Skip to content
Homilies on the Gospel of John

TRACTATUS VI. ' · 6 of 123

Homilies on the Gospel of John

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

In eumdem Evangelii locum. Quare Deus per columba speciem ostendere voluerit Spiritum sanctum. Cap. I, > > . 32, 33.

1. Fatcor Sanctitati vestræ, timueram ne frigus hoc frigidos vos ad conveniendum faceret : sed quia ista celebritate et frequentia vestra, spiritu vos fervere demonstratis, non dubito quia cliam orastis pro mc, ut debitum vobis exsolvam. Promiseram enim in nomine Christi disserere hodio, cum angustia temporis tunc impediret, nc in possemus explicare tractando, quare Ucus per columbx speciem ostendere voluerit Spirihun saucium. Hoc ut explicetur, illuxit nobis dies liodiernus; et sentio audiendi cupiditate et pia devotione vos celebrius congregatos. Exspectationem vestram Deus impleat ex ore nostro. Amastis enim ut veniretis : sed amastis, quid ? Si nos, et hoc bene; nam volumus :mari a vobis, sed nolumus in nobis. Quia ergo in Christo vos amamus, in Christo nos redamate, et annor noster pro inviccm gemat ad Deum : ipse cnim gemitus columbæ est.

2. Si crgo gemitus columbæ est, quod omnes novimus, gcmunt autem columbæ in amore; audite quid dicat Apostolus, et nolite mirari quia in columbae specie voluit demonstrari Spiritus sanctus: Quid enim oremus, sicut oporlet, inquit, nescimus : sed ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26). Quid ergo, fratres mei , hoc dicturi sumus, quia Spiritus gcmit, ubi perfecta et æterna beatitudo est ei cum Patre et Filio? Spiritus enim sanctus Deus, sicut Dei Filius Deus, et Pater Dcus. Ter dixi Deus, sed non dixi ires deos : magis cniiu Deus tcr, quam dii ires; quia Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus : boc optime nostis. Non ergo Spiritus sanctus in semetipso apud semetipsum in illa Trinitate, in illa bcalitudine, in illa æternitate substantiae gemit : sed in nobis gemit, quia gemere nos facit. Nee parva res est, quod nos docet Spiritus sanctus gemere : insinuat enim nobis quia peregrinamur, et ducct nos in patriam suspirare, et ipso desiderio gemimus, Cui bene cst in hoc saeculo, imo qui putat quod ci benc sit, qui lætitia rerum carnalium, et abundantia temporalium, etvana felicitate exsultat, habet vocem corvi: vox enim corvi clamosa est, non gemebunda. Qui autem novit in pressura se esse mortalitatis hujus, et peregrinari se a Domino (II Cor. v, 6), nondum tenere illam perpetuam quae nobis promissa est beatitudinem , sed habere illam in spe, habiturus in re, cum Dominus venerit in manifestatione præclarus, qui prius in huntilitatc venit occultus; qui hoc novit, gcmit. Et .quamdiu propter hoc gemit, bene gemit: Spiritus illum docuit gelnere, a columba didicit gemere. Multi enim gemunt in infelicitate terrcua, vel quassati damnis, vel ægritudine corporis prægravali, vcl carceribus iuclusi, vel catenis colligati, vel fluctibus maris jactati, vel aliquibus inimico. rum insidiis circumsepti gemunt : sed non columbæ gemitu gemunt, non amore Dei gemunt, non spiritu gemunt. Ideo tales cum ab ipsis pressuris fuerint Iiberati, exsultant in grandibus vocibus : ubi apparct quia corvi sunt, non columbæ. Merito de arca missus est corvus , ct non est rcversus; missa est columba; ct rcversa est: illas duas aves misit Noc (Gen. VIII , 6-9). Habebat ibi corvum , habebat et columbam; utrumque hoc genus arca illa continebat : et si arca figurabat Ecclesiam, videtis utiquc quia necesse est ut in isto diluvio sæculi utrumque genus contineat Ecclesia, ct corvum, ct columbam. Qui sunt corvi? Qui sua quærunt. Qui columbæ ? Qui ea quæ Christi sunt quærunt (Philipp. 11, 21).

5. Propterea ergo cum mtteret Spiritum sanctum, duobus modis eum ostendit visibiiitcr; per columbam, et pcr ignem : per columbam , super Dominum baplixatum; pcr ignem, supcr discipulos congfegatos. Cum euim ascendisset Dominus in coelum post resur. rectionem, pcractis cum discipulis suis quadraginta diebus, impleto die Pentecostes, misit eis Spiritum sanctum, sicut promiserat. Spiritus ergo tunc veniens implevit locum illum, factoque primo sonitu de coelo tanquam ferretur flatus vehemens, sicut iu Actibus Apostolorum leginms , Visæ, inquit, illis sunt lingua divisæ velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum ; et caeperunt linguis loqui, sicut Spiritus dubat eia pronuntiare (Act. II, i-4). Hac vidimus columbam supcr Dominum , hac linguas divisas super discipulos congregatos : ibi simplicitas, hic fervor ostenditur. Sunt enim qui dicuntur simplices, et pigri sun : vocantur siinpliccs , sunt autem segnes. Non talis erat Stephanus plenus Spiritu sancto : simplex erat, quia nemini nocebat; fervens erat, quia impios arguebat. Non euim tacuit Judæis : ejus I sunt verba illa flammantia , Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus, vos semper restitistis Spiritui sancto. Magnus impeius : sed columba sine felle sævit. Nam ut novcritis quia sine felic saeviebat, illi auditis bis verbis qui corvi erant, ad lapides statim adversus columbam cucurrerunt; coepit Stephanus lapidari : et qui paulo aute fremens et fervens spiritu, tanquam in inimicus in.petum focerat, et tanquaM violentus invectus erat in verbis igneis atque ita flammantibus, ut audistis, Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus : ut qui ea verba audiret, putaret Stephanum, si ci liceret, statim illos velle consumi : venientibus in se lapidibus ex manibus eorum , genu fixo ait*, Domine, ne statuas illis hoc delictum (Act. VII , 51, 59). Inhaeserat unitati columbæ. Prior enim illud fecerat magister, super quem descendit columba; qui pendens in cruce ait. Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXXIII, 34). Ergo ne Spiritu sanctificati dolum habeant, in columba demonstratum est: ne simplicitas frigida rcmaneat, in igne dcmonstratum est. Nec moveat. I sic legendum ex Mss. [cuj'".] I Apud Er, Lugd. ven. tOY" genu fiexo cdl. M. quia linguæ divisæ sura. Ditant rnim linguæ , ideo divisis linguis apparuit. Linguæ, inquit, divisæ velut 'unis, qui el insedit super unumquemque corum. Distant incr sc linguæ, sed linguarum distantia 1 non sunt schismata. In linguis divisis noli dissipationem tinere, unitatcm cognosce in columba.

4. Sic ergo, bic oportebat demonstrari Spiritum sanctum venientem super nominum, ut intelligat unusquisque, si babet Spiritum sanctum, simplicem se esse debere sicut columbam; habere cum fratribus vcram pacem, quam significant oscula columbarum. Habent Chun oscula et corvi, sed in corvis faba pax, ;n columba vera pax. Non onmis ergo qui dicit , Pax vobiscum , quasi columba audicndu3 cst. Uude ergo discernuntur oscula curvorum ab osculis columbarum? Osculantur corvi, sed laniant; a laniatu innocens est natura columbarum : ubi ergo laniatus , non eat vcra in osculis pax; illi habent veram pacem, qui Ecclesiam non laniaverunt. Nam corvi de morte pascuntur, hoc columba non habet; de frugibus terræ vivit, innocens ejus victus est : quod vere, fratres , mirandum est in columba. Sunt passeres brevissimi, vel muscas occidunt : nihil horum columba; non enim do morte pascitur. Qui laniaverunt Ecclesiam, de mortibus pascuntur. Potens est Deus, rogemus ut rcviviscaut qui devorantur ab eis et non sentiunt. Mulli agnoscunt, quia reviviscunt; nam ad eorum adventum quotidie gratulamur in nomine Christi. Vos tantum sic estote simplices, ut silis ferventes t; ct fervor vester in linguis sit. Nolite tacere; ardentibus linguis loquentes, accendite frigidos.

5. Quid cnim , fratres mci? quis non videat quod illi non vident? Nec mirum; quia qui inde reverti noiunt t sicut corvus qui de arca emissus est Quis enim non videat quod illi non vident ? Et ipsi Spiritui sancto ingrati sunt. Ecce columba descendit super Dominum , et super Dominum baptizatum; et apparuit ibi sancta illa et vera Trinitas, quæ nobis unus Deus est. Ascendit enim Dominus ab aqua, sicut in Evangelio legimus : Et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit Spiritum descendentem velut columbam, et mansit super eum :, et statim vox consecuta est, Tu es Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 16 et 17). Apparet manifestissima Trinitas, Pater in voce, Filius in homine , Spiritus in columba. In ista Trinitate quo missi sunt Apostoli , vidcamus quod videmus, ctquod mirum est quia illi nou vident: non enim vcre non vident, sed ad id quod facies eorum ferit, oculos daudunt. Quo missi suut discipuli, in nomine Patris et Filii Spiritus saucti, ab illo de quo dictum est, Hic est qui baptizat. Dictum est enim ministris ab eo qui sibi tenuit hanc potestatem.

6. Hoe enim in illo vidit Joannes, et cognovit quod non noverat : non quia eum non noverat Filium Dei, aut cum non noverat Dominum, aut non noverat * rditi, diatrunire. M Mss , distantia, * Fxlili: L't silis prudentes ct ferventes. Abest a Mss., prudentes ct... i ET. et Lov.: sec mirum; quia inde revertinokmt, sicut. 'Wvus qui de arca emisstis eat. M. Christum, aut vcro et hoc non noverat quia ipse Daptizaturus esset in aqua et Spiritu sancto; namct boc noverat : sed quia ita ut sibi teneret ipsam potestatem , et in nullum ministrorum cain transferret, hoc est quod didicit in columba. Per hanc enim potestateni, quam Christus solus sibi tenuit, et in ncminem ministrorum transfudit, quamvis pcr ministros suos baptizare dignatus sit, pcr hanc stat unitas Ecclesiæ, quæ significatur in columba, de qua dictum est : Una est columba mea, una est matri suæ (Cant. VI. 8). Si enim, ut jam dixi , fratres mci, transferretur potestas a Domino ad ministrum , tot baptismata essent, quot ministri essent, ct jam non staret uniUs Baptismi.

7. Intendite, fratres : antequam vcnircl Dominus noster Jesus Chrislusad biptismum (nam post baptismum descendit columba in qua cognovit Joannes quiddam proprium, cuin ei dictum esset, Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sanclo), noverat quia ipse baptizat in Spiritu sancto ; sed quia tali proprictalc , ut potestas ab eo non transirct in alterum , quamvis co donante, hoc ibi didicit. Et unde probamus quia jam et hoc noverat Joannes, quia baptizaturus erat Dominus in Spiritu sancto; ut hoc intelligatur didicisse in columba , quod ita crat baptizaturus Dominus in Spiritu sancto , ut in neminem alium hominem potestas ilia transiret? undc probamus ? Columba jam baptizato Domino descendit: ante autem quam veniret Dominus ut baptizaretur a Joannc in Jordane, diximus quia novcrat cum, illis vocibus ubi ait : Tu ad me venis, baptizari? ego a te debeo baptizari. Sed ecce Dominum noverat, noverat Filium Dei : unde probamus quod jam noverat quia ipse baptizaret in Spiritu sancto? Antequam veniret ad fluvium, cum multi ad Joannem concurrerent baptizari, ait illis, Ego quidem baptizo vos in aqua : qui autem post me venit, mujor me est, cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere; ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni (Matth. in, 14, 11) : jam ct hoc noverat. Quid ergo per columbam didicit, ne mendax postea inveniatur (quod avertat a nobis Deus opinari); I nisi quamdam proprietatem in Christo talem futuram, ut quamvis multi ministri baptizaturi essent, sive justi, sive injusti, non tribueretur sancliias Baptismi, nisi illi super quem descendit columba, de quo dictum est, Hic est qui baptizat in Spiritu sancto ? Petrus baptizet, hic est qui baptizat; Paulus baptizet, hic est qui baptizat; Judas baptizet, hic cst qui baptizat

8. Nam si pro diversitatc meritorum Baptisma sanctum est, quia diversa sunt merita, diversa erunt baptismata; et tanto quisque aliquid melius putatur accipere, quanto a meliore videtur accepisse. Ipsi sancti, intelligite fratres, boni pertinentes ad columbam, pertinentes ad sortem civitatis illius Jerusalem, ipsi boni in Ecclesia, de quibus dicit Apostolus , Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19); diversarum gratiarum suni, non omnes paria merita habent: sunt alii aliis sanctiores, sunt alii aliis meliores. Quare ergo si unus ab illo, verbi gratia, justo sancto baptizotur, alius ab alio inferioris meriti apud Deum, interioris gradus. inferioris continentiæ, inferioris vitæ, unum tamen et par et æquale est quod acceperunt, nisi quia hic est qui baptizat? Quomodo ergo cum baptizat bonus et melior, non ideo isle bonum accepit, et ille melius; sed quamvis bonus el melior fuerint ministri, unum et æquale est quod acceperunt, non est melius in illo, et inferius in islo : sic et cum baptizat malus ex aliqua vel ignorantia Ecclesiae, vel tolerantia (aut enim ignorantur mali, aut tolerantur, toleratur palea, quousque in ultimo ventiletur area), illud quod datum ost, unum est, nec impar propter impares ministros; sed par ct æquale, propter, Hic est qui baptizat.

9. Ergo, dilectissimi, videamus quod videre illi nolunt ; non quod non videant, sed quod se videre doleant: quasi clausum sit contra illos. Quo missi sunt discipuli, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ut baptizarent tanquam ministri? quo missi sunt? Ite, dixit, baptizate genles. Audistis, fratres, quomodo venit illa hxreditas, Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ (Psal. II, S). Audistis quomodo a Sion prodiit lex, et verbum Domini ab Jerusalem (Isai. II, 5) : ibi enirn audierunt discipuli, Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Intenti facti sumus, cum audiremus, Ite, baptizate gentes. In cujus nomine? In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Iste unus Deus, quia non, in nominibus Patris et Filii et Spiritus sancti; sed, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Ubi unum nomcn audis, unus est Dcus : sicut de semine Abrahæ dictum est, et expenit Paulus apostolus, In semine tuo benedicentur omnes gentes : non dixit, In seminibus, tanquam in multis ; sed tanquam in uno, Et semine tuo, quod est Christus (Gen. xxn, 18; Gal. III, 10). Sicut ergo quia ibi non dicit, in seminibus, docere te voluit Apostolus, quia nnus est Christus : sic et hic cum dictum est, in nomine, non, in nominibus; quomodo ibi, in semine, non, in seminibus ; probatur unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus.

10. Sed, Eccc, inquiunt discipuli ad Dominum, audivimus in quo nomine baptizemus, ministros nos fccisti, ct dixisti nobis, Ite, baptizate in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti : quo ibimus? Quo? non audislis? Ad hæreditatem meam. Interrogatis, Quo ibi- Utus? Ad id quod emi sanguine meo. Quo ergo? Ad gentes, inquit. Putavi qnia dixit, Ite, baptizate Afros in nomine Patris cl Filii et Spiri'lIs sancti. Deo gratias : solvit Dominus quæstionem, docuit columba. Deo gratias : ad gentes Apostoli missi sunt; si ad gentes, ad omnes linguas. Hoc significavit Spiritus sanctus divisus in linguis, unitus in columba. Hac linguae dividuntur I, hac columba copulat. Linguæ gentium concordarunt, et una lingua Africa: discordavit ? Quid evidentius, fratres mei? In columba unitas, in linguis gentium societas. Aliquando enim et linguae per superbiam discordaverunt, et tunc sunt factæ linguæ ex una multae. Post diluvium enim superbi 1 tu qualuor Mss., dhidunt. quidam homines, velut adversus Dcum se munire conantes, quasi aliquid esset excelsum Deo, aut aliquid lutum superbiae, erexerunt turrim 1; quasi ne diluvio, si postea fieret, delerentur. Audierant caim et recensuerant quia omnis iniquitas erat deleta diluvio : ab iniquitatc temperare nolebant; altitudinem turris eontra diluvium requirebant; ædificaverunt turrim excelsam. Vidit Deus superbiam ipsorum, ei hunc crrorem illis immitti fecit, ut non se cognoscerent loqucntes; et factae sunt diversae linguæ per superbiam I (Gen. xi, i-9). Si superbia fecit diversitates linguarum, hnmilitas Christi congregavit diversitatcs linguarum. Jam quod illa turris dissociaverat, Ecclesia coHigit. Dc una lingua factae sunt multæ ; noli mirari, superbia hoc fccit: de multis linguis fit una; noli mirari, charitas hoc fccit. Quia etsi soni diversi linguarum sunt, in corde unus Deus invocatur, una pax custoditur. Unde debuit ergo, charissimi, demonstrari Spiritus sauctus, unitatem quamdam dcsignans, nisi per columbam, ut pacatæ Ecclesiae diceretur, Una eat columba mea? Unde debuit humilitas, nisi per avcm simplicem et gementem , non per avem superbam et exaltantem sc sicut corvus?

ii. Et forte dicent : Quia ergo columba, et una columba, præter unam columbam Baptismus esse non potest : ergo si apnd te est columba, vel tu es columba, quando ad te venio, tu da mihi quod non habeo. Scitis hoc ipsorum esse : modo vobis apparebit non esse de voce columbæ, sed de clamore corvi. Nam paululum attendat Charitas vestra, et timete insidias: imo cavete, et excipite verba contradicentium respuenda, non transglutienda et visceribus danda. p'a. cite inde quod fecit Dominus, quando illi obtulerunt amarum potum; gustavit, et respuit (Matth. XXVII, 54): sic et vos, audite, et abjicite. Quid enim dicunt? videamus. Ecce, iuquil, tu es columba, o Catholica, tibi dictum est, Una cat columba mea, una est 'matri suæ : libi certe dictum est. Exspecta, noli me interrogate : si mihi dictum est, proba primum ; si mihi dictum est, cito volo audire. Inquit, Tibi dictum est. Respondeo voee Catholicæ, Mihi. Hoc autem , fratres, quod ore meo solius sonuit, sonuit, ut arbitror, et de cordibus vestris, et omnes pariter diximus, Ecclesiæ catholicæ dictum cst, Una eat columba mea, una eat matri suæ. Prater ipsam columbam, inquit, Baptismus non est; ego præter ipsam columbam sum baptizatus; ergo non habeo Baptismum : si Baptismum non habeo, quare mihi non das quando ad te vcnio?

12. Et ego interrogo : interim sequestremus, cui dictum sit, Una est columba mea, una eat matri suæ; adhuc quarimus : aut mihi dictum cst, aut tibi dictum est; sequestremus cui dictum sit. Hoc ergo Quæro, si columba est simplex , innocens , sine felle, pacata in osculis, non sæva in unguibus; quæro utrum ad hujus columbæ membra pertineant avari, raptores, subdoli, cbriosi, flagitiosi : membra sunt columbæ hujus? Ab. I sic Mss. At cditi, aut atiquid tutum, superbia erexerunt turrim. I Mss. prope omnes, diviso' linguce de superbia. sit, inquit. Et revera, fratres, quis hoc dixerit? Ut nihil aliud dicam, raptores solos si dicain , membra accipitris possunt csse, non membra columbae : milvi rapiunt, accipitres rapiunt, corvi rapiunt; columbæ non rapiunt, non dilaniant : ergo raptores non sunt membra columbae. Non apud vos fuit vel unus raptor ? Quare manet Baptismus quem dedit accipiter, non columba ? Quare non baptizatis apud vos ipsos post raptores et adulteros et ebriosos, p st avaros apud vos ipsos? An isti omnes membra columbae sunt? Sic dehonestatis columbam vestram , ut ei membra vul- turina faciatis. Quid ergo, fratres, quid dicimus? Mali ct boni sunt in Ecclesia catholica : ibi autem soli mali sunt. Sed Corre inimico animo hoc dico : et hoc postea requiratur. Et ibi certe dicunt quia sunt boni et mali: nam si dixerint solos bonos se habere; credant illis sui, ct subscribo. Non sunt apud nos, dicant, nisi sancti, justi, casEi, sobrii; non adulteri, non feneratores, non fraudatores, non perjuri, non vinolenti: dicant; non enim attendo linguas ipsorum, sed tango corda ipsorum. Cum autem noti sint nobis et vobis et suis, sicut et vos et vobis in Catholica et illis noti estis; nee nos eos reprehendamus, nec illi se palpent. Nos fatemur in Ecclesia et bonos et malos esse, sed tanquam grana et paleam. Aliquando qui baptizatur a grano, palea est; et qui baptizatur a palea, granum eSI. Alioquin si qui baptizatur a grano, valet; et qui baptizatur a palea, non valet: falsum est, Hic est qui baptizat. Si autem vcrum est, Hic est qui baptizat : et quod ab illo datur, valet; et quomodo columba, baptizat. Nun enim malus ille columba est, aut ad membra columbæ pertinet : nec hic potest dici in Catholica, Dee apud illos, si illi dicunt, columbam esse Ecclesiam suam. Quid ergo intelligimus, fratres? Quoniam manifestum est, ct omnibus notum, et si nolint convincuntur : quia et ibi quando dant mali, non post illos baptizatur ; et hic quando dant mali, non post illos baptizatur. Columba non baptizat post corvum : corvus quarc vult baptizare post columbaln ?

13. Intendat Charitas vestra : ct quare designatum est nescio quid per columbam , ut baptizato Domino veniret columba, id cst, Spiritus sanctus in specie columbæ, et maneret super cum, cnm in adventu columbæ hoc cognosceret Joannes, propriam quamdam potestatem in Domino ad baptizandum? Quia per hanc propriam potestatem, sicut dixi, pax Ecclesiæ firmata est. Et potest fieri ut habcat-aliquis Baptismum prætcr columbam : ut prosit ei Baptismus præter columbam , uon potest. Intendat Charitas vestra , et intelligat quod dico : nam et ista circumventione sæpe seducunt fratres nostros qni pigri ct frigidi sunt. Simus simpliciores et ferventiores. Ecce, inquiunt, ego accepi, an non accepi ? Respondeo, Accepisti. Si ergo accepi, non est quod noi des; securus sum, etiam testimonio luo : et ego euim me dico accepisse, et tu me fateris accepisse; utriusque lingua sccurum me facit: quid ergo mihi promittis? quare Inc vis catlioli<um facere, quando non mihi aliquid daturus es amplius, et me iam accepisse fateris quod te habere dicis? Ego autem quando dico, Veni ad me, dico quia non habes tu , qui fatcris quia habeo : quare dicis , Veni ad me?

i4. Docet nos columba. Respondet enim de capite Domini, et dicit : Baptismum habes , charitatem autem qua gemo non habes. Quid est hoc, inquit, Baptismum habeo, charitatem non habeo? Sacramenta 1 habeo, et charitatem non? Noli clamare; ostende mihi quomodo habeat charitatem, qui dividit unitatem. Ego, inquit, habeo Baptismum. lIabes, sed Baptismus ille sine charitate nihil tibi prodest; quia sine charitate tu nihil es. Nam Baptismus ille, etiam in illo qui nihil est, non est nihil: Baptisma quippe illud aliquid est, ct magnuin aliquid est; propter illum de quo dictum est, Hic esl qui bapiizat. Sed ne putares illud quod magnum est, tibi aliquid prodesse posse si non fueris in unitate, super baptizatum columba descendit, tanquam dicens : Si Baptismum habes, esto in columba , ne non tibi prosit quod babcs. Veni ergo ad columbam, dicimus : non ut incipias habere quod non habebas, sed ut prodesse libi incipiat quod habebas. Foris enim habebas Baptismum ad perniciem : intus si habueris, incipit prodesse ad salutem

45. Non euim tantum tibi non prodcrat Baptisma, et non etiam oberat. Et sancta possunt obesse : in bo. nis enim sancta ad salutem insunt; in malis ad judicium. Certe enim , fratres, novimus quid accipiamus, et utique sanctum est quod accipimus, et nemo dicit, non esse sanctum : et quid ait Apostolus ? Qui autem man ducat el bibit indigne, Judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI , 29). Non ait quia illa res mala est : sedquia ille malus, male accipiendo, ad judicium accipit bonum quod accipit. Num enim mala erat buccella quae tradita cst Judæ a Domino (Joan. XIII, 26)? Absit. Medicus non daret venenum : salutem medicus dedit; sed indigne accipiendo, ad perniciem accepit qui non pacatus accepit. Sic ergo et qui baptizatur. Habeo, inquit, mihi. Fateor, habes : observa quod habes; eo ipso quod habes damnaberis. Quarc ? Quia rem columbæ præter columbam habes. Si rem columbæ' in columba habeas, securus habes. Puta te esse militarem : si characterem imperatoris tui iutus habeas, securus militas; si extra habeas, non solum tibi ad militiam non prodest character ille, sed etiam pro desertore punieris. Veni ergo, veni, et noli dicere : Jam habeo, jam sufficit mihi. Veni; columba te vocat, gemendo te vocal. Fratres me!, vobis dico; gemendo vocate, non rixando : vocale orando, vocate invitando, vocate jejunando; de charitate I intelligant quia doletis illos. Non duhito, fratres mei, quia si videant dolorem vestrum, confundentur, et reviviscent. Veni ergo, veni : noli timere; time si non venis : imo non time, sed plange. Veni, gaudebis si veneris : gemes quidem ill tribulationibus peregrinationis; sed gaudebis in spe. Veni ubi est columba , cui dictum est, Una cst columba mea , una 1 Fxliti, sacramentum. Mss., sacramenta. * Editi, vocate jejunando in charitate. At Mss. habent, de cfiaritalc; et onnUwll, vocate jejunando, eiccj'Us paucis. eat matri suæ. Columbam unam vides super eaput Christi, linguas non vides in toto orbe terrarum ? Idem Spiritus per columbam, idem et per linguas : si per columbam idem Spiritus , et per linguas idem Spiritus, Spiritus sanctus orbi terrarum 1 datus est, a quo te praecidisti, ut clames cum corvo, non ut gemas cum columba. Vcni ergo.

16. Sed sollicitus es forte, et dicis : Foris haptizatus, timeo ne inde sim reus, quia foris accepi. Jam coepisti cognoscere quid gemendum sit: verum dicis, quia reus es; non quia accepisti, sed quia foris accepisti. Tene ergo quod accepisii, emenda quod foris accepisti : accepisti rem columbæ, præter columbam : duo sunt qunc audis; Accepisti, et, Praeter columbam accepisti : quod accepisti , approbo; quia foris accepisti, improbo. Tene ergo quod accepisti; non mutatur, sed agnoscitur : cfiaracter est Regis mei, non ero sacrilegus ; corrigo desertorem, non inunuto characterem.

17. Noli de Baptismate gloriari, quia dico, ipsum esl; ecce dico, ipsum est; tota Catholica dicit, ipsum est : advertit columba , et agnoscit, et gemit, quia ipsum foris babes; videt ibi quod agnoscat, videt ct quod corrigat. Ipsum est, veni. Gloriaris quia ipsum est, et non vis venire ? Quid ergo mali, qui non pertinent ad columbam? Ait tibi columba : Et mali inter quos gemo, qui non pertinent ad membra mea I et necesse est ut inter illos gemam, nonne habent quod te habere gloriaris ? nonne multi ebriosi habent Baptismum ? nonne multi avari? nonne multi idololatrae, et quod est pejus, furtim ? nonne Pagani ad idola eunt, vel ibant publice? nunc occulte Christiani sortilegos quærunt, mathematicos consulunt. Et isti habent Baptismum, sed columba gemit inter corvos. Quid ergo gaudes , quia habes ? hoc habes quod habet et malus. habeto humilitatem, charitatem, pacem : habeto bonum quod nondum habes, at prosit tibi bonum quod habes. i8. Nam quod habes, habuit ct Simon magus : Actus Apostolorum testes sunt, ille liber canonicus omni anno in Ecclesia recitandus. Anniversaria solemnitate post passionem Domini nostis illum librum recitari, ubi scriptum est quomodo conversus sit Apostolus, et ex persecutore prædicator factus (Act. IX, 1-30) : ubi etiam die Pentecostes missus est Spiritus sanctus in linguis divisis velut ignis (Id. II, 1-4). Ibi legimus multos credidisse in Samaria per prædicationem Philippi : intelligitur autem sive unus ex Apostolis, sive ex diaconis; quia septem ibi diaconos legimus ordinatos, inter quos est eliam nomen Philippi (ld. VI , 3-6). Por Philippi ergo prædicationem crediderunt Samaritæ ; Samaria coepit abundare fidelibus : ibi erat iste Simon magus; per magicas factiones suas dementaverat populum, ut eum virtutem Dei putarent: commotus tamen signis quæ a Philippo fiebant, etiam ipse credidit; sed quomodo ipse credidcrit, posteriora sequentia demonstraverunt : baptizatus est autem et Sianon. Audicrunt hoc Apostoli, 1 Kditi: spirUus sanctus per orbem terrarum. At Mss., orbi terrarum. , qui crant Jerusalem; missi sunt ad illos Petrus et Joannes, invencrunt multos baptizatos : et quia nullus ipsorum adhuc acceperat Spiritum sanctum, sicut tunc descendebat, ad ostendendam significationem gentium crediturarum, ut linguis loquenrentur in quos descendebat Spiritus sanctus ; imposucrunt illis manus orantes pro cis, et acceperunt Spiritum sanctum. Simon ille, qui non erat in Ecclesia columba, sed corvus, quia ca quæ sua sunt quærebat, non quæ Jcsu Christi (Philipp. II, 21); unde in Christianis potentiam magis amaverat q'tam justitiam, vidit per imposition in manuunl Apostolorum dari Spiritum sanctum (non quia ipsi dabant, sed quia ipsis orantibus datus est), et ait Apostolis, Quid vultis a me accipere pecuniæ, ut et per impositionem manuum mearum detur Spiritus sanctus ? Et ait illi Petrus, Pecunia tua tecum sit in perditionem; quoniam donum Dei putasti pecunia comparandum. Cui dicit, Pecunia tua tecum sit in perditionem ? Utique baptizato. Jam Baptisma habebat : sed columbae visceribus non hærebat. Audi quia non hærebat ; verba ipsa Petri apostoli adverte : sequitur enim , Non est tibi pars neque sors in hac fide ; in felle enim amaritudinis video te esse (Act. VIII, 5-23). (;o- lumba fel non habet: Simon habebat; ideo separatus erat a columbæ visceribus. Baptisma illi quid proderat ? Noli ergo de Baptismate gloriari, quasi ex ipso salus tibi sufliciat: noli irasci, depone fel, veni ad columbam; hic tibi proderit quod foris non solum * non proderat, sed etiam oberat.

19. Neque dicas : Non venio, quia foris sum haptizatus. Ecce incipe habere charitatem, incipe habere fructum, inveniatur in te fructus, mittet1 te columba intro. Invenimus hoc in Scriptura. Imputribilibus lignis arca fuerat fabricata (Gen. VI, 14): imputribilia ligna sancti sunt, fideles pertinentes ad Christum. Quomodo enim in templo lapides vivi do quibus acdificatur templum, homines fideles dicti sunt; sic ligna imputribilia homines perseverantes ill fide. In ipsa ergo arca ligna imputribilia erant; arca enim Ecclesia est: ibi baptizat cofumba; arca e::im illa in aqua ferebatur : ligna imputribilia intus baptizata sunt. Invenimus quædam ligna foris baptizata, omnes arbores quae erant in mundo. Ipsa tamen aqua erat, non erat altera : omnis dp caelo venerat, et de abyssis fontium : ipsa erat aqua in qua baptizata suut Ii.. gna imputribilia quæ erant in arca, in qua baptizata sum ligna foris. Missa est columba, et primo non invenit requiem pedibus suis : rediit ad arcam; plena enim crant aquis omnia, et maluit redirc quam rebaptizari. Corvus autem ille elnissus est antequam siccaret 2 aqua : rebaptizatus redire noluit; mortuus est in his aquis. Avertat Deus corvi illius mortem. Nam quare non est reversus, nisi quia aquis interceptus est? At vero columba non inveniens requiem pedibus suis, cum ei undique clamaret aqua, Veni, veni, hic tingere; quomodo clamant isti haeretici, Vcoi, veni, hie habes : non inveniens illa requiem pedibus 1 Editi, mltat. Mss., nuttet. I sic in Mss. Al in cditis, siccaretur. suis, reversa est ad arcam. Et misit illam Noe iterum, sicut vos mittit arca, ut loquamini illis : et quid fecit postea coluinba? Quia erant ligna foris baptizata, reportavit ad arcam ramum de oliva. Ramus ille et folia et fructum habebat (Cen. VIII, 6-11) : non sint in te sola verba, non sint in te sola folia; sit fructus, et redis ad arcam, non per teipsum, columba tc revocat. Gemite foris, ut illos intro revocetis.

20. Etenim fructus iste olivae, si discutiatur, invenies quid crat. Olivæ fructus, charitatem significat. Unde hoc probamus? Quomodo enim oleum a nullo humore premitur, sed disruptis omnibus exslit et supereminet: sic et charitas non potest premi in ima; necesse est ut ad superna emincat1. Propterea de illa dicit Apostolus, Adhuc supereminentiorem viam vobis demonstro. Quia diximus de oleo, quia supereminet, ne forte non de charitate dixerit Apostolus, Supereminentiorem viam vobis demonstro, audiamus quid sequitur : Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam , factus sum tanquam æramentum sonans, aut cymbalum tinniens (I Cor. XII, 51, XIII, 1). I nunc, Donate, ct clama, Disertus sum : i nunc , et clama , Doctus sum. Quantum disertus ? quantum doctus ? numquid linguis Angelorum loculus es? Et tamen si linguis Angelorum loquereris, charitatem non babens, audirem æra sonantia et cymbala tinnientia. Soliditatem aliquam quaero, fructum in foliis inveniam : non sint sola verba, habeant olivam, redeant ad arcam.

21. Sed, inquies, habeo sacramentum. Verum dicis : Sacramentum divinum est; habes Baptisma , et ego confiteor. Sed quid dicit idem apostolus? Si sciero omnia sacramenta, ct habuero prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam : ne forte et hoc diceres, Credidi, sufficit mihi. Sed quid dicit Jacobus Et dæmones credunt, et contremiscunt ( Jacobi ii, 19). Magna est fides, sed nihil prodest si non halent charitatem. Confitebantur et dæmones Christum. Ergo credendo, sed non diligendo dicebant, Quid nobis ct tibi (Marc. 1, 24)? Fidem habebant,charitatem non habebant: idco dæmones erant. Noli de fide gloriari; adhuc dxmonibus comparandus cs. Noli diccre Christo I, Mihi et tibi quid est' Unitas enim Christi libi loquitur. Veni, cognosce pacem, redi ad viscera columhne. Foris baptizatus es; habeto fructum, ct redis ad arcam.

22. Et tu : Quid nos quæritis, si mali sumus ? Ut boni sitis. Idco vos quærimus, quia mali estis : nam si mali non essetis, invenissemus vos, non vos quærercmus. Qui bonus est, jam inventus est : qui malus cst, adhuc quæritur. Ideo vos quaerimus; redite ad arcam. Sed jam habeo Baptismum. Si omnia sacramenta seicro, et habuero prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Fructum ibi videam, olivam iUi videam, et revocaris ad arcam.

23. Sed quid ais? Ecce nos multa mala patimur. 1 In ommibus fere Mss., emicet. * Sic Mss. At editi: Noli dicere christiano. hæc si pro Christo pateremini, non pro honoribus vestris. Audite quod sequitur : jactant se cnim aliquando, quia cleemosynas multas faciunt, dant panperibus; quia patiuntur molestias : sed pro Donato, non pro Christo. Vide quomodo patiaris : nam si pro Donato pateris, pro superbo pateris; non es in co, lumba , si pro Donato patcris. Non erat ille amicus sponsi : nam si amicus esset sponsi, gloriam sponsi quæreret, non suam (Joan. III, 29). Vide amicum sponsi dicentem, Hic eat qui baptizat. Ille non crat amicus sponsi, pro quo pateris. Non habes vcstem nuptialcm; ct si ad convivium venisti, foras habes mitti (Matth. XXII, 11-13); imo quia foras missus es, idco miscr es : redi aliquando , et noli gloriari. Audi quid dicat Apostolus : Si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus-meum ut ardeam, charitatem autem non habeam. Ecce quod non habes. Si tra. didero, inquit, corpus meum ut ardeam; ct utiquc pro nomine Christi : sed quia sunt multi qui jactanter illud faciunt, non cum charitate, ideo, Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest ( I Cor. XIII, 2, 3). Charitate fecerunt martyres illi qui in tempore persecutionis passi sunt; charitate fecerunt : isti autem de tumore ct de super. bia faciunt; nam cum persecutor desit, seipsos præcipitant. Veni ergo, ut habeas charitatem. Sed nos habemus martyres. Quos martyres? Non sunt columbæ, idco volare conati sunt, et de petra ceciderunt.

24. Omnia ergo, fratres mei, videtis, quia clamant adversus illos, omnes paginæ divinæ, omnis prophetia, totum Evangelium , omnes apostolicæ lillerx , omnis gemitus columbæ ; et nondum evigilant, nondum expergiscuntur. Sed si columba sumus, gemamus, toleremus, spercmus; aderit misericordia Dei, utefferveat ignis Spiritus sancti in simplicitate vestra; et venient. Non est desperandum ; orate, prædicate, dix ligite; prorsus potens est Dominus. Jam cœperunt cognoscere frontem suam : multi cognoverunt, multi erubuerunt; aderit Christus, ut cognoscant et caeteri. Et certe, fratres mei, vcl palea sola ibi remaneat, omnia grana colligantur : quidquid ibi fructificavit, redeat ad arcam per columbam.

25. Modo deficientes ubique, quid nobis proponunt, non invenientes quid dicant? Villas nostras tulerunt, fundos nostros tulerunt. Proferunt testamenta hominum. Ecce ubi Gaius Scius donavit fundum Ecclesia, cui præerat Faustinus. Cujus episcopus erat Faustinus Ecclesiæ ? quid est Ecclesia? Ecclesiæ, dixit, cui præerat Faustinus : sed non Ecclesiæ pracrat Faustinus, sed parti præerat. Columba autem Ecclesia est. Quid clamas? Non devoravimus villas, columba illas habeat: quaeratur quæ sit columba, et ipsa habeat. Nam nostis, fratres mei, quia villæ istac non sunt Augustini : et si non nostis, et putatis me gaudere in possessione villarum, Deus novit, ipse scit quid ego dc illis villis sentiam, vel quid ibi sufferam; novit gemitus meos, si mihi aliquid de columba impertire diguatus est. Ecce sunt villae: quo jure defendis villas ? divino an humano ? Respondeant : Divinum jus in Scripturis babemus, humanum jug in legibus regum. Unde guisque possidet quod possidet? nonne jure humano? Nam jure divino, Domini est terra et plenitudo ejus (Psal. XXIII, 1) pauperes et divites Deus de uno limo fecit, et pauperes et divites una terra supportat. Jure tamen humano dicit, Hæc villa mea est, hæc domus mea, hic servus mcus est. Jure ergo humano, jure imperatorum. Quare? Quia ipsa jura humana per imperatores et reges sæculi Deus distribuit generi humano. Vultis legamus leges imperatorum, et secundum ipsas agamus de villis? Si jure humano vultis possidere, rccitemns leges imperatorum : videamus si voluerunt aliquid ab haereticis possideri. Sed quid mihi est imperator ? Secundum jus ipsius possides terram. Aut tolle jura imperatorum, et quis audet dicere : Mea est illa villa, aut meus est ille servus, aut domus hæc mea est? Si autem ut teneantur ista ab hominibus, jura acceperunt regum, vultis reciLemus leges, ut gnudcatis quia vel unum hortum habetis, ct non imputetis nisi mansuetudini columbae, quia vel ibi vobis permittitur permancre? Leguntur euim leges manifestæ, ubi praeceperunt imperatores, eos qui præter Ecclesiæ catholicæ communionem usurpant sibi noinen Christianum, nec volunt in pace colere pacis auctorem, nihil nomine Ecclesiæ audeant possidere.

26. Sed quid nobis et imperatori ? Sed jam dixi, de Jure humanoagitur. Et tamen Apostolus voluit serviri regibus, voluit honorari reges, et dixit : Regem rereremini (I Petr. II, 17). Noli dicere : Quid milii et regi ? Quid tibi ergo et possessioni ? Per jura regum possidentur possessiones. Dixisti, Quid mihi et regi? noli dicere possessiones tuas ; quia ad ipsa jura humana renuntiasti, quibus possidentur possessiones. Sed de divino jure ago, ait. Ergo Evangelium rccitemus; videamus quo usque Ecclesia catholica Christi est, saper quero venit columba, quæ docuit, Hic eat qui baptizat. Quomodo ergo jure divino possidoat, qui dicit, Ego baptizo; cum dicat columba, Hie est qui baptizat; cum dicat Scriptura , Una est columba mea, una est matri sum? Quare laniastis columbam? Imo laniastis viscera vestra : nam vobis laniatis, columba integra perseverat. Ergo, fratres mei ,. si ubique non habent quod dicant, ego dico quod faciant : veniant ad Catholicam, et nobiscum habebunt non solum terram, sed etiam illum qui fecit caelum et terram.