CAPUT PRIMUM. — i. Christus in Scripturis dictus tribus modis. Dominus noster Jesus Christus , fratres, quantum animadvertere potuimus pnginas sanctas, tribus modis intelligitur et nominatur , quando praedicatur, sive per Legem et Prophetas, sive per Epistolas apostolicas, sive per fidem rerum gestarum , quas in Evangelio cognoscimus. Primus modus est, secundum Deum et divinitatem illam Patri coæqualem atque coæternam ante assumptionem carnis. Alter modus est, cum assumpta carne jam idem Deus qui homo, et idem homo qui Deus, secundum quamdam suæ excellentiae proprietatem , qua non caeteris coæquatur hominibus, sed est mediator et caput Ecclesiæ, esse legitur et intelligitur. Tertius modus est quodam modo totus Christus, in plenitudine Ecclesiae, id est, caput et corpus, secundum plenitudinem perfecti cujusdam viri , in quo viro singuli membra sumus. Quod credentibus praedicatur, et prudentibus agnoscibile offertur. Non omnia testimonia Scripturarum tam multa angusto tempore sive recolere sive explicare possumus , quibus omnia tria ista genera probemus : sed tamen non omnia possumus improbata relinquere, ut quibusdam commemoratis testimoniis, caetera quae commemorare non sinimur propter angustias temporis, per vos ipsos jam observare In Scripturis et invenire possitis.
CAPUT II. — 2. Primus nodus quo Christus prædisatur ut Deus. Verbi similitudo. Ad primum ergo modum insinuandi Domini nostri Jesu Christi Salvatoris, unici Filii Dei, per quem facta sunt omnia , pertinet illud quod nobilissimum et praeclarissimum est iv Evangelio secundum Joannem : In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum : omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum eat nihiL Quod factum at, in illu vita erat ; et vita erat lux hominum, et lux It. tenebris lucet % et tenebræ eam non comprehenderunt ' Emendatos est ad duos cI. ad cs. r. v. et ad Am. Er. Par. Lov. (a) eas, de Tempore 40. (b) citant saepe Beda et Florus in rauli Epistolas. (JQan. I, i-5). Miranda et stupenda verba hæc, et priusquam intelligantur, amplectenda sunt. Si cibus apponeretur ori vestro, partem cibi alius illam acci. peret, alius istam : ad omnes tamen perveniret unus cibus; sed non ad omnes totus cibus. Sic quasi qnidam cibus et potus verborum nunc apponitur auribus vestris; et tamen totum ad omnes pervenit. An forte cum loquor, alias sibi tollit unam syllabam, alius alteram ? aut alius unum verbum , alius alterum verbum? Si ita est, tot verba dicturus sum, quot homines video, ut ad omnes perveniant vel verba singula. Et facite quidem plura dico, quam hic sunt homines : sed omnia ad omnes perveniunt. Verbum ergo hominis non dividitur per syllabas, ut omnes audiant; et Verbum Dei per frusta conciditur, ut ubique sit? Numquid hæc, fratres, sonautia atque transeuntia verba illi incommutabiliter permanenti Verbo ulla ex parte comparanda arbitramur? aut ego quia haec dixi, comparavi? Sed quoquo modo insinuare vobis volui , ut Deus quod exhibet in corporalibus rebus, valeat vobis ad credenda ea, quae nondum videtis de spiritualibus verbis. Sed jam ad meliora transeamus. Nam verba sonant, et abeunt. De spiritualibus cogitationibus (a) justitiam cogitate. Cogitans justitiam constitutus in istis partibus occidentalibus % cogitans justitiam constitutus in oriente, unde fit ut ille totam justitiam cogitet, et ille totam ? et ille lolam videat, et ille totam? Nam qui videt justitiam, secundum quam gerat aliquid, ipse juste gerit. Videt intus, agit foris. Unde videt intus, si. nihil sibi præsto est? Quia ipso in parte positus est, ad eamdem partem non perveniet alterius cogitatio? Cum autem idem videas mente tu hic positus, quod videt ille tam longe positus, et totum tibi luceat, totum illi videatur; quia ea quæ die vina et incorporea sunt, ubique sunt tota; crede Verbum totum in Patre, totum in utero. Credeenim hoc de Verbo Dei, qui est Deus apud Deum.
CAPUT III. — 3. Alius modus quo Christus commendatur ut Deus et homo. Sed audi jam aliam insinuationem, alium modum insinuandi Christum, quem Scriptura praedicat. Ea enim quæ dixi, dicta suut (a) isthaec verba : De spirUualibus cogitationibus, vktentur superesse. PATROL. XXXIX. kV ante assumptam carnem. Nunc autem nodi illud quod modo praedicat Scriptura : Verbum, inquit, caro factumest, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Nam qui dixerat, In principio erat Verbum, ei Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum : omnia per ipsum facta sunt, et sine ipto factum est nihil; frustra nobis divinitAtem Verbi prædicaret, si Verbi humanitatem taceret. Ut enim itlud videam, hie mccum agitur; ut purget ad illud contemplandum, infirmitati meae ipse subvenit. Suscipiendo de natura humana ipsam naturam humanam , factus est homo. Venit cum jumento carnis ad eum qui jacebat in via vulneratus (Luc. x , 50-3i), ut parvam fidem nostram incarnationis suae sacramento informaret 1 atque nutriret, faceretque serenum intellectum ad videndum quod nunquam amisit per id quod suscepit. Esse enim cœpit homo, esse non destitit Deus. Ergo hæc est prædicatio Domini nostri Jcsu Christi secundum quod mediator est, secundum quod caput est Ecclesiae; quod Deus homo est, et homo Deus est, cum dicat Joannes : Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
4. Christus utroquc modo commendatus ab Apostolo. Audite jam utrumque in illo notissimo capitulo apostoli Pauli : Qui cum in forma Dei esset, inquit, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo. Hoc est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quomodo Apostolus dixit, Non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo, si non est nequa. lis Deo ? Si autem Pater Deus, ille non Deus, quomodo æquatis? Ubi ergo ille ait, Deus erat Verbum; ibi iste, NOli rapinam arbitratus est esse æqualis neo. Et ubi ile, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; ibi iste, Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. n, 6, 7). Auendite : per hoc ergo quod hoino factus est, per hoc quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; per hoc semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Quid enim exinanivit? Non ut amitteret divinitatem, sed ut inducret humanitatem, apparens hominibus quod non crat, antequam homo esset. Sic apparendo se exinanivit, id ea, reservans I dignitatem majestatis, et offerens carnem indumentum humanitatis. Per id ergo quod semetipsum exinanivit formam servi accipiens (non formam Dei accipiens. De forma Dei cum diceret, non dixit, accepit; sed , Cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo : ad formam autem servi ubi ventum est, Formam, inqnit, servi accipiens) : per hoc ergo mediator ct caput est Ecclesiae, per qucm reconciliamur Deo , per sacramentum humilitatis 3 et passionis et resurrectionis et ascensionis et judicii futati, ut duo ilia futura audiantur, cum semel locutus sit Deus. Ubi duo audiuntur? Ubi reddit unicuique secundum opcra sua (Matth. xvi, 27).