Skip to content

DE MODIS HABERE · 20 of 20

The Translations and Commentaries on Aristotle

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

Babere autem multis modis dicitur, aut enim tan' quam habitum et affeectum,aut aliam quamlibet qualitatem, dicimur enim disciplinam aliquam habere atque virtutem.Aut tanquam quantitatem,ut contingit ei qui habet magnitudinem, dicitur enim tricubitam magnitudinem haberevelquadricubitum.Aut tanquam ea quæ circa corpus sunt, ut vestimentum vel tunicam.Aut tanquam in parle,ut in manu annulum. Aut tanquam partem,ut manu vel pedem.Aut tanquam in vaseyut in modio grana tritici, vel in lagena vinum, pinum enim babere fangena dicitur, et modios grana tritici, hasc ergo omnia haberi dicuntur, ut in vase. Aut tanquam possessionem, habere enim domum aut agrum dicimur. Dicitur eliam vir uxorem habere, et uxor virum.Sed videtur alienissimus qui nunc dictus est modus esse in eo quod est habere,nihil enim aliud per uxorem habere significamus, nisi quia cohabitant,forte tamen et alii quidam apparebunt modi de eo quod est habere. Sed qui consueverunt dici, pene omnes enumerati sunt.

Æquivocum esse habendi modum manifestum est,habere enim ita multis dicitur modis,ut tamen aequivoce praedicetur.Dicimur enim habere aliquam qualita.tem,ut habitum vel dispositionem. Dicimur quoque habere scientiam vel virtutem;quantitatem quoque habere perhibemur,dicimur enim in mensura habere quinque vel quatuor pedes. Nec non etiam in ipsis partibus corporis aliquid,et ipsas partes habere prædicamur,dicimur enim et habere digitos,et in digito annulos Circa corpus quoque aliquid habere dicimur,uttunicam,vel quodlibetaliud vestimentum. Necnon etiam in vase haberi aliquid dicitur,ut triticum in modio,et vinum in dolio;haec, scilicet, ita haberi dicuntur, ut in vase. Dicitur etiam quis habere uxorem,quæ,scilicet significatio nulli supradictae communis est, sed (ut ipsi Aristoteli videtur) longe diversa est haec significatio ab habendi prædicamento;non enim proprie habemus uxores,sed quod habere quis dicatur uxorem, hoc significat habitare cum eo uxorern,habere enim habitare dicimus,ut est Socratem habent, id est cum Socrate habitant atque eum colunt.Quare ipse quoqueAristoteles inquit esse aliquos fortasse praeter eos qui dicantur habendi modos, hortaturque nos ad ulterioremaliquaminquisitionem,ut nos quoque quae ramus per quos,praeter priores dictos modos, alios possit habere praedicari. Et de hac aequivocatione quidem habendi sufficienter dictum est.Sed forlequis dubitet cur cum habere superius in genere nominaverit,nunc idipsumaequivocum ponat,sedhæc quaestio ita solvitur. Non absurdum est idem praedicamentum nunc univoce, nunc aequivoce praedicari. Univoce quidem ut superius cum ejusdem specierum exempla proposuit, ut est calceatum esse vel armatum,horum enim talium genus est. Æquivoce vero ut in his modis quos superius exposuimus. Quod si et habet aliquas proprias species habendi praedicatio,diciturautem et ipsum nomen multioliciter, nihil est incongruum in genere numerari, sufficit enim ad demonstrandum genus esse et habendi praedicationem quod sub se aliquas partes speciesque contineat.