In illud Joannis, In principio erat Verbum, ct Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, etc., usque ad id, Et tenebræ eam non comprehenderunt. Cap. I, i . 4-5.
I. Intuens 1 quod modo audivimus ex lectione apostolica, quod animalis homo non percipit ca quæ sunt Spiritus Dei (I Cor. II, 14), et cogitans, in hae præsenti turba Charitatis vestrae necesse csse ut multi sint animales , qui adhuc secundum carnem sapiant, nondumque se pessint ad spiritualem intellectum erigere, hæsito vehementer, quomodo, ut Dominus dedcriL, possim dicere, vel pro modulo meo explicare quod lectum est ex Evangelio, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc enim animalis homo non percipit. Quid ergo, fratres? silebimus hinc? Quare ergo legitur, si silebitur? aut quare auditur, si non exponitur? sed et quid cxponitur, si non intelligitur? Itaque quoniam rursum esse non dubito in numero vestro quosdam, a quibus possit non solum expositum capi, sed et autequam exponatur, intelligi; non fraudabo eos qui possunt capere, dum timeo superfluus esse auribus eorum qui non possunt capere. Postremo aderit misericordia Dei, fortasse ut omnibus satis fiat, ei capiat quisque quod potest: quia et qui loquitur, dicit quod potest. Nam dicere ut cst, quis potest? Audeo dicere, fratres mei, forsitan nec ipse Joannes dixit ut est, sed et ipse ut potuit; quia de Deo homo dixit: et quidem inspiratus a Deo, sed tamen homo. Quia inspiratus, dixit aliquid; si non inspiratus esset, dixisset nihil : quia vero homo inspiratus, non totum quod est dixit; sed quod potuit homo, dixit.
2. Erat enim iste Joannes , fratres charissimi , de illis montibus, de quibus scriptum est : Suscipiant montes pacem populo tuo, el colles justitiam (Psal. LXXI, 5). Montes, excelsæ animæ sunt : colles, parvulæ animæ sunt. Sed ideo montes excipiunt pacem, ut colles possint excipere justitiam. Quae est justitia, quam colles excipiunt? Fides, quia justus ex fide vivit (Habac. II, 4; Rom. I, 17 ). Non autem exciperent minores animae fidem, nisi majores animæ, quai monles dictæ sunt, ab ipsa Sapientia illustrarentur, ut possint parvulis trajicere quod possint parvuli capere, et vivere ex fide colles, quia montes pacem suscipiunt. Ab ipsis montibus dictuna est Ecclesiæ, Pax vobiscum : ct ipsi montes pacem annuntiando Ecclesiae, non diviserunt se adversus cum a quo susceperunt pacem (Joan. xx, 19), ut veraciter, non ficte nuntiarent pacem.
3. Sunt cnim alii montes naufragosi, quo quisque navim cum impulerit, solvitur. Facile est enim cum videtur terra a periclitantibus, quasi conari ad terram : sed aliquando vidctur terra in monte, et saxa latent sub monte; et cum quisquc conatur ad montem, incidit in saxa ; et non ibi invenit portum, sed planctum. Sic fuerunt quidam montes, et magni apparuerunt inter homines; et fecerunt hæreses et schismata, et diviserunt Ecclesiam Dei : sed isti qui diviscrunt Ecclesiam Dei, non erant illi montes de quibus dictum est , Suscipiant montes pacem populo tuo. Quomodo enim pacem susceperunt, qui unitatem diviscrunt? ADMONITIO PP BENEDICTINORUM. Hos tractatus recognovimus ad Mss. Fossatensem optimæ notæ, descriptum jussu Ingilberti abbatis circiter annum 840, ad vetustissimos Germanenses duos, ad Corbeiensem, Remigiensem, Gemmeticensem, Floriacensem, Audoenensem, Becheronensem, Fratellensem, vindocinenses duos, Carcassonensis Ecclesiæ unum, Abbatiae de Cultura unum. Adhibuimus præterea variantes lectiones Belgicorum septem codicum per Lovanienses coVectas: necnon antiquiores editiones Bad. Er. et Lov. Comparavimus præterea cas omnes editiones initio Retr. et Confess. t. i, memoratas. M. I Mss. nostri magno consensu, inttienles; et infra, et co. vutea, plurali numero, pro, intiuns... et cogitans. (a) .Habiti forte sub christi annum 410.
4. Qui autem susceperunt paccm nuntiandam populo, contemplati sunt ipsam Sapientiam, quantum humanis cordibus potuit contingi quod nee oculus vidit. nec auris audivit, nec in cor bominis ascendit (I Cor. II, 9). Si in cor hominis non ascendit, quomodo ascendit in cor Joannis? An non crat homo Joannes? An forte nec in cor Joannis ascendit, sed cor Joannis in illam ascendit ? Quod enim ascendit in cor hominis, de imo est ad hominem : quo autem ascendit cor hominis, sursum est ab homine. Etiam sic, fratres, dici potest quM si ascendit in cor Joannis, si aliquo modo potest dici, in tantum ascendit in cor Joannis, in quantum ipse Joannes non crat homo. Quid est, Non erat homo? In quantum coeperat esse angelus : quia omnes sancti, angeli; quia annuntiatores Dei. Ideo carnalibus et animalibus non valentibus percipere quæ sunt Dci, quid ait Apostolus? Cum enim dicitis, Ego sum Pauli, ego Apollo,nonne homines estis (I Cor. III, 4)? Quid eos volebat facere, quibus exprohrahat quia homines crant? Vultis nosse quid cos tacere volebat? audite in Psalmis : Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes (Psal. LXXXI, 6). Ad hoc ergo vocat nos Deus, ne sinius homines. Sed tunc in melius non erimus homines, si prius nos homines esse agnoscamus, id est, ut ad illam celsitudinem ab humilitate surgamus : ne cum putamus nos aliquid esse, cam nihil sinus, non solum uon accipiamus quod non sumus, sed et amittamus quod sumus.
5. Ergo, fratres, de his montibus ct Joannes crat, qui dixit, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Susceperat pacem mons iste, contemplabatur divinitatem Verbi. Qualis iste mons erat? qnam excelsus? Transcenderat omnia cacumina terrarum, transcenderat omnes campos acris, transcenderat omnes altitudines siderum, transcenderat omnes choros et legiones Angelorum. Nisi cnim transcenderet ista omnia quas crcala sunt, non perveniret ad eum per quem facta sunt omnia. Non potestis cogitare quid transcenderit, nisi videatis quo pervenerit. Quaeris de caelo et terra? facta sunt. Quæris de his quæ sunt in coelo et terra? Utique multo magis et ipsa facta sunt. Quaeris de spi. ritualibus creaturis, de Angelis, Archangelis, Sedibus, Dominationibus, Virtutibus . Principatibus? et ipsa facta sunt. Nam cum enumeraret hac omnia Psalmus, eonclusit sic: Ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CILVIII, 5). Si dixit, el facta sunt, per Verbum facta sunt : si autem per Verbum facta sunt, non potuit Joannis cor pervenire ad id quod ait, In principio erat Verbum, ei Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; nisi transcendisset omnia quæ sunt facta per Verbum. Qualis ergo iste mons, quam sanemus, quam altus inter illos montes qui susceperunt pacem populo Dei, ut colles possent suscipere justitiam?