DE MODIS SIMUL · 18 of 20
The Translations and Commentaries on Aristotle
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
Simul autEm dicuntur simplicil er et proprie quidem, _ quorum qenemtio est in eodemtempore,neutrum enim neqne prius neque posterius est eorum. Simul itaque hæc dicuntur secundum tempus.
Cum de prioribus disputaret, illa propria priora esse contenderat, quae secundum vim praecedentis temporis dicerentur, quare cum de his quae simul sunt. disputat, idem revocat, et recte. Nam si maximum modum prioris solum efficiet tempus, cur quoque non simul editam naturam tempus efficiet ? Ait ergo,et simpliciter et proprie dici siir ul esse ea, quae unius temporis ortu prolata sint,ut si ilia sint antiquiora atque priora,qufecunque non æquali,sed præcedenti tempore proferuntur,quaesetemporibus non praecedunt, rectissime simul esse ponuntur. Quæ enim uno tempore edita atque prolata sunt, 4 illa secundum tempus simul esae dicuntur, id est simul naturale principium substantiamque sortita, atque hæc quidem secundum tempus simul esse dicunlur.Secundumnaturam vero simul esse perhibentur, quaecunque invicem ad se convertuntur, cum altera res alteri subsistendi, neque causa sit, neque principium, ut sunt hujusmodi, duplum t medium : nam cum sit duplum, medium est; cum rursus sit medium, duplum est. Servus quoque et dominus eodem modo sunt, filius quoque et pater. Haec enim quaecunque illata quidem inferunt alia. sublata vero auferunt simul,sibimetsemper invicem convertuntur : nam si dicam patrem,filium quoque intelligi necesse est: si dixero filium,pater mox sub intelligentiam cadit. Quod si alterum sustulero, utraque perimo:: nam si tollam filium,pater non est; si patrem abstulero,filium quoque perire necesseest. Atque haec ita sibimet ipsa convertuntur, ut tamen altera res alteri causa penitus non sit: nam quoniam pater filio in praedicatione convertitur manifestum est,sed neque pater filio causa est ut sit, nec filius patri, hoc autem hujusmodi est. Si Æneas habuit Ascanium filium, non dicimus, quoniam non fuit Æneas causa ut esset Ascanius, sed non fuit pater causa ut esset filius. Nam quod dico Ascanius, quaedam propria substantia est, quod dico filius, esse non potest, nisi ad aliquid referatur, et cum Æneam nomino, substantiam dixi, si patrem appello,nulla ratione constat,nisi ad filium referatur. Igitur causa fuit Æneas ut esset Ascanius, sed non i est causa pater ut esset filius.Paternamque tuncfit cum filius fuerit. Quod si haec tempore ipso priora non sunt,causa autem cujuslibet rei prior est quam illa cujus causa est, ut oriatur ,nulla dubitatio est, quin pater atque filius,quae utraeque praedicationes æquales sunt tempore, neutra neutri causa sit, cum tamen substantiae ipsae sibi ut sint,causa sint prædicationis.Nec ullo modo simile debet videri ei quod paulo ante dictum est de homine,esse verum de eo sermonem, scilicet quoniam est. Illic enim cum res esset, tunc poterat esse verus de ea sermo. Prius enim est ut sit aliquid, post vero ut de eo verum aliquid esse dicatur. Nunc vero non ita eat. ut prius aliquis sit pater, post vero (ilius.Mox enim ut pater est, filium esse necesse est, mox ut est filius, patris sine dubio praedicatio consequitur, ■ quemadmodum ergo iste modus fit, qui scilicet simul secundum naturam est, Aristoteles ita pronuntiat.
Naturaliter autem simul sunt, quaecunque con vertuntur quidem secundum quodest esse consequentiam. Sed nequaquam causa est alterum alteri ut sit, ut in duplo et dimidio.Convertuntur etenim hæc : nam cum sit duplum, est dimidium, et cum sit dimidium, est duplum, sed neutrum alteri causa est ut sit.
In his quæ ita priora esse dicebatur,ut converterenlur,quamvis secundum essentiam eorum conse. quentia esset, tamen quia in his alia res alii causa at'que principium est,hoc erat quod una prior esse videretur, ea quidem cujus oausa erat. Quod distat ab iis quae convertuntur, et se invicem auferunt, quae cum neutra neutri causa sit, et tamen convertuntur,digne simul naturaliter esseperhibentur.
Dicuntur etiam simul naturaliter et quæ ex eodem genere e diverso dividuntur a se invicem. E diverso autem dividuntur, quae secundum eamdem divisionem sunt, ut gressibile, volatile et aquatile, hæc enim e diverso diuidunturzqum sunt ex eadem genere secundum divisionem : animal namgue dividitur in hæc,in volatile,gressibile et aquatitetet nihil horum prius vel posterius est, sed simul per naturam haec esse videntur.
Tertium modum eorum quæ simul sunt hunc addidit,illa quoque simul esse, quae aequali divisione sub genere ponantur,ut si ponat quis animal genus hominis et equi,hominem vero et equum a genere, id est ab animali dividat, bomo vero et equus quoniam sub eodem genere sunt, simul esse natura dicuntur.Et conveniens regula est in omnibus qui, buscunquegeneribus ; cum enimspecierum divisiones fiunt, illic species natura simul sunt, et et si sub his ipsis speciebus quaedam alia ponantur,inter se etiam ipsa simul esse natura dicuntur. Dividatur enim genus,idest animali in volatile atquegressibile, et quoniam sunt sub eodem genere, simul natura sunt.Et si quid horum in subjectas partes speciesque solvatur, ut volatile quidem in his avibus quae seminibus vescuntur,et in iis quaecarnibus,etin his quae herbis,hae tres species rursus,quae sub volatili sunt, simul esse naturaliterappellantur,quod Aristoteles ita dicit.
Dividiturautem elsingulum horum etspeciesrursus, ut gressibile animal,et volatile,et aquatile. Erunt ergo et itla simul naturaliter quspcunque ex eodem genere secundum eamdem divisionem sunt.Genera verosemper speciebus priora sunt,neque enim convertuntur secundum essendi consequentiam: ut cum sit aliqu id aquatile quidem,est animal; cum vero sit animalsnon estnecesse ut sit aquatile. Simul ergo per naturam dicuntur quæcunque convertuntur quidem secundum essendi consequentiarn,sed nequaquam quidem causa est alterum alteri ut sit,et ea quae ex eodem generee diverso dividuntur ab invicem, et simpliciter simul sunt quorum generatio in eodem tempore est.
Atque idcirco fieri non potest ut genus habeat unam speciem.Nam si quaecunque subgenere sunt, simul sunt.Simul autem nisi pluraesse non possunt, genus igitur subseunamspeciemhabere non potest. Si enim una fuerit, fieri non potest ut simul esse dicatur, quia illud est, quod sub eodem genere quaedam res solent quae simul sint naturaliter inveniri. Sed haec de speciebus. Genera autem semper priora sunt,non enim convertuntur secundam subsistentiæ consequentiam. Prioris unus modus est secundum quem illa priora esse dicerentur quaecunque ad subsistendum nullo modo converterentur, quod hoc idem in generibus cadit.Genera enim non convertuntur ad subsistentiae consequentiam hoc modo. Sit enim animal genus, bomo vero species. Cum vero dico hominem esse, animal quoque osse ■consequitur. Si animal dixero, ad bominem subsi, stentiae consequentia non convertitur. Potest enim esse animal, non tamen homo. Quocirca ab animali ad hominem non convertitur subsistentiae consequentia.Quod si posito homine animal constat,animali vero nominato non est necesse hominem esse, animal est prius homine. Illa quoque priorum descriptio est,quod ea quae sunt priora sublata quidem auferunt,illata non inferunt. Animal enim sublatum secum quoque hominem tollet,illatum vero ut dicatur esse animal, non secum statim hominem infert. Posteriora vero et diverso sunt. Illata enim simul inferunt,sublatanon auferunt.Dictusquidem homo, pimul secum animal infert, omnis namque homo animal est. Quod si homo substantialiter auferatur, non est necesse animal quoque auferri, quod hoc nomen animalis in pluribus speciebus valet aptari.' Quod si ita contingit, sublato homine permanebit animal. Quocirca concludit tres esse species eorum quae simul sunt secundum tempus,secundum naluram cum utraque ita convertuntur,ut neutra neutri causa sit. Tertium genus est secundum eamdem sub eodem generedivisionem.Quoniam in faciendo atque patiendo inerat quidam motus, facere autem et pati praedicamentis adjunxerat, idcirco nunc de motibus tractat, et sex numero esse pronuntiat.