SERMO CCCXLVII (a) · 6 of 21
De timore Dei, i (b).
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
CAPUT PRIMUM. — 1. Timor Del in Scripturis quam crebro commendatus. Multa nobis, fratres, de Dei timore praecepta sunt, et quam sit utile timere Deum, innumerabiliter divina eloquia sonuerunt. Ex qua uberrima copia pauca me commemorantem, et ad ea, quantum pro temporis brevitate potuero, disserentem libenter advertite. Quis non sapientem se esse lætetur, aut si nondum est, esse desideret ? Sed quid dicit Scriptura? Initium sapientiae timor Domini (Psal. ex, 10). Quem non regnare delectet? Sed audiamus quid in Psalmo Spiritus moneat : Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram : servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore (Psat. u , 10, 11). Unde et Apostolus dicit : Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini (Philipp. y, 12). Legimus eliam scriptum , Concupisti sapientiam , serva justitiam, et Dominus prcebebit illam tibi. Multos euim reperimus negligentissimos justitiae, ct avidissimos sapientiæ. Hos docet Scriptura divina pervenire non posse ad id quod appetunt, nisi servando quod negligunt. Serva, inquit, justitiam, et praebebit illam tibi Dominus, quam concupisti sapientiam. Quis autem potest, nisi Deum timeat, servare justitiam? Dicit cnim alio loco , Nam qui sine timore est, non poterit justificari (Eccli, I, 16, 33, 28). Porro si Dominus non præbet sapientiam, nisi servanti jusliLjam, qui autum sine timore est, non poterit justificari : recurritur ad illam sententiam, Initium sapientiae timor Domini.
CAPUT II. — 2. (Jradus a timore ad sapientiam. Is aias etiam propheta cum septem illa notissima dona spiritualia commendaret, incipiens a sapientia pervenit ad timorem Dei, tanquam de sublimi descendens ad nos, ut nos doceret ascendere. lude ergo coepit, quo volumus pervenire; et illuc pervenit, unde debemus incipere. Requiescet in eo, inquit, Spiritus Dei, Spiritus sapientiæ et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiæ et pietatis, Spiritus timoris Domini ( Isai, XI, i, 3). Sicut ergo ille, non deficiendo, sed docendo a sapicntia usque ad timui em descendit; sic nos, non superbiendo, sed proficicndo a timore usque ad sapientiam oportet ascendere. Initium enim sapientiae timor Domini. Ipsa est enim convallis plorationis, de qua Psalmus dicit, Ascensione. in corde ejus disposuit in convalle plorationis. Per con - ' Emendatus pariter ad cs. cl. m. et ad Am. Er. Par. Lor. (a) Alias, de sanctis 17. (b) nunc a Beda vulgato citari monent Parisienses et 1.0- vanicnses Theologi; sed falso. Krrori occasionem praebuit fi-agmentum ex sermone 191, de Natali Domini 8, quod huic su>5u:uin ei at in editis Am. Na. ct Parisiensium. vallem quippe humilitas significatur. Quis est autem humilis, nisi timens Deum, et co timore conterens cor in lacrymis confessionis et pœnitentæ? Quia cor contritum et humiliatum Deus non spenit (Psal. L, 19). Sed non timeat ne in convalle remaneat. In ipso enim corde contrito et humiliato, quod Deus non spernit, ascensiones per quas in illum assurgamus, ipse disposuit. Nam ila Psalmus dicit: Ascensiones in corde ejus disposuit in convalle plorationis , in locum quem disposunt (Psal. LUXIII. 6, 7). Ubi fiunt ascensiones? In corde, inquit. Sed unde ascendendum est? Utique a convalle plorationis. Et quo ascendendum est? In locum, inquit, quem disposuit. Quis iste est locus , nisi quiitis et pacis? Ibi euim est illa clara, et qua: nunquam marcescit sapientia. Unde ad nos exercitandos quibusdam doctrinæ gradibus descendit Isaias a sapientia usque ad timorem, a loco scilicet sempiternæ pacis usque ad convallem temporalis plorationis : ut nos in confessione pœnitentiæ dolendo, gemendo, flendo , non remaneamus in dolore et gemitu ct fictu ; sed ascendentes ab ista convalle in montem spiritualem, ubi civitas sancta Jerusalem mater nostra aterna fundala est, imperturbabili lætitia perfruamur. Ergo ille cum præposuisset sapientiam, lumen scilicet mentis indeficiens, adjunxit intellectum : tanquam quærentibus unde ad sapientiam veniretur, responderet, Ab intellectu; unde ad intellectum , A consilio; unde ad consilium, A fortitudine; unde ad fortitudinem, A scienlia; unde ad scientiam, A pietate; undc ad pietatem, A timore. Ergo ad sapientiam a timore; quia initium sapientiœ timor Domini, A convalle plorationis usque ad montem pacis.
CAPUT III.— 3. Gradus ex Isaia septem comparanturadocto beatitudines Evangelii.— Beali enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum (Matth. v, 5). Ipsi sunt in cenvalle humiles, ipsi in tremore,cor contritum et humiliatum sarrificant Deo: unde ascendunt ad pietatem, ul non resistant volunlati ejus, sive in sermonibus ejus, ubi non capiunt sensum ejus; sive in ordinc ipso ei gubernatione creaturae, cum pleraque aliter accidunt, quam privata hominis voluntas exposcit : ibi quippe dicendum est, Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Id. XXVI, 39). Beati enim mansueti, quoniam ipsi hæreditate possidebunt terram (Id. v, £ ) : non terr.m morientium, sed terram de qua dictum est, Spes mea es tu, portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6). Ab ista quippe pietate merebuntur scientiægradum, ut noverint non sohun mala præteritorum peccatorum suorum, de quibus in primo gradu poe. itentiæ dolore fleverunt, sed eliam in quo malo sint hujus mortali- talis ct peregrinationis a Domino, etiam cum felicitas sæcularis arridet. Nam ideo scriptum est, Qui apponit scientiam, apponit et dolorem (Eccle. i, 18). Beati enim lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. Inde assurgunt ad forlitudincm, ut mundus cis crucifigatur, ct ipsi mundo, ut in hujus vitæ perversitate et abundantia iniquitatis charitas non refrigescat; sed toleretur fames sitisque justitiæ, donce ad ejus saturita tem veniatur in illa immortalitate sanctorum , et societate Angelorum. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam , quoniam ipsi saturabuntur ( Matth. v, 5 , 6). Verumtamen propter inquietudinem tentationum, et qnuod dictum est, Vœ mundo ab scandiatis (Id. XVIII, 7); si qua forte delicta minutatim furtimque subrepunt, quibus humana prxoccupatur infirmitas, consilium deesse non debet. Neque euim tantum potest in ista mortali vita ille fortitudinis gradus, ut qui cum astutissimo adversario continua certatione confligit . non aliquando feriatur : maxime per tentationes lingu;c, ubi si dixerit quis fratri suo , Fatue; reus erit. gehennœ ignis. (Id. v, 22). Quod est ergo consilium, nisi quod Dominus dicit, Dimittite , et dimittetur vobis. (Luc. v!, 37)? Et ideo sicut in gradibus qnos per Isaiam discimus, quintum est consilium ; sic in Evangelio in illis beatitudinis laudibus quinto loco ponitur, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Sextus est apud Isaiam intellectus : ubi ab omni falsitate carnalis vanitatis corda mundantur, ut pura intentio dirigatur in linem. Propterea sexto loco eliam Domninus dixit, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 7 , 8). Cum vcro ad finem perventum fuerit, jam consislilur, jam requiescitur, jam sccura pace triumphatur. Et quis finis, nisi Dens Christus? Finis enim legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. x, 4). Et sapiemia Dei quis, nisi Christus? Et filius Dei quis, nisi Christus? In il!o ergo sapientes, et in illo filii Dei fiunt, quicumque fiunt : et hæc est pax plena atque perpetua. Idco cum apud Isaiam sit septima sapientia sursum versus ascendentibus, unde cœpit ipse ad nos docendo descendere; septimo etiam loco Dominus qui nos crigit, posuit, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Uas igitur promissiones habentes, et his gradibus tendentes ad- Dominum, omnia mundi hujus aspera ei dura toleremus, nec nos ejus frangat sævitia, qua victa in æterna pacc gaudebimus. Ad hoc nos cnim jam demonstrato fine cohortatur octava sententia, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cœlorum (Matth. v, 9, 10).