TRACTATUS CXVI · 115 of 123
Homilies on the Gospel of John
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
In id quod sequitur, Tunc ergo a;prehendit Pilatus Jesum, et flagellavit; usquead id, Susceperunt autem Jesurh, et eduxerunt. Cap. xix, f . 1-16.
i. Cum Judxi clamassent, non Jesum sibi a Pilato dimitli velle per Pascha, sed Barabbam lalronem; non salvatorem, sed interfectorem ; non datorem vitas, sed ademptorem : Tunc apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. Hoc Pilatus non ob aliud fecisse credendus est, nisi ut ejus injuriis Judxi satiati sufficere sibi existimarent, et usque ad ejus mortem sævire desisterent. Ad hoc pertinet quod idcm præses cohortem suam etiam permisit faccre quæ sequuntur; aut fortassis et jussit, quamvis hoc Evangelista tacucrit. Dixit enim quid dciudc fecerint milites; Pilatum LameD id jussisse non dixit. Et milites, inquit, plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti ejus, et veste purpurea circumdederunt eum. Et veniebant ad eum et dicebant : Ave, rex Judceorum. Et dabani ei alapas. Sic implebantur quæ de se praedixerat Christus : sic martyres informabantur ad omnia quæ persecutores libuisset facere, perfercnda; sic paulisper occultata tremenda potentia, commendabatur prius imitanda patientia ; sic reguum quod de hoc mundo non crat, superbum mundum non atrocitate pugnandi, sed patiendi humilitate vincebat ; sic illud granum multiplicandum scminabatur horribili contumelia, ut mirabili pullularet in gloria.
2. Exiit iterum Pilatus foras, et dicit eis : Ecce adduco eum foras, ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio. Exiit ergo Jesus portans spineam coronam es purpureum vestimentum. Et dicit eia : Ecce homo. Hinc apparet nyn ignorante Pilato hæc a militibus facta, sive jusseritea, sive permiserit; illa scilicet causa, quam supra diximus, ut hæc ejus ludibria inimici libentissime biberent, et ulterius sanguinem non sitirent. Egreditur ad eos Jesus portans spinoam coronam et purpureum vestimentum, non clarus imperio, sed plenus opprobrio; et dicitur eis, Ecce homo : si regi invidclis, jam parcite, quia dejectum videtis; flagellatus est, spinis coronatus est, ludibriosa veste amictus est, amans conviciis illusus est, alapis cxsusest; fervet ignominia, frigescat invidia. Sed non frigescit, inardescit potius et increscit.
3. i Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes : Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Accipite eum vos, et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam. Responderunt ei Judici: Nos Legem habemus, et secundum Legem debeL mori, quia Filium Dei se fecit. Ecce altera major invidia. Parva quippe illa videbatur, velut affectatæ illicito ausu, regiae potestatis : et tamen neutrum sibi Jesusmendacitcr usurpavit; sed utrumque verum est, et unigenitus est Dei Filius, et rex ab co constitutus super Sion montem sanctum ejus : ct utrumque nunc demonstraretur, nisi quanto crat potentior, tanto mallet esse patientior.
4. Cum ergo audisset Pilatus hoc verbum, magis timuit; et ingressus eat praetorium iterum, et dicit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei. Hoc silentium Domini nostri Jcsu Christi non semel factum, collatis omnium Evangelistarum narrationibus reperitur, et apud principes sacerdotum, et apud Herodem, quo eum, sicut Lucas indicat, miserat Pilatus audiendum, et apud ipsum Pilatum ( Matth. xxvi, 63, XXVII, 14; Marc. xiv, 61, xv, 5; Luc. XXIII, 7-9, et Joan. xix, 9 ) : ut non frustra de illu prophetia præcesserit, Sicut agnus coram tondente se fuit sinc voce, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7); tunc utique quando interrogantibus non respondit. Quamvis enim quibusdam interrogationibus sæpe responderit; tamen propter illa in quibus noluit respondere, ad hoc data est de agno similitudo, ut in suo silentio non reus, sed innocens haberetur. Cnm ergo judica- retur, ubicumque non aperuit os suum, sicut agnus non aperuit; id est, non sicut male sibi conscius qui de peccatis convincebatur suis, sed sicut mansuetus qui pro peccatis immolabatur alienis.
5. Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris ? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? Respondit Jesus: Non haberes adversum me potestatem ultam, nisi tibi datum esset desuper : propterea-qui me tradidit tibi, majus peccatum habet. Ecce respondit, et tamen ubicumque non respondit, non sicut reus sive dolosus, sed sicut agnus, hoc est, sicut simplex atque innocens non aperuit os suum. Proinde ubi non respondebas, sicut ovis silebat ; uhi respondebat, sicut pastor docebat Discamus ergo quod dixit, quod et per Apostolurn docuit, quia non est potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 4) ; et quia plus peccat qui potestati innocentem occidendum livore tradit, quam portatas ipsa si eum timore alterius majoris potestatis occidit. Talem quippe Pilato Deus dederat potestatem, ut etiam esset sub Cæsaris potestate. Quaprop:cr non haberes, inquit, adversum nte potestatem ullam, id est, quantulamcumque habes, nisi hoc ipsum quidquid est, tibi esset datum desuper. Sed quoniam scio quantum sit; non euim tantum est, ut tilK omni modo liberum sit : propterea qui tradidit nie tibi, majus peccatum habet. Ille quippe me tuæ potestati tradidit invidendo, tu vero camdem potestatem in me exsertarus cs naetucndo. Nec timendo qnidcm, præsertim innocentem , homo hominem debet occidere : sed tamen id zelando facere multo magis Inalum cst, qnam liniendo. Et ideo non ait vcrax magister, Qui me tradidit tibi, ipse habet peccatum ; tanquam ille non haberet : sed ait, majus habet peccatum ; ut etiam se habere intelligeret. Neque enim propterea illud nullum est, quia hoc majus cst.
6. Exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Quid est hoc quod dictum est, exinde, quasi antea non quærebat? Loge supcriora, et invenics jamdudum eum quærere dimittere Jesum. Exinde itaque intelligendum est, Propter hoc, id est, ex hac causa , ne haberet peccatum occidendo innocentem sibi traditum, quamvis minus peccans quam Judæi, qui eum illi tradiderant occidendum. Exinde ergo, id est, ideo ne hoc peccatum faceret , non nunc primum, sed ab initio quærebat eum dimittere.
7. Judæi autem clamabant dicentes : Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari. Majorem timorem se inaerere putaverunt Pilato, terrendo de Cæsare, ut occideret Christum , quam supcrius ubi dixerunt, No. Legem habemus, et secundum Lcgem debet mori, quia Filium Dei se fecit. Eorum Legem quippe ille non timuit, ut occideret1 : sed magis Filium Dei timuit, ne occideret. Nunc vero non sic potuit contemnere Cresarem auctorem potestatis suæ, quapmadmodum Le* gem gentis alienæ.
8. Adhuc tamen Evangelista sequitur, et dicit : Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum , et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta. Qua hora sil Dominus crucifixus, propter evangelistæ alterius testimonium qui dixit, Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum ( Marc. xv, 25), quoniam magna disceptatio solet oboriri; cum ad ipsum locum ubi crucifixus narratur ventum fucrit, ut potuerimus, si Dominus voluerit, disseremus (a). Cum ergo pro tribunali sedisset Pilatus, Dicit Judcvis : Ecce rex vester. Illi autem clamabant : Tolle, tolle, crucifige eum. Dixit eia Pilatus : Regem vestrum crucifigam? Adhuc terrorem quom do Cæsare ingesserant, suprrare conatur, de ignominia eorum volens eos frangere dicendo, Regem vestrum crucifigam ? quos de ignominia Chr isti mitisare non potuit: sed timore mox vincitur. 1 Pliiriquo Mss., lirmlit occidere. Unus. tiimat offendere. (a) Vid. ira, Tract. 117. n. i-s.
9. Responderunt enim pontifices : Non habemus regem nisi Caesarem. Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Apertissime quippe contra Caesarem venire videretur, si regcm se non habere nisi Caesarem profitentibus, alium regem vellet ingerere dimittendo impunitum, quem propter hos ausus ei tradiderant occidendum. Tradidit ergo eia illum ut crucifigeretur. Sed numquid aliud et ante cupicbat quando dicebat, Accipite eum vos, et crucifigite; vel etiam superius, Accipite eum vos, et secundum Legem vestram judicate eum ? Cur antem illi tantopere noluerunt, dicentes, Nobis non licet interficere quemquam (Joan. XVIII, 31); et omni modo instantes, ut non ab cis, sed a præside occideretur, et ideo eum occidendum accipere recusautes, si nunc eum accipiunt occidendum? Aut si hoc non fit, cur dictum est, Tunc ergo tradidit eis iIlum ut crucifigeretur? An aliquid interest? Plane interest. Non est enim dictum, Tunc ergo tradidit eia ilium ut crucifigerent eum; sed, ut crucifigeretur, id est, ut judicio ac potestate præsidis crucifigeretur. Scd idea illis traditum dixit Evangolista, ut cos crimini implicatos, a quo alieni esse conabantur, ostenderet : non enini faceret hoc Pilatus, nisi ut id quod cos cupere cernebat, impleret. Quod autem sequitur, Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt, potest ad milites jam referri apparitores præsidis. Nam postea evidentius dicitur, Milites ergo cum crucifixissent eum ( Joan. xiv, 23) : quamvis evangi lista etiamsi totum Jud eis tribuit, merito facit ; ipsi enim susceperunt quod avidissime flagitaverunt, et ipsi fecerunt quidquid ut fieret extorserunt. Sed hac sequentia alio sermone tractanda sunt.