Skip to content

TRACTATUS LXXI · 70 of 123

Homilies on the Gospel of John

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

In id quod Dominus dicit, Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor; usque ad id, Si quid petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam. Cap. XIV, f 10-14.

1. Audite auribus, accipite mentibus, dilectissimi, loquentibus quidem nobis, sed ipso docente qui non recedit a nobis. Dominus dicit, quod modo cum legeretur audistis, Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor: Pater autem in me manens ipse facit opera. Ergo et verba opera sunt ? Plane ita est. Nam profecto qui proximum loquendo aedificat, bonum opus operatur. Sed quid est, a meipso non toquor, nisi, a meipso non sum qui loquor? Ei quippe tribuit quod facit, de quo est ipse qui facit. Pater enini Deus non est de aliquo, Filius autem Deus est quidem Patri æqualis, sed de Patre Deo. Ideo ille Deus, sed non de Deo; et lumen, sed non de lumine: iste vero Deus de Deo, lumen de lumine.

2. Nam in his duabus sententiis, una qua dictum est, Non a meipso loquor: alia qua dictum est, Pater autem in me manens, ipse facit opera : singulas tenentes, diversi nobis adversantur haeretici, qui non ex una parte , sed in contraria conantes, a via veritatis exorbitant. Ariani quippe dicunt : Ecce inaequalis est Patri Filius, a seipso non loquitur. Dicunt Sabelliani contra, id est Patripassiani: Ecce qui Pater est ipse et Filius; quid enim est, Pater in me manens, ipse (a- cit opera, nisi, in me maneo ego qui facio? Contraria dicitis : sed non eo modo sicut est falsum contrarium vero, sed sicut sunt inter se duo falsa contraria. Errando in diversa istis, in medio est via quam reliquistis ł. Inter vos ipsos longiore intervallo separati 1 Er. Lugd. et ven. sic habent hunc locum : IN diversa ilia, In medio est via quam rclinquiliJ. M. estis, qnam ab ipsa via cujus desertores estis. Vos hinc, vos autem illinc, huc venite : alteri ad alteros transire nolite, sed hinc atque illinc ad nos veniendo, invicem vos invenite. Sabelliani, agnoscite quem prætermillitis; Ariant, aequale quem subditis, et in via vcra nobisc lm anibulabitis. Est enim quod invicem ex vobis alteri ex alteris admoneri utrique debeatis. Audi, sabelliane : usque ad eo non ipse Pater, sed alter est Filius, ut eum arianus inæqualem asserat Patri. Audi, ariane : usque adeo Filius aequalis est Patri, ut sabellianus eumdem esse dicat et Patrem. Tu adde quem tollis, tu adimple quem minuis, et nobiscum ambo eonsistilis: quia nec tu tollis, nec tu minuis eum qui ct aller est a Patre, ut convincas sabellianum, et æqualis Patri, ut convincas arianum. Utrisque enim clamat, Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30). Quod ait, unum, audiant Ariani; quod ait, sumus, audiant Sabelliani: et nec illi æqualem, nec illi altorum negando sint vani. Si ergo quoniam dixit, Verba quas ego loquor vobis, a meipso non loquor, propterea putatur usque adeo imparis potestatis, ut non quod ipse vult faciat; audiatur quod dixit, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat Item si quoniam dixit, Pater in me manent, ipse fucji opera, propterea putatur non alius esse Pater, aliu.4 ipse; audiatur quod dixit, Quascumque Pater facit, hæc et Filius similiter facit ( Id. v, it, 19 ); et intelligatur non bis unus, sed duo unum. Verum quia sic aqualis alter alteri, ut tamen alter ex altero, ideo non loquitur a semetipso, quia non est a seipso : et ideo Pater in illo manens facit opera ipse, quia per quem et cum quo facit, non est nisi ab ipso. Denique adjungit, et dicit: Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ? Alioquin propter opera ipsa credite. Antea solus Philippus arguebatur, nunc autem non ibi eum solum fuisse qui esset arguendus ostenditur. Propter opera, inquit, ipsa credite quia ego in Patre, et Parer in me est : neque enim si separati essemus, inseparabiliter operari ulla ratione possemus.

3. Sed quid est quod sequitur, c Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet ,et majora horum taciet; quia ego ad Patrem vado : et quæcumque petieritis in nomine meo, hæc faciam. Ut glorificetur Pater in Filio, si quid pelieriLis in nomine meo, hoc faciam. > Ergo et illa majora opera seipsum facturum esse promisit. Non se extollat servus supra Dominum, et discipulus supra magistrum (Id. XIII, 16): majora quam ipse facit, dicit eos esse facturos; sed in eis vel per eos se faciente, non ipsis tanquam ex seipsis, Ei quippe cantatur, Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII, 2). Sed quæ sunt tandem ista majora? An forte quod ægros ipsis transeuntibus, eliam eorum umbra sanabat ( Act. v, 15) ? Majus est enim ut sanet umbra quam fimbria (Matth. xiv, 36). Illud per se, hoc per ipsos; sed tamen utrumque ipse. Verumtamen quando ista dicebat, verborum suorum opera commendabat : sic enim dixerat, Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor; Poter autem in me manens, ipse facit opera. Quae opera tunc dicebat, nisi verba quæ loquebatur? Audiebant et credebant illi, et eorumdem verborum fructus erat fides illorum : verumtamen evangelizantibus discipulis, non tam pauci quam illi erant, sed gentes etiam clediderunt; hæc sunt sine dubitatione majora. Nee tamen ait, Majora honim facietis, ut solos Apostolos ea putaremus esse facturos; sed, Qui credit in me, inquit, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora ho. rurn faciet. Itane quicumque credit in Christum, facit quæChristus, vel majora quam Christus? Non prætereunter ista tractanda sunt, nee debent festinatione præcipitari; sed ea cogit concludendus jam sermo iste differri.