Skip to content
Homilies on the Gospel of John

TRACTATUS LXXVIII · 77 of 123

Homilies on the Gospel of John

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

In id quod Dominus dicit, Non turbetur cor vestrum , neque formidet, etc. Cap. xiv, f i . 27, is.

i. Accepimus, fratres,verba Domini dicentis ad discipulos suos : Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis, Vado, et venio ad vos : si diligeretis me, gauderetis utique, quia ego vado ad Patrem; quia Pater major me est. Hinc ergo turbari et formidare poterat cor illorum, quod ibat ab eis, quamvis venturus ad eos : ne forsitan gregem lupus hoc intervallo invaderet, pastoris absentia. Sed a quibUs homo abscedebat, Deus non derelinquebat: et idem ipse Christus homo et Deus. Ergo ct ibat per id quod homo erat, et manebat per id quod Deus erat: ibat per id quod uno loco erat, manebat per id quod ubique etat. Cur itaque turbaretur et formidaret cor , quando ita deserebat oculos, ut non desereret cor? Quamvis Deus etiam qui nullo cOnlinelur loco, discedat ab eorum cordibus, qui cum relinquunt moribus, non pedibus; et veniat ad eos qui convertuntur ad eum non facie t sed fide, et accedunt ad cum mente, non carne. Ut autem intelligerent secundum id quod homo erat eum dixisse , Vado et venio ad vos; adjecit, atque ait, Si diligeretis me, gauderetis utique, quia ego vado ad Patrem; qnia Pater major me est. Per quod ergo Filius non est æqualis Patri, per hoc iturus erat ad Patrem, a quo venturus est vivos judicaturus et mortuos : per illud autem in quo aequalis est gignenti Unigenitus, nunquam reccdit a Patre ; sed cum illo est ubique totus pari divinitate, quam nullus continet locus. Cum enim in forma Dei esset, sicut Apostolus loquitur, non rapinam arbitratus eat esse æqualis. Deo. Quomodo enim rapina posset esse natura quae non erat usurpata, sed nata? Semetipsum autem exinanit, formam servi accipiens (Philipp. II , 8, 7) : non ergo amittens illam, scd accipiens istam. Eo modo se exinaniens, quo hic minor apparebat quam apud Patrem manebat. Forma quippe servi accessit, non forma Dei recessit : hæc estassumpta, non illa consumpta. Propter hanc dicit, Pater major me est ; propter illam vcro, Ego et Patcr unum sumus , (Joan- x, 30).

2. Hoc attendat arianus, et altentione sit sanns : ne contentione sit vanus, aut, quod est pejus, insanHs. Hæc est enim forma servi, in qna Dei Filius minor est, non Patre solo, sed etiam Spiritu sancto: neque id tantum, sed etiam seipso; quia idem ipse in forma Dei major cst seipso. Neque enim homo Christus non dicitur Filius Dci, quod ctiam sola caro ejus in sepulcro merit appellari. Nam quid aliud confitemur , cum dicimus credere nos in unigenitum Dei Filium , qui sub Pontio Pilato crucifixus est et sepultus? Et quid ejus nisi caro sepulta est sine anima? Ac per hoc eum credimus in Dei Filium qui sepultus est, profecto Filium Dei dicimus et carnem quae sola sepulLa cst. Ipse ergo Christus Filius Dei, æqualis Patri in forma Dei, quia semetipsum exinanivit, non formam Dci amittens, sed formam servi accipiens, major est et seipso; quia major est forma Dei quae amissa non est, quam servi quæ accepta est. Quid itaque mirum, vel quid indignum, si secundum hanc formam servi loquens, ait Dci Filius, Pater major me est; ct secundum Dei formam loquens, ait idem ipse Dci Filius, Ego et Pater unum sumus? Unum sunt enim, secundum id quod Deus erat Verbum : major est Pater, secundum id quod Verbum caro factum est (Id. I, 1 14). Dicam etiam quod Ariani et Eunomiani negare non possunt : secundum hanc formam servi puer Christus ctiam parentibus suis minor crat, quando parvus majoribus, sicut scriptum est, subditus erat (Luc, II, 51). Quid igitur, hæretice, cum Christus Deus sit ct homo, loquitur ut homo, et calumniaris Deo? Ille in se naturam commendat humanam; tu in illo audes deformare divinam ? Infidelis, ingrate, ideone tu minuis eum qui fecit te, quia dicit illc quid factus sit propter te? Æqnalis enim Patri, Filius per quem factus est homo, ut minor esset Patre, factus est homo : quod nisi fieret, quid esset homo ?

i. Dicat plane Dominus et Magister noster, Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quia Pater major me est. Cum discipulis audiamus verba doctoris, non cum alienis sequamur astutiam deceptoris. Agnoscamus geminam substantiam Christi; divinam scilicet qua aequalis est Patri, humanam qua major est Pater. Utrumque autem simul non duo, sed unus est Christus; ne sit quaternitas, non Trinitas Deus. Sicut cnim unus est homo anima rationatis ct caro, sic unus cst Christus Deus et homo : ac per hoc Christus, est Deus anima rationalis et caro. Christum in his omnibus, Christum in singulis confitemur. Quis est ergo per quem factus est mundus? Christus Jesus, sed in forma Dei. Quis est sub Pontio Pilato crucifixus? Christus Jesus, sed in forma servi. Item de singulis quibus homo constat. Quis non est derelictus in inferno? Christus Jcsus, sed in anima sola. Quis rcsurieclurus triduo jacuit in sepulcro? Christus Jesus, sed in carne sola. Dicitur ergo et in his siDgulis Christus. Verum hæc omnia non duo, vel tres, sed unus est Christus. Ideo ergo dixit, Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem; quia naturæ humanæ gratulandum cst , eo quod sic assumpta cst a Verbo unigcnito, ut immortalis Constitueretur in cœlo, atque ila fieret terra sublinais, ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram Patris. Hoc enim modo se iturum dixit ad Patrem. Nam profecto ad illum ibat qui cum illo erat. Sed boc erat ire ad eum et recedere a nobis, mutare atque im • mortale f cere quod mortale suscepit ex nobis, et levare in cœlum per quod fuit in terra pro nobis. Quis non hine gaudeat, qui sie diligit Christum, ut v suam naturan jam immortalem gratuletur in Christo, atque id se speret futurum esse per Christum ?