod ipsæ aliquid patiantur,sed quod ex aliquibus passionibus in cujuslibet corpus atque ora proveniunt.
Quæcunque ergo tatium casuum ab aliquibus passionibus difficile mobilibus et permanentibus principium sumpserint, passibiles qualitates dicuntur ; sive enim secundum naturalem substantiam pallor aut nigredo [acta est,qualitates dicuntur. Quales enim etsecundumeasdicimurtsive propter ægritudinem longam vel xstum aliquid tale conlingit, nigredo vel pallor,et non facile prælerit,vel in vita permanet,qualitates et istaz dicuntur. Similiter enim quales et secundum eas dicimur.
vat quoddam signum quo perspecto valeamus agnoscere, quas harum omnium quae supradiotae sunt, qualitates oporteat appellari. Si enim ita vel casu aliquo,vel natura hae qualitates evenerint, ut eorum sit tardus exitus permutatioque difficilis, qualitates vocantur. Si quis enim vel per aegritudinem, vel per naturam pallidusfiat.,sitquein ejus corpore permanens pallor, tunc qualitas appellatur, et hoc non in corporalibus solum vitiis,sed etiam in animi quoque affectionibus invenitur. Si quis enim vel per naturam,vel quolibet alio postea casu assi. duis c;omessationibus delectetur,et hoc illi quodammodo in ipsa mentis dissolutione per maneat,abeoque difficile moveatur, passibilis qualitas effecta est, idcirco quod secundum eam quales dicuntur quibus illa provenerit. Niger enim dicitur in quo nigredo permanseritjcomessator,cui voluptas perpetuo comessandi est.Est ergo signum in passibilibus qualitatibus hoc eas esse immobiles et permanentes. Quae autem hujusmodi sunt quae facillime permutantur, et temporali statu sunt, de his talis Aristotelis videtur esse sententia.
Quæcunque vero ex his fiunt quæ facite solvuntul',et cito transeunt,passiones dicuntur ,qualitates vero minirne,nonenim dicimur secundum eas quales, neque enim qui propter verecundiam rubeus factus est,rubeus dicitur, nec cui pauorpropier umorem venit, pallidus est, sed magis quia aliquid passus sit, quare passiones hujusmodi dicuntur,qualitates vera minime.Similiterhis et secundum animam passiones et passibiles qualitates dicuntur.Qusecunque enim mox innascendo ab aliqui-bus passionibus difficile mobilibus fiunt,qualitales dicuntur, ut et dementia, et ira, et alia hujusmodi, quales enim secundum eas dicirnur,id est et iracundi; et dementes.Simiiiter autem et quascunque alix alienationes non natura les, sed ab aliquibus casibus factæ sunt, difficile prætereuntes vel etiam omnino immobiles, et hujusmodi aliæ qualitates sunt, quales enim et secundum eas dicimur. Quæcunque vero ex his quae facile et citius praetereunt fiunt, passiones dicuntur, ut si quis contristatus iracundior fit ; non enim iracundus dicitur,qui in hujusmodi passione iracundior est, sed magis aliquid passus. Quare passiones quidem hujusmodi dicuntur, qualitates vero minime.
Quid de his affectionibus judicaret,quæ ad praesens tempus atque ad momentum animis vel corporibus inbaererent, ipse non obscura oratione vulgavit. Nam cum priuseasessepassibiles qualitatespronuntiaret,quæ ex aliquibus passionibus gignerentur,et tamen in subjectis immutabiliter permanerent,nunc illas affectiones quae ita sunt in subjectis ut cito praetereant, non qualitates, sed passiones vocat. Si quis enim propter verecundiam rubore infectus est, quoniam rubor ille non permaDet,rubeus non voca- tur;qui si rubeus discerelur,esset quoque ipse rubor passibilis qualitas,quoniam insubjecto corpore diutissimepermaneret.Nuncautemquoniam nullomodo rubeus dicitur,cui a verecundia rubor venit,qualitates autem sunt secundum quas quales vocamur, verecundiae rubor non qualitas,sed quaedam passio est; nam si esset qualitas,ab eo rubore rubei dicerentur,id est quales, sed hoc non ita est. Non igitur hujusmodi affectiones quae haud multo durant tempore qualitates vocantur,sed potius passiones. Passusenimaliquid dicitur,quipropterverecundiam rubeus fit.Eadem ratio est etiam in animi passionibus. Nam si ad momentum quis iratus est,non idcircoeumjurealiquisiracundum vocet,sed sibujusmodi vitiunjincujuslibetaniiDoconstanterinhaeserit. Nam si quis vel per naturam vel per ægritudinem sit i laesus corpore, ut vel perpetuam dementiam, vel immobilem incurrat iracundiam,ille vel demens vel iracundus dicitur. Et quæcunque alienationes (ut ipse ait) vel secundum naturam, vel per casum permanentes fuerint,illae in passibili qualitate numeractur,idcirco quod secundum eas quales dicimur.Quag autem (ut dictum est)nonpermanent,sed facile transeunt,eas non qualitates, sed solum vocamus passiones.Sed quoniam tres species qualitatis enur:.eravit,unam secundum quam habitus dispositionesquedicerentur,alteram secundum quam naturalie potentia vel impotentia ad aliquid faciendum vel patiendum subjectarum rerum naturas pararet,tertiam secundum quam passibiles qualitates dicerentur, et hanc tali duplicitate partitus est,ut alias idcirco di- I ceret passibiles esse qualitates, quod ipsae aliquas gignerent passiones, alias vero quod ab aliquibus ipsae passionibus nascerentur. Quæri potest quomodobaequoquepassibilesqualitates distenta prima illa specie qualitatis,quæ secundum habitum dispositionemque posita est.Nam si quis calorem frigusque persenserit,habetquidem qualitatem passibilem, sed tamen in ejusdem ipsius dispositione atque affectione versatur ; dispositus namque est ad eumdem calorem atque frigus,quem sumpsit atque habuit, quod scilicet ipse Aristoteles videns calorem frigusque in utraque specie numeravit; namque et dispositionem dixit calorem atque frigus, et passibilem qualitatem.Hujus quaestionis talis solutio est. Nihil impedit,secundum aliam scilicet atque aliam causam, unam eamdemque rem gemino generi speciei suae supponere,ut Socrates in eo quod pater est ad aliquid dicitur,in eo quod homo, substantia est,sic in calore atque frigore, in eo quod quis secundum ea videtur esse dispositus, in dispositione numerata sunt; secundum vero quod ex aliquibus passionibus innascuntur,passibiles qualitates dictae sunt. Ipsae vero ab habitu distan',id est passibiles qualitates, quod in plurimis ad habitus rebus per artes atque scientias pervenitur,ita ut ipse habitusordineet filo quodam perficiatur. Passibiles vero qualitates eo modo minime.Quo vero distent hae passibiles qualitates a secunda specie, quae secundum naturalem potentiam vel impotentiam dicitur,quæritur, cujus perplana distantia est.Dicimus enim secundum potentias naturalis speciem aliquid dici, non secundum praesentem actum ,sed secundum id quod ad hoc esse potest; frigus vero calorque, et dulcedo vel amaritudo non secundum quod possil esse,sed secundum id quod jam sit consideratur; quocirca distat hæc tertia species a secunda,quod hic secundum possibilitatem dicitur,tertia vero secundum actum. Sed quod dudum promiscue passiones affectionum nomine vocabamus, haec quoque non longa quaestio alia est. Sic enim inveniemus quod passio ab affectionibus discrepare videatur.Si qua enim corpora ita calefacta sint,ut ex se quoque ipsa aliquem calorem emittere valeant,illa ad calorem affecta nuncupantur. Si qua vero tantum calorem momento susceperint, passiones dicimus,et ab affectionibus segregamus,ut hic sit integrum passionum affectionumqueethabitusaugmentum,utamplificatapassio in affectionem transeat,augmentata affectio in habitum permutetur. Et haec quidem de tertia specie qualitatis pronuntiasse sufficiat; nunc quarte speciei vim naturamque veracissima disputatione confirm at usquequo progressa qualitatis distributioconquiescit. Nobis quoque disputationum prolixitas moderanda est. Providendum quoque est ut sufficiens brevitas ordini expositionis adhibeatur,ne autbrevitatem comitetur obscuritas,aut planitiem minus moderata oratio, odioso fastidio et longinquitate deformet.
Quartum vero genus qualitatis est figura, et circa unumquodque constans forma. Amplius ad hæc rectitudo et curvitas. et si quid simile est his ; secundum enim unumquodque eorum quale quid dicitur, triangulum enim vel quadrangulum esse quale quid dicitur, et reclum aut curvum.Et secundum formam unumquodque Quale dicitur.
Quartaest speciesqualitatis quæ secundum unamquamque formam figuramque perspicitur.Esl autem figura, ut triangu!um vel quadratum, forma autem ipsius figurae quaedam qualitas est,ut figura quidem est triangulum vel quadratum,forma autem ipsius trianguli vel quadrati quaedam qualitaa,undeetiam formosos hominesdicimus.Figuraenimquaedam vel pulchrior,vel mediocris,vel alio quodammodo con- , stituta,qualitas formaquc nominatur.Has autem esse qualitatesnullusdubitat.Siquidem et a figura dicitur figuratus, et a forma formosus. Amplius quoque triangulum etiam a triangulatione denominatum est, et quadratum a quadratura.Quod si illae sunt qualitates,secundum quas quale aliquid appelletur, non est qui dubitet formam figuramque esse qualitates, quoniam omnia quas his participant ex ipsis qualia nominantur, sed quoniam in continua; quantitatis speciebus et triangulum et superficies enumerata est, ipsa quidem superficies quantitas est, ipsius vero superficiei compositio qualitas,est enim figura (ut geometrici diffiniunt) quae sub aliquo vel aliquibus terminis continetur.Sub aliquo quidem, ut circulus,sub aliquibus vero, ut triangulus vel quadratus.Quare spatium quidem ipsum,quod a supra dictis lineis continetur,superficies dicitur, quae est quantitas.Superficies namque quoniam in dilatione quadam et spatio constat,quantitas est, sed compositio ipsius superficiei,qualitas.Nam quoniam tres lineae convenienterin se junctis terminis unumspatium conclusere,quod tribus angulis a tribus lineis continetur,hoc ipsum spatium quod concludunt ad quantitatem referri potest, quod vero tribuslineis, hoc est qualitas,figura enim est triangula.Hoc idem quoque dici potest etiam in linea: nam quoniam longitudo sine latitudine est, quantitas dicitur, quod recta sive curva est,redditur rursus ad qualitatem.
Rarum vero et spissum, asperum et lene putabuntur quidem qualitatem significare, sed aliena hujusmodi j putantur esse a dispositione quæ circa qualitatem est. Quamdam enim positionem magis videtur utrumque partium significarejpissum quidem est eo quod partes sibi ipsæ propinquæ sint9rarum vero eo quod distent a se invicem, et lene quidem quod in rectum sibi partes jaceant,asperum vero quod hæc quidem pars superet, illa vero sit inferior . Et fortasse alii quoque apparebunt qualitatis modi, sed qui maxime dicunturjere lot sunt. Qualitates itaque sunt quæ prædicta sunt,qualia vero sunt, quæ secundum hæc denominativæ dicunturtvet quomodolibet aliter ab his.
Quaedam sunt quae videntur esse qualitates,quoniam ex his aliqua denominative dicuntur, ut lene quoniam dicitur alenitate,et asperum quoniam dicitur ab asperitate,spissum quoque et rarum a rari- tate et spissitate nominantur; videntur ergo haec quoque in qualitatibus posse numerari.Sed rectam rationem perspicientibus nec solum auribusquae dicuntur,sed etiam mente atque animo judicantibus, in qualitatibus haec poni non oportere manifestum est.Nam quod dicimus rarum,positio quaedam partium est, non qualitas.Nam quia ita partes a se separatsedistant,ut inter eas alieni generis corpus possit admitti,ideorarum vocatur,ut spongiaepumicesque, quoniamineorumcavernissurculus vel aliud aliquid immitti potest,ita ut inter rimas partium sit,idcirco rarum dicitur. Porro autem spissum, quoniam ita sibi partes vicinae sunt atque ad se invicom strictæ, ut inter eas nullum corpus possit incidere,atque ideo spissum vocatur,ut est ferrum vel adamas.Positio ergo quædam partium his inest, non qualitas, nec vero illud quoque distat, quod dicitur lene. Nam quoniam partes ita sunt posita3,et neutra superet, neutra sit minor, sed æqualibus extremitatibus junctae sunt,idcirco quasdam lenitas est,ut adducta manusillam quæ ex æqualitate junctis partibus nata est, sentiat lenitatem, ut est argentum. Asperitas vero est partium non æqualis positio,sed aliarum eminentium,aliarum vero depressarum,ut lima cujus alix partes eminent, aliae vero depressae sunt. Ergo secundum unamquamque partium positionem,vel raritas,vel spissitudo, vel asperitas, vel lenitas, corparibus est. Non igitur hæc secundum qualitatem dicuntur,sed potius secundum positionem. Positio autem in reiatioms genere nominata est. Non iguur hae qualitates,sed potius relativa sunt,et enumerationes quidem specierum qualitatis Aristoteles hic terminat.Nun sunt tamen putandae solum esse qualitates quas supra posuit. Ipse enim testatur esse quoque alias qualitates,quas modo omnes enumerare neglexit,sed cur neglexeritmultx sunt causse.Prima quod elementi vicem hic obtinet liber, nec perfectam scientiam tradit,sed tantummodo aditus atque pons quidam in altiora philosophiae introitum pandit. Quocircasi hoc ita est, tantum dicere oportuit,quantum ingredientibus satis esset,ne eorum animos nondum ad scientiam firmos multiplici doctrinae subtilitate confunderet. Quae vero hic desunt in libris qui Msta τὰ <puatxa inscribuntur apposuit.Perfectis namque opus illud non ingredientibus praeparabitur. Est quoque alia causa ut nos ad exquirendas alias qualitates, non solum propriorum doctorum, sed etiam nostrorum aliquid inveniendi incitator,admitteret.Quocirca concludit eas quae maxime dicerentur,quas supra proposuit,esse qualitates; illa vero dici qualia,quae secundum praedictas qualitates dicerentur: sed quoniam addidit,vel quomodolibet ab his quae sit hujusce propositionis sententia,prius appositis Aristotelis verbis sequens expositionis ordo contexit.
In pluribus quidem et pene in omnibus denominative dicunturyut ab albedine albus,et a grammatica grammaticus,et a justitia, justus, similiter aulem el in aliis. In aliquibus vero eo quod non sint posita qualitatibus nomina, non contingit ab eis denominative dici,ut eursor aut,pugillator qui secundum aptitudinem naturalem dicunlur,a nulla qualitate denominative dicuntur. Non enim posita sunt nomina aptitudinibus secundum quas isti quales dicuntur,sicut in disciplinis,secundum quas vel pugillatores vel palœstrici secundum affectionem dicuntur. Pugillatoria enim ad palæstrica disciplina dicitur,quales vero ab his denominative hi qui ab eis afficiuntur, dicuntur. Aliquando autem et posito nomine denominative non dicitur id quod secundum ipsum quale dicituryut a virtute studiosus dicitur.Virtutem enim habendo studiosusdicitar, sed non denominative dicitur a, virtute. Non autem in pluribus hoc tale est; quæ autem dicuntur qualza, aut denominative , aprædiclis qualitatibus dicuntur, aut aliquo modo aliter ab his.
Multæ, inquit, sunt qualitates, quibus positis et proprio nominenuncupatis,abhis alia denominative dicuntur, ut eaquse ipse planissimeadjecitexempla. Nam cum albedo cujusdam nomen sit qualitatis, ab eo dicituralbus.Eodem quoque modo etgrammatica, cum rei sit nomen, ab ipso quales dicuntur. Grammaticienim a grammatica nominantur, atque hoc est in pluribus, ut posito nomine si quid secundum ipsas qualitates quale dicitur,exhis ipsis qualitatibus appellatio derivetur. Aliae vero qualitates sunt, in quibuscum nomen positum non sit,tamen quales dicuntur, quales quidem quia alia qualitate partici- pant, sed non secundum eam qualitatem quales dicuntur,exqua si his esset qualitatibus nomen impositum poterant appellari, ut in ea qualitate quaesecundum potentiam naturalem dicitur.Illi enim quanquam quales dicantur, hi qui secundum ipsam potentiam nominantur,ipsitamen(utdictum est) nullo proprio nomine nuncupautur.Nam qui pugiles appellantur ab arte pugillatoria, idcirco ab ea pugiles dicuntur,quod ad eamdem ipsam artem pugillatoriam quodammodo affecti sunt. Hi enim pugiles ab arte pugillatoria praedicantur. Qui vero nondum pugiles sunt, sed esse possunt,non secundum ipsam artem, id estpugillatoriam,sed secundum potentiam pugillatoriae artis, pugillatores vocantur. Ipsi autem potenti£ nomen proprium positum non est.Nam quemadmodum a cursu cursores, a palaestrapalaestrici, a pugillatoriapugiles,distinctis qualitatum vocabulis, appellantur, non eodem modo est etiam in uniuscujusque rei potentia naturali, cursus enim potentia naturalis secundum quam cursores vocamus,et rursus potentia pugillandi, vel potentia palsestrizandi, suo nomine distincta nonest.Cur enim dicitur cursor,si interrogemur de eo quinondum est cursor? dicimus secundum potentiam naturalem. Cur palæstricus? eodem quoque modo naturalem potentiam respondemus.Quare pugillatorquinondum est pugillis,ab eadem quoque potentia naturali nominatur. Si igitur haberethfecnaturalispotentiapropriumnomen, ita, distinctisvocabulis,appellaretur,ut in his qualitatibusinquibusproprienomenestpositum,utincursu, palaestra et arte pugillatoria, et hoc est quod ait. In aliquibus vero propterea quod qualitatibus nomina non sunt posita, impossibile est ab his aliquid denominative dici. Ut hoc scilicet demonstraret cursorem quidem qui jam curreret a cursu esse dictum, cursorem vero qui secundum potentiam currendidiceretur non vocari a cursu, sed tantum a potentia, cujus potentiæ nomen proprium non esset positum. Quare haer omnia quæ secundum potentiam naturalem dicuntur, a nulla qualitate denominativa sunt. Idcirco quod hae qualitates a quibus denominari possunt, propriis nominibus carent, quæ vero ita sint, ut non ex potentia, sed ex affectione dicantur,ab his qualitatibas ad quas sese aliquomodohabent,deno- minative dicuntur, quod Aristoteles hoc protulit modo dicens : Non ita esse secundum potentiam naturalem, quemadmodum etiam in disciplinis secundum quas, vel pugillatores,vel palæstrici secundum affectionemdicuntur.Pugillatoriaenimdisciplinadicitur et palæstrica,quales vero ab his denominative, qui ad eas sunt continentes, dicuntur.Docuit igitur omnia quæ a quibusdam qualitatibus dici putarentur, vero quoque a qualitatibus non prædicari,ut in his qualitatibus quibus nomen proprium non est.Illud quoque monstravit hoc in pluribus evenire, ut de propositis qualitatibusqualiadenominativedicerentur. Restat ergo, quod reliquum est, ut dicat esse quasdam qualitates,quarum cum nomen sit positum, ab hisipsistamen quæ illarum rerum participantdenominative non dici, ut virtus ; nam cum virtus qualitas sit (est enim habitus quidam, omnisvero habitus qualitas), ergo quicunque virtute participat,non secundum eamdenominative dicitur. In denominationeenimquaerendumest utsemperidempermaneat nomen. In eo autem qui virtute participat,nullavirtutis denominatio est, ut qui bonitate participatbonus dicitur, quijustitia, justus, et alia hujusmodi. Quivero virtute participat,aut probus nominatur,aut sapiens ; sed neque probus, neque sapiens a virtute denominativa sunt,idcircoquod utrumquenomena virtute longe dissimile est, quod ipse sic ait: Aliquando autem posito nomine denominative non diciturid quod secundum ipsum qualedicitur.Etejusrei proponere non omisitexemplum, sed hoc in multis non potestinveniri, pauca enim sunt (ut ipse ait) in quibus posito qualitatis nomine quae his participant, a superiori qualitate qualia non dicantur.Datautem his qualitatibus pluralitatis calculum,ex quibus qualia nominantur ea quae his participant.Nam (ut ipse ait superius)in pluribus et pene in omnibus denominative dicuntur.Quocirca recta diffinitio est et proprio ordine constituta. Namque in principio hoc solum dictumest,esse qualitatem secundum quam qualia dicerentur. Sed quoniam sunt quaedam quorum qualitates ipsae propriis nominibuscarent5quse vero his participant suis vocabulis appellantur, ut in naturali potentia.Et rursus sunt quædam quæ in qualitatibus quidem habeant propria nomina,in his vero quae ad eas ipsas qualitates essent affecta, nulla ex propositis qualitatibus denominatio fierel,hoc addidit, hb omnibus qualitatibus aut denominative dici qualia, quae illis qualitatibus participaret, aut quomodolibet, aliter, id est sive posito nomine qualitatis de eo non dicerentur,quae illa participarent,ut in eo quod est virtus, sive ipsi qualitati positum nomen non esset, utin eo quod est potentianaturalis.Quare quoniam in his duabus qualitatis, in quibus vel posito nomine non secundum nomen quæ sunt,qualia denominative dicuntur, vel cum ipsis qualitatibus nomen positum non sit, neutra ipsorum prædicatio denominative fit. Ad concludendum omnem terminum qualitatis ait, aut denominative qualia a qualitatibus appellari,aut quomodolibetaliter ab ipsis,ut non denominative,sed aliquoties quidem secundum 4 potentiam,aliquoties vero secundum eamdem qualitatem virtutis ; eamdem enim qualitas est virtutis et sapientias. Quocirca concludit, ita qualia dici quaerunqueex his qualitatibus denominativedicerentur, vel quomodolibet alio ab ipsis modo. Digestis inordine prius omnibus qualitatibus et eorum conclusione reperta, consueto ordine unaquaeque proprietas vestigatur.
Inestautem et contrarietas secundum qua te, utjustilia injustitlæ contraria est, et albedo nigredi,et alia, similiter autem et ea quæ secundum eas qualia dicuntur, ut justum injusto,et album nigro, nou. autem in omnibus hoc est, rubro enim uel pallido aut mediis hujusmodi coloribus nihil contrarium est qualitatibus existentibus.
Dicit in qualitatibus quaedam essecontraria,atque hoc probat exemplis,albedo namque et nigredo contrariasunt,etquaecunquealbedinenigredinequeparticipant ; hoc est enim quod ait, et secundum eas qualiaqusedicunturjnam sicut albedo nigredini contraria est,ita quoque albus nigro ; sed hoc qualitatis proprium non est, nam cum rubrum et pallidum qualitates sint, aliique etiam colores hujusmodi, in hiscontrarium non est; nullus enim dicit aliquid rubro vel pallido esse contrarium : nam quoniam album et nigrum extremitates quaedam colorum sunt, et longissime a se distant, contraria sunt, medietates vero contrarianonhabent.Namsiquisponat rubrum nigro esse contrarium, longissimeque distant quas sunt contraria, longissime igitur nigredo a rubore distabit, et rursus albedo a nigredineplurimum distat; igitur nigredini rubor estatquealbedo contraria, uniusque rei duo contraria inveniuntur, quod fieri non potest. Non est igitur nigredi contrarius rubor.Similiter autem monstrabimus etin aliis mediiscolorihus contrarium non esse.Quocirca si hujusmodicoloribuscontrarium nihil est, non in omni qualitate contrarietas reperietur ; quod si ita est,suacipere contraria qualitatis proprium non est.Atvero nec in ipsis quoque formis quæ manifeste qualitates Bunt, contrarietas invenitur ; nam neque circulus quadrato, neque quadratus triangulo,necullafigura ulli figurae potest esse contraria. Quocirca manifestum est, suscipere contrarium non esse proprium qualitatis. Sed quoniam sunt quaedam in qualitate quae sibimet videantur esse contraria, uljustitia et injustitia, hinc quasdam quaestio solet oriri. Dicunt enim quidam justitiæ injustitiam non essecontrarian:, putantenim quod dicitur injustitia privationem esse justitiae, non tamen contrarielatem.Contraria enim propriis nominibus, non contrarii privatione nominari,ut album nigro,haberetamenj ustitiam aliquam contrarietatem,cujus'adhuc proprium nomen non sit inventum,quod omnino falsum est.Multae enim habitudines privationis vocabuloproferuntur,utilliberalilas et imprudentia, quae nunquam virtutibusopponerentur, quæ sunt habitus, nisi ipsae quoque habitus essent, et in animis habentium immulabiliter permanerent.At vero neque illud verum est, omnes privationes negatione proferri.Surditas enim,cum sit auditus privatio, sine negatione profertur ; eodem quoque modo caecitas. Nullus enim dicit inauditio, neque invisio, nec aliquid hujusmodi, sed tantum surditas cæcitasque nominantur propriis nominibus, cum sint illa in habitu, visus, auditus, ilia in privatione ponenda.Igitur justitia injustitiæ contraria est. Tradit ergo regulam, ea quae contraria sunt, sub quo genere convenienter aptentur, quam regulam his verbis ipse praescribit:
Amplius si ex contrariis unum fueritquale, et reliquum erit quale. Hoc autem palam est proponenti ex singulis alia prædicamenta,ut si est justitia injustitiae contrarium; quale autem est justitia, quale igitur est injustitia. Nullum enim aliorum praedicamentorum aptabitur injustitiæ,nec quanlitas, nec ad aliquid, nec ubi,nec omnino tatium aliud,nisi quale ; sic autem et in aliis quæ sunt secundum quale contraria sunt.
Si ex duobus, inquit, contrariis manifestum fuerit unum eorum contrariorum sub qualitate poni, simul manifestum erit quod etiam ejus contrarium convenienter qualitati supponatur, siæulque demonstrat injustitiam esse qualitatem. Nam si justitia :apertissime qualitas est idcirco quod neque qualitas, neque ad aliquid, neque ubi, nec quando, nec aliud ullum praedicanientum est, nec sub ullo alio genere poni potest, nisi sub sola qualitate,cum ei contraria sit injustitia, non est dubium injustitiam quoque qualitati subnecti,quod ipse quoniam planius dixit, et ipsa exemplorum luce vulgavit, ad aliud nobis est transeundum.
Suscipit autem qualitas magis et minus, albumenim magis etminus alterum altero dicitur,et justum alterum altero magis et minus dicitur. Sed et ipsa crementum suscipiunt ; cum candidum namque sil, amplius contingit candidum fieri,non tamen omnia,sed plura. Justilia namque a justitia si dicatur, magis et minus potest aliquis ambigere. Similiter et in aliis affectibus: quidam enim de talibus dubitant,justitiam namque a justitia non multum aiunt magis et minus dici, nec sanitalem a sanitate.Minus autem alterum altero habere sanitatem aiunt,et justitiam minus alterum altero habere,szcautem et grammaticam, et alios affectus.Alia igitur quæ secundum eos affectus dicuntur qualia, indubitanter recipiunt magis et minus. Grammaticior enim alter altero dicitur, et justior, et sanior; similiter et in aliis.
Aliud quoque proprium protulit,quod tractata ratione ab integra proprietate qualitatis exclusit. Ait enim qualitates posse vel intendi vel minui. Posse enim dicitalterum altero plus album appellari,ut nix argento,et qua'candidiora sunt marmora,et justum alterum altero magis et minus dicimus.Namque justius aliquid factum,nec non etiam justissimum est. In quibus autem comparationes sunt, in his magis minusque dici manifestum est ; hoc quoque modo ipsum album, vel alia qualitas non solum contra alterum ejusdem specieicomparataintentionecrescit, et relaxatione minuitur, sed etiam a seipsa recipit comparationem:Dicitur enim nunc quidem argentum candidius esse quam anlea,cum fuerit detersum.Sed cum hæc ita sint,non est magis minusque suscipere proprium qualitatis;nequeenim sola qualitas magis minusque suscipit,hæc enim intentio et relaxatio in his quoque quae sunt ad aliquid invenitur,ut in eo quod est aequale et inaequale possumus dicere plus aequale vel minus,etin caeteris hujusmodi; nec vero omnes qualitates suscipiunt magis et minus,quod ipse sic ponit:Non autem in omnibus hoc est, sed in pluribus.Dubitabit enim quis an justitia magis esse justitia dicatur,similiter autem et in ali is afFectionibus. Quidam vero in hoc dubitant.dicuntenim justitiam justitia non magis vel minus dici,nec sanitatem sa- nitatejminus autem habere alterum altero sanitatem dicunt,et justitiam minus alterum altero habere.In hoc tres fuere sententias.Quidam namque dicebant, in omnibus secundum materiæ habitudinem reperiri posse magis et minus,Proprium namque esse materiae corporumque intentione crescere et minui relaxatione.quae quorumdam Platonicorum sententia fuit.Aliavero quaesecunaum certissimas verissimasque artes atque virtutes non diceret esse magis et minua,secundum autem medias dici posse,ut haec ipsa grammatica atque justitia non dicitur magis grammatica neque magis justitia. Esse autem quasdam alias mediocres artes,in quibusidipsum posset evenire. Tertia est de qua Aristoteles loquitur, quod ipsas quidem habitudinesnullaintentione crescere, nec diminutione decrescere putat,sed eorum participantes posse sub examine compositionis venire,ut de his magis minusve dicatur. Sanitatem namque ipsam al justitiam, alteram altera magis minusve non esse. Neque enim quispiam dicit magis esse sanitatem alia sanitate.Sed hoc solum dicere possumus magis habere sanitatem aliquem, id est esse saniorem,et magis sanum,et minus sanum.Dicimus ergo quod ipsae quidem qualitates non suscipiunt magis etminus.Qui vero secundum eas quales dicuntur,ipsi sub comparatione cadunt, ut justior,et sanior, et grammaticior. Namque ipsa grammatica,id est litteratura,non suscipit magis et minus,nullus enim dicit alteram altera magis esse grammaticam, sed eum qui grammatica ipsa participat. Decimus litteratum,quem a litteratura scilicet denominamus lilte- ratus autem suscipit magis et minus, ut Donatus grammaticus plus erat aetate jam provecta grammaticus,id est litteratus,quam cum primum ad hujusmodi studia devenisset. Sed quanquam se haec ita habeant,tamen invenimus aliquas qualitates quibus indubitate comparatio inveniri non possit, ut sunt quas ipse supposuit.
Triangulus vero et quadrangulus non videtur magis et minus suscipere, nec aliqua aliarum figurarum.
Haec enim quae ex quarta specie qualitatis dicta sunt,magis minusve nulla ratione suscipiunt,nullus enim dicit plus esse alium circulum quam alium,nec magis esse illud triangulum quamillud,dicitquefortasse majorem,magis autem non dicit.Hujus autem rei hæc ratio est, ut cum sit trianguli diffinitio, figura quai sub tribus rectis lineis continetur,si qua sunt quas hanc diffinitionem in se suscipiant, ut et ipsa tribus rectis lineis contineantur,proprie triangulae formae sunt, eodem quoque modo et circulus ita diffinitur: Circulus est figura plana,quae sub una linea continetur, ad quam ex uno puncto qui intra ipsam est, omnes quae exeunt lineae aequae sibi sunt. Rursus quadrati diffinitio talis est: Quadratum est quod quatuor aequalibus lineis et quatuor rectis angulis continetur. Quaecunque igitur vel circuli diffinitionem suscipiunt,vel quadrati,aequaliter vel circuli vel quadratae formae sunt; si qua vero non suscipiunt,nullo modosunt.Si quaverosuntquaeneque quadrati suscipiunt diffinitionem,neque circuli,neque quadrati sunt, neque circuli ut est ugura quae parte altera longior dicitur.Illa enim ita diffinitur, parte altera longior figura est quae sub quatuor Iineis continetur, rectisque angulis, quam quatuor lineæ aequae sibi quidem non sunt,contra se vero positæ binæ sibi æquæ sUnl.Ergo quia hujusmodi figura neque circuli diffinitionem capit, neque quadrati aequaliter, neque circulus, neque quadratus est. Si qua enim cujuslibet formadiffinitionem suscipiunt, omnino eadem sunt.Ut qui circuli circulus,qui quadrati quadratus, qui trianguli triangulus,qui parte altera longioris, parte altera longior, et in caeteris eodem modo.Si qua vero non suscipiunt, ut triangulum,circuli diffinitionem non capit neque omnino circulus est, nee potest dici inter quadratum ettriangulum, quoniam utraque circuli diffinitionem non capiunt, quadratum quidem plus esse circulum, triangulum vero minus,omnino enim utraque a circuli ratione disjuncta sunt, quod his verbis ab Aristotele tractatur :
Quæcunque enim diffinitionem trianguli suscipiunt et circuli, omnia similiter trianguli vel circuli sunt. Eorum vero quæ non suscipiunt, nihil magis alterum altero dicitur; nihilenim quadratum magis quam parte alleru longior forma, circulus est, nullum enim ipsorum recipit circuli rationem.Simpliciter autem in utraque non recipiunt propositi rationem,non dicetur alterum altero magis; non ergo omnia qualia recipiunt magis et minus. Horum itaque quae prædicta sunt,nihil est proprium qualitatis.
Nam si hoc diffiniLio facil,ut domonstret rationem cujusque substantiæ,quæcunque diffinitione discrepant,illaetiamipsa natura substantiæ discrepabunt. Recte igitur si quae cujuslibet rei propositae sive trianguli,sive quadrati diffinitionem non capiunt,ab ejusdem natura disjuncta sunt.Quocirca neque triangulum, neque quadratum, neque circulus, neque quidquid horum est,suscipiunt magis et minus.Sed cum haec qualitates sint,non omnes qualitates æquæ magis minusve suscipiunt. Quod si neque in omni qualitate intentio diminutioque provenit, neque in sola,quod hæc eadem in relatione reperias,non est magis minusve suscipere proprium qualitatis. Quodnam igitur qualitatis proprium esse dicendum est, id ipse planissime subterposuit.
Similia vero tt dissimilia secundum solas dicuntur qualitates. Simileenim alterum alteri non esse secundum aliud quidquam,quam secundum illud qucd quale est. Quare proprium erit qualitatis, secundam eam simile et dissimile dici.
Simile inquitet dissimile solae retinent qualitates. Nam quamvis simile ad aliquid sit,tamen hocipsum quod dicimus,simile non dicimus, nisi quod quale est.Nam si eadem qualitas sit in duobus,inain quibus est similia sunt, nec est aliud praedicamentum quod secundum simile et dissimile dici possit,etde aliis quidem omnibus notum est,quoniam de nullo dicitur. Quod si quis de quantitate affirmet, dici posse secundum eam simile atque dissimile,monstratum est secundum quantitatem non simile etdissimile; sed æquale et inæquale praedicari. Quocirca quoniam per singula quaeque pergentibus,et in oirnibus idem qualitatibus invenitur, et in nullo alio prædicamento esse perspicitur,recte hoc proprium qualitatis esse firmavit. Sed quoniam cum de his quae referuntur ad aliquid tractaretur,affectusatque habitus in his quæ sunt ad aliquid numeravit,uunc vero eosdem quoque qualitati supposuit, ipse sibi quamdam objecit quæstionem, cur si prius sub iis quas ad aliquid referuntur, ista subjecerit,nunc sub qualitatibus ea ipsa posuerit.Superius namque monstravit ea quae essent a se diversa, easdem species habere non posse,cum dicit diversorum generum et non subalternatim positorum diversae species et I difTerentiaesunt.Quocircacum relatio atque qualitas diversa sint genera,easdem utrique supponi species non oportet, hoc est enim quod dicit :
At vero non decet conturbari, ne quis nos dicat de qualitate propositionem facientes, multa de relativis interposuisse, habitus enim ; dispositiones eorum quæ sunt ad aliquid esse dicebamus, pene enim in omnibus qualitatibus genera ad a liquid dicuntur, non autem aliquid eorum quæ singula sunt.Nam cum disciplina genus sitjioc ipsum quod est alterius dicilur,alicujus enim disciplina dicitur. Eorum vero quæ singula sunt, nihil ipsum quod est alterius dicitur,ut grammatica non dicitur alicujus grammaticatnec musica alicujus musica nisi forte secundum genus,et hac ad aliquid dicuntur. ut grammatica dicitur alicujus disciplina, non alicujus grammatica, et musica alicujus disciplina non alicujus musica. Quapropter quæ quidem singularia sunt, non sunt ad aliquid.
Quam quaestionem validissima argumentatione dissolvit,his scilicet verbis: Pene enim ea quæ sunt in omnibus his generibus ad aliquid dicuntur.Eorum vero quae sunt singulatim, id est species, nihil hujusmodi sunt. Haec enim est argumentatio quam Graeci ἐπιχείρημα vocant.In hujusmodi affectionibus atque habitudinibus, quas inter ea sunt genera, eas solas ad aliquid posse reduci, quae vero species essent illorum generum posse in relativis, sed in qualitatibus numerari, ut scientia cum sit habitudo habet sub se alias habitudines,grammaticam et geometriam.In noc igitur scientia ipsa quod genus est, ad aliquid semper refertur,dicimus enim scientiam alicujus scientiam. Grammaticam vero quae ejus species est, nullus dicit alicujusesse grammaticam; dicaturenim sifieripotest grammaticam,Aristarchi esse grammaticam.Sed omnia quaecunque dicuntur ad aliquid,convertuntur.Dicitur ergo etAristarchus, grammaticae Aristarchus,quod fieri non potest. Non igitur grammatica Aristarchi,ut ad aliquid dicitur. Est etiam argumentum, non species, sed hujusmodi genera, ad aliquid appellari, ut cum ipsae quidem species ad aliquid non dicantur,ut grammatica non dicitur alicujus grammatica,si quando tamen est ut species ad aliquid raferatur,id non secundum,sesed secundum genus,utgrammaticæ quoniam genus est scientiae quae relativa est, si quis grammaticam ad aliquid referre contendat,non potest secundum ipsam grammaticam, eam ad aliquid praedicare, sed secundum scientiam,id est secundum genus suum. Noa euim dicitur grammatica alicujus grammatica, sed fortasse grammatica alicujus scientia.Non ergo grammatica secundum grammaticam ad aliquid dicitur, sed secundum scientiam.Et hoc est quod ait, ut grammatica non dicitur alicujus grammatica,nec musica,sed fortasse secundum genus proprium istae dicuntur alicujus, ut grammatica alicujus dicitur scientia,non alicujus grammatica.Ergo singularum specierum nihil est quod aliqua relatione praedicetur. Genera vero harum specierum relativa sunt, quae paulo superius dixi; quod enim ait: Pene enim in oJmibus qualitatibus genera ad aliquid dicuntur,non autem aliquid eorum quae sunt singula,hoc demonstrare voluit, genera ipsa habitudinem dispositionumque esse relativa, species vero generum quas singulatim esse dixit,ad aliquid nullo modo praedicari. Quas idcirco esse singulatim vocavit, quia grammatica una est,et rursus musica una; scientia vero non una.Recte igitur species scientiae singulatim esse nominavit. Constat igitur quod genera hujusmodi habitudinem dicantur ad aliquid, species vero ad nihil aliud propria praedicatione referantur. Quocirca quoniam hujusmodi species relativas non esse demonstravit, nunc quod reliquum est qualitates esse confirmat.
Dicitur autem secundum singula quales. Hæc enim et habemus.Scientes enim dicimur,quod habemus singulas scientias aliquas. Quare hæc erunt etiam quatitates, quæ singularia sunt,secundum quas etiam quales dicimur. Hæc autem non sunt eorum quae sunt ad aliquid.
Illas esse qualitates superius confirmatum est ex quibus aliqui quales vocarentur,nos autem idcirco grammatici dicimur, non quod universalem scientiam,sed quod ipsam grammaticam habeamus, et hoc vere dicitur,idcirco nos dici scientes,quia grammaticisumns,potiusquamidcircogrammaticosquod aliquamscientiam retinemus.Nullusenimagenerali scientia grammaticus, aut sciens,nisi a singulatim scientia Bciens,grammaticusque perhibetur. Igitur quoniam exhis habitudinem speciebus quales vocamur, ipsas species in qualitate numeraudse sunt. Sed cum quis grammatica participat, de ea etiam genus dicitur,etsecundum eam non solum ad gran' maticam,sed ad scientiam quoqueconjungitur. Diciturenimidcirco sciens.Ergo quoniam habens grammaticam,et sciens,et grammaticus dicitur, non potest ulla scientia participare, qui singulas non habuerit. Qui enim cunctis speciebus caret, illi quoque genere ipso carendum est. Quare quoniam has species habemus,et secundum eas quales dicimur, a grammatica scientes et grammatici nuncupamur, has autem ipsas species monstratum est ad aliquid non referri.Recteigitur hujusmodi habitudines quae in alterius relativis species sunt,in qualitate numeratae sunt.Quod si quis hoc quoque invitus accipiat, aliud addit quo totum quæstionis vinculum solvetur;ait enim:
Amplius si contingat hoc ipsum et quale relativum esse, nihil est inconvenieus in utrisque hæc generibus etlUmerare.
Nam cum sit verum unam eademque rem duobus diversis generibus suppositam essenon posse, illud tamen convenit secundum aliud atque aliud unam eamdemque speciem duobuB generibus posse subnecti,ut in eo quod supra jam dictum est,cum Socrates substantia sit, pater vero ad aliquid,cumque substantia discrepet atque relatio, nihil tamen est inconveniens eumdem ipsum Socratem in eo quod homo est, substantiae supponi, in eo quod habet filium,relationi.Quocirca si secundum aliam atque aliam rem duobus generibus eadem res quaelibet diversissimis supponatur, nihil inconveniens cadit.tt.a quoque et habitudlnes in eo quod alicujusreihabitudines sunt,in relatione ponuntur, in eo quod secundum eas quales aliquid dicuntur,in qualitatenumerantur,Quare nihil est inconveniens unam atque eamdem rem, secundum diversas natura: suae potentias,geminisetsi contingatpluribus,annumerare generibus.Quocirca quoniam de qualitate tractatum est, nos quoque orationis cursum ad reliqua praedicamenta vertamus.