Skip to content

DE UBI ET QUANDO · 13 of 20

The Translations and Commentaries on Aristotle

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

Dicendum autem est breviter de praedicatione quae est ubi et quando. Sicut ipsum ad aliquid per se esse non potest, nisi ex alio aliquo naturam trahat, ita et quando et ubi, esse non potest, nisi locus ac tempus fuerit. Locum enim ubi, tempus vero quando, comitatur. Non est autem idem tempus, et quando, nec ubi et locus, sed proposito prius loco si qua res in eo sit posita,ubi esse dicitur. Rursus si certa res in tempore est,quando esse perhibetur,ut Apollinares ludi,cum sint. in tempore, quando eos esse dicimus. Habent autem haec quoque proprias diversitates,ubi quidem,quod aliquoties infinite dicitur.Alicubienirr: esse dicimus aliquem,ut Socratem,aliquotiesautem diffinite,ut in lyceo vel in academia. Habet quoque ubi,secundum ipsum locum in quoest,aliquascontrarietates.Sursum enim esse,et deorsum ubi esse dicitur. Temporum quoque varietates in eo praedicamento,quod est quando,esse manifestum est.Futuraenimet praesentia praeteritaque in quando praedicamento veniunt.Dicimus enim fuisse aliquando Scipionem consulem Romanum,nunc esse Orientis imperalorem,qui nunc Anastasius appellatur.Futurum autem esse aliquem, quae scilicet secundum quando praedicamentum dicuntur.