SERMO CCCXLII * (b) · 2 of 21
De Sacrificio vespertino (c). In quo explicatur initium Evangelii Joannis.
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
i. Crucis signum. Sacrificium crucis. De Sacrificio vespertino sermo reddendus est. Oravimus enim cantando, et orando cantavimus, Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo : elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psat. CXL, 2). in oratione adverlimus hominem , in extensione manuum agnoscimus crucem. Est ergo hoc signum quod in fronte gestamus, signum quo salvi sumus. Signum irrisum, ut honoraretur; contemptum, ut glorificaretur. Deus comparet, ut homo deprecetur; et Deus latet, ut homo moriatur. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (ICor. II, 8). Hocergo sacrificium, ubi sacerdos est victima, redemit nos fuso sanguinc Creatoris. Non tamen 1 creavit nos cum sanguine, sed redemit sanguine. Creavit enim nos in principio quod erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ab hoc creati sumus. Sermo contextus adjungit , Omnia ' per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Hoc est quo crcali sumus. Quo vero redempti, audi: Quod factum est, inquit, in eo vita erat, et vita erat lux hominum; et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. Adhuc Deus est: adhuc illud dicitur, quod incommutabile semper manet; adhuc illud dicitur, cui videndo corda mandanda sunt : unde autem mundentur, nondum dicit. Lux, inquit, lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. Sed ut non sint tenebræ, possintque eam comprehendere; tenebræ enim peccatores, tenebræ infideles : ut ergo non sint tenebræ, possintque comprehendere, Verbum caro factum eat, et habitavit in nobis. Videte Verbum, videte Verbum carnem, Verbum ante carnem. ' Sirmondus, nontantum. Aptius Florus, non tamen. * Recensitus primum ad A. v. et ad sirm.; et deinde, post editionem, castigaLusad cl. (a) vide Retract. lib. 2, cap. 58. (o) Alias, inter sirmondianos 8. (c) Citat Florus ad Rom. XI, ad I Cor. XI, et ad Helir. IX. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, ei Deus erat Verbum : omnia per ipsum facta sunt. Ubi hic sanguis? Ecce jam auctor tuus , sed nondum est pretium tuum. Uude ergo redemptus ? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
. 2. Joannes missus ante Christum, ut lucerna ante lumen. Paulo superius attende. Lux, inquit, lucet in tenebris, et tenebræ eam non comprehenderunt. Quia ergo tenebre lumen non comprehenderunt, opus erat hominibus humano testimonio. Diem videre nou poterant, lucernam forlc poterant tolet arc. Quia ergo ad videndum dicm minus idonci crant, lucernam tamen utcumque tolerabant; Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. Hic venit ut testimonium perhiberet de lumine. Quis, de quo hic venit, ut testimonium perhiberet de lumine 1 ? Quomodo non crat ille lumen, si vel luccma crat? Primo vide quia lucerna erat. Audire vis lucernam de die, et diem de lucerna2? Vos, inquit, misistis ad Joannem, ct voluistis ad horam exsultare in lumine ejus : ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. v, 33 et 35). Joannes ergo iste quid videbat, qui lucernam contemnebat ? Non era: ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. De quo lumine ? Erat lumcn verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Si omnem hominem, crgo et Joannem. Qui nondum2 se volebat ostendere dicm , ipse sibi suam accenderat testem lucernam. Sed taUs erat lucerna, quae de die posset accendi. Audi ipsum Joannem confitentem : Nos , inquit, omnes de plenitudine ejus accepimus. Christus putabatur, hominem sc esse fatebatur. Dominus putabatur, servum sc esse confitebatur. Bene agnoscis, lucerna, humilitatem tuam, nc te superbiæ ventus exstinguat. Erat enim lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum : id est omne animal, quod est illuminationis capas, hoc est omnem hominem habentem men. tem atque rationem, qua possit esse particeps Verbi.
3. Mundus duobus modis intelligitur. Illud ergo quod erat lumen verum K quod illuminat omnem hominem habentem mentem venientem in hunc mundum, ubi erat? In hoc mundo erat. Sed et terra in hoc mundo erat, et sol et luna in hoc mundo crant. Audi de die tuo, o mentis humanae oculus ! In hoc mundo erat, et per ipsum mundus factus est. Sic crat hic, ut et antequam mundus esset, non quasi nou haberet ubi esset. Deus enim habitando continet, non continetur. Ergo miro et ineffabili modo in hoc mundo erat. Et mundus per eum factus est, et mundua eum non cognovit. Quis est mundus, qui per cum 1 Codexcl.: Quis,dequo hic venit ut testimonium perhibcret de lumine ? Quis, de quo ? Joatmes de christo, lucerna de die. QuU, de quo ? Joannes de christo : ergo lucerna de die. Non injuriam Joanni facimus : sed diem nostrum si constanter intueri non possumus. saltem cum honore laudemus. vemt ut testimonium perfuberet de lumine. ivon erut ille lumen, sed ut testimonium perliiberet de tuinine. Quomodo non erat, etc. I ita legendum cnm eodem codice cl. [Judire vis lucernam, , lucernam de die in diem. De lueerna.] a sic idem codex cl. non repetita voce, Joannem, quæ SIIperest in editis. [si onmem hominem, ergo Joatmem : Joannem qui nondum.] . factus est? In principio fecit Deus cælum et terram (Gen. 1. 1), quia omnia per ipsum facta suut. Quis mundus eum non cognovit ? Mundus et mundus, sicut domus et domus ; domus in fabrica , domus in habitatoribus. In fabrica domus; qucmadmodum , Magnam domum fecit, pulcherrimam domum construxit. Domus in habitatoribus ; quomodo, Bona domus , benedicat eam Dominus ; ma!a donius, parcat ei Dens. Ergo mundus per eum jactus est, et habitatio et habilatores : et mundus eum non cognovit, habitatores.
4. Christus quomodo non receptus a suis. Judœi ob superbiam præcisi, Gentiles ob humilitatem in oliva inserti. Centurionis humilitas et fides. -1n sua propria venit, et sui eum non receperunt. Ergo quare venit, quasi non præscius quod sui non essent eum recepturi ? Audi propter quod venerit : Quotquot autem receperunt eum. Sui non receperunt, et sui recepcrunt 2; mundus non credidit, et mundus totus credidit. Sicut dicimus, Tota arbor plena foliis ; numquid fructibus est locus ablatus? Utrumque dici, utrumque intelligi potest, et arbor foliis plena, et arbor fructibus plena : una arber in utroque, sed foliis dispergendis, fructibus colligendis. Ergo, fideles ejus, servi ejus a, dilectores ejus, quorum gloria est, quorum spes, quorum res cst; quando auditis, Sui eum non receperunt, nolite dolere : quia credendo ipsius estis. Sui eum non receperunt. Qui isti sunt? Forte Judai olim vocati ex iEgyplo, liberali in manu potenti, per Rubrum mare trajecti, per siccum evadentes, hostibus insequentibus carentes, manna pasti, de servitute eruti, ad regnum perducti, tot beneficiis empti. Ecce sui, qui non receperunt : sed non recipiendo facti sunt alicni. In oliva erant, superbiendo fracti sunt. Oleaster contemptibilis, amaritudine baccarum aspernabilis k, pcr totum mundum erat; illo totus mundus horrebat silvestri oleastro I : sed tamen per humilitatem ibi meruit inseri, unde oliva superbiendo præcidi (Rom. XI, i7). Audi olivam superbientem , ct frangi dignam : Nus de servitute non sumus nati, patrem habemus Abraham. Respondetur : Si filii Abrahce essetis, facta Abrahæ faceretis. Contra id quod dictum est , De servitute non sumus nati : Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. Liberos vos esse jactatis? Omnis qui facit peccatum, servus eat peccati (Joan. VIII, 33-39). Quanto ergo tutius homo servus esses hominis, quam perversæ cupidilatis ? lili tamen superbiendo humilem non receperunt. Vide oleastrum dignum inseri, CenLurioncm illum, non de Israeliticis, sed de Gentilibus8: Domine, non sum dignus, ut sub tectum meum intres. Et Dominus : I Idem codex cl.: AUdi propter (fuosvenerU. ,.Bud, et atri receperunt, restituitur ex eodem codice cI. [sui non receperunt, mundus non credidit. • vox, eius, hic restituitur ex eodem codice cl. [Ergo fideles ejus. servi, dilectores eius.I a In eodem codice c!., amarttudine barcanIm aspernavtus, ufti scrijsimus, baccarum. [Amaritudine batorum aspernabilis.lI Inud, silvestri oleastro, additur ex codem codice cl. [TOtus mundus IWTrebat; sed ta,nen.' 5 Idem codex d., non de IsraelitlS, sed de <.r?;t!b;ra. Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. In oliva non inveni quod inveni in oleastro. Ergo oliva superbiens præcidatur, oleaster humilis inseritur. Vide inserentem, vide præcidentem : Propterea dico uobis , quia multi ab oriente et occidente venient; multus veniet oleaster inserendus in oliva ; et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob iti regno coelorum. Audisti quemadmodum oleaster humilis inseratur; audi qucmadmodum oliva superba praecidatur : Filii autem regni ibunt in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. VIII, 8-12). Quare? Quia sui eum non receperunt. Et quare insertus oleaster ? Quia quotquot eum receperunt, dedit eis potestatem fIlios Dei fieri.
5. Potestas data ut efficiamur filii Dei. Erige cor, gcnus humanum, respira in aura vitae et securissimæ libertatis 1. Quid audis? quid tibi promittitur ? Dedit eis potestatem. Quam potestatem ? An forte unde in. flantur homines, judicandi de capitibus humanis, ferendi sententias de innocentibus et nocentibus? Potestatem, inquit, dedit eis filios Dei fieri. Jam enim erant non filii, et fiebant filii *; quia ille per quem fiunt filii Det, jam erat Filius Dei, et facitis est filius hominis. Jam ergo et illi erant filii hominum , ct facti sunt filii Dei. Descendit ad id quod non erat, quia aliud crat. Lcvavit to ad id quod non cras, quia alius eras I. Erige ergo spem. Magnum est quod tibi promissum eSi, sed a magno promissum est. Mullum ct incredibile videtur 4, ct quasi non posse aSsumatur lilios bominum fieri filios Dei. Sed plus pro illis factum est, quia Filius De; factus est filius hominis. Erige ergo spem, o homo, pelle a corda infidelitatem. Incredibilius jam pro te factum est, quam quod tibi promissum est. Miraris si homo habeat vitam aeternam ? miraris si bomo perveniat ad vitam æternam ? mirare potius quod Deus pro te pervenit ad mortem. Quid dubitas de promisso, tanto pignore accepto ? Vide erGo quomodo te confirmat, quomodo promissioncm Dei roborat : Quotquot, inquit, receperunt eum, dedit cia potestatem filios Dei fieri. Qua generatione ? Noa illa usitata, non veteri, non transitoria vcl carnali. Non ex carne, inquit, non ex sanguine, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Miraris, non credis ? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, i, 2, etc.). ECCO unde factum est sacrificium vespertinum. Inhæreamus illi : nobiscum offeratur, qui pro nobis oblatus est. Sic enim vespertino sacrificio vita vetus interficitur, et diluculo nova oritur. 1 idem codex cl., respira in rnras viUs et serenissimæ libertuiis. '. 4 Hanc adhibemus tectionem ex eodem codice d. [Ja'R enitn non erant filii, et fiunt filii.' .. I illud. Levavit te ad id quod tum eras, quia atius erasi addilur ex eodem codice cl. [Quia aliud erat. Erige eryo 4 lliud : sed a magno promissurn eat. Multum, adJiUlf ex eodem codice cl. [Magnum est quod libi promissum etf, et incredibile tidetur.] -