TRACTATUS XXIV · 23 of 123
Homilies on the Gospel of John
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
Ab eo quod scriptum est, Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis; usque ad id, Hic est vere propheta qui venit iD mundum. Cap. VI, f . 1-14.
i. Miracula quæ fecit pominus noster Jesus Christus, sunt quidem divina opera, et ad intelligendum 1 In undecim Mss., ex substantia sua Pater, ex substantia sua Filiu, qua iUi, etc., omisfio verbo, faciu , Deum de visibilibus admonent humanam mentem. Quia cnim tUe non est talis substantia quæ videri oculis possit, ei miracula ejus quibus lotum munjdum regit universamque creaturam administrat, assiduitate viluerunt, ita ut pene nemo dignetur attendere opera Dei mira et stupenda in quolibet semiois grano; secundum ipsam suam misericordiam servavit sibi quædam, quæ faceret opportuno tempore praeter usitatum cursum ordinemque naturæ, ut non majora, sed iuMolita videndo stuperent, qnibus quotidiana viluerant. Majus enim miraculum est guberpatio totius mundi, a quam saturatio quinque millium hominum de quinque panibus: et tamen btec nemo miratur : iiM mirantur homines non quia majus est, sed quia rarum est. Quis enim et nunc pascit universum mundum, nisi ille qui de paucis granis segetes creat? Fecit ergo quomodo jeus. Unde enim multiplicat de paucis granis segetes, iride in manibus suis multiplicavit quinque panes. Potestas enim erat in manibus Cbristi : panes autem illi quinque/quasi semina erant, Mon quidem terrae mandata, sed ab eo qui terram fecit multiplicata. floc ergo admotum est sensibus, quo erigeretur mens, et exhibitum oculis ubi exerceretur intellectus, ut invisibilem Deum per visibilia opera miraremur, et erecti ad fidem et purgati per fidem, etiam ipsum invisibilitcr videre cuperemus, auem de rebus visibilibus invisibilem nosceremus.
i. Nec tamen sufficit hæc intueri in miraculis Christi. Interrogemus ipsa miracula, quid nobis loquanlur de Christo: habent enim si intelligantur, linguam suam. Nam quia ipse Christus Verbum Dei est, etiam factum Verbi, verbum nobis est. Hoc ergo miraculum, sicut audivimus quam magnum sit, quæramus etiam quam profundum sit: non tantum ejus superficie de. lectemur, sed etiam altitudinem perscrutemur. Habet enim aliquid intus, hoc quod miramur foris. Vidimus, spectavimus magnum quidam, præclarum quiddam, et omnino divinum, qnod fieri nisi a ico non possit: laudavimus de facto factorem. Sed quemadmodum si litteras pukbras alieubi inspiceremus, non nobis sufficeret laudare scriptori. articulum, quoniam eas pariles, aequales decorasque fecit, niai etiam legeremus quid nobis per illas indicaverit : iU factura hoc qui tantum inspicit, delectatur pulchritudine facti ut admiretur artificem; qui autem intelligit, quasi legit. Aliter enim videtur pictura, aliter videntur litteræ. Picturam eun videris, hoc est totum vidisse, laudasse : litteras cum videris, noM hoc est totum; quoniam commoneris et legere. Etenim dicis, cum videris litteras, si forte non eas nosti legere, Quid putamus esse quod hic scriptum eat? Interrogas quid sit, cum jam videas aliquid. Aliud tibi demonstraturus est, a qua quæris agnoscere quod yidisti. Alios ille oculos habet, alois. tu. Nonne similiter apices videtis ? Sed non similiter signa cognoscitis. Tu ergo vides et laudas: lle videt, laudat, legit et inr telligit. Quia ergo vidimus, quia laudavimus, legamus et intelligamus.
3. Dominus in monte : mulio maps intelligamus quia Dominus in monte Verbum est in alto. Proinde non quasi bumiliter jacet quod in monte factum est; nec transeunter prætereundum est, sed suspiciendum. Turbas vidit, esurientes agnovit, misericorditer pavit: non solum pro bonitate, verum edant pro potestate. Quid enim sola prodesset bonitas, ubi non crat panis, unde turba esuriens pasceretur? Nisi bonitati adesset potestas, jejuna illa turba et esurieos remaneret. Denique et discipuli qui erant cum Domino in fame, ct ipsi turbas volebant pascere,ut non remanerent inanes, sed unde pascerent non habebant. Interrogavit Dominus unde emerentur panes ad turbas pascendas. Et ait Scriptura, Hoc autem dicebat tentam eum: discipulum scilicet Philippum, quem interrogaverat. Ipse enim sciebat quid esset facturus. Cui ergo bono tentabat, nisi quia ignorantiam discipuli demonstrabat? Et forte in demonstratione ignorantiæ discipuli aliquid significavit. Apparebit ergo, cum ipsum sacramentum de quinque panibus cœperit nobis loqui, et quid significet indicare : ibi enim videbimus quare Dominus in boc facto ignorantiam discipuli voluit interrogando quod sciebat, ostendere. Nam interrogamus aliquando quod nescimus, audire volentes ut discamus; aliquando interrogamus quod scimus, sciro volentes utrum et ille sciat quem interrogainus: utrumque hoc noverat Dominus; et quod interrogabat sciebat, quid enim esset facturus ipse noverat; ct hoc nescire Philippum sciebat similiter. Quare itaque interrogabat, nisi quia illius ignorantiam demonstrabat? Et boc quaro fecerit, ut dixi, postea intelligemus.
4. Andreas ait : Est hic puer quidam qui habet quinque panes, et duos pisces; sed hæc quid sunt ad tantost Cum dixiSset Philippus interrogatus, ducentorum denariorum panes non sufficere, quibus tanta illa turba re£ ceretur, erat ibi quidam puer portans qulnque panes hordeaceos et duos pisces. Et ait Jesus : Facite homines discumbere. Erat autem ibi fenum multum, et discubuerunt ferme quinque millia hominum. Accepit autem Dominus Jesus partes, gratias egit, jussit, fracti sunt panes, pasiti ante discumbentes. Non jan quinque paqes, sed quod adjecerat, qni creaverat quod auctum erat. Et de piscibus quantum sufficiebat. Parum est turbari illam fuisse satiatam, otiam INt.. gmenta resederunt : et ipsa colligi jussa sunt, ne pcrirent; et impleverunt duodecim cophinOs fragmentorum.
$. Breviter ut curramus, quinque panes intelliguntur quinque libri Moysi : merito non triticei sca hordeacei; quia ad Yetus Testamentum pertinent. Nostis autem hordeum ita creatum, ut ad medullam ejus vix perveniatur : vestitur enim cadem medulla tegmine paleae, et ipsa palea tenax et inhærens > ut cum labore exuatur. Talis est littera Veteris Testamenti, vestita tegminibus carnalium sacramentorum : sed si ad ejus medullam perveniatur, pascit et satiat. Ferebat ergo puer quidam quinque panes ot duos pisces, Si quæramus quis fuerit puer iste, forte populus Israel erat : sensu puerili portabat nec manducabat. Illa enim quae portabat, clausa oncrabant, aperta pascebant. Duo autem pisces, videntur nobis significare duas illas in Veteri Testamento sublimes personas, quæ ungebantur ad populum sanctificandum et regendum , sacerdotis et regis. Et ipse in mysterio venit aiiquando, qui per illas significabatur: venit aliquando qui per mcdullam hordei ostendebatur, per paleam vero hordei occultabatur. Venit ipse anus utramque personam in se portans, sacerdotis et regis : sacerdotis per victimam, quam seipsum obtulit pro nobis Dco; regis, quia regimur ab eo : et aperiuntur quæ clausa portabantur. Gratias illi ; implevit pcr se quod per Vetus Testamentum promittebatur. Et frangi jussit panes : frangendo multiplicati. sunt. Nihil verius. Qujnque enim illi libri Moysi, quam multos libros, cuju, exponunlur, tanquam frangendo, id est disserendo, fecerunt ? Sed quia in ilfo hordeo ignorantia primi populi tegebatur, de quo priino populo dictum est, Quandiu legitur Moyses, velamen supra corda eorum positum est (II Cor. III, 15): nondum enim ablatum erat vclamcn, quia nondum venerat Christus; nondum velum templi fuerat illo in cruce pendente conscissum : quia ergo ignorantia populi crat in Lege, propterea illa Domini tentatio ignorantiam discipuJi demonstrabat.
6. Nihil igitur vacat, omnia innuunt, sed intellectorem rcquirunt: nam et iste numcrus pasti populi, populum significabat sub Lege constitutum. Cur enim quinquc millia crant, nisi quia sub Lege erant, quæ Lex quinquc libris Moysi explicatur? Unde et quinque illis porticibus languidi prodebantur, non sanabantur. Ille autem ibi curavit languidurn (Joan. v, 2-9), qui et hic turbas de quinquc panibus pavit. Nam et super fenum discumbebant : carnaliter ergo sapiebant , et in carnalibus quiescebant. Omnis enim caro fenum (Isa. XL, G). Quæ sunt autem illa fragmenta, nisi quæ populus nun potuit manducare? Intelliguntur ergo quædam secretiora intelligentiæ, quæ multitudo non potest capere. Quid ergo restat, nisi ut secretiora intelligentiæ, quae non potest capere multitudo, illis credantur qui idonei sunt ct alios docere, sicut erant A postoli? Unde duodecim cophini impleti sunt. Factum est hoc et mirabiliter, quia magnum factum est; et utiliter, quia spirituale factum est. Qui tunc viderunt, admirati sunt: nos autem non miramur cum audimusJ Factum est enim ut illi viderent, scriptum est autem ut nos audiremus. Quod in illis oculi valuerunt, hoc in nobis fides. Cernimus quippe animo, quod oculis non potuimus : et prælati sumus illis, quoniam de nobis dictum est, Beati qui non vident, et credunt (Joan. xx , 59). Addo autem quia forte et intelleximus quod illa turba non intellexit. Et vere nos pasti sumus, qui ad medullam hordei pervenire potuimus.
7. Denique homines illi qui viderunt hoc, quid putaverunt? Ill; , inquit, homines cum vidissent quod fecerat signum, dicebant , Quia hic eat vere propheta. Forte adhuc idco Christum prophetam putabant, quia super fenum discubuerant. Erat auicm il:e Dominus Prophetarum, impletor Prophetarum, sanctificator Prophetarum, sed et propheta : nam et Moysi dictum est, Suscitabo eis prophetam similem tui. Similem se. candum carnem, non secundum majestatem. Et de ipso Christo illam Domini promissionem habere intellectum, aperte in Actibus Apostolorum exponitur et legitur (Deut. XVIII, 18; Act. vI, 57). Et ipse Do* minus de se ait, Non esI propheta sine honore, nisi in patria sua (Joan. IV, 44). Propheta Dominus, et Verbum Dei Dominus, et nullus propheta sine Verbo Dei prophetat: cum Prophetis Verbum Dei, ct propheta Verbum Dei. Meruerunt priora tempora Prophetas amalos, et impletos Verbo Dei : meruimus nos prophetam ipsum Verbum Dei. Sic autem propheta Christus, Dominus Prophetarum ; sicut angelus Christus, Dominus Angelorum. Nam et ipse dictus est magni consilii Angelus (Isa. ix, 6, sec. LXX). Verumtamen alibi quid dicit propheta? Quia non lcgatus neque angelus, sed ipse veniens salvos faciet eos (Id. XXXV, 4) : id est, ad salvos cos faciendos non mittet lega. tum, non mittet angelum , sed veniet ipse. Quis venict ? Ipse angelus. Certe non per angelum, nisi quia iste sic angelus, ut etiam Dominus Angelorum. Etenim Angeli latine nuntii sunt. Si Christus nihil annun- tiarct, angelus non diceretur a si Christus nihil prophetaret, propheta non diceretur. Exhortatus est nos ad fidem, et ad capessendam vitam alternam : aliquid præsens annuntiavit, aliquid futurum prædixit : cx co quod præsens annuntiavit, angelus crat ; ex eo quod futurum prædixit, propheta crat: ex eo quod Verbum Dei caro factum est, et Angelorum et Prophetarum Dominus erat.