DE SUBSTANTIA · 5 of 20
The Translations and Commentaries on Aristotle
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
Substantia autem quæ proprie et principaliter et maxime dicitur,est quæ neque de subjectodicitur,neque in subjecto est,ut aliquis homo, vel aliquis equus. Secundae autem substantiæ dicuntur species, in quibus illæ quæ principalitersubsiantim dicuntur, insunt. Et hæ quidem et harum specierum genera, ul aliquis homo, in specie quidem est in homine,genus vero speciei,animal esl.Secundæ ergo substantiæ hæ dicuntur, ut est homo atque animaL
Quaeritur cur prædicamentorum tractatum a substantiis inchoaverit,nam quoniam omnis res aut in subjecto est, aut subjecto non est, quidquidinsubjectoest, eget subjecto,quoniam in propriis natura non potest consistere : et quoniam rebus omnibus substantia subjecta est, nibil eorum quæ sunt in subjecto praeter substantiam poterit permanere.Sed prior illa natura est, sine qua alia esse non possunt, quocirca prior naturaliter videtur esse substantia; non absurde igitur in disputatione quod prius per naturam fuit, prius etiam sumpsit, et diffinitionem quidem substantiae proferre non potuit, sed post exemplum superius datum descriptionem quamdam profert qua quid sit ipsa substantia queamus agnoscere: hoc est autem,non esse in subjectojsubstantia enim in subjecto non est. Facit autem quamdam sub- stantiarum divisionem cum dicit,alias primas esse substantias, alias secundas : primas vocans individuas,secundas vero individuarum speciesel genera: Ergo cum primis secundisque subtantiis commune sit non esse in subjecto,additum primis substantiis, de subjectis non prædicari, primas substantias a secundis substantiis separat;substantia enim ind ividua, in eo quod est substantia, in subjecto non est: quod autem individua est, de subjecto non prædicatur. Sunt ergo primae substantiæ quae neque in subjecto sunt, neque de subjecto dicuntur, ut est Socrates vel Plato.Hienim quoniam substantiae sunt, in subjecto nullo sunt. Quoniam vero particulares individuique sunt, ne nullo subjecto prædicantur. Secundae vero substantiæ sunt, quibus commune est cum primis substantiis, quod in subjecto non sunt, proprium vero quod de subjecto prædicantur, quae secundae substantiae sunt universales, ut est homo atqueanimal; homunamque etanimal in nullo sunt subjecto, sed de subjecto aliquo prædicantur.Sunt igitur prima? substantiae particulares,secundæ universales.Proprie autem substantias individuas dicit, quod hominem quidem idem ipsam speciem,etanimal, quod est genus, non nisi ex individuorum cognitione colligimus.Quare quoniam ex singulorum sensibus generalitas intellecta est, merito proprias substantiae individua et singulanominantur.Principaliter vero individuas substantias dictae sunt, quod omne accidens prius in individua, post vero in secundassubstantias venit Nam quoniam Aristarchus grammaticus est homo vero est Aristarchus, est homogrammaticus : itapriusomne accidensinindividuum venit, secundo vero loco etiam in species generaque substantiarum accidens illud venire putabitur. Recte igitur quod prius subjectum est, hoc substantia principaliter appellatur. Maxime autem substantia prima dicitur, idcirco quod quae maxime subjecta est rebus aliis, ea maxime substantia dici potest: maxime autem subjecta est prima substantia ; omnia enim de primis substantiis dicuntur,aut primis substantiis insunt, ut generaetspecies: namque et genera et species praedicantur de propriis individuis, ut animal atque homo praedicantur de Socrate, id est secundæ substantiæ de primis : sin vero sint accidentia, in primis substantiis principaliter sunt. Quare quoniam et accidentia in primis substantiis principaliter sunt,et secundæ substantiae de primis substantiis praedicantur,prima' substantiae secundissubstantiisaccidentibusquesubjectae sunt. Quare quoniam istae maxime subjectae sunt et accidentium subsistentice,et secundarum substantiarum prædicationi,idcirco maxime substantias nuncupantur. Dicit autem non omnis species neque omnia genera, secundas esse substantias, sed eas tantum quae primas substantias continerent, ut est homo atque animal; homo namque continet Socratem, id est aliquam individuam substantiam. Animal vero continet individuum speciemque,id est bominem et aliquem hominem.Quare genera et species quas de primissubstantiispraedicantur,ipsassecundas putat ■ esse substantias; hoc autem hoc modo ait: Secundae autem substantiae dicuntur in quibus speciebus illæ quae principalitersubstantia e dicuntur insunt: baeo et harum specierum genera, et inde convenientia ponit exempla, ac si diceret : Non omnia genera neque omnes substantias dico,sed eas tantum species in quibus iridividua illa, id est primae substantiae sunt, et harum specierum,id estquae continent pri. mas substantias, genera. Hoc autem idcirco dictum videtur, ne quis colorem quod genus est, vel album quod est species, secundas putet. esse substantias, isia enim primas sub se non continent: Sed dicat aliquis quemadmodum primaepoteruntessesubstantiæ individuæ,cum omne quod prius est sublatum auferat id quod est posterius,posterioribus vero sublatis priora non pereant?homo namque si pereat, Socrates quoque sit continuo periturus ; si vero Socrates interierit, homo continuo non peribit.Si igitur,sublatis generibuset speciebus, individua perimuntur, sublatis individuis, generas, speciesque permanent, magisprimassubstantiasspeciesetgenera nominari dignum fuit.Sed hoc modo individuorum natura non recte accipitur. Neque enim cuncta individuorum substantia in uno Socrate est, vel quolibet uno homine, sed in omnibus singulis. Genera namque et species non exuno singulo intollecta sunt, sed ex omnibus singulis individuis, mentis ratione concepta. Semper etiam quæ sensibus propinquiora sunt; ea etiam proxime nuncupanda vocabulis arbitramur. Qui enim primus hominem dixit, non illum qui ex singulis hominibus conficitur, concepit, sed animo quemdam singularem atqueindividuum cuihominis nomen imponeret.Ergo,sublatis singulis hominibus, homo non remanet,et,sublatis singulis animalibus, animal interibit. Quocirca quoniam in hoc libro de vocabulorum significatione tractatus hahetur, ea quibus vocabula prius posita sunt, merito primas substantias nuncupavit: prius autem illis vocabula suntindita,quæpriu5 subsensibuscaderepotuerunt. Sensibus vero objiciuntur prima individua, merito igitur ea prima in divisione posuit. Eodem quoque modo illaquaestio solviturquæ dicit Cum naturaliter primæ intellectibiles sint substantiæ,ut Deus et animus,curnon hasprimassubstantias nuncupaverit? Quoniam hic de nominibus tractatus habetur, nomina autem primo illis indita sunt quae principaliter sensibus fuere subjecta, posteriora vero in nominibus ponendis putantur quaecunque ad in. telligibilem pertinent incorporalitatem ; quare quoniam in hoc opera principaliter de nominibustractatus est, de individuis vero substantiis quae primae sensibus subjacent prima sunt dicta vocabula in opere quo de vocabulis tractabatur, merito individuae sensibilesque substantiae primæ substantiae sunt positae. Cum autem tres substaotiae sint, materia, species, et quae ex utriusque conficitur undique composita et compacta substantia, hic neque de sola specie, neque de sola materia, sed de utrisque mistis compositisque proposuit. Partes autem substantiæ incompositæ et simplices sunt,ex qui bus ipsa substantiaconficitur,species etmateria, quas postpertransitum nominat dicens,substantiarum partes et ipsa esse substantias, atque hæc hactenus. Nunc expositionis cursum ad sequentia convertamus.
Manifestum est autem ex iis quse dicta sunt quoniam eorum quæ de subjecto dicunturjiecesse est et nomen et rationem de subjecto prædicari, ut homo de subjecto aliquo homine prædicatur : prædicatur quoque nomen ipsius,hominem enim de aliquo homine prædicabis. Ratio quoque hominis de subjecto aliquo homine prædicabitur : quidam enim homo et homo est et animal, quare etnomen et ratio prædicabitur de subjecto. Eorum vero quae in subjecto sunt, in pluribus quidem neque nomen de subjecto neque razo prædicabitur. In aliquibus autem nomen quidem nihil prohibet interdum prædicari de subjeclo ; rationem vero impossibile est prædicari, ut album, cum in subjecto sit in corpore, prædicatur de subjecto : dicitur enim corpus album, ratio veroalbinunquam de corpore prædicabitur. Alia autem omnia aut de subjectis dicuntur principalibus substantiis, aut in subjectis eisdem sunt : hoc autem manifestum est ex his quae per singula proponentur, ut animal de homine praedicatur, ergo de aliquo homine ; nam si de nullo aliquorum hominum, neque omnino de homine. Rursus color in corpore est, ergo et in aliquo corpore ; nam si non in aliquo singulorum,nec omnino in corpore. Quare alia omnia aut de subjectis principalibus subslantiis dicuntur, aut in subjectis eisdem sunt. Non existentibus ergo primis substantiis impossibile est esse aliquid aliorum.
Omnia quæcunquedictasunt vel ill subjecto sunt, vel de subjecto praedicantur, sed non omnia quaecunque in subjecto sunt,desubjectis propriis dicuntur, namque quod in subjecto aliquo est,deproprio subjecto praedicatur : ut album de corpore praedicatur,diciturenimcorpusalbum.Sed quoniam secundæ suhstantiae primarum substantiarum vel species vel genera sunt iSocratis enim species homo est,et animal genus),genus autem de subjectis speciebus et individuis univoce prædicatur,secundæ substantiae de subjectis speciebus univoca prædicatione dicuntur. Convenit namque primarum et secundarum substantiarum si sit una facta, diffinitio. Namque ,animal et homo et Socrates una diffinitione jungitur, quod substantiae animatæ atque sensibiles sunt. Igitur secundæ substantiæ ita de subjectis prædicantur propriis,id estde primis substantiis,ut univoce praedicentur.lllorum vero quæ sunt in subjecto aliquoties quidem neque nomen ipsum desubjectodicitur.Nam virtus in anima est,sed virtus de animo minime prædicatur; aliquoties autem denominative dicitur, ut grammatica, quoniam est in homine,denominative grammaticus a grammatica dicitur. Saepe autem ipsum nomen de subjecto praedicatur, ut quoniam album est in corpore, corpus album dicitur, sed sive nomen non prædicetur, sive denominative dicatur, sive proprio nomine praedicatio sit, diffinitio ejus quod est in subjecto de proprio subjecto nunquam praedicabitur ut album,quoniam estin subjecto corpore, praedicatur quidem aibi nomen de corpore, diffinitio vero albi ad corpus nullo modo dicitur, albumnairque velcorpusunarationeutraquediffiniri non possunt.Amplius,si omne accidens in subjecto est,et substantia subjectum est,differtabaccidente substantia,differt etiam diffinitio substantiæ atque accidentis, quod cadem diffinitio subjecti et ejus quod est in subjecto esse non potest.Atque hoc est quod ait:Eorum vero quae sunt in subjecto, in pluribus quidem neque nomen de subjecto neque ratio prædicatur,ut virtus in anima.Addidit quoque : In aliquibusautem nomenquidem nihil prohibetinterdum preedicari,et in aliis quidem denominative, in aliis vero recto nomine fit prædicatio. De secundis i vero substantiis semper ad primas substantias prædicatio pervenit.Nam si quidam homo, et homo est et animal, et caetera, una diffinitio animalis et ad hominem et ad quemdam hominem convenienter aptabitur.Magis tamen esse substantias individuas et parlicularesipse significantius monstrat.Namcum omnis res aut substantia sit aut accidens, et substantiarum aliae sint primae, aliae secundae,fit trina partitio, ita ut omnis res, aut accidens sit, aut secunda substantia,aut prima. Horum autem ut sub descriptione divisio fiat, hcc modo dicimus:Omnisres autinsubjectoest,autinsubjectononest; eorum quae in subjecto sunt,alia prædicantur de subjecto, alia minime;eorum quæ in subjecto non sunt,alia de nullo subjecto praedicantur, alia vero praedicantur. Ergo i omnis res aut in subjecto est,aut in subjecto non est. Aut in subjecto est et de subjecto praedicatur, aut in subjecto est et de nullo subjecto praedicatur, aut in subjecto non est,et de subjecto praedicatur,aut in subjecto non est, et de nullo subjecto praedicatur. His igitur sumptis,si primas substantias separemus, remanent secundae substantiae atque accidentia.Sed secundae substantiae sunt quae in subjecto non sunt et de subjecto prædicantur.Ergo esse suum,nisi in hoc quod de aliquo praedicantur,non retinent. Prædicantur autem secundae substantiae de primis,ergo ut secundæ substantiae sint, praedicatio de primis substantiis causa est.Nonenim essentsecundaesub- stantiæ,nisi de primis substantiis,prædicarentur, illa vero quæ in subjecto sunt penitus consistere non valerent,nisi fundamenti quodammodo loco primis substantiis niterentur.Ergo omnia quaecunquesunt praeter primas substantias,aut secundo substantiae erunt aut accidentia. Sed secundæ substantiae de primis substantiispraedicantur,accidentiain primis substantiis sunt.Quocirca omnia aut de primissubstantiis prædicantur, ut secundae substantiae, aut in primis substantiis sunt,ut accidentia,quod Aristoteles proposuit hoc modo : Alia autem omnia aut de subjectis dicuntur principalibus substantiis, aut in subjectis eisdem sunt,bic quoque verissima sumit exempla. Ait enim : Si accidens in nullo subjecto corpore esset,nec in corpore esset omnino. Nam si in nullo singulorum,in nullo generaliter esse diceretur.Et item animal nisi de singularibus atque individuis hominibus praedicaretur, nec de homine praedicaretur omnino.Quare quoniam idcircoprsedicantur secundae suLstantiæ,quoniam sunt primae,et idcirco sunt aliquid accidentia, quoniam eisdem primæ substantiæ subjectaesunt,siprimosubstantiae non sint, neque quae de his praedicantur mansura sunt,neque quae in his subjectis permanebunt.
Secundarum vero substantiarum magis substantia est species quam gentis, propinquior enim est primae substantiæ. Si quis enim assignet primam substantiam quid est,evidentius et convenientius assignabit speciem proferens quamgenus,utquemdamhominem assignans, manifestius assignabit hominem quam animal assignando.lllud enim proprium est magis alicuju.s hom - nis,hnc autem communius. Et cum aliquam arborem reddideris,manifestius assignabil,cum arborem reddideris, quam plantam.
Constat individuas substantias primas et maxime et proprie esse substantias. Secundae vero subslantiae,id est genera et species, sicut non aequaliter a prima substantia distant,ita non aequalitersubstantiae sunt;nam quoniam propinquiorest species primae substantiae quamgenus,idcircomagis estsubstantia species quam proprium genus,ut homo propinquior est Socrati quam animal,atque ideo magis est homo substantia.Animal vero quanquam etipsum substantia sit,minus tamen homine ; hocautem idcirco evenit, quod in omni diffinitione convenientis species ad primam substantiam dintur,quamgenus.Namsi quid sit Socrates aliquis velit ostendere,propinquius substantiamSocratis proprietatemque monstrnbit,si dixerit eum esse hominem, quam si animal. Quod enim animal estSocrates.communeest cumc;eteris qui homines non sunt,id est cum equo atque bove. Quod vero homo est,cum nullo alio est commune, nisi cum his qui sub eadem speciebominis continentur. Quocirca propinquior erit ad significationem disignatio,cum individuo species redditur,quam si generis vocabulum praedicetur. Rursus si quamlibet individuam arborem designare aliquis volens,arborem dicat,propinquius designabit quid sit id quod diffinivit, quam si plantam nominet: planta autem genus est arboris; praedicatur enim planta et de iis . quæ arbores nonsunt,utde caulibus atquelactucisi quare constat species magis esse substantias, eo quod sint primis etmaximesubstantiis propinquiores.Et quod in eo quod quid sit, assignata species convenientibus et evidentius assignet,genus vero longinquius atque communius.
Amplius principales substantiæ eo quod aliis omnibus subjectae sunt,et alia omnia aut de his prædicantur,aut in eis sint,ideo maxime dicuntur substantiæ. Sicut autem principales subsfanlia7 ad alia omnia se habent,sic et species ad genus se habet,subjacet enim species generi,genera enim de speciebus praedicantur, species autem de generibus non convertuntur. Quare et ex his manifestum est speciem magis genere substnatiam esse.
Magis esse substantias species validiori rursus argumentatione confirmat, per similitudinem nam - que hoeitaesse declarat.Nam cum omnessubstantiae aut primæ sint autsecundæ,secundarum autem aut genera aut species,specierum atque generum quidquid similius primis substantiis invenitur,hoc magis substantia merito putabitur.Sed primae substantiae idcirco maximae substantiae dicuntur,quod omnibus ita subjectæ sunt,ut aut in ipsis sint caetera ut accidentia, aut de ipsis alia prædicentur ut substantiae secundæ.Quod ergo in primas substantias, hoc idem in species venit.Namquespeciesetcunctissubjaeent accidentibus, et de speciebus genera prædicantur, de generibus vero species non praedicantur. Quare non similiter generasubjacent,quemadmodumspecies. Non enim de generibus species praedicantur. Ergo sicut primæ substantiæ subjectaesunt secundis substa ntiis el accidentibus,ita species subjecta: sunt et accidentibus et generibus. Genera vero quanquam subjecta sint accidentibus,speciebus tamen ipsa non subjacent. Quocircamajor est similitudo speciei ad primas substantias,quam generis,quod si major est similitudo specierum admaximas substantias,ipsæ erunt magis substantiae.Sed ne quis non arbitretur dicere quod ea quæ sunt genera species esse non possunt, sed in eo quod sunt genera, species esse non possunt.Nam in eo quod species est,de superioribus non prædicatur, sed in eo quod genus, de eo prædicabitur cujus est genus.Quocirca genera ipsa quorum sunt genera his subjacere non possunt,spe- cies vero quorum sunt species, de his praedicarinon 1 possunt.
Ipsarum verospecierum quæcunque non sunt genera, nihil magis alterum altero substantia est, nihil enim familiarius assignabis de aliquo homine,homlnem assignando,quam de aliquo equo,equum.Similiter autem et principalium substantiarum nihil magis alterum altero substantia est, nihil enim magis aliquis homo substantia est,quam aliquis bos.
Prædictum est quoque,ut Porphyrius in libro de generibus, speciebus, differentiis, propriis, atque accidentibus planissime docuit, alia esse solumgenera,quorum genus inveniri non posset,alia solum species,quae in alias species dividi non valerent. Hae autem sunt quae de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit praedicantur, ut homo de singulis hominibus dicitur,et equus de singulis equis,etbos de singulis bobus, qui sub propria specie pnsiti a seipsis propriae naturæ figura non discrepant. Ergo hujusmodi species, ut est bomo atque equus, quae solis individuis praesunt, quoniam genera esse non possunt,aequaliLer semper substantiæ sunt.Nam tam propinque redditur de quolibet individuo equo,nomen equi, quam de quolibet individuo homine,bominis nomen.Quocirca ei aequaliter species hæ,quæ genera non sunt,ad primas substantias sunt,aequaliter esse substantiaa merito putabuntur ; hocautem dicit non quod omnes species aqualiter substantiae sint,sed quæ aequaliter a primis substantiis distant. Potest enim fieri utcujuslibet superiorisgenerisuna quaelibet species sit, quæ comparata ad propriam speciem minus illa superior videaturessesubstantia: utanimalis si quis dicat speciem esse avem,ejusdem quoque speciem hominem,avis et homo non aequaliter substantiae sunt,idcirco quod avis homine superiorest.Homo namque in alias species non dividitur, est enim magis species. Avis autem potest in alias dividispecies.ut in accipitrem et vulturem,quæ quanquam aves sunt specie.tamenipsae dissentiunt. Proprie autem species accipere ac vulturest,hi enim solis individuis praesunt.Quare homoatque accipiter aequaliter a primissubstantiisdistant,et sunt æqualiter substantiæ.Homo vsro atque avis,quoniamsuperior est avis homine, non æqualiter substantiae sunt, magis enim substantia homo est. Ergo quæcunque species aequaliter a suis individuis distant, aequaliter substantiæ sunt.Quod quoniam species hæ quas genera mn suntaequaliter aprimis substantiis absunt,aequaliter substantiae dicuntur.Pbnum autem est, ut expositione non egeat, primas quoque substantias Eequaliteressesubstantias,aliquis homo enim atque aliquis equus,quoniam sunt individua, principaliter substantiæ sunt,et propriae et maximæ. Quocirca in maximis substantiis, neque minus, neque magis substantia poterit inveniri. Individua igitur cequaliter substantiae sunt.
Merito igitur post principales wbstantias,sola aliorum species et genera dicuntur esse secundæ substantiæ. Eorum enim prædicantur, principalem substantiam solahsecindicant. Aliquem enim hominem si quis assignaverit quidsit,speciem quidem vel genus assignans, familiariter assignabit et man'festus faciet hominem vel animal assignans.Aliorum vero quidquid assgnaverit quilibet assignabit extraneæ, velut album, aut currit, aut quæcunque talium reddens, ergo merito lex solæ aliorum,secundæ substantiæ dicuntur.
Ordine et convenienter post primas substantias,id est individua,genera et species secundas esse substantias constitutas monstrat Aristoteles, quae est firmaatque expedita probatio; ait enim:Post primas substantiasrecte genera etspecies secundas substantias esse nominatas.In diffinitionibus enim ubi sub. stantia cujuslibet ostenditur,nihil aliud primas sub- , stantias monstrat, nisi genus et species.Socrates namque,si quis quid sit interroget,dicitur homo,vel animal,et in eo quod quid sit Socrates interrogatus, recte hominem vel animal esse respondet. Quare quid sint primae substantias secundae monstrant, quod si quis praeter secundas substantias in interrogatione quid sit prima substantia dicat,id alienissime profert,ut si quid sit Socrates interroganti aliquis respondeat album,vel currit,vel aliquid hujusmodi,quod secunda substantia non sit,nihil convenienter unquam profert,si quid de prima substantia praeter secundas substantias dicat. Quare quoniam nihil eorum quae non sunt secundae substantiæ, quid sit prima substantia declarat, secundas autem substantiæ genera et species sunt, recte post primas substantias species et genera secundæ dicuntur esse substantiae.
Ampliu.s principales substantiæ eo quod alias omnibus subjaceant, et alia omnia de ipsis prsedicantur aut in ipsis sunt, idcirco proprise substantiæ dicuntur.Sicutautem primae. substantiæ ad omnia alia sese hubent,ita principalium substantiarum genera et species adomnia reliqua sese habent. De his enim omnia reliqua prædicantur, aliquem enim hominem dicis grammaticum esse, ergo et hominem et animat grammaticum dicis,similiter aulem et in aliis.
Haec quoque est de eadem re probatio,qua recte post primas substantias genera et species esse posttas verissima ratione confirmat.Namque individua idcirco primaedicunturessesubstantise,et quod aliis cunctissubjaceant.Nam quoniam secundis substantiis ad prædicationem suppositae sunt,et de his secundaesubstantiae dicuntur,et quoniam accidentibus ut possint esse accidentia subdunlur,idcirco primæ substantiae sunt.Et sicut primae substantiae cunctis subjacent accidentibus, sic etiam secundae. Nam quoniam aliquis homo accidentibus subjacet,et homo et animal accidenti supponitur,et quoniam est quidam homo grammaticus,id est Aristarchus,est homo grammaticus, est etiam animal grammaticum. Quocirca accidentibus primae substantiae principaliter subduntur,secundae vero secundo loco,et quemadmodum primæ substantiae et accidentibus et secundis substantiis subjacent,sicsecundaesubstan- tiae accidentibus supponuntur,sed secundae substantiae species et genera sunt.Recte igitur post primas substantias species et genera secundas substantias esse proposuit.
Commune est autem omni substantiæ in subjecto non esseyprincipahs enim substantia neque de subjecto aliquodicitur,negue in subjecto est.Secundæ vero substantiæ sic etiam constant, quia nulla est insubjecto.Etenim homo de subjecto aliquo homine dicitur, in subjecto autem nullo est, neque enim in aliquo homine homo est. Similiter animal de subjecto quidem dicitur aliquo homine,non est autem animal in aliquo homine.
Post enumerationem substantiarum et divisionem in qua alias primas,alias secundas esse proposuit, quoniam substantiae diffinitio nulla est reddita,idcirco,quia generalissimum genus diffinitionibus non tenetur, proprietatem quamdam cupit exquirere, quasi signum aliquod quo substantiam queamus agnoscere,priusquequidipbissubstantiis communiter possit evenire proponit;post vero quid illis proprium sit quaerit, sed idcirco ista praemittit, ut ad illud verum proprium sine ullo errore perveniat,et quod vere est substantiarum proprium ultimum dicat. Tribus autem modis proprium significatur.Est enim proprium quod alicui speciei omrii evenit et non solijUt homini bipedem esse.Omnis enim homo bipes est,sed non solus, aves namque et ipsae sunt bipedes.Aut soli et non omni,ut eidem homini evenit ut sit grammaticus,sed non omni homini,neque enim omnis homo grammaticus est.Aut vero tertia proprii significatio est,quae omni et soli et semper, ut risibile.Omnis enim homo risibilis est,et solum est animal homo quod rideat.Ex his igitur ilia duo superiora quae diximus, ubi omni et non soli, aut soli et non omni,esse quaedam propria dicebamus, quae a propriorum veritate esse videntur aliena.Hoc vero tertium quod omni inest et soli, hoc vere est proprium,illaautem superiora consequentia quidem dicuntur, non tamen vere propria, hoc autem ultimum vere est proprium.Quæcunque ergo taliapropria Aristoteles invenerit,quæ aut solis etnonorrnibussubstantiis,automnibuset nonsoliseveniant,velutnonverein naturacujuslibetconstituta repudiat. Illud vero ultimum ponit quod et omni substantiae et soli valeat evenire.lllaenim sunt propria quæ convertuntur,ut si quid luent nomo, risibile esc, si quid est risibile, homo estihaec autem solum converti possunt, quae omni solique contingunt, nam neque ulli alii magis, neque ulli minus evenienl; quare his praedictis ad loci ipsius orationem expositionemque veniamus. Quod ergo dicit hoc est, omnibus substantiis commune est, ut in subjecto non sint,namque primae substanliae,id est individua in subjecto non sunt,qnod planissime his demonstratur. Nunquam enim particularis substantia alicui accidens esse potest,secundæ vero substantiae habent quamdam imaginem quod sint in subjecto,videntur enim secundae substantiae in subjectis,id est primis substantiis esse, sed falso, nam secundae substantiæ de primis substantiis solum prædicantur, non in ipsis sunt.Animal enim dequodam homine tantum dicitur,non etiam in aliquo homine consistit, ut in subjecto.Hoc autem illa res probat.quod omnia quaecunque in subjecto sunt,eorum quoque individua in subjecto sunt,color quoniam in subjecto corporeest,etquidamcolor subjecto corpore nititur, in hocvero quoniam primae substanliæ,id estindividua in subjecto non sunt,nec eorum universalia, id est secundae substantiae, quae genera speciesque sunt, possunt aliquo niti subjecto. Quare secundae substantiæ primas substantias ad prædicationem tantum subjectas habent, non etiam ut ipsae primis substantiis accidant.Illud quoque maximum argumentum est secundas substantias non esse in subjecto, quoniam omne quod in subjecto est potest mutari,illa quoe subjecta est non mutatur,ut color qui est in corpore, eodem corpore manente potest mutari,ut niger fiat ex albo.Manentibus autem substantiis primis,secundæ substantias non mutantur. Quam vero ipse Aristoteles posuit probationem,secundas substantias non esse in subjecto,hujusmodi est, prædocuit enim quorumdam quæ sunt in subjecto nomen de subjectis posse prædicari,rationem vero nunquam. Album enim cum sit in corpore,dicitur corpus album,et praedicatur albedo de corpore,sed alia est diffinitio albedinis, alia corporis. Secundas verosubstantiaedeprimissubstantiisetnomineprEedicantur, et diffinitione junguntur. Nam quidam homo animal est et homn,sed quidam homo,et hominis,el animalis rationediffinitur.Etutveracisaime sententia concludatur, omne quod est in subjecto, aequivoce de subjecto dicitur.Secundæ vero substantiae de primis non æquivoce,sed univoce nuncupantur,idcirco quod (ut dictum est) et nomine et diffinitione consentiunt. Quare quemadmodum primæ substantiæ in subjecto non sunt,sic secundæ subjecto carebunt.Commune est igitur omnibus substantiis, et secundis et primis in subjecto non esse,et quodcunque substantia fuerit,consequens est ut in nullo subjecto sit.Sed quaBriturutrumhoc soli substantiæ insit an etiam al iis, nam si soli substantiee inest,quoniam omni substantias hoc inesse monstravimus, quod in subjecto non sit, verum proprium dicilur esse substantiae, non esse in subjecto.Huc enim dictum est esse maxime proprium,quod omnibus inesset et solis,sed hoc non esse substantiae proprium verissima Aristotelea probatione confirmat dicens :
Amplius eorum quæsunt in subjecto nomen quidem de subjecto aliquando nihil prohibet prædicari, rationem vero impossibile est. Secunda rum vero substantiarum et nomen de subjectis et ratio prædicabitur, rationem enim hominis et animalis de aliquo homine prædicabis.Quare non erit substantia eorum quæ sunt in subjecto. Non est autem hoc proprium substantiae, namque et differentia eorum est, qua in subjecto non sunt, bipes enim et gressibile de subjecto quidem homine dicitur,in subjecto autem nullo est,non enim in homine est bipes,neque gl'essibile.Ratio quoque differenticB de illo dicitur de quo ipsa differentia prædicatur,ut si gressibile de homine dicitur,et ratio gressi- J bilis de homine prædicabitur,est enimhomogressibilis.
Non esse proprium hoc substantiae dicit, idcirco quod in differentiis idem sit,in nullo enim differentia subjecto est,ad illud namque recurritur. Si differentia in subjecto esset,nominetantum de subjecto praedicaretur,non etiam ratione. Differentia vero de eo de quo dicitur univoce prædicatur, ut si quis dicatgressibilem differentiam de homine,ipsius differentiae diffinitio quoque homini convenienter aptabitur.Gressibile namque est quod per terram pedibusambulat,et homo est quod per terram pedibus ambulat, ita differentiae et ejus de quo ipsa differentia dicitur una poterit esse ratio substantise,id est unius possunt et nominis nuncupatione,et diffinitionis determinatione conjungi.Quod si in subjecto essetdifferentia,nequaquam de subjecto sibi univoce praedicaretur. Quare non proprium est substantiae quod retinet etiam differentia, differentia namque substantia non est.Esset enim proprium substantiae in subjecto non esse.Non estaulem diJferentiaaccidens,esset enim in subjecto. Omnis autem res aut accidens est, aut substantia, id est aut in subjecto est,aut in subjecto non est,et sunt accidentia quaecunque in substantiam subjecti non veniunt, quæque permutata naturam substantiae non perimunt. Si quibus vero peremptis subjecta interimantur, illa proprie accidentia non vocamus,differentia vero est quas de pluribusspeciedifferentibusineo quod quale sit praedicatur.Sed differentia substantia non est, idcirco quod si esset substantia non in eo quod quale sit de subjecto,sed in eo quod quid sit prædicaretur. Qualitas vero solum non est,esset enim accidens et in subjecto.An magis ex substantia et qualitate differentia ipsa conficitur,ita ut illud de quo praedicatur, perempta differentia simul interimatur, ut calor,cum estin aqua,perempto calore,potest aqua in sua substantia permanere, et est calor in subjecta aqna,quo interempto,aqua non peribit.Idem tamen calor estin igne,sed peremptocalore,ignem interire necesse est. Quare hæc qualitas caloris substantialiter inest igni,et est propria differentia,id est substantiajis.Concludendom est igitur differentiam,neque solum substantiam esse,neque solum qualitatem, sed quod ex utrisque conficitur substantialem qualitatem,quæ permanet in natura subjecti,atque ideo quoniam substantia participat, accidens non est, quoniam qualitas est,a substantia relinquitur. Sed quoddam medium est inter substantiam et qualitatem,quae quoniam in subjecto non estetsubstantia non est,proprium substantiæ non est non esse in subjecto.Post hoc illuc quoque dicit non deberenos conturbari, ne forte substantiarum partes,quae ita sunt in toto quasi in aliquo subjecto,aliquando cogamur non substantias confiteri.Substantiarum partes in subjecLO sunt,sed nou ut accidentia, videmus enim quasdam partes substantiarum ita esse in toto quasi sint in subjecto,ut caput in toto corpore est, et manus in toto corpore est,forma quoque et materia quae sunt partes compositae substantiae in iDsa composita substantia sunt. Ne forte ergo cogamur aliquando partes substantiarum, quoniam sunt in subjecto, suspicari non esse substantias, sed accidentia, praemonet dicens :
Non conturbent autem nos substantiarum partes,ut quæ ita sint in toto, quasi in subjecto, ne forte cogamur confiteri eas non esse substantias, non enim sic dicebamus ea esse qws sunt in subjecto,ut quasi partes essent in aliquo.
Hoc enim rationis affert cur ista accidentia esse aliquis suspicari non debeat. Illa enim accidentia esse diffinita sunt in objecto, quae non essent ut quaedam pars,hoc enim superius ait.In subjecto autem essedico,quod cum in aliquo sit,non aicut quæ dam pars et impossible est esse sine eo in quo est. Quocirca quoniam accidentia ita sunt in subjecto, ut subjecti partes non sint,5ubstantiarum vero partes in toto ita sunt, ut in subjecto non sint, partes substantiarum,partes accidentium esse nullus recte suspicari potest.
Inest autem substantiis et differentiis ex his omnia univoce prædicari.Omnia enim quæ ab his prædicata suntyaut de individuis prædicantur,aut de speciebus; a prima namque substantia nulla est prædicatio,de nullo enim subjecto dicitur.Secundarum vern substantiarum species quidem de individuo prædicatur,genus antem et despecieet deindividuo.Similver autem et difterentiæ de speciebus, et de individuis prdedicantur. Rutionetn etiam suscipiunt primæ substantiæ specierum et generum,et species generis,quæcunque enim de prædicato dicuntur9eadem et de subjecto dicuntur. Similiter autem et differentiarum rationem suscipiunt et species, et individua, univoca autem erant, quorum, et nomen commune et ratio eadem est.Quare omnia quæ a substantiis et differentiis sunt,univoce dicuntur.
Quoniam in subjecto non esse differentiis et substantiiscommunemonstravit,aliam rursus communitatem substantiarum differentiarumque proposuit.Nam cum substantiarum alix sint primae, aliæ secundæ,et primæ substantiæ sint individuae, quoniam nihil individua possunt habere subjectum,ab individuis nulla prædicatio est.Secundae verosubstantise de individuis, id est de primis substantiis, prædicantur, et de his univoce dicuntur. Secundarum enim substantiarum nomen de individuis prædicatur et ratio. Ac de individuo quidem et species prædicatur et genus,ut de Platone,id est de aliquo homine,ethomo dicitur,et animai,aliquis enim homo est,et animal,et utriusque de individuo praedicatur ratio.Dicimus enim aliquem hominem animal esse rationale mortale, quae est speciei diffinitio, id est hominis.Et rursus aliquem hominem dicimus esse substantiam animatam atque sensibilem,quæ generis est diffinitio,id est animalis.Species vero generis sui et diffinitionem suscipitetvocabulum,de homine emin animal prædicatur,dicitur eniin homo animal est,et idem ipse rursus homo rationem suscipit animalis.Dicimus enim esse hominem substantiam animatam atque sensibilem. Constat ergo quoniam et genera et species de individuis,et genera de spe- ciebus univoce praedicantur, id est in omni praedicatione secundae substantiæ univoca appellatione de subjectisdicuntur,quod his cumdifferentiacommune est.Differenlia namque de specie de qua dicitur, etde ejus individuo ipsa quoque univoce prædicatur. Nam cum sit gressibilis differentia de aliquo homine prsedicatur,dicitur enim quidam homo gressibilis, ut Plato et Cicero,sed et diffinitionem differentias suscipiunt individua,de quibus illa differentia praedicatur.Gressibile namque est quod per terram pedibus ambulare potest.Etquemdamhominem possis ita secundum nomen differentiae diffinire, ut dicas Platonem esse quod per terram pedibus ambulare possit. Et hoc idem evenit de specie cujusdam hominis,id est de homine : homo namque,id est ipsa species,cum sit gressiblis, potest diffiniri. Homo est quod per terram pedibus ambulare possit. Ergo et differentiæ de his de quibus pradicantur,univocedicuntur.Quocirca quoniam et secundae substantiæ de his de quibus prædicantur univoce dicuntur,et differentias eodem modo,quæcunque a substantiis vel differentiis praedicationes fuerint,haec et de subjectis univoce prædicabuntur.Quæ autem causa sit ut secundae substantiæ de primis substantiis univoce prædicentur,illa quam supra docuit Aristoteles nos admonens dixit,omnia enim quaecunque de prædicato dicuntur,eadern etiam dicentur de subjecto.Omnes enim difrerentiæ quæ sunt specifica? generis praedicantur et de specie et de individuo, ut quoniam ani- mal efficiunt differentiæ animatum atque sensibile, eadem et de specie, id est homine, et de individuo, id est aliquo homine,prædicabuntur; quod cum superius dictum est,nunc quantum expositionis brevitas postulat, dixisse sufficiat.
Omnis autem substantia videtur hocatiquidsignificare,atquein pnmis quidem substantiis indubitabileel verum est,quoniam hoc aliquid significant. Individuum enim et unum numero est quod significatur.In secundis vero substantiis,videtur quidem similiter appellationis figura hoc aLiquid signilicare,quando quis dixerit vel hominem, vel animal, non tamen verum est, sed magis quale aliquid significat; neque enim est unum quod subjectum est,qucmadmodum prima substantia, sed de pluribus homo dicitur et animal. Non autem simpliciter quale quid significat,quemadmodum album, nihil enim atbum aliud significat quam qualitatem,genus aulem et species circa substantiam qualitatem determinant,qualem enim quamdam substantiam significant plusautem in genere quam in specie determinatio fit, dicens enim animal plus complectitur quam hominem.
Postquam superius geminas dixit substantiae consequentias, id est in subjecto non esse, et cuncta ab his univoce praedicari, et eas a maximæ proprio substantiæ separavit,idcirco quod differentiis etiam videntur esse communes, aliud adjicit quod idcirco substantiae proprium non sit, quod non sit in omni substantia.Nam quemadmodum quantitas,quantum signiticat,et qualitas quale,sicetiam substantia videtur hoc aliquid signiticare.Nam cum dico Socra- tes vel Plato vel aliquam individuam substantiam nomino,hoc aliquid significo,sed omnibus hoc substantiis non inest.Individuisnamque quoniamparticularia sunt et numero singularia,verum est hoc aliquid a substantiis significari. In secundis vero substantiis non idem est.Namque secundæ substantiae non sunt unæ,nec numero singulares,sed species intra se plurima individua continent,et multas intra se species genus includit,quocirca cum dico homo, non hoc aliquid significavi,neque enim singulare est hominis nomen,idcirco quod de pluribus individuis prædicatur, sed potius quale quiddam ; qualis enim substantia sit demonstratur,cum dicitur homo.Qualitas autem hæc circa substantiam termi- A natur,namsicut individuaqualitas species et genera qualitatis habet,etsicut singulas quantitates quantitas speciebus et generibusclaudit,ita quoque individuarum substantiarum species et genera secundæ substantiae sunt. Ergo cum dico homo, talem substantiam significo, quae de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit prædicatur,qualem ergo quamdam substantiam significo,cum hominem dixi, talem scilicet quae individuis nominetur,idem quoquedegenere est.Nam cum dico animal,talemsubstantiam significo quae de pluribus speciebus dicatur.Est igitur qualitas,ut album,quae semper sit in substantia,sed non ut ipsam substantiam interimat, idcirco quod proprietatem substantiæ albedo non habet. Qualitas vero haec quae de substantiis dicitur, 1 circa substantiam qualitatem determinat, qualis sit enim illa substantia demonstrat.Nam si homo est rationalis,et substantia erit rationalis,sed rationalis qualitasest.Qualem ergosubstantiammonstrant secundae substantiae. Quocirca non est hoc proprium substantiae, hoc aliquid significare. Secundae enim substantiae non hoc aliquid, sed quale aliquid (ut dictum est) monstrant,ita tamen quale aliquid monstrant,utipsam qualitatem circa substantias determinent.Qualitasenim secundarum substautiarum in individuis est,de ipsis enim naturaliter praedicatur quæ ipsa individuse substantiae sunt.Qualitas igitur secundarum substantiarum circa individua, id est quæ prima sunt terminatur. Determinatio vero quoties ipse terminus multa concludit, major est, et minorquotiespauciora,quocircagenus plurima col- I ligit, species vero non tam pIurima.Nam cum dico animal, etiam hominem bovemque, et alia cuncta animalia hoc uno nomine clausi.Cum vero dico homo,solos homines individuos hac nominis significationeconclusi,quocirca major fit determinatio pergenus quam per speciem,et fit determinatio circa substantiam qualitatis, vel quod substantialis qualitas in genere et specie est, vel quod secundum quamdam communionem subjectorum dicitur. Sed perse qualitas,utalbum,neque ullius substantiam siguificat,neque ullam communionem,sicut genus specierum suarum,etindividuorum species,ostendit.Quocirca aliud substantiæ proprium requirendum est.
Inest autemsubstantiis etiam nihil ipsis esse contrarium, primæ enim substantiæ quid erit contrarium, ut alicui homini vel alicui animali,nihil enim est contrarium, at vero nec homini nec animali aliquid est contrarium;non est autem hoc substanliæ proprium, sed etiam multorum aliorum,ut quantitatis: bicubito enim vel tricubito nihil est contrarium,at vero nec decem nec alicui talium.Nisi quis forte mulla paucis dicat esse contraria,vel magnum pravo,determinatarum vero quantitatum nullum ulli est contrarium.
Adjecit quoque aliud substantiæ proprium dicens substantiae nihil esse conlrarium,hoc autem ex ea quae sigillatim fit inducLione confirmat. Homo enim homini vel equo, vel alicui alii animalium non est contrarius.Sed si quis forsitan dicat,cum ignis atque aqua substantiae sint,ignem aquae ease contrarium, mentietur.Non enim ignis aquae contrarius est,sed qualitates ignis qualitatibus aquæ opponuntur.Calor enim et frigus contraria sunt,et humor et siccitas, quae qualitates cum aliae sint in igne, alix in aqua, ipsassubstantias contrarias facere videntur,sed non sunt ; hoc autem ex omnibus aliis substantiis potest probari, in quibus nibil quisquam poterit invenire contrarium.Sed hoc solius substantiae proprium non est, namque et quantitas definita contrariis caret. Nam neque duo tribus contraria sunt, nec duobus quatuor, nec aliquid hujusmodi: nam si dicamus tres duobus esse contrarios,cur non his duobus etiam quatuorvel quinque contrarios esse ponamus ?nulla enim afferri ratio potest, cum tres duobus contrarii sint,cur quatuor vel quinque duobus contrarii non sint. Quod si hoc est, vel quatuor,vel tres, vel quinque,vel quicunque a duobus distant numeri, contrarii fiant duobus, et erunt uni rei multa contraria, quod fieri non potest.Non est igitur contrarium aliquid quantitati.Sed si quis dicat magnum pravo vel multae paucis esse contraria, haec quidem etiamsi quis quantitates esse confirmat,tamen diffinitæ quantitates non sunt,quantum enim sit magnum vel quantum parvum,non definit qui loquitur, eodem modo, etiam de multis atque paucis. Quare si quis hæc quantitates esse dicat,indeterminatas indefinilasque esse confitebitur.Dicit autem Aristoteles terminatae quantitati nihiiessecontrarium,utduobusveltribus vel lineae vel superficiei.Quod si etiam aliae quantitates habent contraria,aliee vero non habent,nihil omnino impedit ad hoc quod dicitur, proprium non esse substantiæ,idcirco quod constat quasdam quantitates non habere contraria.Quod si hoc et in quantitatibus evenitnon esse contrarium,substantiarum proprium non est.Atque hæc quidem si quis magnum velparvum in quantitatibus ponat, manifestum est (ut ipse est posterius monstraturus) hæc non esse quantitates,sed ad aliquid,magnumenimad parvum dicitur;sed cum ad ea loca venerimus, propositi ordinem loci diligentius exsequemur.Nunc quoniam declaratum est et substantiæ nihil esse contrarium, et hoc ei proprium non esse,quoniam idem etiam in quantitatibus consideratur,ad sequens proprium expositionis semitam convertamus.
Videtur autem substantia non suscipere magis et minuSjdico autem hoc non quod substantia a substantia non sit magis etminus substantia, hoc enim dictum est, quia est,sed quoniam unaquæque substantia, hoc ipsum quod est,non dicitur magis etminus,utsi est haec substantza,homo,non est magis aut minus homo,nec ipse seipso,nec alter altero9non est enim alter altero magis homo, sicut est album alterum altero magis albumtet bonum alterum altero magis honum.Sed et ipsum se magis el minus dicitur :utcorpus cumsitalbum9magis album esse dicitur nunc quam prius; etcu1n calidum sit, magis et minus calidum dicitur. Substantia vero non dicitur magis aut minus substantia, non enim homo magis nunc homo quam prius dicitur, nec aliorum, quidquam quæ substantiæ sunt, qua propter nec recipit substantia magis et minus.
Hoc proprium non simpliciter dicitur, sed cum aliqua distinctione: ait enim substantiam neque magis recipere,neque minus,non hoc dicens,quoniam substantianon est magis ab alia subslantia.Namque quidam homo cum sit substantia,magis est substantia ab homine,id est ab specie,et homo ab animali, id est a genere. Ergo non hoc dicit, quoniam non inveniuntur substantiæ quæ a substantiismagissubstantiæ sint, hoc enim dictum est, quoniam est, id est quoniam inveniuntur.Ait enim superius primas substantias,id est individuas,maxime esse substantias, in secundis vere substantiis, magis esse sub- stantias species quam genera. Ergo non dicit,quoniam nulla substantia ab alia substantia magis substantia est, sed hoc ipsum quod est, quaslibet illa substantia non dicitur magis et minus substantia,ut si est substantia homo,non dicitquoniam homo non est magis et minus substantia ,individuus enim homo magis est substantia,species vero minus siad primam,id est individuam,substantiam referatur. Sed hoc dicit,boc ipsum quod est,id est,homo non erit magis homo vel minus homo ; quocirca non dicit quoniam homo non est magis substantia vel minus, sed quoniam homo, hoc ipsum quod est,non est magis vel minus homo,non est enim aliqnis homo magis et minus homo ; et hoc idem in ejusdem comparatione convenit speculari.Nam ipse homo a seipso non est plus homo,at vera nee si ad alterum conteratur,ad alterum vero ita,ut sub eadem conjunctione sint,ut quidam homo individuus ad aliquem individuum hominem comparatus,non erit magiset minus homo,et ipsa species seipsa non erit magis et minus homo; sed hoc palam est in substantiis,in'qualitatibus vero potest esso magis et mmus, album enim potest fieri magis album seipsu,et suscipere magis et minus, ut magis album et minus album; potest et alio albo plus esse album,ut lilium lana ; et alio albo minus esse album, ut lana lilio, et cygnus nive, atque idem in aliis qualitatibus, ut bono et calido. Namque hæc possunt temporibus permutari, et in plus minusve transduci, fit enim aliquoties bono melius et deterius, et calido ferventius et tepidius : homo vero quod est substantia, neque nunc plus erit homo quam fuit antea,neque post magis aut minus erit homo quam nunc est.Quocirca cum substantia non suscipiat magis et minus,tamen proprium ejus hoc non erit.Sed cur non sit proprium ipse Aristoteles velut notum conticuit; nos autem addimus, quoniam non solum substantias non suscipiunt magis et minus,sed et alia multa ; circulus enim alio circulc non erit magis circulus aut minus,nec duplum magis duplumvel minus ; aequaliter enim duplus est quaternarius : ad binarium,et denarius ad quinarium comparatus,quocirca quoniam etiam in aliis idem est, hoc substantiæ proprium non esseputandum est.Sedhæc quidem omnia quaecunquesunt in substantiis omnibus, propria tamen substantiæ non sunt,eo quod etiam in alus sint, consequentia suustantiæ appellantur.Hæcenim omniasubstantias consequuntur, ut ubicunque fuerit substantia, ea quae dicta sunt inveniantur, id est in subjecto non esse, et praedicationes ab his univoce fieri, et quod hoc aliquid significet,et quod nihil sit illis contrarium,et quod non suscipiant magis et minus : illa vero quae non omnibus substantiis insunt accidentia sunt substantiis,quocirca propria non sunt.Quod si propria non sunt,nondum quale sit substantia demonstrant.Quare ut substantiae qualitatem proprie cognoscamus, talis est huic requirenda proprietas, quae et solis substantiis insit at omnibus,haec autem hujusmodi est, quam ipse proposuit.
Maxime vero substantiae proprium esse videtur,cum unum et idem numero sit,contrariorum suscepUbilem esse, et in aliis qmdem non habebit quisquam quid proferat quæcunque non sunt substantiæ, quod cum sit unum numero,susceptibile contrariorum sit,velut color quod est unum et idem numerotnon erit album et nigrum, neque eadem actio et una numero erit prava et studiosa.Similiter autem et in aliis quae substantiæ non sunt.Substantia enim cum unum etidem numero sit, capax contrariorum est, ut aliquis homo eum unas et idem numero sit, aliquando quidem ntger, aliquando autem fit albus7et calidus et frig irius,et pravus et sludiosus.!n nullis autem aliis aliquid tale videMur, nisi quis forsitan instet,dicens orationem et opinionem contrurio, rum esse susceptibilia,eadem enim oratiovera et falsa esse videturtveluti si vera sit oratio sedere quemdam, surgente eO,illa eadem oralio fatsa erit,similiter au. tem et de opinatione. Si quis enim vere putat sedere aliquemtsurgenie eO,ille idem falsa putabit, eamdem haaens de eodem opinionem. Sed et si quis hoc suscipiat, tamen modo differt, nam ea quae in substantiis sunt,ipsa mutatasusceptibilia sunt contrariorum ; fri* gidum enim de calido factum mutatum est,alteratum enim est,et nigrum ex alboyet studiosum ex pravo.Similiter autem et in aliis, unumquodque ipsorummutationem suscipiens,est susceptibile contrariorum.Ora.tio autem etopinio ipsa quidem immobilia omnino perseverant,cum vera res movetur,contrarium circa ea fit, oratio namque permanet eadem,sedere aliquem, cum vero res mota sit, aliquando quidem vera, aliquanda autem alsa fit, similiter autem et in opinione. Quapropter quo admodum saltem substantiæ proprium est, eo quod secundum mutationem suam captabilis est contrariorum, si quis recipiat placitum et orationem susceptibilia esse contrariorum.
Aitmaximepropriumessesubstantiae,quodeadem et una numero contrariorum susceptiva sit, nihil contrarium superioribus dicens. Illic enim dixerat substantias substantiis non essecontrarias,hic vero dicit non substantias substantiis esse contrarias,sed res in se contrarias posse suscipere, ut unus atque idemhomo,nuncquidem sit sanus,alio vero tempore sit æger,ægritudo autem et sanitas contraria sunt. n iam declaratum est suhslanLiam posse contraria suscipere,demonstrandum est quemadmodum hoc solis substantiis insit; hoc enim in nullis aliisinvenitur,namque in qualitate qualitas non erit eadem,neque una numero contrariorumsusceptiva, idem enim et unum numero non erit album atque nigrum,cum album fuerit etpost in nigrum vertitur, tota qualitatis species permutatur,et non erit unum atque idem numero quod contrarium est,sed diversum. At vero et actio eadem et una numero non erit bona atque mala,sed fortasse una bona, alia mala, ita ut diversae sint,non eaedem numero, hoc etiam in aliis reperitur.Ipsaverosubstantia cum una sit et numero singalaris,contraria suscipil ,ut idem atque unus homo cum fuerit candidus atque albus a sole tactus nigrescit,et album in nigrum convertitur,et i in contrarium permutatur,utrasqueres in se contrarias suscipiens.NuIli igitur alii in esse hoc nisi solis substantiis,satis superiora demonstrant SiquisauteJ3 opponat orationem et opinionem unam atque eamdem contrariorum essesusceptibilem,ideo quod cum dico Cicero sedet,vel eum sedere opinor, cum vere sedet, vera est et oratio de eodem et opinio quod sedet; cum vera surrexit ille,eadem permanet opinio vel oratio quas dicit vel arbitratur Cicero sedet, sed falsa est, quod non sedet, videtur opinio atque oratio eadem et una numero nunc quidem esse vera, nunc autem falsa,et contraria ipsa auscipere,sed hoc falsumest,quodoratioetopiniocontrarianonrecipiunt: nam si quis hoc recipiatquod etiam oratioatqueopinio contrariorum susceptiva sint,non tamen eodem modo quo substantia.Nam substantia ipsa contraria suscipiens permutatur, Cicero namque ipse in se aegritudinem suscipiens ex sano factus est æger,et mutatus ipse contraria suscipit;sermo vero vel opinio ipsa quidem immutata permanent,sed cum rebus de quibus dicuntur permutatis ips£ e inveniuntur falsae esse vel verae.Et substantia quidem ipsa cum iis quae suscipit contrariis permutatur; oratio vero et opinio, eo quod res de qui bus dicuntur vel arbitrantur permutentur, ipsa; videntur falsae esse vel verae. Nam cum dico Cicero sedet,si ille surrexit,oratio quidem ipsa nihil passa est,sed res de qua fuit ipsa oratio mota est.Qui enim sedebat surrexit, idcirco ex vera oratione facta est falsa.Quocircasubstantiaipsasuscipiens (ut dictum est) contraria permutatur,oratio vero vel opinio non mutatur,sed re circa eas mota ipsae veras vel falsae sunt.Quarepropriumsubstantiae ita esse putabitur contrariorum susceptibile,ut ipsa permutata contraria suscipiat, non ut, re mutata, ipsaimpermutataimmutabilisquepermaneat. Atque hoc dictum est, si quis orationem atque opinionem contrariorum susceptibiles putet, non autem esse orationem atque opinionem contrariorum susceptibiles. Ipse rursus adjecit.
Non est autem hoc verum; oratio namque et opinio non in eo quod ipsa aliquid recipiant contrariorum susceptibilia esse dicuntur,sed in eo quod circa alterum aliqua passio facta sit; nam quo res est bel non est,eo etiam oratio vera aut falsa esse dicitur,non eo quod ipsa sit susceptibilis contrariorum.Simpliciter enim a nullo nec oratio mooeturfnec opinio. Quapropter non erunt susceptibilia contrariorum,cum nulla in eis contrariorum passio facta sit. At substantia eo quod ipsa contraria recipiat hoc susceptibilis dicitur contrariorum esse.Languorem enim et sanitatem suscipit,candorem et nigredinem,et unumquodque talium ipsa suscipiendo, coutrariorum esse susceptibilis dicitur. Quare proprium erit substantiæ,cum idem et unum sit numero,contrariorum esse susceptibilem cum permutatione sui ipsius. Ac de substantia quidem dicta sufficiant.
Ait enim orationem atqueopinionem ipsoquidem contrarii nullius esse susceptibila, neque enim falsitas veritasque in oratione vel opinione insita est, sed ideirco videntur contrariorum esse susceptibilia,quod (utipse ait) circa alteram quamdam passionem sint, hocesL circa hoc esse opinionem vel orationem.Nam circa sedere et non sedere, quæ sunt contraria,est sedendi aliquem et non sedendi opinio vel oratio, atque ideo quoniam circa alias res sunt quae sibi sunt contrarias, illis permutatis, ista videntur esse contraria, non quod ipsa suscipiant contraria, sed quod circa contrarias passiones rerum sint. Nam neque oratio neque opinio permutatur,sed sola tantum de quibus est oratio atque opinio, id est sedere et non sedere.Quocirca quoniam nullam ipsa oratio vel opinio suscipiunt passionem, nec quidquam in eis fit,atque evenit contrarium, contrariorum esse susceptibilia non videntur.At substantia eo quod ipsa suscipiatcontrarium,contrariorum dicitur essesusceptibilis.Cicero enim suscipiens sanitatem sanus fit, et suscipiens ægritudinem fitæger.Oratiovero atque opinio(utdictumest)contrarianonsuscipiunt.Quare erit hoc proprium substantiae contrariorum esse susceptibilem.Sed si quis forsitan dicat cur cum ignis calidus,sit nunquam frigus suscipiat,et cur cum aqua sit humida nunquam suscipiat siccitatem.His enim oppositis,videtur non omnis substantia contrariorum esse susceptibilis,et substantiae hoc proprium infirmabitur,cum non sit in omnibus substantiis.Sed dicendum estquoniam ea contraria suscipere videntur substantiae quae sunt in ejus natura non insita,alioqui non suscipit quidquidillisubslantialiter adest. Suscipere enim dicimus aliquid de rebus extrinsecus positiset praetersubstantiam constitutis : quoniam igitur in substantia ignis in est calidum esse,ignis calorem non suscipit; quocirca neque est ignis caloris susceplibilis, neque frigoris. Calorem quidem non suscipit,idcircoquodejusnaturae substantiæque immutabiliter adhaesit.Frigus enim non suscipit,quoniam caloris natura ipsius ignis contrarium sponte repudiat.Quocirca si quid est quod suscipiat ignis, id est extrinsecus positum,accipiat necesse est ejus quoque contrarium, ipse unus permanens ac singularis.Idem quoque de aqua dicendum est: ilIa enim sicut ignis calorem, sic non suscipit humiditatem, sed est quodammodo et ipsi humiditas naturaliter insita ; atque ideo calor ignis, vel humiditas aquae non solum qualitates dicuntur,sed etiam substantales ignietaqueequalitates;namque aquaquoniam, in se neque fri"us neque calorem substantialiter habet,susceptibilis et frigoris et caloris esse dicitur.Quocircauondehiscontraritsloquiturquaesubslantialiter insunt,sed his quae potest suscipere unaquaeque substantia, id est quod potest extrinsecus adhiberi : hoc autem in omnibus esse substantiis manifestumest:nam quoniam Cicero sanus et aeger est, homo sanusetæger est;et si homo sanus et aeger est,animalsanum atqueægrotum est. Sed cum duobus modis animalatquehomo spectentur, uno quod de pluribus prædicenlur,altero quodsubstantiæ sint, in eo quod de pluribus praedicantur contrariorum susceptiva non sunt : ut animal in eo quod de speciebus dicitur, neque sapiensest,nequeinsipiens,et homo in eo quod deindividuisdicitur,neque sanus est,neque æger;in eo veru quod substantiaesunt,et quod individuis substantiis praesunt,contrariorum susceptibileasunt.Quocircaerithocsolius proprium substantiæ, contrarium esse susceptibilem. Haec de substantia dicta sufficiant.Secundi vero voluminis series ab expositione inchoabitur quantitatis.