TRACTATUS LL · 50 of 123
Homilies on the Gospel of John
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
Ab eo quod scriptum est, In crastinum autem turba multa quæ venerat ad diem festum, etc., usque ad id, Si quis mihi ministraverit, honorificabit illum Pater meus. Cap. XII, f . 12-26.
i. Posteaquam Dominus quatriduanum mortuum suscitavit, stupentibus Judaeis, et aliis eorum videndo credentibus, aliis invidendo percuntibus, propter odorem bonum, qui est aliis ad vitam, aliis ad mortem (II Cor. II, 15); posteaquam discubuit in domo cum recumbente- Lazaro, qui fuerat mortuus suscitatus, post unguentum effusura super pedes ejus, unde domus odore completa est; posteaquam vanamsaevitiam, et stultissimum et dementissimum scelus Judxi etiam de occidendo Lazaro corde perdito conceperunt; de quibus omnibus ut potuimus, quod Dominus dedit, snperioribus sermonibus locuti sumus : nunc intendat Charitas vestra, ante Domini passionem quantus fructus apparuerit prædicationis ejus, et quantus grex ovium ex his quae perierant domus Israel, vocem pastoris audierit.
2. Sic enim loquitur Evangelium, quod modo cum recitaretur, audistis : In crastinum autem turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam , aCceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant, Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel. Rami palmarum laudes sunt, significantes victoriam ; quia erat Dominas mortem moriendo superaturus, et tropaeo crucis de diabolo mortis principe triumphaturus. Vox autem obsecrantis est, Hosanna, sicut nonnulli dicant qui Hebræam linguam noVerunt, magis affectum indicans, quam rem aliquam significans : sicut sunt in lingua latina quas interjectiones vocant, velut cum dolentes dicimus, Heu I vel cum delectamur , Vah! dicimus; vel cum miramur, dicimus, 0 rem magnam ! tunc enim, 0, nihil significat, nisi mirantis affectum. Quod ideo credendam est ita esse, quia neque Graecos, neque Latinus hoc interpretari potuit: sicut illud, Qui dixerit fratri suo, Racha (Matth. v, 22). Nam et haec interjectio esse perhibetur. affectum indignantis ostendens. 3. Benedictus autem qui venit in nomine Demini, rex Israel, sic potius accipiendum cst, ut in nomine Domini, in nomine Dci Patris intelligatur : quamvis possit intelligi etiam in nomine suo, quia et ipse Dominus est. Unde et alibi scriptum est, Pluit Dominus a Domino (Gen. xix, 24). Sed verba ejus melius nostrum dirigunt intellectum, qni ait : Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me : alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis (Joan. v, 43). Humilitatis enim magister est Christus, qui humiliavit semctipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8). Non itaque amittit divinitatem, quando nos docet humilitatem : in illa est Patri æqualis, in hac nobis similis : pcr quod Patri est æqualis, nos ut essemus creavit ; per quod nobis est similis, ne pcrircmus redemit.
4. Has ei laudes turba dicebat, Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel. Quam crucem mntis invidentia principum Judæorum perpeti poterat, quando regem suum Christum tanta multitudo clamabat? Sed quid fuit Domino regem esse Israel ? Quid magnum fuit regi sæculorum, regem fieri hominum? Non enim rex Israel Christus ad exigendum tributum, vel exercitum ferro armandum, hostesque visibiliter debellandos : sed rex Israel, quod mentes regat, quod in aeternum consulat, quod in regnum coelorum credentes, sperantes, amantesque perducat. Dei ergo Filius æqualis Patri, Verbum per quod facta sunt omnia, quod rex esse voluit Israel, dignatio est, non promotio; miserationis indicium est, non potestatis augmentum I. Qui enim appellatus est in terra rex Judæorum, in coelis est Dominus Angelorum.
5. Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum. Hic breviter dictum est : nam quemadmodum sit factum, apud alios evangelistas plenissime legitur (Matth. XXI, 1-16; Marc. xi, i-ii, et Luc. XIX, 29-48). Adhibetur autem huic facto propheticum testimonium, ut apparerct quod maligni principesJudacorumeum non intelligebant, in quo implebantur quæ lcgebant. Invenit ergo Jesus asellum, et sedit super eum : sicut scriptum est, Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum asince. In illo ergo populo erat filia Sion : ipsa cst Jerusalem quae Sion. In illo, inquam, populo reprobo et cæco, erat tamen filia Sion, cui diceretur, Noli timere : ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae. Hæc filia Sion cui divinitus ista dicuntur, in illis erat ovibus quae vocem pastoris audiebant; in illa crat multitudine quae Dominum venientem tanta devotione laudabat, tanto agmine deducebat. Ei dictum cst, Noli timere : illum agnosce qui a te laudatur, et noli trepidare cum patitur; quia ille sanguis funditur, per quem tuum delictum deleatur, et vita r reddatur. Sed pullum asinae in quo nemo sederat (hoc enim apud alios evangelistas invenitur) intelligimus populum Gentium, qui Legem Domini non accepcrat. Asinam vero (quia utrumque jumentum Domino adductum est) plebem ejus quae veniebat ex populo Israe!, non indomitam plane, sed quæ præsepe Domini agnovit. 1 Lov., argumentum. Editi alii et Mss, augmentum.
6. Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum : scd quando glorificatus est Jesus, id cst, quando virtutem sum resurrectionis ostendit : tunc recordati stint quia hæc scripta erant de eo, et lucc fecerunt ei, hi cst, non alia fccerunt ei, quam illa quæerant scripta de co- Recolentes quippe secumlum Scripturnm, quæ ante passionem Domini, vel in p assione Domini completa sunt, ibi et hoc invenerunt qu od secundum eloquia Prophetarum in pullo asinæ scderit.
i. Testimonium ergo perhibebat turba quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit cum a mortuis. Propterea et obviam venit ei turba , quia audierunt eum fecisse hoc signum. Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus t ecce mundus totus post eum abiit. Turha turbavit turbam. Quid autem invides, cæca turba, quia post eum abit mundus, per quem factus est mundus?
8. c Erantantem Gentiles quidam, ex iis qui ascenderant ut adorarunt in dic festo. Hi ergo accesserunt • ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre. Venit Philippus, et dicit Andreae : Andreas rursum et Philippus dicunt Jesu. > Audiamus quid Dominus ad ista responderit. Ecce volunt eum Judaei occidere, Gentiles videre : sed etiam illi ex Judæis erant qui clamabant, Benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel. Ecce illi ex circumcisione, illi ex praeputio, velut parietes duo de diverso venientes, et in unam fidem Christi pacis osculo concurrentes : audiamus ergo vacem lapidis angularis. Jesus autem, inquit, respondit eis dicens : Venit hora ut glorificetur Filius hominis. Hic quisquam forsitan putat ideo se dixisse glorificatum, quia Gentiles enm volebant videre. Noti ila est. Sed videbat ipsos Gentiles post passionem et resurrectionem suam in omnibus gentibus credituros : quia, sicut dicit Apostolus, Cæcitas ex parte in Israel' facta est donec plenitudo Gentium intraret (Rom. XI, 25). Ex occasione igitur istorum Gentilium qui eum videre cupiebant, annuntiat futuram plenitudinem Gentium; cl promittit jam jamque adesse horam glorificationis suae, qua facta incoelis, Gentes fuerant crediturae. Unde prædictum est, Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. CVII, 6). Haec est Gentium plenitudo, de qua dicit Apostolus, Cæcitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret.
9. Sed altitudiuem glorificationis oportuit ut praccdcret humilitas passionis : ideo secatus adjunxit, Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Se autem dicebat. Ipsum erat granum mortificandum et muJtiplicandum mortificandum infidclitate Judæorum, multipli- - candum fide populorum.
Jumvero exhortans ad passionis suæ sectanda vestigia : Qui amat, inquit, animam luam, perdet eam. Quod duobus modis intelligi potest : Qui amat, t Aliquot Mss., ex parte Israel, sine præpositione, in; quae et abest a graeco textu Aposloti. perdet, id est, Si amas, perde; si cupis vitam tenere in Christo, noli mortem timere pro Christo. Item alio niodo : Qui amat animam suam, perdet eam. Noli amare, ne perdas: noli amare in hac vita, ne perdas in uterna vita. Hoc autem quod postertus dixi, magis , habere videtur evangelicus sensus : sequitur enim, Et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodiet eam. Ergo quod supra dictum est, Qui amat, subintelligitur, in hoc mundo ; ipse utique perdet : qui autem odit, utique in hoc mundo, in vitam aLternam ipse custodiet. Magna et mira sententia, quemadmodum sit hominis in animam suam amor ut pereat, odium ne pereat! Si male amaveris, tunc odisti : si bene oderis, tunc amasti. Felices qui odcrunt custodiendo, ne perdant amando. Sed vide ne tibi subrepat ut teipsum velis interimere, sic intelligendo quod debes odisse in hoc mundo animam tuam. Hinc enim quidam maligni atque perversi, ei in seipsis crudeliores et sceleratiores homicidae, flammis se donant, aquis præfocant, praecipitio collidunt, et pcreunt. Hoc Christus'non docuit, imo etiam diabolo praecipitium suggerenti respondit : Redi retro, satanas; scriptum est, Non tentabis Dominum Deum tuum (Matth. IV, 7). Petro autem dixit, significans qua morte glorificaturus crat Deum : Cum esses junior, cingebas te, et ibas quo volebas; cum autem senueris, alter te cinget, et feret quo tu non vis (Joan. XXI, 18,19). Ubi salis expressit, nun a scipso, sed ab alio debere occidi, qui vestigia sequitur Christi. Cum ergo causae articulus venerit, ut haec conditio proponatur, aut faciendum esse contra Dei praeceptum, aut ex hac vita emigrandum, quorum duorum homo cogatur alterum eligere, comminante mortem persecutore; ibi eligat Deo dilecto emori, quam offenso vivere: ibi oderit in hoc mundo animam suam, ut in vitam aeternam custodiat eam.
ii. Si quis mihi ministrat, me sequatur. Quid est, me sequatur; nisi, me imitetur ? Christus enim pro nobis passus eat, ait apostolus Petrus, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus ( I Petr. n, 21). Ecce quod dictum est, Si quis mihi ministrat, me sequalur. Quo frucLu? qua mercede? quo præmio? Et ubi sum, inquit, ego, illic et minister meus erit. Gratis ametur, ut operis I quo ministratur illi , pretium sit I esse cum illo. Ubi enim bene erit sine illo, aut quando * esse male poterit cum illo? Audi evidentius. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. Quo honore, nisi ut sit cum Filio ejus? Quod enim superius ait, Ubi ego sum, illic, et minister meus erit; hoc intelligitur exposuisse cum dicit, honorificabit eum Pater meus. Nam quem majorem bonorem accipere poterit adoptatus, quam ut sit ubi est Unicus; non aequalis factus divinitati, sed consociatus aeternitati?
12. Quid sit autem ministrare Christo, cui operi merces tanta proponitur, hoc potius debemus inquirere. Si enim hoc putaverimus esse Christo ministrare, ea quae sunt corpori necessaria praeparare, aut coenanti cibum coquere vel apponere, vel poculum dare potumque miscere; fecerunt hoc illi qui potuerunt i Pleriquc Mss., et operis. eum in corpore habere præsentem, sicut Martha et Maria, quando ct Lazarus unus erat ex recumbentibus. Sed eo modo Christo eliam Judas perditus ministravit; nam et loculos ipse habebat: et quamvis ex cis quæ mittebantur sceleratissime furaretur, per illum tamen etiam necessaria parabantur (loan. XII, 2, 6). Hinc est illud quod cum ei diceret Dominus, Quod facia, fac celeriter; arbitrati sunt quidam, quod cum jusserit propter diem festum necessaria præparare, vel indigentibus aliquid dare (Id. XIII, 27, 29). Nullo modo igitur de hujuscemodi ministris diceret Dominus, Ubi surn ego, ibi erit et minister meus; et, Si quis mihi ministravent, honorificabit eum Pater meus: quoniam Judam talia ministrantem, reprobatum potius quam honoratum vidImus. Utquid ergo alibi quaerimus quid sit ministrare Christo, et non potius in istis ipsis verbis agnoscimus ? Cum enim dixit, Si quis mihi ministrat, me sequatur; hoc intelligi voluit, ac si diceret, Si quis me non sequitur, non mihi ministrat. Ministrant ergo Jesu Christo, qui non sua quærunt, sed quae Jesu Christi (Philipp. II, 21). Hoc est enim, me sequatur, vias ambulet meas, non suas : sicut alibi scriptum est, Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ambulavit ille, et ipse ambulare ( I Joan. II, 6). Debet etiam, si porrigit esurienti panem, de misericordia facere, non de jactantia; non aliud ibi quaerere quam opus bonum, nesciente sinistra quid faciat dextera (Matth. VI, 3), id est, ut alienetur intentio cupiditatis ab opere charitatis. Qui sic ministrat, Christo ministrat; recteque illi dicetur, Cum uni em minimis meis fecisti, nulli fecisti (Id.XXV, 40). Nec tantum ea quae ad misericordiam pertiuent corporalem, sed omnia bona opera pronter Christum faciens (tunc erunt v cnim bona, quoniam finis Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. x, 4), minister est Christi usque ad illud opus magnae charitatis, quod est animam suam pro fratribus ponere : hoc est enim et pro Christo ponere. Quia ct hoc propter sua membra dicturus est : Cum pro istis fecisti, pro me fecisti. De tali quippe opere eliam se ministrum facere et appellare dignatus est, ubi ait: Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et animam suam ponere pro mu/tis , (Matth. xx, 2S). Hine est ergo unusquisque minister Christi, unde est minister et Christus. Sic ministrantem Christo honorificabit Pater ejus, honore illo magno, ut sit cum Filio ejus, nec unquam deficiat felicitas ejus.
13. Cum ergo auditis, fratres, Dominum dicentem, j Ubi ego sum, illic et minister meus erit ; nolite tautummodo bonos episcopos et clericos cogitare. ,Eliam vos pro modo vestro ministrate Chiisto, bene vivendo, eleemosynas faciendo, nomen doctrinamque ejus quibus potueritis praedicando ; ut unusquisque etiam paterfamilias hoc nomine agnoscat paternum affectum suae familiae se debere. Pro Christo et pro vita æterna, suos omnes admoneat, doceat, hortetur, corripiat; impendat benevolentiam, exerceat disciplinam : ita in domo sua ecclesiasticum et quodammodo cpiscopale i implebit officium, ministrans Christo ut in æternum. t sit cum ipso. Nam et illam maximam passionis ministrationem multi ex vestro numero ministrarunt: multi non episcopi neque clerici, juvenes et virgines, seniores cum junioribus, multi conjugati et conjugatae, inulti patres matresquc familias Christo ministrantes, etiam animas suas in ejus martyrio posuerunt, et honorificante Patre coronas gloriosissimas receperunt.