Meminit Sanctitas vestra Evangelium secundum Joannem ex ordine lectionum nos solere tractare : sed quia nunc interposita est solemnitas sanctorum dierum, quibus certas ex Evangelio lectiones oportet in Ecclesia recitari, quæ ita sunt annu?e, ut aliae esse non possint (b) ; ordo ille quem susceperamus, necessitate paululum intermissus est, non amissus. Cum autem cogitarem quid secundum hilaritatem præsentium dierum per hanc hebdomadam vobiscum de Scripturis agerem, quantum Dominus donare dignatur, quod posset in istis septem vel octo diebus finiri, occurrit mihi Epistola beati Joannis: ut cujus Evangelium paululum intermisimus, ejus Epistulam tractando ab eo non recedamus ; praesertim quia in ipsa Epistola satis dulci omnibus quibus sanum est palatum cordis, ubi sapiat panis Dei, et satis memorabili in sancta Ecclesia Dei, maxime Charitas commendatur. Locutus est multa, et prope omnia de Charitate. Qui babet in se unde audiat, necesse est gaudeat ad quod audit. Sic enim illi erit lectio ista , tanquam oleum in flamma; si est ibi quod nutriatur, nutritur, et crescit, et permanet. Item quibusdam sic esse debet, tanquam flamma ad fomitem; ut si non ardebat, accedente sermone accendatur. In quibusdam enim nutritur quod est, in quibusdam accenditur si deest; ut omnes in una charitate gaudeamus. Ubi autem charitas , ibi pax; et ubi humilitas, ibi charitas. Jam ipsum audiamus ; et ad ejus verba, quae Dominus suggerit, etiam vobis ut bene intelligatis, loquamur.
I i. Quod erat ab initio, quod audivimus, et quod vidimus oculis nostris, et manus nostræ tractaverunt de Verbo vitæ. Quis est qui manibus tractat Verbum, nisi quia Verbum caro factum est , et habitavit in nobis t Hoc autem Verbum quod caro factum est, ut manibus tractaretur , coepit esse caro ex virgine Maria : sed non tunc coepit Verbum, quia quod erat ab initio dixit. Videte si non attestatur Epistola sua Evangelio suo, ubi modo audistis, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Joan. I, 14, 1). Forte de Verbo vitae sic quisque accipiat quasi locutionem quamdam de Christo, non ipsum corpus Christi quod manibus tractatum est. Videte quid sequatur: Et ipsa vita manifestata eat. Christus ergo Verbum vile. Et unde manifestata est? Erat euim ab initio; sed non erat manifestata bominibus : manifestata autem erat Angelis videntibus, et tanquam pane suo cibantibus. Sed quid ait Scriptura ? Panem Angelorum manducavit ADMONITIO PP. BENEDICTINORUM. ' His Tractatibus castigandis subsidio fuerunt codices Mss., e Bigotiana bibliotheca duo, ex Michaelina et Germanensi totidem, ex Remigiana ires, unus ex Theodericensi vetustissimus et optimae notæ, item unus ex Benigniana, vindocinensi, Floriacensi, vincentiana, unus Ecclesiae Laudunensis, unus Abbatiæ S. Quintini Bellovacensis; alius Bellovacensis Ecclesiae, qui ad calcem notatur scriptus anno Clotharii Regis duodecimo: tum etiam variantes lectiones, quas ex quinque Belgicis Mss. excerpserunt Lovanienses Doctores. Perlectae demum fuerunt editiones Am. Bad. Er. et Lov. Comparavimus praeterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess. t. i, memoratas. M. (a) Scripti circiter Cbrisli annum 416. (b) Id nempe etiam in Sermone 232, n. i, et 239, n. i, de Tempore, testatur usu receptum fuisse, ut raschali solemnitale per septem vel octo dies historia Dominicae rewrectionis recitaretnr secundam omnes Evangelistas : nec eodem semper ordine, sed ita ut Lucc Marcus nonnunquam postponeretur. Et vero Tractatus hic secundus, quem secundae feriae Paschae assignat vetustissimus codex Theodericensis, ex ipsius initio intelligitur habitus ea die qua l4icas de illa duobus discipulis Emmaus euolihus Christi apparitione lectus fuerat. rascha autem in 2 Aprilis incidebat aDDO illo 416, cui non temere adscribas hosce Tractatus : quippe quos coepta jam ante in Joannis Evangelum Tractatione, eademque paulisper intermissa, pronuntiatos a se dicit Augustinus in Prologo. De his nulla mentio in ReLractationum opere, quo nimirum solos ex opusculis s'jis libros recensuit, sperans aliud a se edendum opus in Ej .islolas et Tractatus populares, uti ad Quodvultdeum, Epist. 224, scribit. At in Possidii Indiculo, cap. 9, notantur his verbis: I De « Epistola Joannis ad Parthos Sermones decem. » In omnibus Mss. tribuuntur Augustino; sed in paucioribus Tractatus, in aliis sermones, aut Homiliae inscribuntur, addito in . nonnullis titulo, De charitate. In Mss. denique Prologus pars est primi Tractamus. nec ab ipso nota ulla vel tituli, ut in Excusis, interpositione disjungitur. homo (Psal. LXXVII, 25). Ergo manifestata est ipsa vila in carne; quia in manifestatione posita cst, til res quæ solo corde videri potest, videretur ct oculis, ut corda sanaret. Solo enim corde videtur Verbum : caro autem et oculis corporalibus videtur. Erat. unde videremus carnem, sed non erat unde videremus Ycrbum : factum est Verbum Caro, quam videre possemus , ut sanaretur in nobis unde Verbum videremus.
i. Ei vidimus, et lestes sumus. Forte aliqui fratrum nesciunt, qui graece uon n runt, quid sint testes græce : et usitatum nomen est omnibus et religiosum ; quos enim testes latine dicimus, græce martyres sunt. Quis autcm non audivit martyres, aut in cujus christiani ore non quotidie habitat nomen martyrum ? Atque utinam sic habitet et in corde, ut passiones martyrum imitemur, non eos calcibus persequamar! Ergo hoc dixit, Vidimus, et testes sumus : Vidimus, et martyres sumus. Testimonium enim dicendo ex eo quod viderunt, et testimonium dicendo ex eo quod audierunt ab his qui vidcrunt, cum displi- cerct ipsum testimonium hominibus adversus quos dicebatur, passi sunt omnia quæ passi sunt martyres. Testes Dei sunt martyres. Deus testes hahere voluit homines, ut et homines habeant testem Deum. Vidimus , inquit, et testes sumus. Ubi viderunt? In manifestatione. Quid est, in manifestatione ? In sole, id est in hac luce. Unde autem potuit videri in sole qui fecit solem, nisi quia in sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII. 6) ? Ille ante solem qui fecit solem 1, ille ante luciferum , ante omnia sidera, ante omnes Angelos, verus creator (quia omnia per ipsum facta suut, et sine ipso factum est nihil [Joan. I, 3]), ut videretur oculis carneis qui solcm vident; ipsum tabernaculum suum in sole posuit, id est carnem suam in manifestatione hujus lucis ostendit : et illius sponsi thalamus fuit uterus Virginis, quia in illo utero virginali conjuncti sunt duo, sponsus et sponsa, sponsus Verbum et sponsa caro; quia scriptum est, Kt erunt duo in carne una (Gen. II, 24) ; ct Dominus dicit in Evangelio, Igitur jam non duo , sed una caro (Matth. xix, 6). Et Isahis optime meminit unum esse ipsos duos : loquitur enin ex persona Christi, ct dicit, Sicut sponso imposuit mihi mitram , et sicut sponsam ornavit me ornamento (Isai. LXI, 10). Unus videtur loqui, et sponsum se fecit ct sponsam se fecit; quia non duo, sed una caro : quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Illi carni adjungitur Ecclesia, ct fit Christus totus, caput et corpus.