Skip to content
The Sermons

SERMO CCCXLI* (a) · 1 of 21

Di eo quod Christus tribus modis in Scripturi. intelligitur; contra Arianos habitus (b).

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

CAPUT PRIMUM. — i. Christus in Scripturis dictus tribus modis. Dominus noster Jesus Christus , fratres, quantum animadvertere potuimus pnginas sanctas, tribus modis intelligitur et nominatur , quando praedicatur, sive per Legem et Prophetas, sive per Epistolas apostolicas, sive per fidem rerum gestarum , quas in Evangelio cognoscimus. Primus modus est, secundum Deum et divinitatem illam Patri coæqualem atque coæternam ante assumptionem carnis. Alter modus est, cum assumpta carne jam idem Deus qui homo, et idem homo qui Deus, secundum quamdam suæ excellentiae proprietatem , qua non caeteris coæquatur hominibus, sed est mediator et caput Ecclesiæ, esse legitur et intelligitur. Tertius modus est quodam modo totus Christus, in plenitudine Ecclesiae, id est, caput et corpus, secundum plenitudinem perfecti cujusdam viri , in quo viro singuli membra sumus. Quod credentibus praedicatur, et prudentibus agnoscibile offertur. Non omnia testimonia Scripturarum tam multa angusto tempore sive recolere sive explicare possumus , quibus omnia tria ista genera probemus : sed tamen non omnia possumus improbata relinquere, ut quibusdam commemoratis testimoniis, caetera quae commemorare non sinimur propter angustias temporis, per vos ipsos jam observare In Scripturis et invenire possitis.

CAPUT II. — 2. Primus nodus quo Christus prædisatur ut Deus. Verbi similitudo. Ad primum ergo modum insinuandi Domini nostri Jesu Christi Salvatoris, unici Filii Dei, per quem facta sunt omnia , pertinet illud quod nobilissimum et praeclarissimum est iv Evangelio secundum Joannem : In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum : omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum eat nihiL Quod factum at, in illu vita erat ; et vita erat lux hominum, et lux It. tenebris lucet % et tenebræ eam non comprehenderunt ' Emendatos est ad duos cI. ad cs. r. v. et ad Am. Er. Par. Lov. (a) eas, de Tempore 40. (b) citant saepe Beda et Florus in rauli Epistolas. (JQan. I, i-5). Miranda et stupenda verba hæc, et priusquam intelligantur, amplectenda sunt. Si cibus apponeretur ori vestro, partem cibi alius illam acci. peret, alius istam : ad omnes tamen perveniret unus cibus; sed non ad omnes totus cibus. Sic quasi qnidam cibus et potus verborum nunc apponitur auribus vestris; et tamen totum ad omnes pervenit. An forte cum loquor, alias sibi tollit unam syllabam, alius alteram ? aut alius unum verbum , alius alterum verbum? Si ita est, tot verba dicturus sum, quot homines video, ut ad omnes perveniant vel verba singula. Et facite quidem plura dico, quam hic sunt homines : sed omnia ad omnes perveniunt. Verbum ergo hominis non dividitur per syllabas, ut omnes audiant; et Verbum Dei per frusta conciditur, ut ubique sit? Numquid hæc, fratres, sonautia atque transeuntia verba illi incommutabiliter permanenti Verbo ulla ex parte comparanda arbitramur? aut ego quia haec dixi, comparavi? Sed quoquo modo insinuare vobis volui , ut Deus quod exhibet in corporalibus rebus, valeat vobis ad credenda ea, quae nondum videtis de spiritualibus verbis. Sed jam ad meliora transeamus. Nam verba sonant, et abeunt. De spiritualibus cogitationibus (a) justitiam cogitate. Cogitans justitiam constitutus in istis partibus occidentalibus % cogitans justitiam constitutus in oriente, unde fit ut ille totam justitiam cogitet, et ille totam ? et ille lolam videat, et ille totam? Nam qui videt justitiam, secundum quam gerat aliquid, ipse juste gerit. Videt intus, agit foris. Unde videt intus, si. nihil sibi præsto est? Quia ipso in parte positus est, ad eamdem partem non perveniet alterius cogitatio? Cum autem idem videas mente tu hic positus, quod videt ille tam longe positus, et totum tibi luceat, totum illi videatur; quia ea quæ die vina et incorporea sunt, ubique sunt tota; crede Verbum totum in Patre, totum in utero. Credeenim hoc de Verbo Dei, qui est Deus apud Deum.

CAPUT III. — 3. Alius modus quo Christus commendatur ut Deus et homo. Sed audi jam aliam insinuationem, alium modum insinuandi Christum, quem Scriptura praedicat. Ea enim quæ dixi, dicta suut (a) isthaec verba : De spirUualibus cogitationibus, vktentur superesse. PATROL. XXXIX. kV ante assumptam carnem. Nunc autem nodi illud quod modo praedicat Scriptura : Verbum, inquit, caro factumest, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Nam qui dixerat, In principio erat Verbum, ei Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum : omnia per ipsum facta sunt, et sine ipto factum est nihil; frustra nobis divinitAtem Verbi prædicaret, si Verbi humanitatem taceret. Ut enim itlud videam, hie mccum agitur; ut purget ad illud contemplandum, infirmitati meae ipse subvenit. Suscipiendo de natura humana ipsam naturam humanam , factus est homo. Venit cum jumento carnis ad eum qui jacebat in via vulneratus (Luc. x , 50-3i), ut parvam fidem nostram incarnationis suae sacramento informaret 1 atque nutriret, faceretque serenum intellectum ad videndum quod nunquam amisit per id quod suscepit. Esse enim cœpit homo, esse non destitit Deus. Ergo hæc est prædicatio Domini nostri Jcsu Christi secundum quod mediator est, secundum quod caput est Ecclesiae; quod Deus homo est, et homo Deus est, cum dicat Joannes : Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.

4. Christus utroquc modo commendatus ab Apostolo. Audite jam utrumque in illo notissimo capitulo apostoli Pauli : Qui cum in forma Dei esset, inquit, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo. Hoc est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quomodo Apostolus dixit, Non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo, si non est nequa. lis Deo ? Si autem Pater Deus, ille non Deus, quomodo æquatis? Ubi ergo ille ait, Deus erat Verbum; ibi iste, NOli rapinam arbitratus est esse æqualis neo. Et ubi ile, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; ibi iste, Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. n, 6, 7). Auendite : per hoc ergo quod hoino factus est, per hoc quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; per hoc semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Quid enim exinanivit? Non ut amitteret divinitatem, sed ut inducret humanitatem, apparens hominibus quod non crat, antequam homo esset. Sic apparendo se exinanivit, id ea, reservans I dignitatem majestatis, et offerens carnem indumentum humanitatis. Per id ergo quod semetipsum exinanivit formam servi accipiens (non formam Dei accipiens. De forma Dei cum diceret, non dixit, accepit; sed , Cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo : ad formam autem servi ubi ventum est, Formam, inqnit, servi accipiens) : per hoc ergo mediator ct caput est Ecclesiae, per qucm reconciliamur Deo , per sacramentum humilitatis 3 et passionis et resurrectionis et ascensionis et judicii futati, ut duo ilia futura audiantur, cum semel locutus sit Deus. Ubi duo audiuntur? Ubi reddit unicuique secundum opcra sua (Matth. xvi, 27).

CAPUT IV. — 5. Caveri jubet ab Arianorum hærest. Virginitas mentis integritas fidei. Serpens pollicita- I Quidam libri, firmaret. * sic MSII. At editi, reserans. 3 Niimtilli oodices, hiananitatis. tione scientiæ seducens. Hoc ergo tenentes, nolite quæstiones mirari hominum, quæ serpunt sicut caucer, quemadmodum dixit Apostolus (II Tim. II, 17) : sed custodite aures vestras, et virginitatem mentis vestræ, tanquam desponsati ab amico sponsi uni viro Tirginem castam cxhihcre Christo. Virginitas enim vestra in mente. Virginitas corporis in paucis Eccle- Sioc : virginitas mentis in omnibus fidelibus esse debet. Hanc virginita!em vult serpens corrumpere, de quo idem apostolus dicit : Desponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Et timeo, ne sicut Euam astutia sua serpens decepit; sic quoque et vestri sensus corrumpantur, et excidant a castitate quæ est in Christo Jesu (II Cor. XI, 2, 3). Vestri inquit, sensus, id est, vestrae mentes. Nam hoc magis proprium est. Sensus enim intelliguntur et hujus corporis, videndi, audiendi, odorandi, gustandi, tangendi. Mentes nostras timuit corrumpi Apostolus, ubi cst fidei virginitas. Modo perne, anima1, virginitatem tuam serva, fecundanda postea in amplexu sponsi tui. Sepite ergo, ut scriptum est, aures vestras spinis (Eccli. XTVIII, 28). Turbavit fratres infirmos Ecclesiæ quæstio Arianorum : sed in Domini misericordia superavit catholica fides. Non enim deseruit ille Ecclesiam suam; et si ad tempus turbavit eam, ob hoc turbavit, ut semper supplicaret ei, a quo in solida petra confirmaretur. Et adhuc mussilat serpens, et non tacet. Quærit pollicitatione quadam scientiæ dejicere de paradiso Ecclesiæ , quem non permiltat redire ad illum paradisum, uride primus homo dejectus est.

CAPUT V. — 6. Id nunc agit in Ecclesia, qnod olim in pnradiso. Contra Arianos, quomodo Pater Filio major. Filium Patri esse æqualem in forma Dei, minorem in forma servi. Intendite, fratres. Quod gestum est in illo paradiso, hoc geritur in Ecclesia. Nemo nos scducat ab isto paradiso. Sufficiat quod illinc lapsi sumus, vel experti corrigamur. Ipse est serpens, qui semper suggerit iniquitatem et impietatem. Ipse aliquando promittit impunitatem, quemadmodum et ibi promisit, dicens : Numquid morte moriemini (Gen. III, 4)? Ipse talia suggerit, ut modo male vivant Christiani. Numquid omnes, inquit perditurus est Deus? numquid omnes damnaturas est Deus? Ille dicit, Damnabo : ignoscam eis qui se mutaverint; mutent facta sua, muto minas meas. Ipse est ergo qui murmurat, et mussitat , et dicit : Ecce ubi scriptum est, Pater major me eat ( Joan. xiv, 28) ; et tu dicis æqualem Patri? Accipio quod dicis : sed utrumque accipio, quia utrumque lcgo. Quare tu unum accipis, et unum non vis? Nam mecum utrumque legisti. Ecce Pater major me est ; accipio , non a te, sed ab Evangelio: et tu esse Filium æqualem Ico Patri, accipe ab Apostolo. Conjunge utrumque, utrumque concordet: quia qui locutus est per Joannem in Evangelio, ipse locutus est per Paulum in Epistola. Non potest tpse secum discordare : sed tu concordiam Scripturarum non vis intelligere, cum amas ipse litigare. Sed ex Evangelio, inquit, probo : Pater major me cst. Et ego ex Evange- I Florul et cisterciensis liber : Modo crgo amma. lio probo: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 50). Quomodo utrumque verum cst? Quomodo nos docet Apostolus, Ego et Pater unum sumus? Qui cum in forma Dei esset , non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo. Audi, Pater major me est : sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Ecce ego ostendo quare major est : tu ostende in quo æqualis non est. Utrumque enim legimus. Minor est Patre, in quantum filius hominis est : aequalis Patri, in quantum Filius Dei; quia Dcus erat Verbum. Mediator, Deus et homo : Deus aequalis Patri, homo minor Palrc. Est ergo ct aequalis et minor : æqualis in forma Dei, minor in forma servi. Tu ergo dic, unde xqualis et minor? Numquid alia parte æqualis, et alia parte minor? Ecce excepta susceptione carnis, ostende mihi æqualem et minorem. Unde demonstraturus es, volo videre.

CAPUT VI. — 7. Filius Dei ante incarnationem nullo modo minor Patre. Attendite impietatem stolidam carnem sapere, quomodo scriptum est: Sapere secundum carnem, mors eit (Rom. VIII, 6). Hic siste. Sequestro adhuc, et nondum loquor de incarnatione Domini nostri Jesu Christi unici Filii Dei : sed tanquam nondum factum sit quod jam factum est, attendo tecum, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. Attendo tecuin , Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aqualis Deo. Ibi mihi ostende et majorem ct minorem. Quid dicturus es? Divisurus es Dcum per qualitates, id cst, per quasdam aficctioncs corporales vel animalcs, in quibus aliud atque aliud esse scutimus? Naturaliter dicere quidem possum : scd utrum sic ct vos intelligatis, Deus vidcrit. Ergo, ut diccre coeperam, ante susceptionem carnis, antequam Verbum caro fieret et habitarct in nobis , ostende minorem, ostende æqualem. Numquid aliud ct aliud Deus, nt ex alia parte sit minor illo Filius, et ex alia parte illi æqualis ? Veluti si dicamus, Corpora sunt quædam; potes mihi dicere, Æquale est in longitudine, sed minus est in robore. Plerumque enim duo corpora talia occurrunt, ut statura longitudinis aequalia sint, robore autem unum sit minus, alterum majus. Ergo talia quasi corpora cogitaturi sumus Deum et Filium ejus? cogitaturi sumus cum qui tolus in Maria fuit, totus apud Patrem, totus in carne, totus super Angelos? Avertat Deus istas cogitationes a cordibus Christianorum. Item forte ita cogitabis, ut dicas : Et robore et longitudine aequales, sed colore dispares suut. Ubi color, nisi in corporalibus? Ibi autem lux sapientiae. Ostende mihi colorem justitiæ. Si ista co. lorem non habent, tu illa de Deo non diceres, si pudoris colorem haberes.

8. Filium non posse dici alia ratione æqualem, alia minorem. In Dco non aliud potestas, aliud prudentia et cæteræ virlulcs. Quid ergo dicturus es? Potestate æquales sunt, sed minor Filius prudenlia? Injustus est Deus. si minori prudentiæ potestatem dedit æqualem. Si prudentia æquales sunt, sed minor est Filius potestate, invidus est Deus, qui æquali prudentiæ potestatem dedit minorem. In Deo autem omne qvod dicitur, idipsum est. Neque enim in Deo aliud potestas et aliud prudentia, aliud fortitudo et aliud justitia aut aliud castitas. Quidquid horum de Deo dicis, neque aliud et aliud intelligitur, et nibil digne dicitur: quia hæc animarum sunt, quas illa lux perfundit quodam modo, et pro suis qualitatibus afficit; quomodo cum oritur corporibus lux ista visibilis. Si auferatur, unus est corporibus omnibus color; qui potius dicendus cst nullus color. Cum autem illata illustraverit corpora, quamvis ipsa unius modi sit, pro diversis tamen corporum qualitatibus diverso eos nitore aspergit. Ergo animarum sunt istas affectiones, quæ bene sunt affectai ab illa luce quæ non afficitur, et formata ab illa quæ non formatur.

CAPUT VIJ.- 9. Justitia ,et similia de Deo dicuntur non proprie, sed quia nihil dici potest melius. Tamen ista de Dco dicimus , fratres, quia non invenimus melius quod dicamus. Dico justum Deum; qnia in verbis humanis nihil mclius invenio : nam est ille uttra justitiam. Dicitur in Scripturis, Justus Dominus, et justitias dilexit (Psal. x, 8). Sed ibi dicitur et poenitere Deum (Gen. VI, 7), ibi dicilur et nescire Deus (Id. XVIII, 21). Quis non exhorrcat? Nescit Deus, poenitet Deum? Ideo tamen et ad ista verba salubriter Scriptura descendit, quæ tu exhorres. ne illa quae magna putas , digne dicta arbitreris. Atque ita si quæras, Quid ergo de Deo digne dicitur? aliquis fortasse tibi respondeat et dicat, quia justus est. Alius autem isto mclius intelligens, etiam hoq verbum dicat supcrari ab illius excellentia , et indigne de illo etiam hoc dici, quamvis congruenter secundum laumanam capacitatem dicatur : ut cum Hie de Scripturis probare voluerit, quia scriptum est, Justus Dominus; recte illi respondeatur, in eisdem Scripturis positum esse, quia pœnitet Deum : ut quomodo istud non accipit secundum consuetudinem loquentium, sicut solent homines poenitere; sic et illud quod dicitur justus, supereminentiæ ipsius non competere intelligat: quamvis hoc Scriptura bene posuerit, ut per qualiacumque verba gradatim animus ad id quod dici non potest perducatur. Justum quidem Deum dicis : sed intellige aliquid ultra justitiam quam soles et de homine cogitarc. Sed Scripturæ justum dixerunt: propterea et poenitentem dixerunt et nescientem, quod jam non vis dicere. Quomodo ergo illa quæ jam exhorres, intelligis propter infirmitatem tuam dicta ; sic et ista quæ magnipendis, pro aliqua firmitate1 validiore dicta sunt. Qui autem et ista transcenderit, et de Deo, quantum homini conceditur, digne cogitare coeperit, inveniet silentium ineffabili cordis voce laudandum.

CAPUT VIII. — 10. Filium Dei non posse dia ex alia parte æqualem, ex alia inæqualem. Ergo, fratres, quia hoc est in Domino virtus quod justitia (quidquid de illo dixeris, hoc idem dicis, cum tamen nihil digne dicas), non potes dicere æqualem esse Patri Filium per justitiam et non esse xqoalcm per virtutem, aut 1 Colbertinus Ms infirmitate. : æqualem per virtulem et non aequalem per scientiam : quia si ex una re aliqua æqualis est, cx omni re æqualis est; quia omnia quæ ibi dicis, idem sunt, et idem valent. Sufficit ergo, quia dicere non potes quomodo sit inæqualis I Filius Patri , nisi dederis diversitates quasdam in substantia Dei. Quas cum dederis, foras te millit veritas , nec accedis ad illud sanctuarium Dei, ubi sincerissime videtur. Cum autem non passis æqualem dicere ex alia parte ct ex alia inæqualem, quia non sunt in Dco partes; non possis dicere ex alia cum esse æqualem , ex alia minorem, quia non sunt in Deo qualilates; sccundum Deum non potes dicere aequalem, nisi omni modo aequalem : uude ergo potes dicere minorem, nisi quia formam servi accepit? Itaque, fratres, semper hæc advertite. Si in Scripturis regulam quamdam acceperitis, omnia vobis lux ipsa monstrabit. Sicubi iuvcneritis , secundum quod dictum est, æqualem Filium Patri, secundum divinitatcm accipite. Seeundum forinam vero servi assumptam, minorem accipite : secundum quod dictum est, Ego sum qui sum ; et secundum quod dictum cst, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 44, i 5, 16) : sic tenebitis , et quod in ejus natura est, et quod in ejus misericordia. Arbitror salis esse dictum de illo etiam modo , quo Dominus noster Jesus Christus Salvator noster caput Ecclesiæ mediator factus, per quem reconciliamur Deo, Deus et homo insinuatur in Scripluris.

CAPUT IX. — ii. Christus tertio modo intelligitur caput et corpus. Tertius modus est, quomodo totus Christus secundum Ecclesiam, id est, caput et corpus prædicetur. Etenim caput et corpus unus est Christus : non quia sine corpore non ost integer, sed quia et nobiscum integer esse dignatus est, qui et sine nobis semper est integer, non solum in eo quod Verbum est unigenitus Filius æqualis Patri, sed ct in ipso homine quem suscepit, et cum quo simul Deus et homo est. Verumtamen, fratres, quomodo corpus ejus nos sumus, et nobiscum unus Christus 2 ? Ubi invenimus hoc, quia unus Christus est caput et corpus, id cst, corpus cum capite suo? Sponsa cum sponso suo quasi singulariter loquitur apud Isaiam : certe unus idemque loquilur; et videte quid ait : Velut sponso alligavit mihi mitram, et velut sponsam induit me ornamento (Isui. LXI, 10). Ut sponsus et sponsa : cumdem ' dicit sponsum secundum caput, sponsam secundum corpus. Duo videntur, et unus est. Alioquin quomodo membra Christi sumus? Apostolo apertissime dicente, Vos estis corpus Christi et membra (I Cor. XII, 27). Membra Christi et corpus sumusomnes simul; non qui hoc loco tantum sumus, sed et per universam terram; nec qui tantum hoc tempore , sed quid dicam ? Ex Abel justo usque in 1 plures Mas., cequaUs. Forte legendum, æqualis et viwqualis. ' Regius liber et Florus. quomodo corpus ejus nos, si non et nobiscum unus christus f . Editi, ciun dicti. At Regius Ms., cum*Jbmis, ctmim* finem siculi quamdiu generant ct generantur homines, quisquisjuslorum per hanc vitam transitum facit, quidquid nunc, id est, non in hoc loco, sed in hac vita, quidquid post nascentium futurum est, totum hoc unum corpus Christi : singuli autcm membra Christi. Si ergo omnes corpus, singuli membra ; est utique caput cujus hoc sit corpus. Et ipse est, inquit, caput corporis Ecclesiae, primogenitus, ipse primatum tenens (Coloss. I, 48). Et quia de illo ait etiam, quoi semper caput omnis principatus et potestatis sit (Id. II. 40), adjungitur ista Ecclesia, quae nunc peregrina est, illi cœlesti Ecclesiæ, ubi Angelos cives habemus; cui æqua'es nos futuros post resurrectionem corporum impudenter nobis arrogaremus, nisi Veritas promisisset, dicens : Erunt æquales Angelis Dei (Luc. xx , 56); et fit una Ecclesia, civitas Regis magni.

CAPUT X. — 12. Christus in Scripturis MMMtiatus tribus modis. Christus et Ecclesia unus Christut. Sic ergo aliquando in Scripturis insinuatur Christus , ut intelligas Verbum aequale Patri. Sic aliquando , ut intelligas mediatorem; cum Verbum caro factum eat, ut habitaret in nobis (Joan. i, 44): cum nic unigenitus per quem facta sunt omnia, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam serva accipiens, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6-8). Sic autem aliquando, ut intelligas caput et corpus, exponento ipso Apostolo apertissimc quod dictum cst de viro ct uxore in Gencsi, Erunt, inquit, duo in carne una. Videte ipsum exponentem, ut non conjecturis nostris aliquid ausi dicere videamur. Erunt enim, inquit, duo in carne una : et addidit , Sacramentum hoc magnum est. Et ne adhuc putaret quisquam in viro esse et uxore secundum naturalem utriusque sexus copulationem corporalemque mixturam : Ego autem dico, inquit, in Christo et Ecclesia (Gen. II, 24; Ephes. v , 31, 52). Secundum hoc ergo quod in Christo et Ecclesia accipitur quod dictum est, Erunt duo in carne una : non jum duo, sed una curo est (Matth. xix, 5,6). Et quomodo sponsus et sponsa, sic caput et corpus : quia caput mulieris vir. Sive ergo dicam caput el corpus , sive dicam sponsus et sponsa; unum intelligite. Ideoque idem apostolus, cum esset adhuc Saulus, audivit : Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? quoniam corpus capiti adjungitur. Et cum jam Christi prædicator paterctur ab aliis, quæ persecutor ipse fecerat, Ut suppleam, inquit, quæ desunt pressurarum Christi in carne mea (Coloss. I, 24) : ad pressuras Christi ostendens pertinere quod paticbatur. Quod non potest intelligi secundum caput, quod jam in cœlo nihil tale patitur; sed secundum corpus, id est, Ecclesiam: quod corpus cnm suo capite, unus CHristus est.

CAPUT XI. — 13. Sponsa Christi agat at sil sine macula et ruga. Exhibete ergo vos dignum corpus tali capite, dignam sponsam tali sponso. Non potest habere caput illud, nisi condignum corpus; nec ille vir tantus, nisi condignam ducit uxorem. Ut exhiberet sibi, inquit, gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut :liquid cjusmodi (Ephes. v, 27). Hæc est sponsa Christi , non habens maculam aut ru- 1 gam (a). Non vis babere maculam? Fac quod scriptum est; Lavamini, mundi estate, auferte nequilias de cordibus vestris (lsai. I, i6). Non vis habere rugam ? Extendere in crucem. Non enim tantum opus est ut laveris, sed etiam ut extendaris, ut sis sine macula aut ruga. Per lavacrum enim auferuntur peccata : per extensionem fit desiderium fuluri sæculi, propter quod Christus crucifixus est. Audi ipsum Paulum lotum : Non, inquit, ex operibus justitiæ quæ nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis (Tit. In, 5). Audi cumdem extensum : Ea, inquit, quæ retro sunt oblitus, in ea quæ ante sunt extensus , secundum intentionem sequor ad palmam supernæ vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. tu , 13 et 14).