DE SPECIEBUS MOTUS · 19 of 20
The Translations and Commentaries on Aristotle
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
Motus autem species sunt sex : genel'atio,corruptio, augmentum, diminutio, alteratio, et secundum locum mutatio. Alii itaquemotus palam est quia alii abinvicem sunt. Non cst enim generatio corruptio, neque augmentum diminutio, neque secundum locum mulatio. Similiter autem et in aliis.
In physicis Aristoteles motus species alia ratione partitus est. Ait enim aliud esse permutationem, aliud motum, et permutationis quidem duas esse species ait generationem et corruptionem. Motus vera tres secundum quantitatem,secundum qualitatem, secundum locum. Igitur, quoniam hic liber ad introductionem quodam modo factus est, noluit nimis divisionis attenuare rationem,ne ingredientium animos subtiliori divisione confunderet: facit igitur divisionem motus hoc modo. Est enim una species motus secundum substantiam,alia secundum quantitatem, alia secundum qualitatem, alia secundum locum. Et secundum substantiam quidem est gene- ratio et corruptio, hæc enim utraque in substantia fiunt. Nam et secundum substantiam generatur aliquid, et secundum substantiam corrumpitur.Secundum quantitatem vero, ut crementum et diminutio. Etenim secundum quantitatem vel aucta crevisse, vel detracta diminuta esse dicuntur.Secundum qualitatem vero quae dicitur commutatio, secundum aliquas scilicet passiones,quas qualitates esse manifestum est. Secundum locum vero, ut intus in longitudinem,vel in curvaturam flexus;et intus quidem in longitudinem est ut a sursum in deorsum,a prioribus retrorsum,a dextra in sinistram;et rursus si haec convertas et in directum pergas, idem motus erunt. Illud quoque verum est has esse omnes species motus, nullo namque sibi participant,nisi solo generis nomine, quod motus dicuntur: nam neque generatio idem est quod corruptio,namque generatio est in substantia ingressus, corruptio vero ex substantia egressus. Nec diminutio idem quod crementum, nec secundum locum translatio alicui superiorum consimilis est. Commutatio autem habet forte aliquam dubitationem, quod non videatur a superioribus discrepare, quam quaestionem ita proposuit.
In alteratione vero habet quamdam quæstionem,ne forte necessarium sit id quod alteratur, per aliquam reliquarum motionum alterari; hoc autem non est verum. Nam pene secundum omnes passiones aut plures, alterari accidit, nulla aliarum motionumcommu- Micante. Neque enim augeri necessarium est,quod per passionem movetur, neque minui.Similiter autem in aliis. Ideoque erit alia præter illos motus alleratio. Nam si eadem esset, oporteret id quod alteratur mox vel augeri, vel minui, vel aliquem aliorum motuum consequi; sed non est necesse. Similiter autem et quod augetur, aut alia aliqua motione movetur, alterari oportebat.
In commutatione veroestaliqua dubitatio,ne forte necesse sit quod commutatur secundum aliquem reliquorum motuum commutari.Namsi omne quod commutatur, aut generatur, aut corrumpitur, aut minuitur, aut crescit, aut id secundum locum transferri necesse est, dubium non est nihil a superioribus caeteris hanc differe speciem, quae secundum commutationem dicitur ; quod Aristoteles respuit, dicens, Hoc autem non est verum. Sed quoniam quod commutatur non omnino neque generatur, neque corrumpitur: ut qui in sole diutius stetit,8i ex candido niger est factus, commutatus quidem secundum colorem dicitur, non tamen generatus est aut corruptus, nec vero illi aliquod vel crementum factum est vel diminutio, sed nec loci translatio nulla est, potest enim aliquis uno eodemque loco consistens, aliquibus extrinsecus venientibus passionibus permutari, potest quoque et crescereet decrescere, praeter qualitatis commutationem:quod ipse Aristoteles ita pronuntiat.
Sed sunt quædam crescentia quæ non alterantur, ut quadratum, circumposito gnomone, crevit quidem, alteratum uero nihil factum est : sic et in altis hujusmodi. Quare alii sunt motus a se invicem.
Quod dicit tale est Si quadrato, inquit, addatur gnomo, crescit quidem quadratus, non tamen commutatur. Ideoque sublato gnomone quadratus diminuitur,sed non commutatur.Sienimquadratus a b c dy et ducatur ei angularis b c, et dividantur quatuor latera a c, a b, b d, a c, in aequalia g e 11 f punctis, et ducantur g h, f, e lineae. Divisus igitur quadratus a d in quatuor quadratos qui sunt e g, f g, e h, h f, quorumlibet tres qui circa eamdem angularem sunt si demantur,figura ipsa gnomo vocatur. ut si quis tollat hos tres, e g, g ft f h, inveniturrii n gnomo, qui m n gnomo separatur a b e h quadrato. j Totus quidem a d quadratus imminutus est, qui ex tam magno factus est parvus, non tamen formam tetragoni commutavit.Quod si e A tetragonus solus sit, et ei circumponatur gnomo, qui est m n, crevit quidem tetragonus, et major factus est, sed non commutatus est. Omnes enim tetragoni sibi sunt propria qualitate consimiles. Quod si commutatio hujusmodi motus esset, ut non omnino a superioribus separaretur, nulla esset dubitatio quin semper oporteret quidquid commutatur secundum aliquem priorum motuum modum commutari. Ita ut aut nasceretur,aut corrumperetur, aut micueretur, aut cresceret, aut secundum locum fieret aliqua permutatio. Quod quoniam non est, ab omnibussuperiori- bus motibus hæc motus ppeciesdistat.Sed monstratum superius est quinquesuperiores motus species a se omni ratione substantiae discrepare. Quocirca distant, se similiter hi sex motus, atque divers sunt.
Est autem simpliciter quidem motui quies contrarium.Singulis vero singuli,generationi quidem corruptio, augmentationi autem dzminutio;secundum locum vero mutationi, secundum locum quies, maxime autem videtur oppositum esse in contrarium locum mutatio, ut quæ est inferius ei quæ est superius, et ea quæ est superius ei quae est inferius.
Nunc jam motuumcontrarietatesexsequitur,etipsi quidem generi, id est motui, dicit quietem esse contrariam,habet enim motus quietem contrariam. Singulis vero speciebus motuum motus ipsi contrarii sunt, ut generationi corruptio,et cum generatio sit motus atque corruptio,utraque tamen sibimet contraria sunt, cremento quoque diminutio contraria est. Quare diverso modo hae species motus contrarietatem habent, quam genus dudum habere monstravimus : motus enim ipse habet quietem contrariam. Specierum vero motibus non quies tantum, sed alii motus contrarii sunt, ut generationi corruptio et cremento diminutio, secundum vero locum translationis contrarietas similis est generi. Nam et ipsa habet contrariam secundum locum quietem, contrarium namque est moveri de loco in locum, et non moveri, et est non moveri quidem secundum locum quies,moveri vero secun dum locum translatio. Maxime autem, inquit,secundum locum mutationi, contraria est in contrarium locum permutatio.Ut si qua res sursum sit atque ibi maneat,et sit quieta, postea sit ei motus talis, ut deorsum moveatur, quanquam ipsi superiori motui quies contraria sit, multo magis quidem hujusmodi motus, qui in contrariumfitlocum, illi superiori motui contrarius est. Atque hoc quidem et in aliis motibus accidit: ut si quis sit ad dexteram, si ei in sinistram motus sit,in contrarium locum factus dicitur motus.Atque hoc idem id aliis motibus licet videre; sed Aristoteles dubitat si reliquomotui,id estcommutationi,aliquid possit esse contrarium, quam quæstionem ita pro- ponit :
Reliquo vero assignatorum motuum non facile est assignare quid sit cOnlrarium,videtur autem nihil ei contrarium esse, nisi quis ei in hoc secundum qualitatem quietem opponat, aut in contrariam qualitatis mutationem, sicut et in mutatione secundum locum, quietem secundum locum, aut in contrarium locum mutalionem. Est enim allerio secundum qualitatem mutatio.
Ex similitudine motuum contrarietates quoque colligimus. Nam quoniam superius motui secundum locum contrariam reperit secundum locum quietem, et quoniam omnis commutatio quae secundum aliquam passionem fit secundum qualitatem commutatur, motus ejus contrarietatem posuit secundum qualitatem quietem: ut si lapis cum frigidus est,si ita permaneat, qualitas illa mansit et quievit, quod si tepeat, qualitas illa commutat est, et est ipsa commutatio contraria, et factus est quidem motus, et in tepore lapidis secundum qualitatem facta est permutatio, fuit autem in frigore quies secundum eamdem qualitatem. Quocirca licet videaturhic motus quidem omnino contrarium non habere, tamen, sicut superius dictum est secundum locum translationi contrariam esse secundum locum quietem,cur non quoque secundum qualitatem commutationi dicatur quies secundum qualitatem esse contraria ? Definitio namque commutationis est translatio secundumqualitatem,cum enimqualitascujuslibetrei movetur,fit translatio,scilicet secundum qualitatem, Quod si maxime videatur secundum locum translaton esse contraria, non solum secundum locum quies, sed etiam in contrarium locum translatio, secundum qualitatem quoque mutationi non solum erit contraria secundum qualitatem quies, sed maxime in contrariam qualitatem commutatio:ut si quid cum est album, si rubrum fiat, quieti quidem ei quae in albo colore poterat permanere contraria fuit qualitatis ipsa mutatio, ut ex albo in rubrum mutaretur ; si quid enim ex albo vertatur in nigrum, illud maxime permutatur, et iliud superiori mutationi contrarium est, quoniam permutatum est iu eontrariam qualitatem. Atque hoc est quod ait :
Quapropter opposita erit secundum qualitatem mutationi secundum qualitatem quies,aut in contrarium mutatio qualitatis, ut album fieri ad id quod est nigrum fieri,alteralur enim in contrarium qualitatis mutatione facta.
Id quoque apertissimo vulgatur exemplo. Quare quoniam de motibus expeditum est,habendi aequivocationem quae sequitur explicemus.