Skip to content
Homilies on the Gospel of John

TRACTATUS LXVIII · 67 of 123

In eamdem lectionem.

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

i. Deberi vobis, fratres charissimi, jamque esse reddendum quod distuleramus, agnoscimus, quomodo intelligi possint non esse inter se ista duo conlraria, quod cum dixisset Dominus, In domo Patris met mansiones multæ sunt: si quo minus, dixissem vobia quia vado parare vobis locum ; ubi salis ostendit ideo se hoc illis dixisse, quia jam ibi sunt mansiones multæ, et non est opus aliquam pracparare : rursus dicit : Et si abiero, et præparavero vobis locum; iterum ten o, et accipiam vos ad me ipsum, ut ubi ego sum et vos sitis. Quomodo vadit, et parat locum, si jam inultae mansiones sunt? Si quo minus, dixisset, Vado parare. Ant si adhuc parandus eft, cur non merito dixisset, Vado parare? An istæ mansiones et sunt, et parandæ sunt? Si quo minus enim essent, dixisset, Vado parare. Et tamcn quia ita suntutparandæ sint, non eas vadit pararc sicut sunt : sco si abierit et paraverit sicut futuræ sunt, iterum vcniens accipiet suos ad seipsum, ul ubi est ipse, sint aHiam ipsi. Quomodo ergo mansiones in domo Patris non aliae, sed ipsae , et sine dubio jam sunt sicut parandae non sunt, ct nondum sunt sicut parandæ suut? Quomodo putamus, nisi quomodo cHam propheta praedicat Deum, quia fecit quai futura sunt ? Noh enim ait, Qui facturus est quæ futura sunt, sed. Qui fecit quæ futura sunt (Isa. XLV, ii , sec. LXX). Ergo et fecit ea , et facturus est ca. Nam neque facta sunt, si ipse non fecit : neque futura sunt, si ipse non fecerit. Fecit ergo ea praedeslinando, facturus est opcrando. Sicut discipulos quando elegerit, salis indicat Evangelium ; tunc utique quando eos vocavit (Luc. v, 13) : et tamen ait Apostolus, Elegit nos ante mundi constitutionem (Ephes. I, 4) : prædestinando utique, non vocando. Quos autem prædestinavit, illos et vocavit (Rom. vin, 50) : elegit prædestinando ante mundi constitutionem, elegit vocando antc mundi consummationem. Sic et mansioncs praeparavit ct praeparat; nec alias, sod quas præparavit, has præparat, qui fecit quae futura sunt : quas præparavit praedestinando, præparat operando. Jam ergo sunt in prædestinatione : si quo minus, dixisset, Ibo et parabo , id est, prædestinabo. Sed quia nondum sunt in operatione, Et si abiero, inquit, et præparavero vobis locum; iterum venio, et accipiam vos ad mcipsum.

i. Parat autcm quodammodo mansiones, mansionibus parando mansorcs. Qu:ppe cum dixerit, In do. mo Patris met mansiones multæ sunt; quid putamus esse domum Dei, nisi templum Dei? Quod autcm sit, interrogetur Apostolus, et respondeat: Templum cnim Dei sanctum est, quod estis vos (! Cor. III, 17). Hoc est eliam regnum Dci, quod Filius traditurus est Palri: unde dicit idem apostolus, Initium Christus , deinde qui sunt Christi in prœsentia ejus : deinde finis , cum tradiderit regnum Deo et Patri (Id. xv, 23 et 24); id est, quos redemit sanguine suo , tradiderit contemplando etiam Patri suo. Hoc est regnum cœlorum, de quo dicitur, Simile est regnum cælorum homini seminanti bonum semen in agro suo. Bonum autem semen , hi sunt filii regni: qui etsi nunc habent permixta zizania , mittet in fine rex ipse Angelos suos , et colligent de regno ejus omnia scandala. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 24, 38 43). Regnum fulgebit in regno, cum regno vene. rit regnum, quod nunc oramus, et dicimus, Veniat fegnum tuum (Id. VI, 10). Nunc ergo jam regnum vocatur, sed adhuc convocatur : si enim regnum non vocaretur, Colligent de regno ejus omnia scandula, nop dicerctur. Sed nondum regnat hoc regnum. Proinde sic jam est regnum, ut cum de illo collecta fuerint omnia scaidala, tunc perveniat ad regnum; ut non solum regni nomen , sed etiam regnandi habeat potestatem. Huic quippo regno ad dexteram stanti, in fine dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV, 34) : id cst, qui regnum cratis cl non regnabatis, venite , regnate; ut quod in spe fueratis, cliam in re esse possitis. Hæc ergo domus Dci, huc templum Dei, hoc regnum Oei . regnumque caelorum adhuc ardificatur, adhuc fabricatur I, adhuc paratur, adhuc congregatur. In illo erunt mansiones, sicut eas adhuc paral Dominus : in illo jam sunt, sicut prædestinavit jam Dominus.

3. Sed quid est quod ut præpararet abiit, cum profecto nos ipsos præpararet 2, quod non faciet si reliquerit? Agnosco, Domine, ut posSum : nimirum illud significas, quia ut parentur istac mansiones , vivere debet justus ex fide (Rom. I, 17). Qui enim a DominO peregrinamur, opus habet ex fide vivere; quia per hanc ad speciem contemplandam paratur (II Cor. v, 6-8). Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8): et, Fide mundal corda eorum (Act. xv, 9). Illud in Evangelio, hoc in Apostolorum Actibus legitur. Fides autem , qua corum qui Deum visuri sunt, quamdin peregrlantur, corda mundantur, quod non videt credit: nam si vides, non est fides. Credenti colligitur meritum, videnii redditur praemium. Eat ergo Dominus ci paret locum; eat ue videatur, lateat ut credatur. Tunc enim locus paratur, si ex fide vivatur. Creditus desideretur, ut desideratus habeatur : desidcrinm dilectionis, præparatio est mansionis. Ita , Domine, para quod paras: nos enim tibi paras, et te nobis paras; quoniam locum paras, et tibi in nobis, et in te nobis. Tu cnim dixisti, Manete in me, et ego in vobis (Joan. xv, 4). Qnantum quisque fuerit particeps tui, alius minus, alius amplius, hæc erit diversitas præmiorum pro diversitate meritorum : hæc crit multitudo m.in ionum pro disparilitate mansorum; sed tamen omnium in æternitate vivorum , et sine fine beatorum. Quid est quod vadis? quid cst quod venis ? Si bcno te intelligo, nec unde vadis nec unde venis, recedis : vadis latendo, venis apparendo. Sed nisi mancas regendo, ut proficiamus bene vivendo; quomodo parabitur locus ubi possimus manere perfruendo? Hæc de verbis quæ recitata sunt evangelicis, satis dicta sint, quo usque ait Dominus, Iterum venio, et accipiam vos ad meipsum. Quid autem sit quod sequitur, Ut ubi ego sum, et vos sitis. Et quo ego vado scitis , et viam scitis; post interrogationem qua; sequitur a discipulo factam, tanquam per eum et nos interrogemus, melius audiemus opportuniusque tractabimus.