Expeditis his quae ad praedicamenla Aristotelis Porphyrii institutione digesta sunt,hos quoque commentarios in prasdicamenta perscribens mediocris styli seriem persecutus, nihil de altiorum quaestionum tractationepermiscui,seddilucidandi moderatione servata, nec angere lectorem brevitate volui, nec dilatatione confundere. Quare prius breviter hujus operis aperiendavideturintentio, quae est hu. jusmodi : Rebus praejacentibus, et in propria principaliter naturae constitutione manentibus,humanum solum genus exstitit, quod rebus nomina posset imponere. Unde factum est ut sigillatim omnia prosecutus hominis animis singulis vocabula rebus aptaret. Et hoc quidem, verbi gratia, corpus, hominem vocavit,iJlud vero, lapidem,aliud lignum,aliudvero colorem. Et rursus quicunque ea se alium genuisset, pars vocabulo nuncupavit. Mensuram quoque magnitudinis proprii forma nominis terminavit,ut diceret bipedale esse, aut tripedale, et in aliis eodem modo.Omnibus ergo nominibus ordinatis,ad ipsorum rursus vocabulorum proprietates figurasque reversus est, et hujusmodi vocabuli formam, quae inflecti casibus possit, nomen vocavit; qua? vero temporibus distribui, verbum. Prima igitur illa fuit nominum positio,per quam vel intellectui subjecta vel sensibus designaret. Secunda consideralio, qua singulas proprietates nominum figurasque perspicerent,ita ut primum nomen sit ipsum rei vocabulum : ut, verbi gratia, cum quaelibet res homo dicatur. Quod autem ipsum vocabulum, id est homo, nomen vocatur,non ad significationem nominis ipsius refertur, sed ad figuram, idcirco quod possit casibus inflecti. Ergo prima positio nominis secundum significationem vocabuli facta est, secunda vero secundum figuram : et est prima positio, ut nomina rebus imponerentur, secunda vero ut aliis nominibus ipsa nomina designarentur.Nam cum homo vocabulumsitsubjectaesubstant-iae, id quod dicitur homo, nomen est bominis, quod ipsius nominis appellatio est. Dicimus enim, Qnale vocabulum est homo?et proprie respondetur, nomen. In hoc igitur opere hæc intentio est, de primis rerum nominibus, et devocibus res significantibus disputare, non in eo quod secundum aliquam proprietatem figuramque formantur, sed in eo quod significantes sunt. Nam quodcunque de substantia vel facere vel pati dicitur, non ita tractatur, quasi unum eorum casibus inflectipOBsit, aliud vero temparibus permutari, sed quasi aut hominem, aut equum,autindividuum aliquod,aut,speciem genusve significet.Estigitur hujus operis intentio de vocibus ressignificantibus,ineo quod significantes sunt pertractare. Haec quidem est tempori introductionis, et simplicis expositionis apta sententia,quam nosnunc Porphyrium sequentes, quod videbatur expeditior esse planiorque digessimus.Est vero in mente deintentione, utilitate et ordine, tribus quaestionibus disputare,videlicetin alio commentario quem componere proposui de eisdem categoriis ad doctiores, quarum una est quid prædicamentorum velitintentio, ibique numeratis diversorum sententiis, docebimus cui nostrum quoque accedat arbitrium, quod nemo huic in praesentia sententiae repugnare miretur,cum videatquanto ilia sit altior cujus non nimium ingredientium mentes capaces esse potuissent,adquosmediocriter imbuendos ista conscripsimus. Afficiendi ergo,etquodam modo disponendi mediocri expositione aun t in ipsi quasi disciplinae hujus forifcus,quos ad hanc paramus scientiam admittere. Hanc igitur causammutatae sententiae utriusque operis lector agnoscat, quod illic ad scientiam Pythagoricam perfectamque doctrinam,hic ad simplices introducendorum motus expositionis sit accommodata sententia ;sed nunc ad propositum revertamur, sitque in praesens praedicamentorum intentio, quae superius est comprehensa, id est,de primis vocibus significantibus prima rerum genera, in eo quod significantes sunt disputare : et quoniam res infinitae sunt, infinitas quoque voces, quae significent eas esse necesseest : sed infinitorum nulla cognitio est,infinita namque; animo comprehendi nequeunt.Quod autem ratione mentis circumdari non potest, nullius scientiae fine concluditur, quare infinitorum scientia nulla est : sed hicAristotelas non de infinitis rerum significationibus tractat, sed decem praedicamenta constituens, ad quae ipsa infinita multitudo significantium vocum referri debeat, terminavit : ut, verbi gratia, cum dico homo, lignum, lapis, equus, animal, plumbum,stannum, argentum, aurum, et alia hujusmodi quae nimirum infinitum sunt,haec omnia ad unum substantiæ vocabulum deducantur.Hæc namque, etsi qua sunt alia quae certae sunt infinita vocabula unum substantiae nomen includit.Rursus cum dico bipedale,tripedale, sex, quatuor, decem, lineam superficiem, solid itatem, et quæcunque alia ex eodem genere quae iniinita sunt, uno quantitas nomine continentur, ut haec omnia sub quantitate ponantur. Rursus cum dico album, vel scientiam, vel bonum, vel malum, vel alia hujusmodi, quaeque in hoc quoque genere infinlta sunt,unum tamen nomen concludens omnia qualitatis occurrit,et de aliis quoque similiter.Rerum ergo diversarum indeterminatam infinitamque multitudinem,decem prædicamentorum paucissima numerositate concludit,ut ea quae infinita sub scientiam cadere non poterant,decem propriis generibus diffinita scientiae comprehensione claudantur.Ergo decem prædicamenta quae dicimus, infinitarum in vocibus significationum genera sunt, sed quoniam omnis vocum significatio de rebus est, quæ voce significantur in eo quod significantes sunt,genera rerum necessario significabunt.Utigiturconcludenda sit intentio, dicendum est in hoc libro de primis vocibus, prima rerum genera significantibus in eo quod significantes sunt,dispositum esse tractatum. Sed quoniam de intentione dictum est, breviter hujus operis utilitas explicanda est. Nam cum res infinit-e inGnitis quoque vocibus significarentur,et (ut dictum est) sub scientiam venire non possent, hac definitione,qua decem prædicamentorum divisio facta est,cunctarum rerum et vocum significantium acquirimus disciplinam.Hinc est quod ad logicum tendentibus primus hic liber legendus occurrit,idcirco quod cum omnis logica syllogismorum ratione sit constituta syllogismi vero propositionibus jungantur, propositiones vero sermonibus constent, prima est utilitas quid quisque sermo significet,propriæ scientiae diffinitione cognoscere. Haec quoque nobis de decem prædicamentis inspectio,et in physica Aristotelis doctrina,et in moralis philosophiæ cognitione perutilis est,quod per singula currentibus magis liquebit. Quocirca de ordine quoque libri hujus eadem ratio est.Nam quoniam res simplices compositis natura priores sunt,quæ enim composita sunt,ex simplicibus componuntur. Hic quoniam de simplicibus vocibus res significentibus disputatur, secundum ipsius simplicitatis principalem naturam, primus hic Aristotelisliberinchoantibusaddiscitur. Nec illud fere dubium est,ad quam partem pbilosophiae hujus libri ducatur intentio, idcirco quoniam qui de significativis vocibustractat,derebusquoque est aliquatenus tractaturus.Res etenim et rerum significatio juncta est, sed principalior erit illa disputatio quae de sermonibus est: secundo vero loco illa quæ de rerum ratione formatur. Quare quoniam omnis ars logica de oratione est,et in hoc opere de vocibus principaliter tractatur (quanquam enim sit hujus libri relatio ad caeteras quoque philosophiae partes) principaliter tamen refertur ad logicam,de cujus quodammodo simplicibus elementis,id est, de sermonibus in eo principaliter disputavi.Aristotelis vero neque ullius alterius liber est,idcirco quod in omni philosophia sibi ipse de hujus operis disputatione consentit,et brevitas ipsa atque subtilitas ab Aristotele non discrepat,alioqui interruptum imperfectumque opus edidissevidereturqui desyllogismis scriberet,si aut de propositionibus praetermisisset, aut de primis vocibus tractatum, quibus ipsae propositiones continentur,omitteret.Quanquam exstet alter Aristotelis liber de eisdem disputans, eadem fere continens, cum Sit oratione diversus ; sed hic proprietatis liber calculum coepit. Archites etiam d']oscomposuit libros quos ΚαθόλουΛόγους inscripsit, quorum in primo haec decem praedicamenta disposuit.Unde posteriores quidam non esse Aristotelem hujus divisionis inventorem suspicati sunt,quod Pythagoricus vir eadem conscripsisset, in qua sententia Jamblicus philosophus est non ignobilis,cui non consentit Themistius,neque concediteum fuisse Architem,qui Pythagoricus Tarentinusque esset,quique cum Platone aliquantulum vixisset, sed peripateticum aliquem Architem,qui novo operi auctoritatemvetustate nominis conderet,sed de bisalias. Restatinscriptio quaevariafuit. Inscripsere namque - *x alii de rebus, alii de generibus rerum, quos eadem similisque culpa confudit. Namque (ut docuimus) non de rerum generibus,neque de rebus, sed de ser. monibus rerum genera significantibus in hoc opere tractatus habetur, hoc vero Aristoteles ipse declarat cum dicit: Eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur, singulum aut substantiam significat,aut quantitatem.Quod si de rebus divisionem faceret,non dixisset significat; res enim significatur, non ipsa significat.IIlud quoque maximo argumento est Aristotelem non de rebus, sed de sermonibus res significantibus speculari,quod ait: Singulum igitur eorum que dicta sunt,ipsum quidem secundum se in nulla affirmatione dicitur,horum antem ad seinvicem complexione affirmatio fit.Resenim sijungantur,affirmationem nullo modo perficiunt,affirmatio namque in oratione est.Quocirca si prædicamenta juncta faciunt affirmationem (affirmatiovero non nisi in oratione est,quae autem junguntur ut affirmatio fiat,hae suntrerumsignificantesvoces)praedicamentorumtractatus non de rebus,sed de vocibus est;male igitur vel de rebus vel rerum generibus inscripserunt.Annotant alii bunc librum legendum ante Topica,quod nimis absurdum est. Cur enim non magis ante Physica? quasi vero minor hujus sit libri usus in Physicis, cum primi ReHulotorii ante Topica !egantur,etante primos ResuloLorios Perihermenias liber ad cognitionem veniatinchoantis,curnon magis hunc librum vel ante Perihermenias,vel ante Resolutorios inscripserunt? Quare repudianda est inscriptionis istius quoque ipsa sententia,dicendumque est: Quoniam rerum prima decem genera sunt,necesse fuit decem quoque esse simplices voces, quae de subjectis rebus dicerentur: omne enim quod significat de illa re dicitur quam significat,ergo inscribendus liber est de decem Prsedicamentis.Sed forte quis dicat,si de significantibus rerum vocibus ipsa disputatio est,cur de ipsis disputat rebus ? Dicendum est,quoniam res semper cum propria significatione conjunctae sunt, et quidquid in res venit,'hoc quidem in rerum vocabulis invenitur: quare recte de vocabulis disputans, proprietatem significantium vocum de his quae significabantur, id est de rebus assumpsit. Erit alia quoque fortasse quaestio: Cur enim hic orationem in decem praedicamenta sit partitu3,in Perihermenias libro in duas tantum partes divisionem fecit,in verbum videlicet et nomen ? Sed hoc interest quod illic figuras vocabulorum dividit,in hoc de significationibus tractat,quare non est sibi ipse contrarius.In- Perihermenias enim libro de nomine et verbo considerat quae secundum figuram quamdam vocabuli sunt,quod illud inflecti casibus potest,illud variari per tempora: hic vero non secundum has figuras, aed in eo quod voces significantes sunt disputatur: quare diversam in diversis rebus atque tractatibus faciendo divisionem, nulla contrarietate notabitur, neque nunc orationem dividit,sed ad multitudinem generumnominaipsadisperlit: namquoniam decem rerum genera sunt non secundum orationem, sed secundum rerum significationem in decem praedicamenta voces dividit, deque bis tractat. Atque ideo necesse fuit quodammodo disputationem de rebus quoque misceri,ita (ut dictum est) ut non aliter nisi ex rebus proprietates in sermonibus apparerent,atque ita non de rebus proprie, sed de praedicamentis, id est,de ipsis rerum significativis vocibusin eo quod significantes sunt,seriem disputationis orditur.Cur autem,si de praedicamentis disputat, de aequivocis, vel univocis,vel denominativis primus illi tractatus est?Idcirconimirum quod quaedam semper a dispu- tantibus praemittuntur,quibus positis facilior de sequentibus possit esse doctrina : ut in geometria, prius termini praeponuntur,post theorematum ordo conteritur.Itaquoque hic quidquid ad prædicamentorum disputationem possitesseutile,priusquam ad I ipsa prædicamenta veniret ,exposuit: quare quoniam quae prædicenda erant exp!icavi,nunc ad ipsius disputationis seriem textumque veniamus.Quid autem aequivoca vel univoca vel denominativa utilitatis habeant, secundum ipsas singulorum rationesdiffinitionesque tractabitur.