Skip to content

TRACTATUS LXII · 61 of 123

Homilies on the Gospel of John

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

Ab eo quod scriptum est, Et cum tinxisset panem, dedit Judæ ; usque ad id, Nunc clarificatus est Filius hominis. Cap. XIII, f . 26-31.

i. Scio, charissimi, moveri posse nonnullos, sive pios ut requirant, sive impios ut reprehendant, quod posteaqualu panem tinctum traditori suo Dominus dedit, intraverit in illum satanas. Sic enim scriptum est : Ei cum tinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ ; et post panem tunc introivit in illum satanas. Diount enim : Itane hoc meruit panis Christi porrectus de mensa Christi, ut post illum intraret in ejus disci- .polum satanas ? Quibus respoudcmus, hinc nos potius doceri quam sit cavendum male accipere bonum. Multum quippe interest, non quid accipiat, sed quis aceipiat; nec quale sit quod datur, sed qualis sit ipse cui datur. Nam et bona obsunt, et mala prosunt, sicut fuerint quibus dantur. Peccatum, inquit Apostolus, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem (Rom. vu, i3). Ecce per bonum factum est malum, dum male accipitur bonum. Itemque ipse ait, « In magnitudine revelationum mearum no extollar, datus est inibi stimulus carnis meæ, angelus satanæ qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me, el dixit mihi: Sufficit tibi gra- Ii. mea; nam virtus in infirmitate perficitur » (II Cor. XII, 7-9).Ecce per malum factum est bonum, dum hene accipitur malum. Quid ergo miraris si datus est JudiC panis Christi, per quem manciparetur diabolo; cum videas e conwario datum Paulo angelum diaboli, per quem perficeretur in Christo? Ila et malo bonum obsuit, et malum bono profuit. Recordamini undo sit scriptum, QuicUmque manducaverit panem, aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis ct sanguinis Domini (I Cor. XI, 27). Et de his crat sermo, cum hoc Apostolus diceret, qui Domini corpus velut alium cibum quemlibet indiscrete negligenterque sumebant. Hic ergo si corripimur qui non dijudicat, hoc est, non disceruit a coeteris cibis Dominicum corpus; quo modo damnatur 1 qui ad ejus meusam fingens amicum, accedit inimicus? Si reprehensione tangitur negligentia convivantis, qua poena percutitur venditor invitanlis? Quid erat autem panis traditori datus, nist demonstratio cui gratiæ fuisset ingratus?

i. Intravit ergo post hunc panem satanas in Domini traditorem, ut sibi jain traditum plenius possideret, in quem prius intraverat ut deciperet. Neque enim non in illo erat quando perrexit ad Juda;os, et de pretio tradendi Domini pactus est, cum hæc apertissime Lucas evangelista testetur ct dicat: Intravit autem satanas in Judam, qui cognominabatur Iscarioles, unum de duodecim; et abiit, et loculus est cum principibus sacerdotum (Luc. XXII, 3 et 4). Ecce ubi ostenditur quod jam intraverat satanas in Judam. Prius ergo intraverat, immittendo in cor ejus cogitationem qua traderet Christum : talis enim jam venerat ad cœnandum. Nunc autem post panem intravit in eum, non ut adhuc alienum tentaret, sed ut proprium possidcrel.

3. Non autem, ut putant quidam negligenter legentes, tunc Judas Christi corpus accepit. Intelligendum est enim quod jam omnibus eis distribuerat Dominus Sacramentum corporis et sanguinis sui, ubi et ipse Judas erat, sicut sanctus Lucas evidentissime narrat (Ibid., 19-21) : ac deinde ad hoc ventum est, ubi secundum narrationem Joannis apertissime Dominus per buccellam tinctam atque porrectam suum exprimit traditorem, fortassis per panis tinctionem illius significans fictionem Non enim omnia quæ tinguntur, abluuntur; sed ut iuficiantur, nonnulla tinguntur. Si autem bonum aliquid hic significat tinctio, eidem bono ingratum non immerito est secuta damnatio.

4. Adhuc tamen Judæ possesso, non a Domino, sed a diabolo, cum homini ingrato intrasset panis in ventrem, hostis in mentem : adhuc, inquam, tanti mali jam corde concepti plenus restabat effectus, cujus jam praecesserat damnandus affectus. Itaque cum Dominus panis vivus panem mortuo tradidisset, et panem tradeudo panis traditorem ostendisset: Quoa facis, inquit, fac citius. Non præcepit facinus ; sed pradixit Judae malum, nubis bonam. Quid enim Judæ pcjus, et quid nobis mclius quam traditus Christus, ab illo adversus illum, pro nobis præter illum? Quod facis, fac citius. 0 verbum libentius parati, quam irati! o verbum non tam pœ£nam exprimens proditoi Sic omnes Mss. At Editi, quomodo non damnatur. 2 Мss. plerique, factionem : niinus beue, ut patet ex Tract. tii, u. ti. PATROL. XXXV. (C i'nquante-Iept.) ris, quam mercedem signilicans Redemptoris ! Dixit enim , Quod facis, fac cillica, non tam in perniciem perfidi sæviendo, quam ad salutem fidelium festinando ; quia traditus est propter delicta nostra (Rom. IV, 25), ctdilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ca (Ephes. v, 23). Unde et dc seipso dicit Apostolus : Qui dilexit me, et tradidit seipsum pro me (Galat. II, 20). Nisi ergo se naderet Christus, nemo traderet Christum. Quid habel Judas, nisi peccatum ? Neque enin in tradendo Christo salutem nostram cogitavit, propter quam traditus est Cbristus, scd cogilavil pecuniæ lucrum, et iuvcnit animæ detrimentum. Accepit mercedem quam voluit, sed nolenti est data quam meruit. Tradidit Judas Christum, tradidit Christus scipsum : ille agebat negotium suæ venditionis, iste nostræ redemptionis. Qnod facis, lac citius, non quia tu potes, sed quia hoc vult qui totum potest.

5. Hoc autem nemo scivil discumbentium ad quid dixerit ei. Quidam cnim putabant, quia loculos habebat Judas, quia dicit ei Jesus, Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum; aut egenis ut aliquid daret. Habehat ergo et Dominus loculus, el a fidelibus oblata couservans, et suorum nccessitatibus et aliis indigentibus tribuebat. Tunc primum ecclesiasticæ pecuniæ forma est instituta, ubi intelligeremus quod præcepit non cogitandum esse cle crastino (Matth. VI, 54), non ad hoc I'uisse præceptum, ut nihil pecuniæ servetur a sanctis ; sed nc Deo pro ista serviatur, et propter inopiæ timorem justitia deseratur. Nam ct Apostolus in posterum providens, ait : Si quis fidelis habet viduas, sufficienter tribuat eis, ut non gravetur Ecclesia, quo veris viduis sufficere possit ( I Tim. v, 16 ).

6. Cum ergo accepisset ille buccellam, exiit continuo. Erat autem nox, Et ipse qui exivit, crat nox. Cum ergo exisset nox, ait Jesus: Nunc clarificatus eat tilius hominis. Dies ergo diei eructavit verbum, id cst, Christus discipulis fidelibus, ut audirent eum, ct amarent sequendo ; et nox nocti annuntiavit scientiam (Paal. XVIII, 3), id est, Judas Judocisinfidclibus, ut venirent ad cum, ct apprehenderent persequendo. Sed jam hinc in sermonem Domini, qui factus est ad pios, antequam teneretur ab impiis, intentior flagitatur auditor; et idco eum præcipitare non debet, sed differre potius disputator.