Skip to content

TRACTATUS XLI · 40 of 123

Homilies on the Gospel of John

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

Rursum in illud, Dicebat autem Jesus ad eos qui crediderunt ; usque ad id, Si ergo vos Filius liberaverit, verc liberi eritis. Cap. VIII, f . 31-36.

i. Quod de lectione pristina sequitur, et de sancto Evangelio hodie nobis recitatum est, tunc distuli dicere, quoniam multa jam dixeram , et de liberlatc in quam nos vocat gratia Salvatoris, non praetereunter neque negligenter fuerat disserendum : hinc hodie, Domino adjuvante, statuimus loqui vobis. Quibus enim loquebatur Dominus Jesus Christus, Juda;i erant, ex magna quidem parte inimici, sed etiam amici ex quadam parte jam facti, et futuri : nam quosdam ibi videbat, sicuti jam diximus, qui post ejus passionem fuerant credituri. Hos intuens dixerat: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum (Joan. vin, 28). Erant ibi etiam qui haec loquente illo continuo crediderunt; ipsis locutus est quod audivimus hodie : Dicebat ergo Jesus ad eos qui crediderant ei, Judæos : Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis. Manendo eritis : quia enim nunc credentes estis, manendo videntes critis. Ideo sequitur, Et cognoscetis veritatem. Veritas incommutabilis est. Veritas panis est, mentes rclicit nec deficit : mutat vescentem, non ipsa in vescentem mutatur. Ipsa est veritas Verbum Dei, Dens apud Deum unigenitus Filius. Hæc Veritas carne induta est propter nos , ut de Maria virgine nasceretur, et impleretur prophetia, Veritas de terra orta eat ( Psal. LXXXIV, 12). Hæc ergo Veritas cum Judæis loqueretur, latebat in carne: latebat autem non ut negaretur, sed ut differretur; differretur, ut in carne paterclur; in carne autem pateretur, ut caro peccati redime. retur. Stans itaque conspicuus secundum infirmitatem carnis Dominus noster Jesus Christus, et secundum majestatem divinitatis occultus, dixit ad eos qui ei , cum haec loqueretur, credidcrant, Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis. Qui enim perseve- I Filiti: abundant tempestates in mundo. At Mss., abuth duut uidtaiones. raverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Et cognoscetis veritatem, quæ modo vos latet , et loquitur vobis. Et veritas liberabit vos. IIoc verbum Dominus a libertate posuit, Liberabit vos. Nihil est enim aliud proprio liberat, nisi liberum facit. Quomodo salvat nihil est aliud quam salvum facit; quomodo sanat nibil est aliud quam sanum facit; ditat nihil est aliud quam ditem , id est, divitem facit : sic liberat nihil est aliud quam liberum facit. Hoc in verbo græco planius est (o). Nam in latina consuetudine plerumque dicimus hominem liberari, quod ad libertatcm non pertinet, sed tantum ad salutem : sicut quisquam dicitur liberari ab infirmitate; usitate dicitur, non tamen proprie. Sic autem posuit Dominus hoc verbum, ut diceret, Et veritas liberabit vos , ut in græca lingua nemo dubitet cum de libertate dixisse.

2. Denique et Judæi sic intellexerunt, et responderunt ei : non illi qui jam crediderant, sed illi qui in turba erant nondum credentes : responderunt ei, Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus unquam ; quomodo tu dicis, Liberi critis? Non autem dixerat Dominus, Libcri critis; sed, Veritas liberabit vos. In quo tamen verbo illi, quia , sicut dixi , patcl in græco, non intelleXerunt nisi libertatem; et extulerunt se qtiod semen essent Abrahæ, et dixcrunt, Semen Abrahæ sumus ; et nemini servivimus unquam; quomodo tu dicis, Liberi eritis ? 0 pellis innata! Non est ista magnitudo, sed tumor. Et hoc ipsum secundum hujus temporis libertatem quomodo verum dixistis, Nemini servivimus unquam ? Joseph non est venumdatus (Gen. XXXVII, 28) ? Prophet:c sancti in captivitatem non sunt ducti ( IV Reg. XXIV)? Deinde, nonne ipse ille est populus qui in Ægypto lateres faciebat, et regibus duris non saltem in auro et argento, sed in iuto serviebat ( Exod. i, 14)? Si nemini ser. vistis unquam, o ingrati, quid est quod assidue vobis imputat Deus quod vos de domo servitutis liberavit (td. XIII, 3; Deut. v, 6, etc. ? An forte patres vestri servierunt, vos autem qni loquimini, nemini unqnam serviatis? Quomodo ergo solvebatis jam tribula Romanis, unde et ipsi Veritati laqueum quasi captionis proposuistis, lit diceretis , Licet reddere tributum Cæsari? ut si dixisset, Licet; teneretis eum quasi male optasset libertati sentinis Abrabre : si autem diceret, Non licet; calumniaremini apud reges terrae , quod prohiberet regibus tributa persolvi. Merito prolato nummo victi estis, et captioni vestræ ves ipsi estis respondere compulsi. Ibi enim vobis dictum est, Reddite Cæsari quæ Cæsaris sunt, et Deo quæ Dei sunt ; cum vos ipsi respondissetis quod nummus haberet imaginem Cæsaris (Matth, XXII, 15-21). Quia sicut quærit Caesar in nummo imaginem suam, sic Deus quaerit in homine suam. Haec ergo respondit juda Movet enim . me, fratres, hominum vana superbia , quia etiam de ipsa, quam carnaliter intelligebant, sua libertate . mentiti sunt dicentes, Nemini servivimus unquam.

3. Dominus autem quid responderit, hoc potius et intentius audiamus, ne et uos ipsi servi inveniamur. (n) Grajc., cleiUherfad. Respondit cnim eia Jesus : Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccalum, servus est peccati. Servus est, utinam hominis et non peccati ! Quis non sub his verbis contremiscat ? Præstet nubis DominusDcus noster, id cst et mihi et vobis, ut pro sententia loquar de hac libertate appetcuda, et de illa servitute vitanda. Amen, amen dico vobis, Veritas dicit : et quale est Domini Dei nostri dicere, Amen, amen dico vobis? Mullum commendat qnod ita pronuntiat; quodammodo,si dici fas est, juratio ejus est, Amen, amen dico vobis. Amen quippe interpretatur, Verum : ct tamcn non est interpretatum , cum potnisset dici, Verum dico vobis. Nee græcus hoc interpres ausus I est facere, nee latinus : nam hoc verbum quod est Amm, nec græcum est nec latinum, sed hebræum. / Sic mansit, non est interpretatum, ut honorem haberet velamento secreti : non ut esset negatum, sed ne vilesceret nudatum. Nee semel tamen , sed bis a Domino dictum est, Amen, amen dico vobis.Jam quantum hoc commendatum sit, ex ipsa geminatione cognoscite.

4. Quid est ergo commendatum ? Verum , verum dico vobis, Veritas dicit; quae utique etsi non diceret, Verum dico, mentiri omnino non posset : tamen comniendat, inculcat; dormientes quodammodo excitat, intentos facit, contemni non vult. Quid dicens? Amen, amen dieo vobis, quia omnia qui facit peccatum , servus cst peccati. 0 miserabilis servitus! Plerumque turnines cum dominos malos patiuntur, venales se'petunt ; non quærentes dominum non habere, sed sakem mutare ; servus peccati quid faciat? quem interpellet? apud quem interpellet ? apud quem se venalem petat? Deinde servus hominis aliquando sui domini duris imperiis fatigatus, fugiendo requiescit : servus peccati quo fugit ? Secum se trahit qnoeumque fogerit. Non fugit seipsam mala conscientia, non est quo eat, sequitur se ; imo non recedit a se : peccatum caim quod facit, intus est. Fecit peccatum, utaliqnam corporalem caperet voluptatem : voluptas transit, peccatum manet; præteriit quod deLectabat, remansit quod pungat. Mala servitus! Aliquando fugiunt homines ad Ecclesiam, et plerumque eos patimur tanquam indisciplinatos : volentes carere dominis \ qui nolunt carere peccatis. Aliquando autem etiam illicito jugo ct improbo subjecti fugiunt ad Ecclesiam, i quia retinentur ingenui ad servitutem, et interpella- lur episcopus : et nisi curet operam impedere, ne I ingenuitas opprimatur, immisericors deputatur. Ad Christum omues fugiamus, contra peccatum Deum Liberatorem interpellemus : venalcs nos pctamus , ut ejus sanguine redimamur. Dicit enim Dominus, Gratis venumdati estis, et sine argento redimemini (Isai. LII, 5). Sinc pretio, sed vestro; quia mco. Hoc Dominus dicit : ipse cnim pretium dedit, non argentum, sed sanguincm suum. Nam nos et servi et egeui remanseramus.

5. Liberat ergo ab hac servitute solus Dominus : * Fr. Iugd. ct ven. sic haht)nt hunc lociun: Quanquam tra diociplitats, nolentes carerc aivinis. M. qui illam non habuit, ipse de illa liberat; solus enim in bac carne venit sine peccato. Nam quos videtis in manibus matrum parvulos ferri, nondum ambulant, et jam sunt compediti ; traxerunt enim de Adam quod solvatur a Christo. Pertinet etiam ad ipsos t cum baptizantur, ista gratia qnam Dominus pollicetur; quia de peccato solus liberare potest, qui venit sine peccato, et factus est sacrificium pro peccato. Audistis enim cum Apostolus legcretnr : Pro Christo, inquit, legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos ; obsecramus pro Christo ; id est, tanquam vos Christus obsecret. Quid? Reconciliari Deo. Si exhortatur et ohsecrat Apostolus ut reconciliemur Deo, inimici eramus Deo. Nemo enim reconciliatur nisi ex inimicitiis. Inimicos autem nos non natura, sed peccata fecerunt. Unde inimici illius, inde servi peccati. Non habet Deus liberos inimicos; necesse est servi sint : ct servi remanebunt nisi ab illo liberentur, cui peccando inimici esse voluerunt. Obsecramus ergo, inquit, pro Christo, reconciliari Deo. Quomodo autem reconciliamur, nisi solvatur quod inter nos et ipsum separat? Ait enim per prophetam : Non gravavit aurem ne audiat, sed peccata vestra separant inter vos et Deum (Isa LIX,1, 2). Quia ergo non reconciliamur nisi ablato quod in medio est, et posito quod in medio sit. Est enim medium separans, sed contra est mediator reconcilians; mediuni separans est peccatum, mediator reconcilians est Dominus Jesus Christus : Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Ut ergo tollatur maceria separans quod est peccatum, venit ille mediator, et factus est sacrificium sacerdosipse. Et quia sacrificium factus est pro peccato , offerens seipsum in holocaustum in cruco passionis suæ, sequitur Apostolus et dicit, cum dixis et, Obsecramus pro Christo, reconciliari Deo : quasi diceremus, quomodo poterimus reconciliari? Eum, inquit, id est ipsum Christum, qui non noverat peccatum, peccatum pro nebis fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. v, 20, 21). Eum ipsum, inquit, Christum Deum, qui non noverat peccatum. Venit enim in earne, hoc est in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3), non tamen in carne peccati, non habens ullum omnino peccatum : et ideo factus est verum sacrificium pro peccato, quia nullum habebat ipse peccatum.

I 6. Sed forte de sensu meo dixi, quia peccatum sa- - crificium est pro peccato. Qui legerunt, agnoscant; qui non legerunt, non sint pigri : non sint, inquam, pigri ad legendum, ut veraces sint ad judicandum. Cum de sacrificiis enim praeciperet Deus oflerendis pro peccato, in quibus sacrificiis non erat expiatio peccatorum, sed umbra futurorum , eadem ipsa sacrificia , easdem ipsas hostias, easdem ipsas victimas , eadem ipsa animalia quæ admovcbantur mactanda pro peccatis, in quoruln sanguine sanguis ille figurabatur, peccata Lex appellat : usque adeo nt in quibusdam locis scriptum sit ita, ut sacerdotes immolaturi ponerent manus suas super caput peccati, id est, super caput victimæ immolandæ pro peccato. Tale ergo peccatum, id est, sacrificium pro peccato, factus est Dominus noster Jesus Christus, qui non noverat peccatum.

7. Merito liberat ab hac servitute peccat! ille qui dicit in Psalmis : Factus sum tanquam homo sine adjutorio, inter mortuos liber (Psal. LXXXVII , 5, G). Solus enim liber, quia non habebat peccatum. Ipse enim dicit in Evangelio : Ecce venit princeps hujus mundi. diabolum significans venturum in Judæis persecutoribus ; ecce, inquit, venit, et in me nihil inveniet (loan. xiv, 30, 31). Non quomodo in eis quos occidit etiam justos, invenit qualecumque peccatum, in me nihil inveniet. Et tanquam ei diceretur, si nihil in te inveniet, quare te occidet? Subjecit, ct ait: Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc. Non, inquit, mortem mei peccati necessitate persolvo, sed in eo quod morior, voluntatem Patris mei facio : plusque ibi facio quam patior, quia si nollem, nec passus essem. Habes illum alio loco dicentem , Potestatem hubeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. (1 d. x , 18). Ecce verc in mortuis liber.

8. Cum ergo omnis qui facit peccatum, servus sit peccati, quæ sit spes nobis libertatis, audite. Servus autem, inquit, non manet in domo in alternum. Ecclesia est domus , servus peccator est. Intrant multi in Ecclesiam peccatores. Non ergo dixit, Servus non est in domo; sed, non manet in domo in æternum. Si ergo nulius ibi servus erit, quis ibi erit ? Cum enim rex justus sederit in throno, sicut Scriptura loquitur, quis gloriabitur castum se habere cor ? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. xx, 8,9)? Multum nos terruit, o fratres mei, dicendo, Servus non manet in domo in alternum. Adjungit autem, ct dicit, Filius autem manet in æternum. Ergo solus in domo sua erit Cbristus? nullus illi populus cohaerebit? Cui eritcaput, si non erit corpus? An forte totum boc Filius, caput et corpus? Non enim sine causa et terruit, et spem dedit : terruit, ne peccatum amaremus ; spem dedit, ne de peccati solutione diffideremus : Omnis, inquit, qui facit peccatum, servus eat peccati. Servus autem non manet in domo in æternum. Quae ergo nobis spes est, qui non sumus sine peccato? Audi spem tuam ; Filius manet in alternum. Si ergo vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Haec spes nostra est, fratres, ut a libero liberemur, et liberando servos nos faciat : servi enim eramus cupiditatis, liberali servi efficimur charitatis. Hoc et Apostolus dicit; Vos autem fratres in libertatem vocati estis ; tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per charitatem servite invicem (Galat. v, 13). Non ergo dicat christianus: Liber sum, in libertatem vocatus sum : servus eram, sed redemptus sum, et ipsa redemptione liber effectus sum , faciam quod volo y nemo me prohibeat a voluntate mea, si liber sum. Sed si ista voluntate peccatum facis, servus es peccati. Noli ergo libertate abuti ad libere peccandum, sed utere ad non peccan- dum. Erit enim voluntas tua libera, si fuerit pia. Eris libcr. si fucris servus; liber peccati, servus justitiæ : dicente Apostolo, Cum servi essetis peccati, liberi eratis justitiæ : nunc autem liberali a peccato, servi autem facti Deo., habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam (Rom. VI, 20,22). Hoc conemur, id agaunis. ^

9. Prima libertas est carere criminibus. Intendite, fratres mei, intenditc; ne forte possim perducere I vobis ad sensum et qualis modo sit, ct qualis futura sit ista libertas. Quemlibet valde justum discutias in bac vita , quamvis jam sit dignus justi vocabulo, non est tamen sine peccato : audi ipsum sanctum Joannem , cujus et hoc Evaugclium est, in Epistola sua dicentem , Si dixerimus , inquit , quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Solus hoc dicere potuit in mortuis liber, de solo dici potuit qui non noverat peccatum ; de solo dici potuit : etenim expertus est omnia se- emulum similitudinem sine peccato (Ilebr. IV, 45). Solus dicere potuit, Ecce veniet princeps mundi, et in me nihil inveniet. Quemcumque alium licet justum discusseris, non omnimodo est sine peccato. Nec qualis crat Job , cui Dominus tale testimonium perhibebat, ut diabolus invideret, et postularet tentandum, tentans supcraretur, ut ille probaretur (Job. I,II). Idco autem ille probatus est, non quia latcbat Deum coronandus, sed ut innote. ceret bominibus imitandus. Eliam ipse Job quid dicit ? Quis enim mundus ? Nec infans, cujus est unius diei vita super terram (Id. XIV, 4, sec. LXX). Sed plane multi jusli dicti sunt sine querela , quod iniclligitur sine crimine : nulla enim querela justa cst de his in rebus humanis, qui non habent crimen. Crimen autem est peccatum grave, accusatione eL damnatione dignissimum. Non ergo Deus quædam peccata damnat, quædam justificat et laudat : nulla laudat, odit omnia. Quomodo odit medicus angritudinem ægroti, et id agit curando ut ægritudo pellatur, ager levetur: sic Deus gratia sua hoc in nobis igit, ut peccatum consumatur, homo liberetur. Sed quando consumitur, inquies? Si minuitur, quare non consumitur? Minuitur autem in vita proficientium, quod in vita consumitur perfectorum.

10. Prima csl ergo libertas, carere criminibus. Ideo ct apostolus Paulus quando elegit ordinandos vel presbytcros vel diaconos, et quicumque ordinandus est ad præposituram Ecclesiæ, non ait, Si quis sine peccato est; hoc cnim si diceret, omnis homo reprobaretur, nullus ordinaretur : sed ait, Si quis sine crimine eat (I Tim.III, 10, et Tit. 1,6), sicuti est homicidium, adulterium, aliqua inmunditia fornicationis, furtum, fraus, sacrilegium, et cætera hujusmodi. Cum cœperit ea non habere homo (debet autem non habere omnis chrislianus homo), incipit caput erigere ad iibertatem : sed ista inchoata est, non perfecta libertas. Quare, inquitaliquis, non est perfecta libertas? Quia « video aliam legem in membris mcis , repugnantem lcgi mentis meæ : non enim quod voloago, ait, sed quod odi illud facio > (Galat. v, 17). Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum , et spiritus adversus carnem,ut non ea 'lux vultis illa faciatis. i Ex parte libertas, ex parte servitus: nondum tota, nondum pura, nondum plena libertas, quia nondum aeternitas. Habemus enim ex parte infirmitatem, ex parte accepimus libertatem. Quidquid peccatum est a nobis, antea deletum est in Baptismo. Numquid quia deleta est ; tota iniquitas, nulla remansit infirmitas ? Si non re- i mansisset, sine peccato hic viveremus. Quis autem I ' audeat hoc dicere nisi superbus, nisi misericordia liberatoris indignus, nisi qui seipsum vult decipere, et in quo veritas non est? Ergo ex eo quod remansit aliquid infirmitatis, audeo dicere, ex qua parte servimus Deo, liberi sumus : ex qua parte servimus legi peccati, adhuc servi sumus. Unde dicit Apostolus quod dicere coeperamus : Condelector legi Dei secundnm interiorem hominem. Ecce unde liberi , unde condelectamur tcgi Dei : libertas enim delectat. Nam quamdiu timore facis quod justum est, non Deus te delectat1. Quamdiu adhuc servus facis, te non deleetat : delectet te, et liber es. Noli timere poenam, Red ama justitiam. Nondum potes amare justitiam? time vel paenam, ut pervenias ad amandam justitiam.

ii. Ergo jam ille ex parte superiore liberuin se esse sentiebat, unde dicebat, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Delectat me lex, delectat ure quod jubet lex , delectat me ipsa justitia. Video autcm aliti legem in membris meis : hæc est quae remansit infirmitas : repugnantem legi mentis me æ , et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. Ex hac parte sentit captivitatem, ubi nun est impleta justitia : nam ubi condelectatur legi Dei, non caplivus, sed legis amicus est; et ideo liber, quod amicus. Quid ergo ex eo quod restat? Quid, nisi respiciamus ad illum qui dixit, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis ? Denique ct ipse qui loquebatur, ad Ilum respexit : « Infelix ego honio, quis me liberabit, inquit, de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Ergo si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. > Denique ita conclusit: « Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 19-25). pse ego, inquit : non enim duo sumus inter nos contrarii de diversis principiis venientes; sed ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati, quamdiu languor obluctatur saluti.

ii. Sed si carne servis legi peccati , fac quod ait ipse Apostulus : Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus, neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 12,13). Non ait, Non sit; sed, Son regnet. Quamdiu peccatum necesse est esse in membris tuis, saltem illi regnum auferatur, non Gat quod jubet. Surgit ira? noli dare irae linguam ad maledicendum; noH dare irae manum aut pedem ad feriendum. Non surgeret ira ista irrationabilis, nisi peccatum esset in membris : sed tolle illi regnum, non habeat arma undo contra te pugnet; discet etiam non surgere, cum arma cœperit non invenire. Non exhibeatis membra ' Unus c Mss. oniittii, reus. Forte legendum, nondum te delectat. Mox veteres axliecs Fossalensis ei car;ns.vi)-'n- sis j rosequuntur sic : Quamdiute nou delecta, adhuc iervus faas. vestra arma iniquitatis peccato; alioquin tuti captivi emis, et non crit dicere , Mente servio legi Dei. Mens enim 4i teneat arma, membra non moventur in ministerium furentis peccati Teneat arcem imperator interior, quia sub majore imperatore juvandus assis- tit ; frenet iram , coerccat concupiscentiam. Inest tamen quod freucLur, inest quod cocrceaLur, inest quod teneatur. Quid autem volebat ille justus mente ser- viens legi Dei, nisi ut omnino nonessetquodfrena- retur ?Et hoc debet conari omnisqui tendit ad perfectionem, ut et iim concupiscentia cui non dantur ad obediendum membra, quotidie in proficiente minuatur. Velle, inquit, adjacet mihi, perficere autem. bonum "on (Rom. VII), 18). Numquid dixit, Non mihi adjacet facere bonum? Si Unc dixisset, spes uulla esset. Non ait, Non milii adjacet facere, sed, Non mihi adjacet perfitere. Quae est enim perfectio boni, nisi consumptio et finis mali? Quæ est autem consumptio mali, nisi quod Lex dicit, Non concupisces (Exod. xx, 17) y Omnino non concupiscere perfectio boni est, quia consumptio mali est. Hoc dicebat ille, Perficere bonumnon mihi adjacet ; quia non poterat facere ut non concupisceret : faciebat tantum ut concupiscentiam refrenaret, ut concupiscentiæ non consentiret, et con- cupisceuLiæ membra ad satellitium non præberet. Perficere ergo, inquit, bonum non mihi adjacet : non posbum implere quod dictum csL, Non concupisces. Quid ergo opus est? Ut impleas, Postconcupiscentias tuasnon eas (Eccli, XVIII, 30). Hoc age interim quamdiu insunt. il- licitæ concupiscentiæ in carne tua, Post concupiscentias tuas non eas. Mane in servitute Dei, iu libertate Christi ; mente servi legi Dei tui. Noli te dare concupiscentiis tuis: sequendo cas, vires eis addis; dando eis vires quomodo vincis, quando contra te inimicos nutris viribus tuis?

13. Quæ i;itnr libertas plena atque perfecta in illo Domnino Jesu qni divit, Si vos Filius liberaverit , tunc bere liberi eritis ; quando plena et perfecta libertas erit? Quando nullæ inimicitiæ, quando «novissima inimica destructur mors. Oportet cnim corruptibile Loc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem : cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in viet riam . Ubi est, mors , contentio tua»(I Cor. xv, 26, 53, 54,55)?Quid est, Ubi est, mors, contentio tua ? Caro concupiscebat aduersus apiritum, et spiritus adversus carnelll, sed quando peccati caro vigebat. Ubi est, Mors, contentio tua? Jam vivemus, jam non moriemur, in illo qui pro nohis mortuus cst et resurrexit : fit gui vivunt,inquit, jum non sibi vivant, sed ei gui pro ipsis mortuus est et resurrexit (II Cor. v, 15), Precemur medicum saucii , portemur in stabulumcurandi. Ille est enim qui promittit s oni - tatem, qui miseratus cst in via semivivum a latronibus derelictum 1: infudit oleum ct vinum , curavit vulnera, levavit in jUIDclIluln, perduxit in stabulum stabulario commendavit Cut stabulario? Forte illi qui dicit, Pro Christo legatione fungimur (Ibid, 20). ł Mss.,miseratus esl in t'W semivico a lutronibusderelicto, Dedit eti un dUOS nummos, qni impenderentur saucio curando (Lm. X, 30 33) : forte ipsa sunt duo præcepta, in quibus tota Lex pendet et Prophetæ (Matth. XXII, 37-40). Ergo, fratres, et Ecdesia hoc tempore, in qua saucius sanatur, stabulum est viatoris : seJ ipsi Ecclesiæ sursum est hæreditas possessoris.