Skip to content

DE OPPOSITIS · 16 of 20

The Translations and Commentaries on Aristotle

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

De oppositis autem quoties solent opponi dicendum est.Dicltur autem alterum alteri opponi quadrupliciter3aut ut ad aliquid,aut ut contraria, aut ut habitus et privatioMut ut affirmatio et negatio:opponitur a- tem unumquodque istorum, ut figura dicam relativa qaidem,ut duplum dimidio. Contraria autem ut malo bonum,secundum privationem et habitum, utccecitas visui,secundum affirmationem et negationemsut sedet non sedet.

Illud quoque quæritur utrum oppositionis nomen aequivoce prædicetur.Dicimus euim quatuor modis opponi,aut ut contraria, aut ut aliquid,aut ut habitum et privationem,aut ut affirmationem at negationem. Hic ergo contenditur utrum aequivocatio quaedam circa has quatuor diversitates sit, an idipsum quod dicimus oppositum generis vice prædicetur,ut situnivocum.Sed in hoc Stoicorum Peripateticorumque diversa sententia fuit,et ut ipsi inter se Peripatetici,diverse sectati sunt.Stoicorum quoniam longa sententia est,praetermittatur,aliis autem Peripateticis placet nomen hoc oppositi de subjectis aequivoce praedicari,ita affirmantibus,quoniam Aristoteles ita dixit: De oppositis quoties solent opponi dicendum est hoc, id est quoties ad multiplicitatem pertinet aequivocationis.Sed qui meliusjudicavere, hi oppositionis nomen generis loco dicunt debere praedicari, idcirco quod cum nomen opposilionis de subjectis quatuor oppositionibus praedicetur, ab his quoque diffinitio non oberret. Sunt enim opposita quas in eodem, secundum idem, in eodem tempore, circa unam eamdemquerem,simul esse non posunt,quod per singula quaeque pergentibus in singulis oppositis invenitur. Namque album et nigrum, quæ sunt contraria,unu eodemque tempore circa unum idemque corpus partemque corporis simul esse non possunt, nec servus atque dominus ejusdem, eodem tempore idem servus idem dominus est,nec habitus et privatio;quis enim dicat in eodem oculo uno eodemque tempore et visum posse esse et caecitatem? Jam vero affirmatio et negatio quam repugnantes sint,quamque in eodem simul esse non possint,nulli dubium eat.Quare si eaquae sub oppositione ponuntur oppositionis nomen diffinitionemque suscipiunt,quid est dubium oppositionem non aequivoce praedicari? His igitur positis, ad eorum distantias differentiasque veniamus.

Quæcunque igitur ut relativa opponuntur, ea ipsa quæ sunt oppositorum dicuntur,aut quomodolibelaliter ad ea,ut duplum dimidii ipsum quod est, alterius dicitur duplum, alicujus enim duplum,sed et scientia scibili tanquam retativa opposita est,et dicilur scientia hoc ipsum quod est scibiLis, et scibile hoc ipsum quod est ad oppositum dicitur, id est ad scientiam. Scibile euim aliquo dicimus scibile,id est scientia.Quæeunque ergo opposita sunt tanquam ad aliquid, ipsa, quæ sunt aliorum dicuntur, aut quomodocunque ad se invicem.

Ea quidem hujus oppositionis qu'C secundum relationem dicuntur,et per seipsa plana atque vulgata sunt.et superiori relationis disputatione jam cognita.Illaenim suntadaliquid quæcunque id quod sunt aliorum dicuntur,vel quomodolibet aliter ad ea,ut servus domini servus,et dominus servi dominus,et magnum ad parvum dicitur, et rursus parvum refertur ad magnum.Quod si hoc in relativis omnibus invenitur,nulla est dubitatio quin etiam in his hoc deprehendi possit,quæ secundum ad aliquid opponuntur,ut ea ipsa id quod sunt oppositorum dicantur vel quomodolibet aliter ad opposita, nt si est servus domino oppositus,dominus servi dicatur,id est oppositi sui,et rursus si dominus servo oppositus est,domini servus dicatur.Parvum vero ad magnum,et magnum ad parvum, id est ad oppositum sibi. Atque hoc quidem in omnibus secundum ad aliquid oppositionibus inveniri necesseest.Quocir- ca sit hæc proprietas eorum quae secundum ad aliquid opponuntur,quodea ipsaquæ sunt ad opposita referuntur,et ipsorum esse dicuntur. His ergo ante constituti,; docet differentiam,qua inter se ea quae secundum contrarietatem dicuntur,vel ea quae secundum ad aliquid,discrepant atque dissentiunt; ait enim :

Itta vero quae ut contraria opponuntur,ipsa quidem quae suntnullo modo adseinvicem dicuntur,contraria vero sibi invicem dicuntur,neque enim bonum mali dicitur bonum,sed contrarium,nec album nigri album, sed conlrarlumsquaredifferunt a se invicem hæ oppositiones.

Dictum est inhis quae secundum ad aliquid opponuntur,quod ea ipsaid quod suntad id quod sibi est oppositum dicerentur. Contrariavero etipsa quidem opponuntur sibi,sed id quod sunt ad opposita non dicuntur,contraria autem dicuntur.Hoc autem hujusmodi est.Bonum malo contrarium dicimusesse, et rursus malum bono.Nigrum quoque albo contrariumputamus,nihilominus quoque album nigro.Sed cum hoc arbitramur,non tamen dicimus ea id quod suntesseoppositorum.Sienim diceremus ea id quod est bonum esse oppositi sui, non diceretur bonum malo essecontrarium,sedBbonum esse mali bonum. Nec ila praedicationem quis faceret nigrum albo esse contrarium,sed nigrum albi esse nigrum. Hoc est enim id quod est nigrum dici ad oppositum suum,si quis dicat nigrum albi esse nigrum ;quod quoniam non dicitur,ea ipsa quae suntnon dicuntur oppositorum,ea scilicet quae sibi ut contraria videntur opponi. Sed quoniam dicimus bonum malo contrarium ,etinigrum albocontrarium,quanquam id quod sunt oppositorum non dicantur,tamen ad opposita ut contraria nominantur.Atque hoc est quod ait :Ipsa quidem quae sunt nullo modo ad seinvicem dicuntur. Contraria vero sibi invicem dicuntur.Non enim dicitur bonum mali bonum, hoc est enim id quod est oppositi praedicare,sed dicimus bonum malo contrarium.Quocirca differunt ea quae similiter ad aliquid opponuntur his quæ secundum contrarietatem sibi sunt opposita,quod eaquidem quae secundum relationem opposita sunt id quod sunt oppositorum dicuntur. Illa vero quae ut contraria, ipsa quidem quod suntoppositorum nomine minime,sed tantum contraria prædicantur, ut bonum contrarium esse dicatur oppositi sui non boni.Dicimus enim bonum malocontrarium,cum non dicamus bonum mali honum.Sed quoniam differentiam secundum ad aliquid oppositionis contrariorumque monstravit, ipsorum inter se contrariorum differentiam discrepantiamque persequitur.

Quæcunque vero contrariorum talia sunt,ut in ?uibus nata sunt fieri, vel de quibus prædicantur, necessarium sit alterum zpsorum inesse,nihil horum est medzum.Quorum vero non necessarium est alterum inesse, horum aliquid est medium omnino, ut languor et sanitas in corpore animalisnaturahabent fi,eritet necessarium est alterum esse animalis in corpore. vel lanauorem vel sanitatem ;par quoque et impar de numero prsedicanturtet necessarium est alterum in numero esse aut impar aut par,et nihil est m medio eorum3neque inter languorem et sanitatem, neque inter par et impar. Quorum vero non est necessarium alterum inesse,horum est aliquod medium, ut nigrum et album in corpore natura habent fieri,et non est necessarium alterum horum inesse corpori,non enim omne corpus aut album, aut nigrum est.Pravum quoque et studiosum prædicantur quidem de homine,et de aliis multis, sed non est necessarium alterum horum inesse illis de quibus prædicanlursnon enim omnia vet prava,vel studiosa sunt: sed est horum medium atiquid,ut albi quidemel nigri PATROL. LXIV. 9 fuscum et pallidum, et quicunque alii colores, pravi uero et studiosi,quod neque pravum,neque studiosum est. ln aliquibus itaque nomina posita sun tis, quæ media sunt,ut albi et nigri, fuscum et pallidum,et alii colores.ln aliquibus autem nomina quidem medio assignarepromptum non est,sed per utrarumque extremorum negationem quod medium est determinatur, ut neque bonum, neque malum, neque justumyneque injustum.

Brevis contrariorum partitio hoc modo facienda est. Contrariorum alia sunt habentia medietatem, alia vero non habenlia,et eorum quorum est aliquid medium,in aliis plures medietates,in aliis vero una tantum medietas invenitur.Atque horum aliquae medietales propriis nominibus appellantur in aliqnibus vero ipsaequidemmedietatespropriis appellationibus carent.contrariorum vero negatione signantur .Sed hæc quæ dicta sunt,a primordio repetentes propriis probemus exemplis.IIla vero contraria quae medio carent talia sunt,utnecesse sit alterum eorum proprio inesse subjecto,ut est ægritudo etsanitas.Omne enim corpus in quo ægritudo sanitasque versatur, autaegrumautsanum est.Atque ideo quoniam ægritudo et sanitas medietate carent,alterutrum eorum inerit ei subjecto,in quo utraque nata sunt fieri,et da quo prædicantur. Nam quoniam in corpore animalis sanitas et ægritudo fieri nata est.id est ita fieri soJet,et ita omne natum est animal, at aul sanum esse possit aut aegrum.Et quoniam de animalis corpore aut sanum,aut aegrum prasdicatur,necesse est quoniam hæc medio carent in omni corpore ani malis aut ægritudinem,aut sanitatem esse.Quocirca eorum quae medio carent,necesse alterum interesse subjecto,et quaecunque talia sunt,ut alterum ipsorum subjecto inesse necesse sit,nulla inter ea medietas clauditur.llla vero contraria in quibus aliqua medietas est non sunt talia,ut eorum necesse sitalterum inessesubjecto.Nam inillisquae mediocarent.idcirco alterutrum subjecto inesse necesse est, quod eorum medietas nulla est quae possit interea subjectce inesse substantiae,ut in numero quoniam paritas et imparitas medium nihil habentlomnis enim numerus aut par aut impar est nec est quod propterea numero in esse possit),ideo omnis numerus aut par autimpar est.In his vero quae inter se medietatem aliquam complectuntur,non est necesse semper alterum contrariorum namque inessemedietas,utin colore,quoniam album atque nigrum contrarietatis vice diversa sunt,habent autem medium quod est rubrum vel pallidum,idcirco non omne corpus vel album vel nigrum est,quoniam potest aliqnando in subjectis corporibus albi atque nigri medietas inveniri. Videmus namque rubrum corpus, ut rosam multosque praeterea f1ores,quos verni temporisclementia parturit.Recte igitur dictum est,eorum quorum non sunt aliquae medietates, alterum semper inesse subjectis, et in quibus necesse est alterum inesse,fieri non posse quin illic medietas ulla sit.Eodem quoque modo et quae medietates habent, non cecessario alterutra subjectis inesse,et quae non est necesse alterutra subjectis inesse,non est dubium quin illic quaedam possit esse medietas,sed in aliquibus quidam plures,in aliquibus autem una est medietas, ut in colore inter album alque nigrum plures medietates sunt.Est enim(utdictum est)rubrum, et quoque pallidum,eodem quoque modo venetum, et multa praeterea hujusmodi.In calido vero atque frigido una medietas est,qua3 dicitur tepor.Horum autem quibus una medietas est,in aliis nomen est positum,in allis non.Et positum quidem nomen est, utintercalidum frigidumque,hancenim medietatem tepidum esse praedicamus.Non est vero positum in eo quod Aristoteles ipse sic dixit:Improbi vero et probi, quod neque probum est, neque improbum. Nam quoniam bonum atque malum sibi sunt contraria, non autem necesse est omne quod boni malive susceptibile est,vel bonum esse vel malum,idcirco dixit bonum malumque,cum sintcontraria,babere quamdam medietatem,cui nomen positum quidem non sit,sed nihilominus eam quis inter bas contrariorum naturas inveniet. Nam quod dictum est a posterioribusinterbonum malumqueesseeaquas dicantur indifferentia, ut interest virtutem atque turpi. tudinem,quæ utraque sibi sunt contraria,divitiae et pulchritudo,quæ(ut Stoici putant) neque mala, neque bona sunt,atque idcirco indifferentia nominavere,sed hoc ipsum quod dicimus indifferens apud priores nomen non erat,et aposterioribusinventum est.Aristoteles autem qui hoc nomine usus nunquam est,ait probum atqueimprobumhaberequidem aliquam medietatem,verumtamen eam nullo nomine nuncupari,sed eam utriusque contrarii negotiatione diffinivit.Ait enim medietatem probi atque improbi esse,quod neque probum esset neque improbum,ut justi atque injusti medietasest,quod nequejustum, neque injustum est. Sed ne videatur inconveniens aliquid negationibus diffiniri,ipse ait:In aliquibus verononestnomineassignaremedietatem,utriusque vero negatione diffinitur.Namque ubi est una medietas,si utraque contraria sint remota,sola tantum medietas permanebit, ut in eo quod est bonum et malum,quoniam his una medietas est,sublato bono atque malo, solum quod neque bonum, neque malum est relinquitur. Quocirca tota rursus divisio breviter assumenda est.Eorum quæ sunt contraria quorum necesse est semperalteruminessein his,in • quibus ea secundum propriam naturam messe contingunt,ea nullam inter seretinent medietatem,utin corpore sanitas et segritudo,innumeroparitas atque imparitas. Quaecunque vero in his in quibus esse possunt,non ita sunt,ut eorum necesse si alterum inesse,hæc aliquam inter se qualitatem medietatis amplectuntur,ut albedo atque nigredo,rubrum,fri. gidum atque calidum teporem. Horum autem alia sunt quae unam solam continent medietatem,aliavero quae multas,et multas,ut interaibum atquenigrum, pallidum,venetum,quae medietates sunt.Inter calidum atquo frigidum una sola est medietas, tepor, Horum autem quæ unam retinent medietatem, in , aliis nomina sunt posita,ut in eo ipso calore ac frigore.Est enim tepor medietas caloris atque frigoris. In aliquibus vero nomen positum non est,ut in eo quod est bonum alquemalum,justum atque injustum. In his enim medietas nomen positum nonhabet, sed utrorumque eontrariorum negationibus diffinitur, ut dicamus eam esse boni atque mali medietatem, quod neque bonum est malum, eamque esse justi et injusti medietatem, quae utraque contrarietate summota, utrorumque negatione relinquitur, ut est neque justum, neque injustum.

Privatioautem et habitus dicitur quadem quæ habent fieri circa idem aliquid, ut visio et caecitas circa ocu- lum. Universaliter autem dicendo,in quo natus est habiMus fieri,circa hoc idem dicitur utrumque horum.

Ordine tertiam speciem propositae oppositionis exsequitur eam quae secundum habitum privationemque dicitur, atque in ea unam similitudinem posuit quai illi est cum contrarietate conjuncta. Nam sicut ea quæ sunt contraria circa idem sunt,ut album,quoniam semper in corpore est; nigrum quoque semper est in corpore,et justitia,quoniam semper animo inserta est, injustitia quoque mentis est vitium, ita quoque ea quae secundum privationem habitumque dicuntur, circa idem semper necesse est inveniri, ut quoniam visus habitus est (habemus enim visum)et visus est in oculoetcircaoculum, caecitas quoque,quae privatio visus est, præter oculum non est.Auditus etiam,qui habitus est,quoniam circa aures est, ejus quoque privatio quæ surditas dicitur,ab auribus non recp,dit;ita quoque et circa quod fuerit habitus,circaidem ipsumillius habitus privatio consideratur.Atque hinc regulam dat.Universaliter enim dicit in quo sit in eo fieri privationem.Quid vero sit privari, continuata dispositione subjunxit :

Privari autem tunc dicimus unumquodque susceptibilium habitus, quando id quod natum est habere,et quando natum est habere, nullo modo habet.

Quid sit privatio hac Aristoteles diffinitione conclusit. Neque enim quaecunque non habent visum, caeca dicuntur,nec vero surdum est omne quod non sentit auditum,nemo enim neque parietem caecum dixerit, nec surdum lapidem,nec quidquid hujusmodi est. Sed ea sola privari dicimus habitu,quae- cunque aut habuere habitum eoque caruere,authabere potuere et non habent.Parietem autem idcirco non dicimus caecum, quod in eo visus naturali lor venire non potuit.Parvos vero catulos quibus visus non est, non satis digne aliquis caecos esse pronuntiet.Eo enim tempore nondum naturalitervisum habere possunt.Si vero exhaustis diebus quibus his oculi patefieri et lucem haurire naturaliter possunt, non habeant visum,eos caecos esse manifestum est. At vero neque ostrea dicuntur edentula, quoniam naturaliter non habeint dentes, sed nec infantulos quibus adhuc nondum hujusmodi aetas est,ut habeant dentes, vocamus edentulos,sed si aut is qui ante habuit, dentes amiserit, aut quo jam tempore habere naturaliter debet, dentes non habet. ut si quis puerorum septimo anno omnino nullum creaverit, illos jure edentulos appellamus, atque hoc est, quod ait :

Edentulum enim dicimus non qui nou habet dentes, nec cæcum qui non habet visum,sed quando qui debuit habere non habet.Quædam enim a generatione neque dentes,nequ6visum habent,sed non dicuntur edentula neque casca.

Hoc est, non omne quod non videt cæcum, nec quod dentes non habet edentulum appellamus.Plura enim sunt quae automnino aut certo tempore naturaliter haec habere non possunt,sed est illa privatio quoties si habitum nonhabet,quihabere naturaliter potest, et eo tempore cum jam per naturam illius esse compos habitus possit,vel si habens quis retinensque habitum,illum cujuslibet incursione casus amiserit, ut in pueris jam adultis si non habeant dentes.Nam quoniam homines sunt,possunt habere;quod si habentes amiserint,edentuli dicuntur;si vero omnino non creverint dentes, quoniam jam pueris atque adultis ut dentes haberent,naturaliter poterat evenire, id quo casu aliquo vel aegritudine officiente factum est, eos edentulos et habitu denlium privatos esse nominamus.

Privari vero et habere habitum, non est habitus et privatiOyhabitus enim est visus.Privatio vera cæcitas, habere autem visum, non est visus, nec caecum esse, eæcitas;privatio emm quaedam estcsecitas, cæcum vero esse privari et non privatio est.

Hic verissima ratione monstratur utrum ea qum sub privatione atque habitu cadant privationes sint atque habilus,an minime: nam quoniam habitus est visus,privatio vero cæcitas,sub habitu vero est habere visum, et sub privatione esse cæcum, utrum habere visum idem sit quod ipse qui habetur visus, et utrum idem sit caecum esse quod caecitas,perspicaciter intuent;bus aliud quoddam est habere aliquid quod habetur. Tres namque res sunt in eo in quo est habitus,is qui habet ea res quae habetur,ethabere, ut est is qui videt,et ipse visus,et hoc ipsum quod ex utrisque,fit ex eo scilicet qui videt et visu,quod est videre.Distat autem et videre ab eo qui videt,et hoc ipsum videre rursus a visu. Aliud est enim id quod fit quam is quifacit.Videreautemvidens ope- ratur,aliud est igiturvidere quam videns.Distatautem videre etiam a visu, aliud namque est id quod fit quam id per quod aliquid geritur, videre autem per visumfit.Distatergo videre abeo ipso(qui ipsum videre efficit) visu, sed videre visum habere est, visum autem habere habitum retinere est, et visus habitus est.Non est igitur idem habitus et quid est sub habitu, id est quemlibet habitum retinere.Eodem quoque modo etiam in privatione,et illic quoque res suntres,isqui privatur,hoc ipsum quod fit,idest privari, et ipsum quo quis privatur,id est ipsa privatio. Quod si distatis qui habet eo ipso quod est habitum habere, distat et is qui privatur eo quod est priva ri.Quod sietiamdistatquod est haberehabitumillo ipso habitu qui habetur.Distat necessario j id quod est privati illa ipsa scilicet privatione qua quisque privatur.Quare nequeid quod sub habitu est habitus appellari potest,neque id quod sub privatione privatio. Recte igitur dictum est habitum habere non essehabitum,privariquenon esse privationem : cui rei aliqua quaedam validior vis argumentationis adjungitur, quam Aristoteles ita pronuntiat.

Amplius si idem essetcæcitas et cæcumesse, utrumque de eodem prædicaretur. Sed caecus dicitur homo, csecitasvero nullo modo homo dicitur.

Siidem inquit esset caecitas quod est esse caecum, de quocunque caecum eese diceretur, de eo quoque caecitas praedicaretur, sed caecum dicimus essehominem,ca?citatem vero ipsum hominem nullus dicit: quare quoniam in utrisqued:versa est prædicatio,et de quo caecitas dicitur, non de eo dicitur caecum, rursumque de quo cæcum esse praedicatur,is caecitas dici non potest, non est dubium quin aliud sit caecum esse quam cæcitas, id est privationem esse aliudquamprivari : sed quamvis distent,aequalitamen oppositionis vice funguntur, quod ipse loquitur sic.

Opposita vero etium hæc videntur esse, privari et habitum habere,sicut privatio et habitus, modus enim oppositionis idem est ,nam sicut cæcitas visui opposita est, sic cæcum esse ad risum habere oppositum est.

Æqua namqueproportione sibi privatio atque babitus opponunlur, et ea quae sub privatione habituque clauduntur.Cur enim si privatioatquehabitus, id est visus et caecitas sibi sunt opposita,non etiam videre atque essecaecum eodem modo invicem sibimet opponantur. Quare quanquam haec distent,tamen modus in his oppositionis aequalis est.

Non est autem neque id quod sub afjirmatione et negatione jacet,affirmatio et negatio,affirmatio namque orario est affirmativa,negatio autem oratio negativa, horum vero quæ sub affirmatione et negatione sunt, nultumest oratio, sed res ipsse Dicuntur autem etiam haec esse opposita alterutris, sicut affirmatio et negatio,nam in his modus oppositionis est idem.Sicut enim affirmatio adversus negationem opposita est, ut quas sedet eiqux non sedet,sic et res quæ sub utroque posiUe sunt, sedere quempiam et non sedere.

Ad quartamoppositionis speciem transitum fecit, quæ secundum affirmationem negationemque dicitur. Affirmatio autem est quae aliquam rem alicui quadam participatione conjungit. Negatio vero quae aliquam rem ab aliqua re quadam separatione disjungit, ut est Omnis homo est animal,animal enim ad hominem haec oratio jungit. Participat enim homo proprio genere, scilicet animal,negatiovero, homo lapis non est.Disjungitenim naturam lapidis ab humanitate qui negat,sed multa de hie in lib.de interpretatione dicenda sunt.Quare plenior horum disputatio in tempus aliud differatur.Aristoteles veras implicissime et pene incuriose propter eos qui instituunturdiffinitiones affirmationis negationisque signavit,dicens negationem affirmationemque, affir- mativas esse negativasque orationes.Quod si exam i- natius ac subtilius definisset,affirmationem peraffirmativam orationem non diffiniret. Nam si dubium est quid sit affirmatio, nihilo magis clarum atque perspicuum est quid sit affirmativa oratio.Idcirco quodsi quis nescit quid sit affirmatio,idem sinedubio nesciturus est quid oratio sit affirmativa.Sed idcirco hic indulgentius terminavit, quod in libro Hepi ἑρμεν £lat utriusque veram plenamque vim diffinitionis aptavit.Eadem quoque in his ratio est quæ sunt sub affirmatione et negatione,quae in his quæ sub privatione atque habitu ponebantur,nam sicut non est idem habitus atque privatio quod habere habitum atque privari,ita non idem est affirmationem et negationem esse quod est sub affirmatione et negatione. Affirmatio est, verbi gratia,sedetSocrates, negatio vero, non sedet Socrates.Sub afrmatione autem hoc ipsum sedere Socratem, id est hoc quod sub affirmatione dicit facere. Sub negatione vero non sedere Socratem, id est non facere id quod negatiosubmovet.Hocautem ita probatur, quod omnis affirmatio omnisque negatio oraticnes sunt,sicut eorum supradicta diffinitio determinatioque monstravit.Sedere autem et non sedere, id est facere et non facere, orationes non sunt, quod si affirmatio et negatio orationessunt,dicitur id quod sub affirmatione et negatione est,ea ipsa affirmatione et negatione distare.Sed in hoc servant illam quoque similitudinem quod eaipsa sim sunt opposita, quae secundum affirmationem negationemque dicuntur. Sicut enim ipsa affirmatio quae dicit, sedet Socrates, et quai dicit, non sedet Socrates, ita quoque idipsum quod est sedere Socratem, et non sedere, certa ratione similitudinisopponuntur.Sed quoniam quatuor species oppositionis dictae sunt, nunc Aristotelis vestigia persequentes,earum diffe. rentias colligamus,quae sunt numero sex : nam si quae res sint quatuor,easque differre a se ac distare volumus, sex solas differentias invenimus. Cum enim primam differre a secunda ac tertia atque quarta ponimus, tres sunt differentiae.Item secundam rem a prima re differreostendere atque demonstrare superfluum est. Cum enim primae rei ad secundam distantiam colligeremus, quid secundadistaret a prima docuimus. Relicta igitur primae ad secundam rem differentia, secundæ et tertias, item i■m.x1J- secundae quartaeque Qmerentlæ monstrabuntur,quæ sunt duac,quae tribus superioribus junctae quinque solas efficiunt. Restat tertiae rei quartaeque distantia.Nam primae aj secundam atquetertiamdemonstrata est discrepantia, cum prima a secunda distaret, atque eodem modo a tertia monstrabamus. Idhis probalurexemplis.Nam cum oppositio ea quae est secundum ad aliquid,abhis oppositionibusquae sunt secundum contrarietatem, privationem atque habitum,atque affirmationem et negationem,distare proponitur, tres sunt differentiae. Cum vero ea quae secundum privationem atque habitum oppositio est, a contrariis et ab affirmatione negationeque discrepat, duae sunt differentiae, quae junctas superioribus quinque perficiunt. Idcirco enim quid distaret habitus atque privatio, ea oppositione quae relativa est praetermisimus, quoniam prius monstravimus quid relativa oppositio ab habitu privationeque differret; non est enim dubium aequam esse in utrisque differentiam, cum una ab alia discrepaverit. Restat una sola differentia, quae est contrariorum adaffirmationem scilicetet negationem; praetermissanamque est contrariornm differentia, de relativa scilicet et secundum habitum privationemque oppositione, quid haec superius a contrarietate distaret, monstratum est. Quare quoniam quot sunt horum differentiae cognitum est, ad sequentis operis ordinem veniamus.

Quod autem privatio et habitus non sic opponuntur ut ad aliquid, manifestum est ; neque enim dicitur hor. ipsum quod est oppositi, visus enim non est cæcitatis visus, nec alio nullo modo ad ipsum dicitur. Similiter autem neque caecitas, sed privatio quidem visus cæcitas dicitur, caecitas vero visus non dicitur. A mplius ad aliquid omnia, reciproce dicuntur, quare et cæcitas si esset eorum quat ad alequid sunt, utique converteretur ad illud ad quod dicitur, sed non convertitur, neque enim visus dicitur cæcitatis visus.

Et caetera quidem quae sunt differentia perspicue superius in contrariorum differentia relativaoppositione ante praemissa surt. Unam namque differentiam contrariorum relativorumque dixit esse, quod contraria non ita ut ea quae sunt ad aliquid converterentur. Neque enim quis pronuntiat malitiam bonitatis esse malitiam, neque bonitatem malitiae esse bonitatem, velut filium patris esse filium, rursusque patrem filii patrem. Eadem quoque et in his quae secundum privationem habitumque redduntur, dicitur differentia. Nam sicut ea quas sunt ad aliquid opposita, adversum semetipsa redduntur, et omnia ad opposita praedicantur, non eodem modo in habitu atque privatione est. Nullus enim dicit caecitatis esse visum, nec rursus visus esse caecitatem. Quocirca si ea quae sunt relativa ad opposita praedicantur, conversimque dicuntur( cum enim sit oppositus filio pater, pater filii dicitur, scilicet ad oppositum, rursusque convertitur ut patris filius appelletur) quoniam hoc in his quae sunt secundum privationem et habitum non dicitur. Neque enim cum sit visus oppositus caecitati, secundum privationem atque habitum dicitur visus caecitatis, id est nunquam secundum bane oppositionem aliquid oppositi praedicatur nequeconvertilur, neque enim diciturcaecitasvisus, recte privatio atque habitus non in eadem qua relatin, sed in alia specie numerata sunt.

Quod autem neque ut contraria opponuntur ea, quæ secundum pnvationem et habitum dicuntur, ex his manifestum est. Quorum enim contrariorum nihil est medium, necesse est in quibus nata sunt fieri, aut de quibus prædicantur, alterum ipsorum inesse semper, horum enim nihil frat mdium, quorum alterum necessarium erat inesse susceptibili, ut Languorem et sanitatem, et impar et par. Quorum vero aliquod est medium, nunquam necessitas est omni susceptibili inesse alterum, neque enim necesse est omne susceptibile candidum vel nigrum esse, neque frigidum, neque calidum, horum enim medium aliquid nihil prohibet esse, horum etiam erat aliquid medium, quorum non erat necessarium alterum inesse susceptibili, præterilla quibusnaturaliter unum inest, ut igni calidum esse, et nivi candidum. In his enim determinate necessarium est alterum inesse et non alterutrum, non enim possibile est ignem frigidum esse, neque nivem nigram. Quare omni quidem susceptibili non est necessarium Olerum eorum inesse, sed solum quibus naturaliter unum inest, his determinate unum, non alterutrum inesse contingit.

Prolixitatem textus idcirco contraxi quod et. ea ipsa quae dicuntur supra jamdictasunt, nec longior ordo possit aliquod creare fastidium, quod nos hac textus divisione sejunximus. Et prius quidem proponit ante oculos omnes inter se contrariorum differentias, quas ipse quantum potero brevissime commemorabo ; ait enim contrariorum quae mediis carent semper alterum inesse ei quod illas contrarietates suscipere potest, ut aegritudo et sanitas, quoniam semper in animalis corpore repentur, et ea sine ullo est adversus suum contrarium medio. Idcirca omne corpus animalis semper aut aegrotat, aut sanum est, et semper alterum aut sanitatis aut ægritudinis inest ei quod has susoipitcontrarietates. Eorum vero contrariorum quae habent aliquam medietatem, non necesse est semper alterum inesse ei cui accidunt, ut album atque nigrum, cum sint utraquecontraria, quoniam habentaliquam medietatem, ut rubrum, veniunt autem semper in corpora, non necesse est omne corpus fieri, aut album aut nigrum, quoniam potest aliquandocontingere ut illa eorum medietas corpori cuilibet eveniat. Atque hoc ita est in iis quae medio non carent, quae ipsa mediata vocamus, exceptis his quibus una contrarietas est in- sita per naturam, ut nix alba est, ignis calidus. In his enim unam semper necesse est evenire non aliam, nec utrumlibet, sed diffinite unam. Id enim non venit in ignem, ut aliquando sit calidum, aliquando frigidum, aliquando vero quod horum medietas est tepidum, sed semper naturali calore succenditur ; nec nix aliquando fit nigra, neo rursus rubea, nec ullis aliis coloribus permutatur, sed solum semper alba est. Cum haec ita sint, ea quae secundum habitum privationemque opponuntur, si et ab his contrariis distare monstrata sint quae mediis carent, et ab his quæ intra se quamdam medietatem qualitatis includunt, et ab his quoque quæ, cum mediata sint, tamen diffinite alicui insunt, perfecte, monstratum est ea quæ secundum habitum et privationem sunt a contrariis discrepare. Quare quid distent Aristotele teneamus auctore.

In privatione vero et habitu neutrum horurn quæ dicta sunt, verum est, neque enim semper susceptibili necessarium est alterum inesse corum. Quod enim nondum naturam habet ad videndum, neque cæcum, neque visum habens dicitur. Ideoque non erunt hæc talium contrariorum, quomm nihil est medium, sed neque quorum est medium, necessarium enim est omni susceptibili allerurn istorum inesse. Quando enim jam natumfueril ad habendum visum, tunc aut cæcum, aut habens visum dicetur, et horum non determinate alierum, sed alterufrum contingit,nonenimnecessarium est, vel cæcum, vel habens visum esae, sed quod contingit. In contrariis autem quibus medium est, nunquam necessarium fuit omni susceptibili alterum inesse, sed quibusdam, et his determinate unum, sed non quodcontingit, unde palam est quod secundumneutrum modum tanquam contraria, opposita sunt hæc, quas secundum privationem et habitum opponuntur.

Dat primo differentias quibus ea quae sunt secundum habitum et privationem opposita, ab iis quae sunt immediata contrariis distent. In his enim contrariis quas medium non habent, semper necesse est ipsorum alterum inesse ei quod his ipsis subjectum est. In habitu vero et privatione non ita est. Non enim semper quaelibet res aut habitum habet aut privationem, sed est tempus quando utrumque non habeat, ut catuli quibus nondum per naturam oculi patent. Illos enim nec habere habitum dicimus, quoniam non vident, nec privatos visu, quoniam parvuli adhuc visum per naturam habere non possunt Igitur horum quae sibi secundum privationem habitumquesunt opposita,non semperalterum subjecto inest eorum. Sed eorum quae sunt contraria immediata, id est medio carentia, semper alterum susceptibili inest. Distat igitureaquaesecundumhabitum et privationem est oppositio,iis quae secundum contraria putantur opponi. Sed quoniam sunt quaedam contraria quæ insunt alicui pernaturam, ut nivi album, igni calidum, corvo nigruta etiam ab his discrepat oppositio privationi:: d habitus. Ea enim quae pernaturam insunt, diffinita sunt,et nullo modo permutantur, ut est album nivi. Non enim nix aut alba aut nigra est, sed tantum alba, et corvus non aut albus aut niger, sed solum niger. In privatione vero et habitu una res esse non potest diffinita, sed semper aut privatio contingit, aut habitus, et hoc est quod ait, et horum non diffinite alterum, sed sut hoc, aut illud. Neque enim necesse est aui caecum esse, aut habentem visum diffinite subaudicndum est, catulus enim qui pernaturam nondum videt, aut habitum habiturus est, id est visum, aut eo privandus est, ut sit cæcus, sed non diffinite unum, sed aut hoc aut illud indiffinite contingit. Distat igitur haec oppositio his contrariis quae aliquibus per naturam immutabiliter accidunt. Restat igitur ut his contrariis quae mediata sunt hanc oppositionem differre doceamus. In illis enim non semper necesse erit contraria inesse subjecto, idcirco quod eorum medietates possint subjectis evenire substantiis, ut album vel nigrum quod non est alicui per naturam, sed tantum secundum accidens. Possunt enim utraque non esse in corporibus, quoniam his vel rubrum vel pallidum, quae sunt eorum medietates eveniunt. In privatione vero id et habitu non est. Quando enim poterit per naturam habere habitum, utrisque quæ ea suscipiunt, carere non possunt. Catulus enim cum per naturam videre potuerit, aut habitum habere dicitur, et est videns, aut privationem, si fuerit caecus. Ita semper ab eo tempore quo illi per naturam utrumlibet habere concessum est, alterutrum retinebit, idest aut privationem retine, aut habitum.Quocirca si in hiscontrariis quae medio non carent, potest fieri ut utraque contraria in subjecto non sint, in privatione vero et habitu ab eo tempore quo per naturam potest utrumque retinere, fieri non potest nisi eorum habeat alterum,distant haec quoque mediata ab his quae secundum vim privalionisatqua habitus opponuntur. Sed ante monstratum est et his contrariis quae per naturam essent, et iis quae medio carerent, hanc oppositionem esse dissimilem. Recte igitur positum est privationis atque habitus oppositionem ab his quae opponuntur ut contraria, discrepare.

Amplius in contrariis quidem existente susceptibili, possibile est in alterutrum. fieri mutationem, nisi alterum alicuinaturaliter insit, ut igni calidum esse: namque possibile est quod sanum est, languere, et candidum, nigrum fieri, et ex studioso, pravum, et ex pravo, studiosum possibile est fieri. Pravus enim ad meliores consuetudines deductus, et ad doctrinas, et si modicum aliquid proficiat ut melior sit. Si vero semet vel modicum crementum sumpserit, palam est quod aut perfecte mutabitur, aut satis mullum incrementum sumet. Semper enim bene mobilior ad virtutem fiet, vel quodcunque crementum sumpserit Za principio. Quare verisimile est amplius eum sumere crementum, et hoc dum semper fit, perfecte in contrarium habitum restituetur, nisi forte tempore suspensum sit. Verum in privatione et habitu impossibile estmutationem in alterutrum fieri, sed ex habitu quidem in privationem fit mutatio, a privatione vero in habitum impossibile est neque enim qui cæcus factus est, rursus vidit, neque cum esset calvus, rursus comatus est factus, nec cum esset sine dentibus, dentes iterum orti sunt.

Aliam rursus contrariorum et hujus oppositionis quae secundum habitum privationemque dicitur, discrepantiam ponit. Ea enim quæ contraria sunt, possunt in alterna variatis vicibus permutari. Quod enim calidum est potest effici frigidum, rursusque quod frigidum est potest in caloris verti qualitatem. His tamen (ut dictum est) solis exceptis, quibus una quælibet res contrariorum naturaliter insita est, in his enim solis fieri non potest alterna mutatio : in his vero quae accidenter et non per naturam subjectis eveniunt,fit semper in contraria permutatio, ut ex sano aegrum, ex segro rursus sanum corpus efficitur animalis. Jam vero illud verum est, ex bono proclivior semper semita videtur ad malum, et facillima esse exprobitate admalitiampermutatio, quod Terentiano docetur exemplo: A labore proclivom ad libidinem.Sed quanquam difficilis sit transitus ad virtutes a turpitudine vitiorum,Aristoteles tamen fieri posse hunc transitum confirmat.Hujua enim philosopbi sententia est, virtutes non esse scientias,ut Socrates ait,neque ut Stoici naturaliter eas esse,sed discibiles, et per quamdam boni consueludinem hominum mentibus inseriri.Atque ideo si quis sit quibuslibet prioribus vitiis obnoxius, si eum melior sermo susceperit,etsapientium consue- tudine confabulationeque comatur,aliquid ex ante actis vitiorum illecebris emendabitur, et sese aliquantulum exuet, et paululum liberior ad meliora procedet.Ita ut sit primo quidem minus malus, post vero non malus, deinde jam jamque aliquantulum bonus.Cuisi hujusmodiintensiofrequentissimefiat, nec parvitate temporis præveniatur,aut ei terminus mortis offecerit, non est dubium illum ex pessimo perprobasconsuetudiDesconfabulationesquesapientum,in perfectam virtutis habitudinem permutari. Est igitur ex bono in malum, et ex malo in bonum rursus permulatio,atque hoc quidem fit in contrariis.In habitu vero et privatione non fit, est namque permutatio,sed haec una tantum,nulla ratione sese convertens; ait enim: Ab habitu ad privationem permutatio,a privatione vero ad habitum impossibile est. Et hoc planissime docet exemplis. Quis enim unquam ex caeco factus est videns ? quis aliquando calvus crinitus efficitur? cui amissis ætate dentibus rursus alii procreantur? Quare si in contrariis fit alterna mutatio,in privatione vero atque habitu non fit, distat haec oppositio ab ea scilicet oppositione quæ fit secundum contrarias qualitates.

Quæcunque vero tanquam afftrmatio et negatio oppositasunt,palam est quod nullo prædictorum modorum opposita sunt In solis enim isti necessarium est semper aliud quidem eorum verum,aliud autem falsum esse,neque enim in contrariis necessarium est semper, alterum verum esse,alterum falsum,neque in ias quæ sunt ad aliquid,neque in habitu et privatione, ut sanitas et languor contraria sunt,et neutrum neque verum neque falsum est.Similiter duplum et dimidium tan- ; quam relativa opposita sunt,et nOn est eorum alterum, neque verum,neque falsum,sed neque ea quæ secundum privationem et habitum dicuntur, sicut visus et cæcitas.Omnino autem eorum quæ secundum complexionem ullam dicuntur,nihil neque verum,neque falsum est porro, autem quae dicta sunt, sine complexione dicuntur.

Expositis his differentiis quibus vel contrariis relativa, vel privatio et habitus relativis, vel rursus privatio et habitus contrariis discreparent.,nunc sequitur quid his omnibus secundum affirmationem negationemque opposita distent,et dat signum pro- prium affirmationis et negationis, ut eas semper quæramus agnoscere,ut si qua sint quae hoc signo minime teneantur, ilia ab affirmationis negationisque oppositione differre dicamus.In affirmatione enim et negatione fieri non potest, ut si affirmatio vera sit, statim falsa negatio non sit; si negatio vera, aftirmatio mendacii nota carere possit,ut si quis dicat, Socrates ambulat, Socrates non ambulat. Si verum est Socratem ambulare,falsum est non ambulare, et rursus siverum est non ambulare,falsum est ambulare.Elanc autem veri falsique divisionem nullus unquam in aliis opp ositionibus poterit invenire.Namin his quai sunt ad aliquid non solum non est necesse oppositionem ipsam sibi verum falsumque dividere,sed in his nulla omnino neque veritas, neque falsitas invenitur.Si quis enim dicat hoc tantum, pater, vel rursus,filius, neque verum aliquid neque falsum pronuntiat. Et in contrariis quoque idem est,nam cum bono malum sit contrarium, si quis nominet bonum, et si quis rursus simpliciter pronuntiet malum,nulla in hac prædicatione neque falsitas, neque veritas est. Eodem quoque se modo habet etiam in his quae secundum habitum privationemque dicuntur.Similiter enim nihil neque verum, neque falsum est, si quis visum nominet vel caecitatem,hoc autem idcirco evenit, quia omnia, quaecunque sunt, in quibus aut falsitas,aut veritas invenitur,secundum aliquam complexionem dicuntur. Ea vero quae simpliciter proferuntur, veri atque falsi prolatione carent,ut ipse ait,cum in principio omnia prædicamenta numeraret, dicens singula eorum quæ essent dicta in nulla affirmatione dici, quadam vero complexione inter se horum praedicamentorum veritatem falsitatemque gigni,de quibus Aristoteles edocuit præter complexionem aliquam in sermonibus veritatem falsitatemque inveniri non posse. Si quidam exemplo quoque hoc manifestum est. Si enim dixero, Socrates homo est, aut verum aut falsum est.Quod si boc tantum dicam Socrates, aut rursus, homo, nihil in eo neque veritatis neque falsitatisest.Quocircaquoniam omnis affirmatio cum complexione profertur, potest in ea, aut veritas, aut falsitas inveniri. Ea vero quae sunt ad aliquid simpliciter et sine ulla complexione dicuntur.Similiter autem et contraria,et ea quae sunt secundum habitum privationemque sibimet opposita, ut est pater filius,bonum malum,visus caecitas,qua; quomam sine complexione dicuntur (ubi autem complexio non est, illic nec falsitas neque veritas est. In affirmationibus vero solis et negationibus quas secundum complexionem dicuntur,aut veritas, aut falsitas reperitur, secundum affirmationem et negationem oppositio a cunctis aliis superioribus distat.

Sed maxime videbitur hoc tale contingere in his quæ secundum complexionem contraria dicuntur. Sanum namque esse Socratem,ad languere Socratem contrarium est, sed neque in his necessarium est alterum semper verum, alterum autem falsum esse,cum enim Socrates sit,erit illud qui'lem verum, illud vero falsum ; cum vero non sit,arnbo falsa sunt, neque enim languere, neque sanum esse, verum est, cum non sit ipse Socrates omnino. In privatione vero et habitu cum non sit,neutrum verum est; cum vero sit,non semper erit alterum verum, alterum autem falsum. Habere namque visum Socratem ad id quod est Socratem crecum esse oppositum est, sicut privatio et habitus. Et cum sit, necessarium non est alterum verum vel falsum esse,cum enim nondum natus est habere,utraque falsa sunt ; et cum non sit omnino Sor.rates,sic quoque falsa sunt ulraque,et visum eum habere,et cæcum esse.

Quoniam videntur quædam contraria secundum complexionem dici,in quibus aut falsitas reperitur aut veritas, sed neque ut affirmatio sit neque ut negatio,de his quoque dicit, quid distent his complexionibus, quae secundum affirmationem negationemque dicuntur. Nam sicut aegritudo est contraria sanitati, ita quoque aegrotum esse Socratem, ei quod est sanum esse contrarium est. Oratio quoque quae dicit Socrates sanus est, contraria est ei quae pronuntiat Socrates aegrotat. In his ergo et veritas invenituret falsitas.Quod igitur haec distant ea oppositione quae secundum vim affirmationis aut negationis opponitur,boc scilicet quod subsistente re,de qua utraque dicuntur,utrumlibet eorum verum est, si tamen ea contraria praedicantur,quae mediis carent, nam vivente et subsistente Socrate,quoniam aegritudo et sanitas immediata contraria sunt,si quis de Socrate dicat: Socrates sanus est, rursusque alius pronuntiet: Socrates cegrotat, unam veram, unam falsam esse necesse est. Socrates enim vivens aut aegrotataut sanus est,et si verum esteum ægrotare,sanum esse falsumest,et si falsum esteegrotare, sanum esse verum est; si vero Socrates ipse non subsistat nequeomnino sit,utrumque de eo falsum est dicere,quoniam aegrotat et sanus est.Qui enim omnino non est,neque omnino poterit aegrotus esse nec sanus.Ergo in contrariis subsistente re de quapraedicantur,semperunapraedicatio veraest,alia falsa,in his scilicet contrariic n- rp ppcundum complexionem dicuntur et carri : •' :: n subsistente autem re, contrarietates utræque sunt falsæ. Illa vero quae secundum privationem habitumquedicun- tur, si cum complexione praedicentur, et subsistat res,non necesse est aliam veram esse,aliam falsam, et cum res omnino non sit,utræque sunt falsæ.Socrates enim cum sit jam in suæ matris alvo,et nondum sit genitus in lucem quidem editus non est,ipse tamen est atque vivit,sed tunc neque videns est neque cæcus,et videns quidem non est; quoniam nondum in lucem est editus. Caecus vero idcirco non dicitur, quoniam adhuc videre non poterat. Ergo cum siL alque subsistat res de qua habitua et privatio prædicantur, potest fieri ut de ea falsa utraque praedicentur ; si vero res de qua dicitur non sit,omnino utrasque falsas esse necesse est,ut cum Socrates omnino non est, falsum est eum dicere vel videntem esse vel caecum. Ille enim videt atque caecus est qui vivit atque subsistit, cum vero de quo diciturnon sit omnino,utraque de eo falso dicuntur. In catulis quoqueidem est,nam cum jam sunt editi, subsistunt quidem ; sed neque cæci sunt neque videntes, quia nondum per naturam visum habere potuerunt. Sin vero omnino non sint, rursus falsum est de his utrumque prædicari.In affirmatione vero et negatione non ita est, ut ipse pronuntiat.

In affirmatione vero etnegationesemper siue sil,sive non sit, aliud quidem verum erit, aliud vero falsum, languere namque Socratem et non languere Socratem, cum ipse sit palamest,quia alterum eorum verum,alterum vero falsum est, et cum non sit, simitiler ; languere enim cum non sit,falsum est,non languere aulem uerum. Quare in his solis proprium erit, semper alterum eorum verum, alterum falsum esse,quæcunque tanquam affirmatio et negatio opposita sunt.

In affirmatione,inquil,et negationesiveressubjecta subsistat,sive non sit omnino,semper in una veritas,in aJiafalsitas inveniuntur.Non esseenim idem dicere aegrotare aliquem quod non esse sanum,nec idem caecum esse quod non videre perspicacissime docet. Nam qui segrotat nisi subsistat non potest eegrotare. Non esse autem sanum,non ita est, nam etiamsi non sit omnino aliquis,potest de eo qui non est haec negatio praedicari. Quod enim omnino non est,sanum esse non potest,quodsanumessenon potest non est utique sanum.Eodem quoque modo est et de caecitate et de visu, neque enim idem est dicere cæcum esse aliquem quod non videre; qui enim cæcus est, subsistit vivitque, ut sit caecus, non videre vero eLiam de omnino non subsistente dici potest. Qui enim non subsistit omnino videre non potest,et qui videre non potest non videt.Quocircain affirmatione et negatione sive sit de quo dicitur, sive non sit, una semper vera est,altera falsa. Nam cum sit Socrates et vivat, si de eo verum est dicere, quoniam videt,falsum est dicere,quoniam non videt, et si de eo verum est dicere, quoniam sanus est, falsum est dicere de eo quoniam non. est sanus. 6i negationes verae sunt, falsae sunt affirmationes. Si vero res subjecta non subsistat omnino, de ea quidem affirmatio falsa est, negatio semper vera. Nostro enim tempore cum Socrates non est ne- que subsistit, si quis dicat Socrates videt, et alius dicat Socrates non videt, laisum quidem est de eo dicere, quoniam videt, verum autem quoniam non videt. Qui enim omnino non est, videre non potest,qui videre non potest,non videt. Ita firmum immutabileque semper manet in affirmationibus et negationibus alteram semper veram,alteram falsam in praedicatione constitui.Quocirca quoniam in con- trariisetin iisquae secundum privationem babitumque sunt,si cum complexione utraque dicantur de re non subsistente,falsasunt utraquequaepraedicantur.Cum hoc idem in affirmationibus et negationibus non sit,omnes cæteræ oppositiones ab affirmatione etnegatione dissentiunt.Monstratgesuntigituroppostiones quatuor et sex differentiae : una quidem contrariorum et ejus quæ est ad aliquid ; secunda contrariorum et eorum quæ sunt secundum babitum et privationem ; tertia contrariorum et ejus oppositionis quas est secundum affirmationem et negationem ; quarta relativorum et ejus quae est secundum habitum et privationem ; quintarelativorum et ejus quæ est affirmationisetnegationis; sexta privationis et habitus ad negationem etaffirmationem.Sed post has oppositionum differentias quaedam decontrariis ad multasproficientia quaestionesabAristoteles traduntur.

Contrarium autem est bono quidem ex necessitate malum, hoc autem palam est persinguloruminductionem,ut sanitati languor,etjustitiæ injustitia,et fortitudini timiditas, similiter autem et in aliis.Malo autem aliquando bonum quidem est contrariumyaliquando autem malum, egestati enim, cum sit malum superabundantia contraria est, cum etiam ipsa sit malum. Similiter autem et mediocritas contraria utrique cum sit, bonum est, sed in paucis hoc tale quispiam inspiciet, in pluribus vero semper malo bonum contrarium est.

Hoc loco monstratur quod omne bonum semper malo contrarium est, non autem omni malo semper bonum, nam quodcunque fuerit bonum, solum illi malum contrarium est,malo autem et bonum potest esse contrarium et malum. Sanitati enim quaebona est, aegritudo quae est mala, contraria est. Rursus felicitati quae est bona, infelicitas quae ipsa quoque est mala, contraria est. Est autem invenire malum quod duashabetcontrarietates, boni scilicet alterius mali. Nam cum ea sunt contraria quae a se plurimum distent,cum sit timiditas habitus animi pessimus,duas habet contrarielates, temeritatem scilicet et fortitudinem,nam qui omnia timetetest timidus, et qui nibil timet omnino in quo esttemeritas,longe a sese distant et discrepant, quocirca sibi contraria sunt, cum utraque sint mala.Rursus quoniam bonum malo contrarium, et fortitudo bona est, timiditas mala erit, et erit fortitudini contraria oppositaque timiditas.Duæ igitur contrarietates opponuntur timiditati, temeritas et fortitudo; sed temeritas contraria estsecundum Jongissimam distantiam quantitatemque discrepantis habitus atque contrarii. Timiditas vero fortitudini videtur opposita,secundum qualita- tem bonitatis atque malitiae. Quare sufficienter est demonstratum bona semper malis esse contraria, mala vero etiam malis. Inductio autem est singulorum exemplorum collectio, etaduniversalem per ea cognitionem collectionemque reductio, ut si quis dicat qui musicam novit musicus est,et ab ea denominatur, et medicus qui medicinam,rursus qui grammaticam grammaticus,et ex his singulis rebuscolligat universaliter,etquicunquealiquamartem novit ejusdem denominatione signatur. uta grammatica grammaticus, a medicina medicus, et caetera hujusmodi. Quocirca hoc quod supra diximus de contrariis, Aristoteles exemplorum planissima inductione firmavit. Illud quoque addidit mala posse malis esse contraria,in paucissimis inveniri, semper autom mala bonis esse contraria.Nam et in hie ipsis in quibus mala malis contraria sunt, inest tamen ut etiam simul bonis contraria esse videantur,uttimiditas, quoniam temeritati contraria est, simul est etiam fortitudini contraria. Sed non necesse est, ut quodcunquemalum bonoest contrarium,mox etiam mali esse contrarium, ut aegritudo sanitati quidem, quod est bonum contraria est, alii vero malo contraria non est. Recte igitur dictum est, malum malo contrarium in paucioribus inveniri.

Amplius contrarium non necessarium est,si alterum sit, et reliquum esse. Sanis namque omnibus, sanitas quidemerit, languor vero non erit.Similiter autem si omnes albi sint, albedo quidem erit, nigredo vero non erit. Amplius si Socratem esse sanum, ad id quoa est Socratem languere contrarium est, cum non sit possibile utrumque eidem inesse simul, non erit possibile, cum alterum contrarium sit, et reliquum esse; cum enim hocalterumcontrariumsityet reliquum esse; cum enim hoc sit,Socratem sanum esse,non erit illud languere Socratem.

Dictum est in relatione, quaedam relativa simul esse naturaliter, ut cum sit filius, pater est, cum verositpater,sine filio esse non posse. Quocirca simul semper sunt pater et filius,hoc vero in contrariis non est. Ait enim non necesse est simul semper esse contraria. Si enim nullus aegrotet et sint omnes sani, cum sit sanitas, non erit ægritudo,et una contranetate manente, alia omnino non ent, ut si quis hoc idem dicat de cygnis, etenim omnes cygni sunt albi, in cygnis nigredo non erit.Atque hoc idem ad universalia referendum est.Nam si omnia quae sunt alba sunt, omnino nigredo non erit. Tractum autem hoc videturessesigillatimapartibus.Nam quod duo contraria in eodem uno eodemque tempore esse non possunl,ut Socrates cum sanus est,ægrotus non est, et cum sanus est, manente sanitate, non esse poterit aegritudo. Et non erit necessarium uno contrario posito,moxsubsequi alterum. Nam si necesse esset uno contrario constituto, mox aliquid sequi,posset idem Socrates uno eodemque tempore, et sanus esse et aeger, quod fieri non potest. Non est igitur necesse cum sit una contrarietas mox aliam sequi. Quocirca fieri potest ut cum unum contrarium sit, aliud non sit. Idque in singularlbus etiam necesse est, ut in eo quod est Socratem esse sanum, non est Socratem aegrotare, quod Socratis sanitati est contrarium. Socrates enim quanquam contrariorum susceptibilis sit,quoniam substantiaest,tamen uno eodemque tempore contraria utraque non suscipit.

Palam vero est quod et circa idem aut specie aut genere natura habent fieri contraria: langiiornamque et sanitas in corpore animalis natura habent fieri,albedo autem et nigredo simpliciter in corpore.justitia vero in anima hominis et injustitia.

Docet circa quae semper possint esse contraria. Ait enim circa eas res quae aut genere eadem sint, aut specie, ut est corpus quidem animalis unum secundum genus, omnium enim animalium unum genus est, et circa hoc ægritudo vel sanitas invenitur. Similiter et circa corpus omne indiscrete, vel anim a- lis vel inanimati, albedo et nigredo est, quod scilicet omne corpus etipsum secundum genus est,unum, namque his genus est substantia.Justitia quoque et injustitia in anima est. Omnis autem anima quae justitiam injustiliamque suscipit,rationalis est,id est hominis ; sed omnes homines idem sunt secundum speciem,omnes igituranimae eædem secundum speciem sunt; justitia ergo et injustitia circa easdem res secundum speciem reperiuntur. Quocirca recte jam conclusum est, omnia contraria circa easdem res vel secundum genus, vel secundum speciem inveniri.

Necessarium est autem omnia contrariavelin eodem generefesse, vel in contrariis generibus esse vel ipsa genera esse. Album enim et nigrum in eodem genere sunt,cotor enim genus eorum est; justitia vero et injustitia in contrariis generibus, illius enim virtus,hujus autem nequitia genus est. Bonum vero et malum non sunt in genere, sed ipsa sunt genera aliquorum existentia.

Monstrat id quod reliquum est, id est ubi possunt semper contraria vestigari, omnia enim quae sunt contraria, aut sub eodem genere sunt,aut sub contrariis generibus, aut ipsa sunt genera. Sub eodem genere sunt contraria, ut album et nigrumsub uno genere, id est colore, color enim albedinis et nigredinis est genus.Hæc igitur sub uno sunt genere.Alia vero contraria in contrariis generibus inveniuntur, ut justitia et injustitia. Justitias enim genus est bonum, injustitiae vero malum, malum vero bono contrarium est, justitiæ ergo et injustitiasub contrariis generibus sunt. Rursus alia ipsa sunt genera,ut bonum et malum,utraquesuntgenera sub se malorum bonorumque positorum,et non hoc nunc dicitur quod bonitas et malitia nulIi alii generi subduntur,ponuntur enim sub qualitate. Sed particularium bonorum et malorum non essealiagenera, nisi ipsum bonum et malum generaliter. Recte igitur bonum et malum aliorumparticulariumbonorum,malorumquegenera sunt numerata.Quare rectissime dictum est omnia contraria, aut sub eodem esse genere, ut album at nigrum sub colore, aut in contrariis generibus, ut justitia atqueinjustitia sub bono et malo, aut ipsa esse gcnera,ut est ipsum bonum et malum,quaegenera justitiae atque injustitiae numerata sunt.