Skip to content

DE FACERE ET PATI · 11 of 20

The Translations and Commentaries on Aristotle

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

Suscipit autem facereet pati contrarietatem,et magis et minusMalefacere enim et (rigetacere contraria sunt,et calefieri et frigefieri,et delectari ac contristari. Quare suscipit contrarietatem et magis et minus,calefacere enim dicitur magis et minus,et calefieri magis et minus,et contristari magis et minus,suscipit igitur magis et minus,facere et pati;de his itaque tanta dicantur.

Decursis quatuor prasdicamentis quae aliqua quaestione et consideratione ergo videbantur, tenuiter cætera breviterque perstringit.Et de facere quidem et pati nihil in hoc libro,nisi quod contraria suscipiant, et intentionem imminutionemque ab Aristotele est disputatum,in aliis vero ejus operibus plene ab eo perfecteque tractata sunt, ut hoc ipsum de facere et pati in his libris quos Περὶ γενέσεως xat ϕθορα̃ς inscripsit,de aliis quoque praedicamentis non illi minor in aliis operibus disputatio fuit,ut de eo quod est ubi et quando in physicis, et de omnibus quidem altius subtiliusquc in libris quos Μετὰ τὰ ϕυσιϰὰ vocavit, exquiritur. Ac de fecere quidem et pati ipse planissime posuit posse ea suscipere contrarietates.Dicimus enim ignem calefacere et frigefacere,quod scilicet ad faciendum refertur.Dicimus aquam calefieri et frigefieri, quod nihilominus ad patiendi ducitur prsedicamentum.Magis quoque et minus suscipere,apertissimis demonstrat exemplis. Sic enim magis calefacere et minus, et magis calefieri et minus dicitur.Atque haec hactenus,ipse enim haec apertissime posuit.Est autem horum descriptio talis,quod in faciendo quidem,actus quidam aquolibst in aliam rem veniens, consideratur a quo veniat. In patiendo autem in eo ille actus consideratur,in quem venit. Actus enim et passio simul in physicis esse monstrata sunt.Ac de facere quidem ac pati,ad praesens tempus haec dicta sufficiant.

Dictum est autem et de situm esse, in his quæ ad aliquid sunt,quod denominative a positionibus dicitur de reliquis autem quando, et ubi, et habere, eo quod manifesta sunt,nihil de his ultra dicitur, quam quod in principio dictum est,quia habere quidem significat calceatum esse,armatum esse, ubi autem, ut in lyceo in loro,quando,ut heri.Et alia quæ de his dicta sunt. De propositis itaque generibus, sufficiant quæ autem suat.