Chapter 8 · 8 of 16
The History of the Franks
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
LIBER QUINTUS. prologus.
199 Taedet me bellorum civilium diversitates quæ Francorum gentem et regnum valde proterunt , memorare : in. quo, quod pejus est, tempus illud, quod Dominus de dolorum praedixit initio., jam videmus. Consurgit pater in filium, filius in patrem, frater in fratrem, proximus in propinquum (Matth. x, 21). Debebant enim eos exempla anteriorum regum terrere, qui ut divisi, statim ab inimicis sunt inter. emptio Quoties et ipsa Urbs urbium, et tutius mundi caput, iniens bella civilia, ruit ! quo cessante, rur. sum quasi ex humo surrexit. Utinam et vos, o reges, in his præliis, in quibus parentes vestri dcsudave- runt, exerceremini, ul gentes vestra pace conterritæ, vestris viribus premerentur. Recordamini quid caput victoriarum vestrarum Chlodovechus fecerit, qui adversos a reges interfecit, noxias gentes elisit, pa- trias gentes subjugavit : quarum tegnum vobis 200 integrum illæsumque reliquit. Et cum hoc faceret, neque aurumb neque argentuo), sicut nunc est in thesauris vestris,habebat. Quid agiLis? quid quæri- lis ? quid non abundatis ? In domibus deliciæc super- crescunt; in promptuariis vinum , triticum , oleum- quo redundat; in thesauris aurum atque argentum coacervatur. Unum vobis deest, quod pacem non habentes , Dei gratia indigetis. Cur unus tollit ałteri suum? cur alter d concupiscit alienum? Cavete illud, quaeso, Apostoli: Si invicem mordetis et corneditis, videte ne ab inuicem consumamini (Gal. v, 13). Scrutamini diligenter veterum scripta, et vidcbiti. qucivilia ella parturiant, Requirite quid de Carthaginensibus scribat Orosius c : qui cum past sep- tingentos annos subversam dicat civitatem et regionem corum, addidit: ( Quae res eam tandiu servavit f concordia. Quae res cam post tanta destruxit tempora? discordia. » Cavete discordiam, cavete bella civilia , quæ vos populumque 201 vestrum expu- gnallt. Quid aliud sperandum erit, nisi cum exercitus vester ceciderit, vos sine solatio relicti, atque a gentibus adversis oppressi protinus corruatis? Si te, o rex, bellum civile delectat, illud quod Aposto. lus (Gal. v, 41) in hominem agi meminit, exerce, ut spiritus concupiscat adversus carnem et vilia , virtutibus cedant, et tu liber capiti tuo, id est Chri- sto, servias , qui quondam radici malorum servieras compeditus.
I. Igitur interempto Sigiberto rege apud Victoriacum villam, Brunichildis regina cum filiis Parisios residebat. Quod facturo cum ad eam perlatum fuisset, et conturbata dolore ac luctu, quid ageret ignoraret, Gundobaldus f dux apprehensum Childebertum filium ejus parvulum furtim abstulit, ereptumque ab imminenti morta, collectisque gentibus super quas pater ejus regnum tenuerat, regem instituit, vix lustro aetatis uno jam peracto : qui die dominici Natalis regnarc; coepit. Anno igitur primo regni ejus, Cbilpericus rex Parisios venit, apprehensamque Brunicbildem apud Rothomagensem civitatem in exsilium trusit, thesau- rosque ejus quos Parisios detulerat, abstulit : filias vero ejus Meldis d urbe teneri præcepit. Tunc Roc. colenus b cum Cenomannicis Turonis venit, et prædas egit, et muha scelera fecit: quod in sequenti qualiter a virtute beati Martini pro tantis malis quas gessit, percussus : interiit, memorabimus c.
II. Chilpericus vero filium suum Merovechum cum exercitu Pictavis dirigit. At ille relicta ordinatione patris, Turonis venit, ibique et dies sanctos Paschae tenuit. Multum enim regionem illam exercitus ejus vastavit. Ipse vero simulans ad matrem suam ire velle, RothoMagum petiit, et ibi Brunichildi reginæ conjungitur, eamque sibi in matrimonio sociavit. Haec 202 audiens Chilpericus , quod scilicet contra fas legemque canonicam uxorem patrui accepisset, valde amarus, dicto citius ad supra memoratum oppidum dirigit. At illi cum haec cognovissent, quod eosdem separare decerneret, ad basilicam sancti Martin!, quae super muros civitatis ligneis tabulis fabricata est, confugium faciunt. Rex vero adveniens, cum in multis ingeniis eos exinde auferre niteretur, et illi dolose eum putantes facere, non crederent, juravit eis dicens : Si, inquit, voluntas Dei fuerit d, ipse hos separare non conaretur. Hæc iili sacramenta audientes c, de basilica egressi sunt, exosculatisque et dignanter acceptis, epulavit cum eis. Post dies vero paucos, adsumpto secum rex Merovecho, Suessionas i rcdiit.
III. Cum autem ibidem commorarentur, collecti aliqui de Campania, Suesslonas urbem aggrediuntur, fugataque ex ea Fredegunde regina , atque Ch!odo- .echo filio Chilperici, volebant sibi subdere civitatem. Quod ut Chilpericus reg comperit g, cum exercitu illuc direxit, mittens nuntios ne sibi injuriam face- rent, et excidium de utroque eveniretexercitu. Illi autem haec negligentes, praeparantur ad bellum: commissoque praelio invaluit pars Chilperici, atque fugavit partem sibi adversam, multos ex ea strenuos atque utiles viros prosternens, fugatisquc reliquis Suessionas ingreditur. Quae postquam acta sunt, rex propter conjugationem Brunichildis, suspectum habere caepit Merovechum filium suum, dicens, hoc praelium ejus nequitia surrexisse : spoliatumque ab armis, datis custodibus libere b custodiri praecepit, tractans quid de eo in posterum ordinaret. Godinus autem, qui a sorte Sigiberti se ad Chilpericum trans- tulerat, et multis ab eo muneribus locupletatus est, caput belli istius fuit; sed in campo victus, primus fuga dilabitur : villas vero quas ei rex a fisco 203 in territorio Suessionico indulserat, abstulit, et basilicæ contulit beati Medardi. Ipse quoque Godinus non post multum tempus repentina morte praeventus, interiit. Cujus conjugem Rauchingus i accepit, vir omni vanitate repletus, superbia tumidus, elatione protervus ; qui se ita cum subjectis agebat. ut non cognosceret in se aliquid humanitatis habere, sed ultra modum humanae malitiae atque stultitiae i in suos desæviens, nefanda mala gerebat. Nam si ante eum, ut assolet k, convivio urentem puer cereum te- nuissei, nudari ejus tibias faciebat, atque tandiu in his cereum comprimi, donec lumine privarctur; iterum cum illuminatus fuisset, similiter faciebat, usque dum totae tibiae famuli tenentis exurerentur. Quod si vocem emittere, aut se de loco illo alia in parte movere conatus fuisset, nudus illico gladius imminebat; fiebatque ut hoc Dente, iste magna lætitia ex- su!taret. Aiebant enim quidam, eo tempore duos de famulis ejus, ut saepe contingit, mutuo se amore di- Icxisse, virum scilicet et puellam. Cumque haec di- lectio per duorum annorum aut eo amplius spatia traheretur, conjuncti pariter ecclesiam petierunt. Quod cum Rauchingus comperisset, accedit ad sacerdotem loci; rogat sibi protinus reddi suos famulos excusatos. Tunc sacerdos ait ad eum : Nosti enim quæveneratio debeat impendi ecclesiis Dei. Non enim poteris eos accipere, nisi ut fidem facias de perlna- nente eorum conjunctione; similiter et ut de omni pœna corporali liberi maneant, repromiuas ). At ille, cum diu ambiguus cogitatione siluisset, tandem coo versus ad sacerdotem, posuit manus suas super altari cum juramento, dicens : Quia nunquam erunt a me separandi, sed potius ego faciam, ut in hac con. junctione permaneant : quia quanquam mihi moles- tum fuerit, quod absque mei consilii conniventia m talia 204 sint gesta, illud ta.nen libens amplector, quod nec hic ancillam alterius, neque hæc eXtranei servum acceperit. Credidit sacerdos ille simpliciter promissioni hominis callidi, reddiditque homines ex- cusalos. Quibus ille acceptis, et gratias agens, abscessit ad domum suam ; et statim jussit elidi arborem, truncatamque columnam ejus per capita cuneo scissam a praecepit excavari, effossaque in altitudine trium aut quatuor pedum humo, deponi vas jubet in foveam. Ibique puellam ut mortuam componens, puerum desuper jactari praecepit : positoque opertorio, fossam humo replevit, sepelivitque eos viventes, dicens : Quia non frustravi juramentum meum, ut non separarentur hi in sempiternum. Quae cum sacerdoti nuntiata fuissent, illuc cucurrit velociter, et incre- pans hominen, vix obtinuit ut detegerentur. Verumtamen puerum vivum extraxit, puellam vero reperit suffocatam. In talibus enim operibus valde nequissimus erat, nullam aliam habens potius b utilitatem, nisi in cachinnis ac dolis, omnibusque perversis rebus. Unde non immerito taliter excessit a vita, qui talia gessit cum frueretur hac vita, quod in posterum digesturi sumus (lib. IX, cap. 9). Siggo quoque .referendarius c, qui annulum regis Sigiberti tenuerat et ab Chilperico rege provocatus erat, ut servitium quod tempore fratris sui habuerat, obtineret, ad Childebertum regem Sigiberti filium relicto ChiJpe- rico transivit, resque ejus quas in Suessionico habuerat, Ansoaldus d obtinuit. Multi autem et alii de his qui se de regno Sigiberti ad Chilpericum tradiderant, recesserunt. Uxor quoque Siggonis non post multo temporis spatio e obiit : sed ille aliam rursus accepit.
IV. His diebus Roccolenus ab Chilperico missus, Turonis advenit cum magna jactantia, et ultra Ligerim castra ponens, nuntios ad nos direxit, ut scilicet Guntchramnum, quietunc de morte Theodoberti impetebatur, a basilica saneta deberemus ex- travere. Quod si non faceremus, et civitatem, et omnia suburbana ejus juberet incendio concremari. Quo audito mittimus ad eum legationem, dicentes : Hæc ab antiquo facta non fuisse, quæ hic fieri deposce- bat; sed nec modo permitti posse, ut basilica sancta violaretur. Quod si fieret, nec sibi fore prosperum, nec regi qui hæc jussa mandasset; metueretque magis sanctitatem antistitis, cujus virtus hesterna die paralyticam C direxisset. Nihil ex bis ille formidans, cum in domo ecclesiae ultra Ligerim resideret, domum ipsam, quae clavis affixa crat, disfixit g, Ipsos quoque clavos Cenomannici, qui tunc cum eodem ad. venerant, implens follibus portant, annonas evertunt, et cuncta devastant. Sed dum haec Roccolenus agit, a Deo percutitur, morboque regio croceus effectus, mandata aspera remittit, dicens : Nisi hodie projeceritis Guntchramnum ducem de basilica, ita cuncta virentia quae sunt circa urbem aueram 1, ut dignus fiat aratro locus ille. Interim advenit dies sanctus Epiphaniæ, et hic magis ac magis torqueri caepit. Tunc accepto a suis consitio, amne transacto, ad civitatem accedit. Denique cum psallentes de ecclesia i egressi ad sanctam basilicam properarent. hic post crucem præcedentibus signis, equo superpositus ferebatur. Verum ubi basilicam sanctam introiit, mox furor minantis intepuit t : regressusque ab ec- clesia, nihil cibi ea die accipere potuit. Exinde cum vale anhelus esset, Pictavis abiit. Erant enim dies sanctæ Quadragesimæ, inqua fetus cuniculorum sæpe comedit. Dispositis vero actionibus, quibus in kalendis Martiis cives Pictavos vel affligeret, vel damnaret, 20S pridie animam reddidit : et sie superbia, tu- morque quievit.
V. Eo 1 tempore Felix Namneticae urbis episcopus, litteras mihi scripsit plenas opprobriis, scribens etiam fratrem meum ob hoc interfectum, eo quod ipse cupidus episcopatus, episcopum interfecisset. Sed ut hæc scriberet, villam ecclesiae concupivit. Quam cum dare nollem, evomuit in me, ut dili, pIe- nus furore, opprobria mille. tui aliquando ego respondi : f Memento dicti prophetici : Vœ hia qui jun- gunt domum ad domum, et agrum ad agrum copulant. Nunquid soli inhabitabunt terram (Isai. v, 8)? 0 si te habuisset Massilia sacerdotem! nunquam naves oleam, aut reliquas species detulissent, nisi tantam chartam m, quo majorem opportunitatem scribendi ad bonos infamandos haberes. Sed paupertas chartae finem imponit verbositati. ) Immensae euim erat cupiditatis atque jactantiae. Sed ego ista postponens, ne illi similis appaream, illud explicabo qualiter germanus meus D ab hac luce migraverit, et qnam velocem in percussorem ejus Dominus praestiterit ultionem, Con- senescente beato Tetrico ecelesiae Lingonicae sacerdole, cum Lampadium diaconum , quem creditorem , habuit, dejecisset, et frater meus, dum pauperibus, quos Me male spoliaverat, opitulari cupiens, consensisset in ejus humiliationem, odium ex hoc incurrit. Interea beatas Tetricus a sanguine sauciatur a : cui cum nulla medicorum fomenta valerent, conturbati elerici, et a pastore ut pote destituti, Mondericum b expetunt : qui a rege indultus, ac tonsuratus, episcopus ordinatur, sub ea quidem specie, ut dum beatus Tetricus viveret, hic Ternodorense castrum c ut archipresbyter regere" atque in eo commoraretur; migrante 20J vero decessore, iste succederet. In quo castro dum habitaret, iram regis incurrit. Asserebatur enim contra eum, quod ipse Sigiberto regi, adversus (ratrem suum Guntchramnum venienti, alimenta et munera præbuisset. Igitur extractus a castro, in exsilium super ripam Rhodani in turri quadam arcta atque detecta retruditur : in qua per duos fere annos cum grandi cruciatu commoratur. Obti- nente beato Nicetio episcopo, Lugdunum regreditur, habitavitque cum eo per duos menses. Sed cum ob. tinere non posset a rege, ut in locum unde dejectus fuerat, restitueretur, nocte per fugam lapsus ad Sigibertum regem d transiit, et apud Arisitensem c vicum episcopus instituitur, habens sub se plus minus dioeceses r quindecim, quas primum Gotthi quidam tenuerant, nunc vero Dalmatius 8 Ruthenensis epi- scopas vindicabat. Quo abeunte iterum Lingonici Silvestrum popinquum, vel [I. et] nostrum, vel beati Tetrici, episcopum h expetunt. Sed tamen ut eum peterent , fratris mei hoc instinctu fecerunt. Interea transeunte beato Tetrico, vic tonso capite presbyter ordinatur, accepta omni potestate de rebus ecclesiae : qui vero ut benedictionem episcopalem Lugduni acciplat, iter parat. Quae dum aguntur, ipse quia jam diu epilepticus erat, ab hoc morbo correptus, aspe- rius extra sensum factus, et per dies duos assidue dans mugitum, tertia die spiritum exhalavit. Quibus peractis, Lampadius, ut superius diximus, ab honore et facultate privatus, in odium [Ed. odio] Petri diaconi cum filio Silvestri coujungitur, machinans atque confirmans patrem suum ab ipso fuisse maleficiis interrectum. At ille aetate juvenis, sensu levis, coutra eum 208 commovetur, ipsum impetens publice par- ricidam. Porro ille haec audiens, lacto placito in praesentia sancti Nicetii episcopi, avunculi matris meae, Lugdunum dirigitur ; et ibi Siagrio episcopo i coram astante, et aliis sacerdotibus multis, cum saecularium principibus, se sacramento exuit, nunquam se in mortem Silvestri mistum fuisse. Post duos vero annos instigatus iterum a Lampadio filius Silvestri, assecutus in via Petrum diaconum, lancea sauciatum interfecit. Quod cum factum fuisset, de eo loco elevatus, et ad Divionense delatus castruo), secus sanctum Gregorium proavum nostrum sepclitur i , Iste vero homicida fugam iniens, ad Chilpericum regem transiit, facultatibus sus fisco regis Gunt- cbramni dimissis. Cumque per diversa vagaretur pro commisso scelere, nec ei esset locus firmus ad com- morandum; tandem, ut credo, contra eum sanguine insonte ad divinam potentiam proclamante, in quo. dam loco dum iter ageret, innocentem hominem evaginato gladio 1 interemit. Cujus parentes condolen- tes propinqui exitum, commota seditione, extractis gladiis, eum in frusta concidunt, membratimque di. spergunt. Talcm justo judicio Dei m exitum miser accepit, ut qui propinquum innocentem interemerat, ipse nocens diutius non maneret : nam tertio hæc ei evenerunt anno. Denique post transitum Silvestri, Lingonici iterum episcopum flagitantes, Pappolum. qni quondam archidiaconus Augustodunensis fuerat, accipiunt : qui muta, ut asserunt multi, egit iniqua, quæ a nobis prætermittuntur, ne detractorcs fratrum esse videamur : tamen qualem is habuerit exitum, non omittam, Anno octavo 209 episcopatus sui, dum dioeceses ac villas Ecclesiæ circumiret n, quadam nocte dormienti apparuit illi beatus Tetricus vultu minaci; cui ita dicit:Quid tu, inquit, hic, Pappole ? Ut quid sedem mcam polluis ? ut quia ecclesiam pervadis? ut quid oves mihi creditas sic di ' spergis? Cede loco, relinque sedem, abscede longius a regione. Et hæc dicens, virgam quam habebat in manu, pectori ejus cum ictu valido impulit. In quo ille evigilans, dnm cogitat quid hoc esset, fixa a in loco illo defigitur, ac dolore maximo cruciatur. In hoc igitur angore manens, abhorret cibum potumque, et mortem jam sibi proximam praestolatur. Quid plura? Tertia die cnm sanguinem ore projiceret, exspiravit; exinde elatus Lingonas, est sepultus. In cujus locum Mummolus abbas b, quem Bonum cognomento vocant, episcopus substituitur : quem multi magnis laudibus prosequuntur : dicentes eum esse castum, sobrium, moderatum, ac in omni-bonitate promptissimum, amantem justitiam, charitatem omni intentione diligentem. Qui accepto episcopatu, cognoscens quod Lampadius multum de rebus rrau- dasset ecclesiæ, ac de spoliis pauperum, agros, vineasqae, vel mancipia congregasset, eum ab omni re nudatum a praesentia sua jussit abigi. Qui nunc in maxima paupertate degens, manibus propriis rictum quaerit. Haec de bis sufficiant.
VI. Anno vero e quo supra, id est quo mortuo Sigiberto Childebertus filius ejus regnare coepit, multæ virtutes ad sepulcrum beati Martini apparuerunt, quas in illis libellis scripsi, quos de ipsius miraculis componere tentavi. Et licet sermone rustico, tamen celare passus non sum, quæ aut ipse vidi, aut a fidelibus relata cognovi. Hic tantum quid negligentibus evenerit, qui post virtutem cœlestem terrena medicamenta quaesierunt, exsolvam : quia sicut per gratiam 210 sanitatum, ita et per castigationem stut- I lorum virtus ejus ostenditur. Leonastes Biturigus d archidiaconus, decidentibus cataractis, lumine caruit Oculorum. Qui cum per multos medicos ambulans, nihil omnino visionis recipere posset, accassit ad basilicam beati Martini : ubi per duos aut tres menses consistens, et jejunans assidue, lumen ut reciperet Oagitabat. Adveniente autem festivitate, clarificatis oculis cernere coepit; regressus quoque domum, vocato quodam Judaeo, ventosas quarum beneficio oculis lumen augeret, humeris superponit. Decidente quoque sanguine, rursus in recidivam caecitatem redigitur. Quod cum factum fuisset, rursum ad tem- pium sanctum regressus est. Ibique iterum longo spatio commoratus, lumen recipere uon nieruit. Quod ei ob peccatum non præstitum rear, juxta u dominicum oraculum : Qui habet, dabitur d, ct abun- dabit : et gui non habel, ipsum quod habet auferetur ab eo (Matth. XIII, 12). Et illud : Ecce sanus factus es, jana noli peccare, ne quid tibi delerius eveniat (Joan. v, 14). Nam perstitisset hie in sanitate, si Ju- daeum non induxisset super divinam virtutem. Tales enim admonet et arguit Apostolus, dicens: Nolite enim jugum ducere cum infidelibus. Quœ enim parti- cipatio justitiœ curn iniquitate ? Aut quœ societas lucis cum tenebris o ? Quœ autem communicatio Christi cum Belial ? Aut quœ para fideli cum infideli ? Quia autem consensus templo Dei cum idolis ? Vos estis enim templum Dei vivi. Proplerea exite de medio eorum, et separamini ab his, ait Dominus t (II Gor. VI, 14-17 ). Ideo doceat unumquemque Christianum haec causa, ut quando cœlestem accipere meruerit medieinam, terrena non requirat studia.
VII. Sed g et illud commemorare libet, qui, vel quales viri hoc anno a Domino sunt vocati. Unde magnum eum et Deo h acceptabilem ego censeo, qui talis de nostra terra suo paradiso collocatur. Nam benedictus Senoch presbyter, qui apud Turonos 211 morabatur, sic migravit a sæculo. Fuit autem genere Theifalus, et ill Turonico clericus factus, in cellulam quam ipse inter parietes antiquos compo- suerat, se removit: collectisque monacuis, oratorium, quod multo tempore dirutum fuerat; repara- Vile Idem super infirmos multas virtutes fecit, quas in libro Vitæ ejus scripsimus i.
VIII. Eo anno i et beatus Germanus Parisiorum episcopus transiit : in cujus exsequiis, multis virtu- tibus quas in corpore gesserat, hoc miraculum con- firmationem fecit. Namcarcerariis acclamantwul, corpus in platea aggravatum est, solutisque eisdem, rursum sine labore levatur : ipsi quoque qui soluti fuerant, in obsequium funeris usque ad basilicam in qua sepultus est, liberi pervenerunt. Ad sepulcrum k autem ejus multas virtutes, Domino tribuente, credentes experiuntur : ita ut quisque, si justa petierit, vclociter exoptata reportet. Si quis tamen strenuus virtutes illius, quas in corpore fecit, sollicite vult inquirere, librum Vitæ illius, qui a Fortunato pre. sbylero compositus est, legens cuncta reperiet 1.
IX. Eodem m quoque anno et Caluppa reclausus obiit. Hic autem ab infantia sua semper religiosus fuit, et apud monasterium Molitense n termini Ar- verni conversus, in magna se humilitate ratus præbuit, sicut nrotæ eus scripsimus
X. Fuit a autem in Biturico termino reclausus,, nomine Patroclus, presbyterii bonore praeditus , miræ sanctitatis ac religionis, vir magnae abstinentiæ, qui plerumque ab inedia diversis incommodis vexabatur. Vinum, siceram, vel omne quod inc- briare potest, non bibebat praeter aquam parumper melle linitam : sed nec pulmento aliquo utebatur. Cujus victus erat panis in aquam infusus, atque sale 212 respersus : hujus oculi nunquam caligave- runt. Erat autem in oratione assiduus. quan si parumper praetermisisset, aut legebat aliquid, aut scri- bebat. Frigoriticis b, pustulis laborantibus, vel reH- quis morbis, sæpe per orationem remedia conferebat. Sed et alia signa multa fecir, quae per ordinem longum est cnarrarc. Cilicium somper puro adhibe- bat corpori. Qui octogcnaria actate abscedens a saeculo, migravit ad Christum. Scripsimus et de hujus Vita libellum c.
XI. Et quia semper Deus noster sacerdotes suos glorificare dignatur, quid Arverno de Judaeis hoc anno contigerit, pandam. Cum eosdem plerumque beatus Avitus a episcopus commoneret, ut relicto velamine legis Mosaicae, spirisaliter lecta intellige- rent, et Christum filium virentis Dei, prophetica et regali e auctoritate promissum, corde purissimo in sacris litteris contemplarentur; manebat in pectoribus eorum, jam non dicam, velamen illud, quo facies Moysi obumbrabatur, sed paries, sacerdote quoque orante, ut conversi ad Dominum, velamen ab cis litterae rumperetur i quidam ex his ad sanctum Pascha, ut baptizaretur expetiit, renatusque Deo per I baptismi sacramentum, cum albatis reliquis in albis et ipse procedit. Ingredientibus autem populis portam civitatis, unus Judaeorum super caput conversi Judaei oleum feLhJum, diabolo instigante, diffudit. Quod cum cunctus abhorrens populus voluisset eunt urgere lapidibus, pontifex ut fieret non permisit. Die autem beato, quo Dominus ad coelos post redemptum hominem ascendit gloriosus, cum sacerdos de ecclesia ad basilicam 8 psallendo procederet, irruit super synagogam Judæorum multitudo Iota sequentium, destructamque a fundamentis, camp planitiei assimilat h. Alia autem die sacerdos cis legatos mittit, dicens : Vi ego vos conGteri Dei Filium non impello, sed tamen prædico, et salem scientiæ 1 vcstris pectoribus trado. Pastor sum enim dominicis ovibus superpositus, et de vobis illa verus Pastor, gui pro nobis passus est, dixit habere se alias oves quæ non sunt ex ovili suo, quas cum oporteat adducere, ut fiat unus grex et unus pallor ( Joan. x, 16). Ideoque si vultis credere ut ego, estote unus grex, cus'ode me posito ; sin vero aliud, abscedite a loco. Illi autem diu aestuantes atque dubitantes, tertia die, ut credo, obtentu pontificis, conjuncti in unum ad eum niandata remittunt, dicentes : Credimus Jesum fi- lium Dei vivi, nobis prophetarum vocibus repromissum; et i ideo petimus ut abluamur baptismo, ne ici hoc delicto permaneamus. Gavisus autem nuntio pontifex, nocte sancta Pentecostes, vigiliis celebratis, ad baptistorium foras muraneum egreassus est v ibiquc omnis multitudo coram eo prostrata, baptimum flagitavit. At ille prae gaudio lacrymans, cunctos aqua abluens, chrismate liniens, in ainu matris Ecclesiæ (ongregavit. Flagrabant cerei, lampades refulgebant, albicabat tota civitas de grege candido: nec minus fuit urbi gaudium, quam quondam Spiritu sancto descendente super apostolos, Jerusalem videre promeruit. Fuerunt autem qui baptizati sunt, amplius quingenti. IIi vero qui baptismum perotperc k noluerunt, discedentes ab illa urbe, Massiliæ redditi sunt.
XII. Transiit 1 posthæc et Brachio abbas cellulæ anatensis. Fuit autem genere Thorinlus, in servitium Sigivaldi quondam ducis venationem exercens , sicut a'ibi scripsimus m.
214, XIII. Ergo ut ad propositum revertamur. Chilpericus rex Chlodovechum filium suum Turonis transmisit. Qui congregato exercitu, in terminum n Turonicum, et Andegavum usque Santonas transiit, eamque pervasit, Mummolus 0 vero patricius Guntchramni regis , cum magno exercitu usque Lemovicinum transiit, et contra Desiderium ducem Ghilpe- rici regis bellum gessit. In quo prælio cecidere de exercitu ejus quinque millia ; de 4 Desiderii vero viginti quatuor millia. Ipse quoque Desiderius fugiens vix evasit. Mummolus vero patricius per Arvernum rediit, eamque [AI. eaque] per loca exercitus ejus devastavit, et sic in Burgundiam peraccessit.
XIV. Posthaec Merovechus cum in custodia a patre retineretur, tonsuratus est, mutataquc veste, qua clericis uti mos est, presbyter ordinatur, Aninsula , et ad monasterium Cenomannicum, quod vocatur b, dirigitur, ut ibi sacerdotali erudiretur regula. Haec audiens Guntchramnus Boso, qui tunc in basilica sancti Martini, ut diximus, residebat, misit Riculfum fAl. Rigulfum] subdiaconum, ut ei consilium occulte praeberet cipetendi basilicam sancti Martini. Qui cum abiisset, ab alia parte Gailenus c puer ejus advenit. Cumque parvum solatium qui eum ducebant haberent, ab ipso Gaileno ill itinere excussus est, oper- toque capite, indutusque veste saeculari, beati Martini templum expetiit. Nobis autem Missas celebrantibus, in sanctam basilicam, aperta reperiens ostia, ingressus est. Post Missas autem petiit, ut ci eulogias d dare deberemus. Erat autem tunc nobiscum Ragoemodus Parisiaca; sedis episcopus, qui sancto Germano successerat. Quod cum refutaremus, 215 ipse clamare coepit et dicere, quod non recte eum a communione sine fratrum conniventia suspendere- Jnus. Illoauteni haec dicente , cum consensu fratris qui praesens erat, contestata causa canonica a, eulo- gias a nobis accepit. 'Veritus autem sum, ne dum unum a communione suspendebam, in multos existe- rem homicida. Minabatur enim aliquos de populo nostro interficere, si communionem nostram non meruisset. Multas tamen pro hac causa Turonica regio sustinuit clades. His dicbus Nicetius vir neptis meæ, propriam babens causam, ad Chilpericum regem abiit cum diacono nostro, qui regi fugam Mero vechi narrarct. Quibus visis, Fredegundis regina ait: Exploratores sunt, et ad sciscitandum quid agat rex advenerunt, ut sciant quid Merovecho renuntient. Et statim exspoliatos in exslium retrudi præcepit, de quo mense septimo expleto relaxati sunt. Igitur Chilpericus nuntios ad nos direxit, dicens: Ejicite apostatam illum de basilica : sin autem aliud, totam regionem illam igni succendam. Cumque nes rescri- psissemus, Impossibile esse quod temporibus haere- ticorum non fuerat, Christianorum nunc temporibus fieri, ipse exercitum commovct, et illuc dirigit.
Anno autem secundo Childeberti regis, cum videret Merovechus patrem suum in hac deliberatione intentum, assumpto secum Guntchramno duce ad Brunichildem pergere cogitat, dicens: Absit ut propter meam personam basilica domni Martini vi..,. lentiam perferat, aut [Al. et j regio ejus per me ca- ptivilati subdalnr. Et ingressus basilicam , dum vigilias ageret. res quas secum habebat, ad sepulcrum beati Martini exhibuit, orans ut sibi sanctus succur- reret, atque ei concederet gratiam suam, ut regnum accipere posset. Leudastes tunc comes cum multas ei in amore Fredegundis insidias tenderet, ad extremum pueros ejus, qui in pago egressi 216 fuerant, circumventos dolis gladio trucidavit, ipsumque inlerimere cupiens, sreperire loco opportuno potuisset. Sed ille consilio usus Guntchramni, et se ulcisci de- s!derans, redeunte Marileifo i archiatro de praesentia regis, comprehendi praecepit : cæsumque gravissiulC, aMato auro argentoque ejus , et reliquis rebus quas secum cxhibebat, nudum reliquit. Et interfecisset utique, si non inter manus caedentium elapsus, ecclesiam expetisset: quem nos postea indutum vesHmen- tis, obtenta vita Pictavum remisimus. Merovechus vero de patre atque noverca multa crimina loquebatur: quae cum ex parte vera essent , credo acceptum non fuisse Dea, ut haec per filium vulgarentur, sicut ill sequentibus cognovi. Quadam enim die ad cunvi- vium ejus ascitus I, dum pariter sederemus, supplicHer petiit aliqua ad instructionem animæ legi. Ego vero reserato Salomonis libro,vesiculum qui primus occurrit arripui, qui haec continebat; Oculum gui adversus aspexerit A patrem, effodiant eum corvi de convallibus (Prov. in, i 7). Illo quoque non intel- Hgente, consideravi hune versiculum a Domino praeparatum. Tunc direxit Guntchramnus i puerum ad mulierem quamdam, sibi jam cognitam a temporo Chariberti regis, habentem spiritum pythonis, ut ei qum erant eventura narrarct. Asserebat praeterea ipsam siH ante hoc tempus, non solum annum, sed et diem et horam, in qua rex Charibertus obiret de- nuntiasse. Quae haec ei per pueros mandata remisit : Futurum est enim ut rex Chilpericus hoc anno deficiat, et Merovechus rex exclusis fratribus i omne capiat regnum. uvero ducatum totius regni ejus annis quinque tcnebii. Sexto vero anno in una civitatum a, quæ super Ligeris alveum sita est in dextra ejus parte ł iavente populo, episcopatus gratiam adipisceris, ac senex et plenus dierum ab hoc mundo migrabis. Cumque haec pueri redeuntes domino nun- tiassent, statim ille vanitate elatus, tanquam 21J si jam in cathedra Turonicae ecclesiæ resideret, ad me haec detulit verba. Cujus ego irridens stultitiam, dixi: A Deo hæe poscenda sunt; nam credi non debent quae diabolus repromittit. Ille b autem ab initio mendax est, et in veritate nunquam stetit (Joan. VIII, 44). Illo quoque cum confusione discedente, valde irridebam hominem , qui talia credi putabat. Denique quadam nocte vigiliis in basilica sancti antistitis celebratis, dum lectulo decubans obdormissem, vidi angelum peraera volantem. Cumque super sanctam basilicam præteriret,voce magna ait: Heu heu! percussit Deus Chilpericum, et omnes filios ejus; nec superabit de his qui processerunt ex lumbis ejus, qui regat regnum illius in aeternum. Erant ei eo tempore de'diversis uxoribus filii quatuor, exceptis filiabus. Cum autem hæc in posterum impleta fuissent, tunc ad liquidum cognovi falsa esse quae pomise- rant harioli. Igitur commorantibus bis apud basilicam sancti Martini, misit ad Guntchramnum Bosonem Fredegundis regina, quaeque ei jam pro morte Theodoberti patrocinabatur occulte, dicens; Si hie- rovec6um cjicere potueris de basilica ut interiicia- tur, magnum de me munus accipies. At ille præsto putans esse interfectores, ait ad Merovechum: Ut quid hic quasi segnes et timidi residemus, et ut he- betes circa basilicam hanc occulimur? Veniant enim equi nostri, et acceptis accipitribus, cum canibus exerCeamur venatione, spectaculisque patulis jocun- demur. Hoc enim agcbat c callide, ut eum a sancta basilica separaret. Guntchramnus vero alias sane bonus. Nani ad perjuria nimium praeparatus erat, verumtamen nulli amicorum sacramentum dedit, quod non protinus omisisset. Egressi ilaqne, ut di. xinlus, de basilica, ad Jocundiacensem domum d civitati proximam progressi sunt: sed 218 a nemine Merovechus nocitus est e. Et quia impetebatur tunc Guntchramnus de interitu, ut diximus, Theodoberti, misit Chilpericus rex nuntios et epistolam scriptam ad sepulcrum sancti Martini, quæ habebat insertum, ut ei beatus Martinus rescriberet, utrum liceret extrahi Guntchramnum de basilica ejus, an nou. Sed Baudegilus f diaconus, qui hanc epislolam exhibuit, chartam puram cum eadem quam detulerat, ad sanctum tumulum misit. Cumque per triduum ex.- spectasset, et nihil rescripti reciperet g, redivit ad Chilpericum. Ille vero misit alios, qni a Guntechramno sacramenta exigerent, ut sine ejus scientia h basilicam non relinqueret. Qui ambienter jurans pallam altaris fidejussorem dedit i, nunquam se exinde sine jussione regia egressurum. Merovechus vero non credens pythonissæ, tres libros super sancti sepulcrum posuit, id est Psalterii, Regum, Evangeliorum: et vigilans lota nocte, petiit ut sibi beatus confessor quid eveniret ostenderet, et utrum possit regnum accipere, an non, ut Domino indicante cognosceret i. Posthaec continuato triduo in jejuniis, vigiliis, atque orationibus, ad beatum tumulum iterum accedens. revolvit librum , qui crat Regum: versus autem primus paginæ quam reseravit, hic erat: Pro eo quod dereliquistis Dominum Deum vestrum, et ambulastis post deos alienos , nec fecistis rectum ante con- spectum ejus ; ideo tradidit vos Dominus Deus vester in manibus inimicorum vestrorunt (III Reg. IX, 9). Psalterii autem versus hic est inventus: Verumtamen proptor dolositatem, posuisti eis mala : dejecilti eos, dum allevarentur. Quomodo (acti suut in desolationem ? subito defecerunt: perierunt propter illiquitates suas (Psalnl. LXXI, 18. ł9). In Evangeliis autem hoc est repertum:Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur (Matth. XXVI, 2). In his responsionibus ille confusus, flens diutissime 219 ad sepulcrum beati antistitis, assumto secum Guntchramno duce, cum quingentis aut co amplius viris discessit. Egressus autem basilicam sanctam, cum iter ageret per Antissiodorense terri- toriuln, ab Erpone k duce Guntchramni regis comprehensus est. Cumque ab eo detineretur, casu nescio quo dilapsus, basilicam sancti fermani 1 in- . gressus est, Audiens haec Guntchramnus rex, in ira commotus Erponem septingentis m aurcis damnat, ei ab honore removet, dicens; Retinuisti, ut ait frater meus, inimicum suon). Quod si hoc facere cogitabas ad me cum debuisti prius adducerc; sin autem aliud, uec tangere debueras quem tenere dissimulabas. Exercitus autem Chilperici regis usque Turonis ac- cedeM, regionem illam in praedas mittit, succendit, atque devastat: nec rebus sancti Martini pepercit, sed quod manu tetigit, sine ullo Dei intuitu, aut timore diripuit. Merovechus prope duos menses ad antedictam basilicam residens, fugam iniit, et ad Brunicbildem reginam usque pervenit: sed ab Au- 8trasiis non est collectus. Pater vero ejus exercitum contra Campanenses commovit, putans eum ibidem occultari:sed nihil nocuit, nec eum potuit reperire J
XV. Et quia tempore illo, quo Alboinus in Italiam ingressus est, Chlothacharius et Sigibertus Suavos et alias gentes in loco illo posuerunt a; tri qui tempore Sigiberti regressi sunt, id est qui cum Alboino fuc- ] rant, contra hos consurgunt, volentes eos a regione illa extrudere ac delere. At illi oblulerunt eis tertiam partem terrae, dicentes : Simul vivere sine collisione possumus. Sed illi contra eos irati, eo quod ipsi hoc antea tenuissent, nullatenus pacificare voluerunt. Dehinc 220 obtulerunt cis iterum isti medietatem : posthaec duas partes, sibi tertiam relinquentes. Nolen- tibus autem illis, obtulerunt cum terra omnia pecora, tantum ut a bello cessarent. Sed nec hoc illi acquie- sceDtes, certamen expetunt. Et inter se ante certamen, qualiter uxores Suavorum dividerent, et qui quam post eorum exitum acciperet, tractant, putantes cos jam quasi interfectos babere. Sed Donini miseratio, quæjustitiamfacit, in aliam partem vo!un- tatem eorum retorsit. Nam confligentibus illis : erant < autem viginti sex millia Saxonum, ex quibus viginti millia ceciderunt; Suavorum quoque sex millia quadringenti, et octoginta b tantum prostrati sunt : reii- qui vero victoriam obtinuerunt. Illi quoque qui ex Saxonibus remanseram, detestati sunt, nullum se eorum barbam, neque capillos incisurum, nisi prius se de adversariis ulciscerentur. Quibus Herum decertan- tibus, in majore excidio corruerunt, et sic a bello cessatum est c.
XVI. In Britanniis Inc acta sunt. Macliavus quonamet ocus Britannorum comites ,sacramentum inter se dederant, ut qui ex eis superviveret, filios partis alterius tanqnam proprios defensaret. Mortuus autem Bodicus reliqult lilium, Theodericum nomine. Quo, Macliavus oblitus sacramenti, expulso a patria, reguum patris ejus accepit. Hic vero muho tempore profagus vagusque fuit : cui tandem misertus Deuse collectis secum a Britannia viris, se super Macliavum objecit, eumque cum filio ejus Jacob gladio interemit, partemque regni, quana quondam pater ejus tenuerat, in sua potestate restituit; partem vero aliam Waro- chus ( Macliavi filius vindicavit sibi.
X VII. Guntchramnus vero rex duos Magnacharii g quondam lilius gladio interemit, proeo quod in Austrechildem h reginam, ejusque soboles multa detestabilia atque exsecranda proferrent; faculLaLes- que eormn fisco suo redeHit. ipse quoque duos filios suos subito morbo oppressos perdidit i, de quorum funere valde contristatus est, eo quod orbatus absque liberis remansisset. Eo anno dubietas Paschae fuit. In Galliis vero nos cunt multis civitatibus quarto decimo Kalendas Maias t sanctum Pascha celebravimus. Alii vero cunt lIispauis, duodecimo Kalendas Aprilis solemnitatem hanc tenuerunt : tamen ut ferunt, fomes illi, qui in Hispaniis nutu Dci complentur k, in nostro Pascha repleti sunt.
XVIII. Cainone vero 1 Turonico vico, dum ipso glorioso Resurrectionis Dominicæ die Missae celebra- rentur, ecclesia contremuit, populusque conterritus a pavore, unam vocem decensquod ecclesia caderct : cunctique ab ea, etiam pereffractis ostiis per fugam lapsi sunt. Magna posthaec lues populum devastavit, Posthæc Guntchramnus rex ad Childe- berLum nepotem suum legatos mittit, pacem petens, , ac deprecaus eum videre. Tunc ille cum proceribus suis ad cum venit: qui ad pontem, quem PeLreum 4 vocitant, conjuncti sunt, consalutantes atque invicem osculantes se, Guntchramnus rei ait : Evenit ianpulsu peccatorum meorum, ut absque liberis a remane- rem : et ideo peto, ut hic ut hic nepos meus mihi sit filius. Et imponens eum super cathedram suam, cunctum ei regnum tradidit, dicens : Una nos parma protegat, unaque hasta defendat. Quof si filios habuero, te nihilominus tanquam unum ex his reputabo, ut illa cum eis, tecumque permaneat charitas, 222 quam tibi hodie ego polliceor, teste Deo. Proceres vero Chitdeberti similiter pro eodem polliciti sunt. Et manducantes simul atque bibentes, dignisque se muneribus honorantes, pacifici discesserunt. Tunc ad Chilpericum regem legationem mittentes, ut redderet quod de eorum regno minuerat : quod si differret, campum praepararet ad bellum. Quod ille despiciens, apud Suessionas atque Parisios circos ædificare præcepit, eosque populis spectaculum præbens b.
XIX. His ita Beslis, audiens Chilpericus, quod Prætextatus Rothomagensis episcopus contra utitita- tem suam populis munera daret, eum ad se arcessiri præcepit. Quo discusso e, reperit cum eodem res Brunichildis reginae commendatas : ipsisque ablatis, eun) in exsilio usque ad sacerdotatem audientiam retineri præcepit. Conjuncto autem Concilio, exhibitus est. Erant autem episcopi d qui advenerant apud Parisios, est. basilica sancti Petri apostoli. Cui rex ait : Quid tibi visum est, o episcope, ut inimicum meum Merovechum, qui filius esse debuerat, cum imita sua, id est patrui sui exore, conjungeres ? An ignarus eras, quæ pro hac causa Canonum statuta sanxissent Etiamnonbic solum excessisse probaris, sed etiam cum illo egisti, datis muneribus, ut ego interficerer. Hostem autem filium patri fecisti, se- duxisti pecunia plebem, ut nullus mecum fidem ha- bitam custodiret; voluistique regnum meum in manum alterius tradere. Hæc eo dicente, infremuit multitudo Francorum, voluitque ostia basilicae rum- pere, quasi ut extractum sacerdotem lapidibus urge- ret : sed rex prohibuit fieri. Cumque Prætextetus episcopus ea quæ rex dixerat, facta negaret, 223 advenerunt falsi testes, qui ostendebant spe- cies aliquas, dicentes : Hæc et hæc nobis dedisti, ut Merovecho fidem promittere deberemus. Ad hæc ille dicebat : Verum enim dicitis, vos a me sæpius mu- neraios, sed non hæc causa exstitit, ut rex ejiceretur a regno. Nam et cum vos mihi et equos optimos, et res præberetisnunqui poteram aliud fa- cere, nisi et ego vos simili sorte remunerarem. Re- cedente vero rege ad metatum e suum, nos collecti in unum sedebamus in secretario basilicæ beati Petri. Confabulantibusque nobis, subito advenit Aetius archidiaconus Parisiacæ Ecclesiæ, salutatisque nobis, ait : Audite me, o sacerdotes Domini, qui in unum collecti estis. Aut enim hoc tempore exaltabitis nomen vestrum, et bonæ famæ gratia refulgebitis; aut certe nullus vos amodo pro Dei sacerdotibus est habiturus, si personas vestras sagaciter non erigitis, aut fratrem perire permittitis. Hæc eo dicente, nullus sacerdotum ei quidquam respondit, timebant enim regin instinctu hæc agebantur. Quibus intentis, et ora digito comprimen- tibus, ego aio : Attenti estote, quæsosermonibus meis, o sanctissimi sacerdote Dei, et præsertim vos, qui familiariores esse regi videmini : adbibete ei consilium sanctum atque sacerdotale, ne exardescens in ministrum Dei, pereat ab ira ejus, et regnum perdat, et glorium Hæc me dicente, silebant omnes. Illis vero silentibus adjeci : Mementote, domini mei sa- cerdotes, verbi prophetici quod ait : Si viderit speculator iniquitatem hominis, et non dixerit, reus erit ani- mæ pereuntis ( Ezech. XXXIII,6). Ergo nolite silere, sed prædicate, et ponite ante oculos regis peccata ejus, ne forte ei aliquid mali contingat, et vos rei si- tis pro anima ejus. An ignoratis quid novo gestum fuerit tempore! quomodo apprehensum Sigimundum Chlodomeris retrusit in carcerem ? dixitque ei Avitus f Dei sacerdos :Ne injicias manum in eum, et cum Burgundiam petieris224 victoriam obtinebis, Ille vero abnuens quæ ei a sacerdote dicta fuerrant, que Burgundiam, ibique oppressus ab exercitu, interemptus est. Quid Maximus imperator? Nonna cum beatum Martinum g compulisset communicare cuidam homicidæ episcopo, et ille, quo facilius addictos morti liberaret, regi impio consensisset, prosequente Regis æterni judicio, ab imperio depulsus Maximus, morte pessima condemnatus est ? Hæc me dicente, non respondit ullus quidquam, sed erant omnes in- tenti et stupentes. Duo tamen adulatores ex ipsis, quod de episcopis dici dolendum est nuntiaverunt regi dicentes, quia nullum majorem inimicum in suis causis quam me haberet. Illico unus ex aulicis cursu rapido ad me repraesentandum dirigitur. Cumque venissem, stabat rex juxta tabernaculum ex ramis factum, et ad dexteram ejus Bertchramnus episcopus, ad lævam vero Ragnemodus a stabat : et erat ante eos scamnum L pane desuper pleuum cum diversis ferculis. Visoque me rex ait: 0 episcope, justitiani cunctis largiri debes, et ecce ego justitiam a te non accipio; sed, ut video, consentis iniquitati, et im- pletur in te proverbium illud, quod corvus oculum corvi non eruit. Ad haec ego : Si quis de nobis, o reI, justitie tramitem transcendere voluerit, a te corrigi potest : si vero tu excesseris, quis te corri- piet? Loquimur enim tibi, sed si volueris audis; si autem nolueris, quis te condemnabit, nisi is qui se pronuntiavit esse Justitiam ? Ad hæc ille, ut erat ab adulatoribus contra me accensus, ait : Cum omnibus enim inveni justitiam, et tccum invenire non Sed scio .possum. quid faciam, ut noteris in populis, et injustum te esse omnibus perpatescat. Convocabo enim populum Turonicum, et dicam eis : Vocifera- mini contra Gregorium, quod sit injustus, et nulli hominum justitiam præstet. HUs quoque hæc cla- mantibus respondebo, 225 Ego qui rex sum, justitiam cum eodem invenire nou possum, et vos qui minores estis invenietis? Ad haec ego : Quod sim inJustus, tu nescis. Scit enim ille conscientiam meam, cui occulta cordis sunt manifesta. Quod vero falso clamore populus te insultante vociferatur, nibil est, quia sciunt omnes a te baec emissa. Ideoque non ego, sed potius tu in acclamatione notaberis. Sed quid plura ? Habes legem et Canones. Haec te diligenter rimari oportet : et tunc quae præceperint, si non observa- veris ., noveris tibi Dei judicium imminere. At ille I quasi me demulcens, quod dolose facicns putabat me non intelligere, conversus ad juscellum quod coram erat positum, ait: Propter te haec juscella paravi, in quibus nihil aliud praeter volatilia, et parumper ciceris continetur. Ad haec ego, cognoscens adulationes ejus, dixi: Noster cibus esse debet facere voluntatem Dei, et non his deliciis delectari, ut ea quæ præcepit, nullo casu praetermittamus. Tu vero qui alios de justitia culpas, pollicere prius quod legem ct Canones non omittas : et tunc credimus quod justitiam prosequaris. lUe vero porrecta dexte- ta, juravit per omnipotentem Deum, quod ea quae lex et Canones edocebant, nullo praetermitteret pa. cto. Posthaec accepto pane, hausto etiam vino dis- cessi d. Ea vero nocte, decantatis nocturnalibus hymnis, ostium mansionis nostrae gravibus audio cogi verberibus : missoque pucro, nuntios Fredegundis reginae astare cognosco. Quibus introductis, salutationem reginae suscipio. Deinde precantur pueri, ut in ejus causis contrarius non existam, simulque ducentas argenti promittunt libras ", si Prætex- latus me impugnante opprimeretur. Dicebant euitn: Jam omnium episcoporum promissionem habemus.: tantum tu adversus non incedas. Quibus ego respondi : Si mihi mille libras auri argentique donetis, nunquid aliud facere possum, nisi quod Dominus agcre præcipit? Unum tantum polliceor, quod ea quæ caeteri secundum Canonum statuta consenserint, sequar. At illi non 226 intelligentes quae dicebam. gratias agentes discesserunt. Mane autem facte, aliqui de episcopis ad me venerunt, simile mandatum terentes : quibus ego similia respondi.
Convenientibus autem nobis in basilica sancti Petri, mane rex adfuit, dixitque : Episcopus enim in furtis deprehensus, ab episcopali officio ut avellatur Canonum auctoritas , sanxit. Nobis quoque respon- dentibus : Quis ille sacerdos esset, cui furti crimen irrogaretur 1 respondit rex : Yidistis enin species, quas nobis furto abstulit. Ostenderat enim nobis ante diem tertiam reg duo volucla i, speciebus et diversis ornamentis referta : quæ appretiabantur amplius quam tria millia solidorum. Sed et sacculum cum numismatis s auri pondere tenentem quasi millia duo. Naec enim dicebat rex, sibi ab episcopo fuisse Curata. Qui respondit : Recolere vos credo, discedente a Rothomagensi urbe Brunichilde regina, quod venerim ad vos, dixique vobis, quia res ejus, id est quinque sarcinas, commendatas haberem : et frequentius advenire pueros ejus ad me, ut ca redde. rem, et nolui sine consilio vestro. Tu autem dixisti mihi, o rex : Ejice haec a te, et revertantur ad mu- Herem res suæ, ne inimicitia inter me et Chideber- tum nepotem meum pro sre.us debeat pullulare. Reversus ergo ego ad urbem, unum voluclumtradidi pueris : non enim valebant amplius ferre. Reversi iterum requirebant alia : iterum consului h magnifi- centiam vestram. Tu autem præcepisti, dicens: Ejice, ejice haec a te, o sacerdos, ne faciat scandalum hæc causa. Iterum tradidi cis duo ex his : duo autem alia remanserunt mecum. Tu autem, quid nunc calumniaris, et me furti arguis, cum hæc causa non ad furtum, sed ad custodiam debeat deputariP Ad haec rex : Si hoc depositum penes tc habebatur ad custodiendum, cur solvisti unum ex Lis, ct lim- bum aureis contextum filis in partes dissecasli, et dedisti per viros, qui me a regno dejicerem 1 Præ- lex latus episcopus respondit : Jam dixi tibi superius, quia munera eorum 227 acceperam, ideoque cum non haberem de præsenti quod darem, hinc præ- sumpsi, ct eis vicissitudinem munerum tribui. Proprium mibi esse videbatur, quod filio meo Merovecho erat, quem de lavacro regenerationis excepi. Videns autem rex Chilpericus, quod eum his calumniis SUe perare nequiret, attonitus valde, a [Al. ac] conscicn- tia confusus, discessit a nobis; vocavitque quosdam de adulatoribus suis, et ait : Victum me verbis episcopi fateor, et vera esse quæ dicit scio. Quid nunc faciam, ut reginae de eo voluntas adimpleatur? Et ait : Ite, et accedentes ad eum dicite, quasi consl- lium ex vobismetipsis dantes : Nosti quod sit rex Chilpericus pius atque compunctus, et cito nectatur ad misericordiam : humiliare sub eo, et dicito ab eo objecta a te perpetrata fuisse. Tunc nos 'prostrati omnes coram pedibus ejus, dari tibi veniam impe- tramus. His seductus Praetextatus episcopus, pollicitus est se ila facturum. Mane autem iacto, conveni- mus ad consuetum locum : adveniensque et rex, ait ad episcopum : Si munera pro muneribus his homi-ait nihus es largitus, cur sacramenta postulasti, ut tidem Merovecbo servarent? Respondit episcopus: Petii, fatcor, amicitias eorum haberi cum eo : et non solum hominem, sed, si fas fuisset, angelum de caelo evocassem, qui esset adjutor ejus. Filius enim mibi erat, ut saepe dixi, spiritalis ex lavacro. Curn- que. hæc altercatio altius tolleretur, Praetextatus episcopus prostratus solo, ait : Peccavi in coelum et coram te, o rex misericordissime, ego sum homicida nefandus : ego te interficere volui, et filium tuum in solio tuo erigere. Hæc eo dicente, prosternitur rex coram pedibus sacerdotum, dicens : Audite, o piissi- mi sacerdotes, reum crimen exsecrabile confitentem. Cumque nos Dentes regem elevassemus a solo, jussit eum basilicam egredi. Ipse vero ad metatum discessit, transmittens librum Canonum, in 228 quo crat quaternio novus aunexus, babens canones quasi apostolicos a, continentes hæc : ł Episcopus in homicidio, adulterio, et perjurio deprehensus, a sacerdotio divellatur. i His ita lectis, cum Prætextatus staret stupens, Bertchramnus episcopus ait : Audi, o frater et coepiscope, quia regis gratiam non babes, ideoque nee nostra charitate uti poteris, prinsquam regis indulgntiam merearis. His ita gestis, petiit rex, ut aut tunica ejus scinderetur, aut centesimus octavus psalmus, qui maledictiones Ischariothicas continet b, super caput ejus recitaretur; aut certe judicium contra eum scriberetur, ne in perpetuum commumcaret. Quibus , conditionibus ego restUi, juxta promissum regis, ut nihil extra Canonesgereretur. Tunc Prætextatus a nostris raptus oculis, in custodiam positus est. De qua fugere tentans [AI. cum fugeret] nocte, gravissime cæsus, in insulam . maris, quod adjacet civitati Constantinæ c, in exsi. lium est detrusus.
.Posthaec sonuit, quod Merovechus iterum basilicam s. Martini conaretur expetere. Chilpericus vero custodiri basilicam jubet, et omnes claudi aditus. Custodes antem unum ostium, per quod pauci cleriei ad officium ingrederentur, relinquentes, reliqua ostia clausa tenebant : quod non sine taedio popu6s fuit. Cum autem apud Parisios moraremur, signa in coelo apparuerunt, id est viginti radii a parte Aquilonis, qui ab Oriente surgentes ad Occidentem properabant : ex quibus unus prolixior et aliis supereminens, ut est in sublime elatus, mox derecU; et sic reliqui qui sccuti fuerant, evanuerunt. Credo interitum Merovechi pronuntiasse. Merovechus vcro dum in Rhemensi Campania latitaret, nee palam se Austrasiis crederet, a Tarabannensibus j circumventus est, di- centihus, quod relicto patre ejus Chilperico, ei se subjugarent, si ad eos accederet. Qui velociter as- sumtis secum viris fortissimis, 229 ad eos venit. ili præparatos detegentes dolos, in villam eum quamdam concludunt, et circumseptum cum armatis nuntios patri dirigunt. Quod ille audiens, illuc properare destinat. Sed hic cum in hospitiolo quodam retineretur, timens ne ad vindictam inimicorum multas lueret paenas, vocato ase Gailenofamiliari suo, ait : Una nobis usque nunc et anima et consilium fuit : rogo ne patiaris me manibus inimicorum tradi; sed accepto gladio irruas in me: quod ille nec dubitans, cum cultro confodit. Adveniente autem rcge, mortuus est rcpertus o. Exstitierunttunc qui assererentverba Merovechi, quae superius diximus, a regina fuisse conficta; Merovechum vero ejus fuisse jussu clam interemptum. Gailenum vero apprehensum, abscissis manibus et pedibus, auribus, ct narium summitatibus, et aliis multis cruciatibus affectum, infeliciter necaverunt. Grindronemquoque, , intextum rotæ, in sublime sustuleruat; Gucilionem a, qui quondam comes palatii Sigiberti regis fuerat, abscisso capite imerfecerunt. Sed et alios multos qui cum eodem venerant, crudeli nece diversis mortibus affecerunt. Loquebantur etiam tunc homines, in hac circumventione Egidium b episcopum et Guntchram- nun Bosonem fuisse maximum caput, eo quod Guntchramnus Fredegundis reginae oceultis amicitiis potiretur pro interfectione. Theodoberti; Egidius vero, quod ei jam longo tempore esset carus.
XX. Cum autem Justinus imperator e, amisso sensu, amens effectus esset, et per solam Sophiam augustam ejus imperium rebcretur, populi, ut in su. periore libro jam diximus (Lib. IV, cap. 33), Tiberium Caesarem elegerunt, utilem, strenuum, atque sapien- tero, eleemosynarium, inopumque optimum defensorem. Qui cum multa de thesauris quos 230 Justinus aggregavit, pauperibas erogaret, et Augusta illa eum frequentius increparet, quod rempublicam redegisset in paupertatem, diceretque : Quod ego multis annis aggregavi, tu infra paucum tempus prodige dispergis, aiebat ille : Non deerit fisco nostro, tantum pauperes eleemosynam accipiant, aut captivi redimantur. Hic est enim magnus theMurus, dicente Domino : The- saurizate vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea corrumpit; et ubi fures non effodiunt, nec (urantar (Matth. VI, 20). Ergo de hoc quod Deus dedit, congregemus per pauperes ill cælo, ut Dominus nobis augere dignetur in saeculo. Et quia, at diximus, magnus et verus Christianus erat, dum hilari distributione pauperibus opem præstat, magis ac magis ei Dominus subministrat. Nam deambulans per palatium, vidit in pavimento domus tabulam marmoream, in qua crux Dominica erat sculpta, et ait : Cruce tua, Domine, frontem nostram munimus et pectora, et ecce crucem sub pedibus conculcamus d. Et dicto citius jussit eum auferri, defossaque tabula atque erecta, inveniunt subter et aliam hoc signum habentem. Nuntiantesque, jussit et illam auferre. Qua amota , reperiunt et tertiam : jussuque 'ejus et haec aufertur. Qua ablata, inveniunt magnum thesaurum habentem supra mille auri centenaria. Sublatumque aurum, pauperibus adhuc abundantius, ut consueverat, subministrat : nec ei Dominus aliquid deGcere fecit e pro bona voluntate sua. Quid ei in poseterum Dominus transmiserit, non omittam. Narses illc dux Italiae f, cum in quadam civitate domum magnam haberet, in Italiatn cum multis lhesauris egressus g, ad supra memoratam urbem advenit ibique in domo sua occulte cisternam magnam fodit, in qua multa millia centenariorum auri 231 argentique reposuit : ibique interfectis consciis, Ulli tantummodo seni per juramentum condita commendavit. Defunctoque Narsete haec sub terra latebant. Cumquc supradictus senex hujus eleemosynas assidue cerneret, pergit ad eum, dicens : Si, inquit. mihi aliquid prodest, magnam rem tibi, Cæsar, edicam, Cui ille : Die, ait, quod volueris. Proderit enim tibi, si quiddam nobis profuturum esse narraveris, Thesaurum, inquit, Kar- setis reconditum habeo, quod in extremo vitæ positus celare non possum. Tunc Cæsar Tiberius gavisus, mittit usque ad locum pueros suos : praecedente vero sene, hi sequuntur attoniti. Pervenientesque ad cisternam, deopertamque ingrediuntur, in qua tantum aurum argentumque reperiunt, ut per multos dies vii evacuaretur a deportantibus. Et ex hoc ille amplius bilari erogatione dispensavit egenis.
XXI. Igitur h contra Salonium Sagittariumque episcopos tumultus exoritur. Hi enim a Sancto Nicetio Lugdunensi episcopo educati , diaconatus officium sunt sortiti : hujusque tempore Salonius Ebredunensis i urbis, Sagittariusque Vapigensis Ecclesiæ sacerdotes statuuntur. Sed assumto episcopatu, in proprium relati arbitrium, cæperunt in pervasionibus, cædibus, homicidiis, adulteriis, diversisque in scete- ribus, insano furore grassari; ita ut quodam tempore, celebrante Victore Tricastinorum J episcopo solemnitatem natalitii sui, emissa cohorte, cum gladiis et saginis Irruerent super eum. Venientesque sciderunt vestimenta ejus, ministros cæciderunt, vasa et omnem apparatum a prandii auferentes, relinquentes episcopum in grandi contumelia, Quod cum rex Guntchramnus 232 comperisset, congregari synodum apud urbem Lugdunensem jussit. Conjunctique episcopi cum patriarcha b Nicetio beato, discussis causis, invenerunt eos de his sceleribus, quibus accusabantur, valde convictos; præceperuntque ut qui talia com- miserant, episcopatus honore privarentur. At illi cum adhuc propitium sibi regem esse nossent, ad eum accedunt, implorantes se injuste remotos : sibique tribui licentiam, ut ad papam urbis Romanae acre- dere dcbeant. Rex vero annuens petitionibus corum, datis epistolis cos abire permisit. Qui accedentes coram papa Joanne c, exponunt se nullius rationis exi- stentibus causis dimotos d. Ille vero epistolas ad re- ] gem dirigit, in quibus locis suis eosdem restitui jubet. Quod rex sine mora, castigatis prius illis verbis multis, implevit. Sed nulla, quod pejus est, fuit emendatio subsecuta : tamen Victoris episcopi pacem petierunt, tradilis hominibus, quos in seditionem direxcrant. Sed ille recordatus praecepti Dominici, non debere reddi inimicis mala pro malis (Rom. XII, 17), nihil his mali faciens, liberos abire permisit. Unde in posterum a communione suspensus est, pro eo quod publice accusans, clam inimicis pepercisset, absque consilio fratrum, quds accusaverat. Sed per favorem regis iterum in communionem revocatus est. Iti vero in majoribus sceleribus quotidie misceban- tur : et in præliis illis, sicut jam supra meminimus (Lib. IV, cap. 37), quæ Mummolus cum Langobardis ( gessit, tanquam unus ex laicis, accincti arma, pluri- mos propriis manibus interfecerunt. In cives vero suos nonnullos commoti felle, verberantes fustibus usque ad effusionem sanguinis , sæviebant. Unde factum est, ut clamor 233 populi ad regem denuo procederct; eosdemque rex arcessiri praecepit. Quibus advenientibus, notuit suis obtutibus præsentari : scilicet ut prius habita audientia, si idonei 0 inveni- rcutur, sic regis praesentiam mererentur. Sed Sabit- tarius felle commotus, hanc rationem dure susci- p!cns, ut erat levis ac vanus, et in sermonibus irra- tionabilibus profluus, declamare plurima de rege caepit, ac dicere, quod filii ejus regnum capere non possent, eo quod mater eorum ex familia i Magna- char quondam ascita, regis torum asset : ignorans quod prætermissis nunc generibus feminarum, regis vocitantur liberi, qui de regibus ruerint pro- creati. His auditis rex commotus valde, tam equos quam pueros, vel quaecunque habere potuerant, abs. tulit; ipsosque in -monasteriis a se longiori accessu dimotis, in quibus paenitentiam agerent, includi præcepit, non amplius quam singulos eis clericos reHn- quens : judices locorum terribiliter commonens, ut ipsos cam armatis custodire debeant, ne cui ad eos visitandos ullus pateat aditus. Superstites enim erant his diebus filii regis, ex quibus senior aegrotare cre- pit. Accedentes autem ad regem familiares ejus, dixerunt : Si propitius audire dignaretur rex verba ser- vorun) suarum, loquerentur in auribus tuis, Qui ait : Loquimini quae libet. Dixeruntque : Ne forte mnocen- tes hi episcopi exsilio condemnati fuissent, et peccatum regis augeatur in aliquo, eL ideo filius domini nostri pereat. Qui ait : Ite quantocius, et laxate eas, deprecantes ut orent pro parvulis nostris. Quibus ab. euntibus, dimissi sunt. Egressi igitur de monasteriis, conjuncti sunt pariter, et se osculantes, eo quod olim a se visi non fucranl, ad civitates suas regressi sunt : et in tantum compuncti sunt, ut. viderentur nunquam a psallentio cessare, 234 celebrare jejunia, eleemosynas exercere, librum Davidici carminis ex plere per diem, noctesque in hymnis ac lectionibus meditando deducere. Sed non diu haec sanctitas illibata perman. sit , conversique sunt iterum retrorsum : et ita plerumque noctes epulando atque bibendo ducebant, ut clericis matutinas in ecelesia celebrantibus, hi pocula poscerent, et vina libarent. Nullaprorsus deDeoerat mentio, nullus omnino cursus memoriæ habeatur. Redeunte h aurora, surgentes a cœna, mollibus se indumentis operientes, somno vinoqne sepulti, usque ad horam diei tertiam dormiebant. Sed nec mulieres deerant cum quihus polluerentur. Exsurgentes igitur, abluti balneis ad convivium discumbebant; de quo vespere surgentes, coenae inhiabant usque ad illud lucis tempus, quod superius diximus. Sic facicbant singulis diebus, donee ira Dei irruit super cos, quod in posterum memoraturi sumus (Lib. VII, cap. 59).
XXII. Tunc Vuinnochus i Britto in summa abst!- nentia a Britanniis venit Turonis, Hierosolymam accedere cupiens, nullum aliud vestimentum nisi de pellibus ovium lana privatis habens : quem nos quo facilius teneremus, quia nobis religiosus vae videbatur, presbyterii gratia honoravimus a. Ingitrudis autem religiosam consuetudinem habebat, aquam de sepulcro sancti Martini colligere : qua aqua deficiente, rogat vas cum vino ad beati tumulum depor. tari. Transacta autem nocte, id eiinde hoc presbytero præsente assumi mandavit, et ad se delato, ait presbytero i Aufer hinc vinum, et unam tantum guttam de aqua benedicta, unde parum superest, ef- funde b. Quod cum fecisset, mirum dictu, vasculum quod semiplenum erat, ad unius guttæ descensum impletum est. Idem bis aut ter ita vacuatum, per unam tantum guttam est impletum : 235 quod non ambigitur et in hoc beati Martini fuisse virtutem.
XXIII. lIis ita gestis, Samson filius Chilperici rc. gis Junior, a dysenteria et febre comprehensus, e re- bus humauis excessit. Hic vero, cum Chilpericus rex Tornaci a fratre obsiderctur (Lib. IV, cap. 52), na- 1us est : quem mater ob metum mortis a sc abjecit, et perdere voluit. Sed cum non potuisset, objurgata a rege, eum baptizari præcepit. Qui baptizatus, ct ab ipso episcopo c susceptus, lustro uno nee perfecto defunctus est. Nam et mater ejus Fredegundis in Lis diebus graviter ægrotavit, sed convaluit.
XXIV. Posthaec in noctc, quae erat tertio Idus Noveluhris, apparuit nobis bcaH Martini vigilias ce- lebrantibcs magnum prodigium; nam in medio lunæ stella fulgens visa est elucere, et super ac subter lunam aliæ stellæ propinquae apparuerunt. Sed ct circulus illu, qui pluviam plerumque significat, circa eam apparuit. Sed quæ hanc figuravcrint, ignoramus. Nam et lunam boc anno sæpe in nigredinem versam I vidimus, ct ante Natalem Domini gravia fuere toni- trua. Sed et splendores illi cirea solem, sicut jam ante cladem Arvernam fuisse commemoravimus (Lib. IV, cap. 51), quos rustici soles vocant, apparuerunt d; et mare ultra modum egressum asserunt, ct multa alia signa apparuerunt.
XXV. Guntebramnus Boso Turonis cum paucis armatis vcnicns, filias suas, quas in basilica sancta rcliqueral, vi abstulit, ct cas usque Pictavis civitatem, quæ erat Childeberti regia, perduxit. Chilpericus quoquc, rex Pictavum pervasit, alquc nepotis sui homines ab ejus sunt hominibus effugati. Ennodium ex comitatu ad regis præsentiam perduxerunt. Quo exsilio damnato, facultates ejus fisco subdiderunt. Sed post annum, et patriæ et facultatibus redditus est (Lib. VIII, cap. 26). Guntehramnus Boso relictis filiabus suis in basilica beati Hilarii ad Childebertum regem transiit.
XXVI. Anno quoque tertio 236 Childeberti regis, qui erat Chilperici et Guntchramni septimus decimus annus, cum Dacco e Dagarici quondam filius, relicto rege Chilperico, huc illucque vagaretur, a Dracoleno f duce, qui dicebatur Industrills, fraudu- lenter apprehensus est ; quem vinctum all Chilpericum regem Brannacum deduxit, dato ei sacramento, quod vitam illius cum rege g obtineret. Sed oblitus sacramenti, egit cum principe, nefarias res asserens. ut moreretur. Ille quoque cum vinctus detineretur, et cerneret se penitus non evasurum, a presbytcro, rege nesciente, poenitentiam petiit h .Qua accepta, interfectus est, Cum autem idem Dracolenus velociter reverteretur in patriam, his dicbus Guntchramnus Boso filias suas a Pictavo auferre conabatur. Quod audicns Dracolenus, se super cum ohjecil; sed illi, sicut crant parati, resistentes, se defensare nilcbantur. Guntchramnus vero misit unum de amicis suis ad eum, dicens : Vade et dic ei: Scis enim quod fredus inter nos initum habemus, rogo ut tc do meis removeas insidiis. Quantum vis de rebus tollere non prohibeo; tantum mihi, etsi nudo, liceat cum filiabus meis acceJere quo voluero. At ille, ut erat vanus ac levis : Ecce, inquit, funiculum, in quo alii culpabiles ligati ad regem, me ducente, directi sunt : in quo et hic hodie ligandus, illuc deducetur vinctus. Et hæc cum dixisset, calcaneorum ictibus urgens cquum, aumveloci cursu lIirigit; ct casso eum verberans ielU, hastili diviso, ensis ad terram ruit. Guntchramnus vero cum super se mortem cerneret imminere, invocato nomine Domini, et virtute magna beali Martini, elevatoque conto, Dracolenum arctat in faucibus, suspensumque de equo sursum i, unus de amicis suis eum lancea latere verberatum fi- n!vi,t fugatisque sociis, ipsoque spoliato, Guntchramnus cum filiabus liber abscessit. Posthaec S2verus socer ejus a liliis apud regem graviter accusatur. Hæc ille audiens, cum magnis muneribus ad regem petit 237 qui in via apprehensus et exspoliatus , atque in exsilium deductus, morte pessima vitam finivit. Sed et duo filii ejus, Bursolenus et Dodo, ob crimen majestatis læsæ judicio mortis suscepto, unus ab exercitu vi oppressus est; alius in fuga apprehensus, truncatis manibus et pedibus interiit; resque omnes tam eorum , quam patris, fisco collatæ sunt. Erant enim eis magni thesauri.
XXVII. Dehine Turonici, Pictavi, Daiocassini, Cenomannici, Andegavi, cum aliis multis in Britanniam ex jussu Chilperici regis abierunt : et contra Warochum a, filium quondam Macliavi, ad . Vicinoniam L fluvium resident. Sed ille dolose per noctem super Saxones Baiocassinos c rucns, maximam exinde partem interfecit. Post die autem tertia, cum ducibus regis Chilperici pacem faciens, et filium suum in ob- sidatum donans, sacramento se constrinxit, quod fidelis regi Chilperico esse deberet. Venetos quoque civitatem refudit, sub ea conditione, ut si mereretur ] eam per jussionem rcgis regere, tributa vel omnia, quæ exinde debchanlur, annis singulis nullo admonente dissolveret. Quod cum factum fuisset, cler- citus ab eo loco remotus est. Posthæc Chilpericus rex de pauperibus et junioribus d ecclesiae rel basilicæ bannos jussit exigi, pro eo quod in exercitu non ambulassent. Non enim crat consuetudo, ut hi ul- lam exsolverent publicam functionem. Posthæc Warochus obliviscens promissionis suae, volens irrumpere quod fecerat, Eunium episcopum Veneticæ urbis ad Chilpericum regen dirigit. At ille ira commotus, 238 objurgatum cum exsilio damnari praecepit.
X I. VIII. Anno quoque quarto Childeberti, qui fuit decimus octavus Guntchramni et Chiperici regum , apud Cavillonum civitatem synodus facta est, cxjussu principis Guntchramni; discussisque diversis causis, contra Salonium et Sagittarium episcopos iteratur illa antiqua calamitas d. Objiciuntur eis crimina : et non solum de adulteriis, verum etiam de homicidiis accusantur. Sed haec per poenitentiam purgari cen- sentes episcopi!, iliud est additum f, quod essent rei majestatis, et patriae proditores. Qua de causa ab episcopatu discincti [ AI. dejecti ], in basilicam beati Marcelli sub custodia detruduntur. Ex qua per fugam lapsi, discesserunt per diversa vagantes, donec in civitatibus eorum alii subrogati sunt I.
XXIX. Chilpericus vero rex descriptiones novas et Graves in omni regno suo Geri jussit. Qua de eausa multi relinquentes civitates illas [ Al. suas], vel possessiones proprias, alia regna petierunt, satius du- centes alibi peregrinari , quam tali periculo subja- , cere. Statutum enim fuerat, ut possessor de propria terra unam amphoram vini per aripennem e redderet. Sed et aliae functiones infligebantur multae , tam de reliquis terris, quam de mancipiis : quod inpleri non poterat, Lemovicinus quoque populus cum se cerneret tali fasce gravari, congregatus in calendis Martiis, Marcum referendarium, qui hæc agere jussus fuerat, interficere voluit : et fecisset utique, nisi eum episcopus Ferreolus i ab imminenti discrimine iibcrasset. Arreptis quoque libris descriptionum, 239 incendio multitudo conjuncta concremavit: unde multum molestus rex, dirigens de latere suo personas, immensis damnis populum afDixit, suppli- ciisque conterruit i, morte mulctavit. Ferunt ctiam tunc abbates atque presbyteros ad stipites extensos diversis subjacuisse tormentis , calumniantibus regalibus missis, quod in seditione populi ad incen- dendos libros satellites [I. adjutores] adfuissent, acerbiora quoque deinceps infligentes tributa.
XXX. Britanni quoque graviter regionem Rhc. donicam vastaverunt, incendio , praeda, captivitate : qui usque Cornudum vicum k debellando progressi sunt. Eunius [AL Eonius] vero episcopus de exsilio reductus, Andegavo ad pascendum delegatur, nec ad civitatem suam Veneticam redire permiUitur. Bippo- lenus 1 vero dux contra Britannos dirigitur, et loca aliqua Britanniae ferro incendioque opprimit : quae res majorem insnuiam excitavit.
XXXI. Dum hæc agerentur in Galliis a, Justinus impleto imperii octavo decimo anno, amentiam quam incurrerat , cum vita finivit. Quo sepulto, Tiberius Cæsar arripuit jam olim aggressum imperium b. Sed cum eum secundum consuetudinem loci ad specta- cullin) circi praestolaretur populus processurum , pa- rare ei cogitans pro parte Justiniani insidias, qui tunc nepos Justini habebatur, ille per loca sancta processit. Completaque oratione, vocato ad se urbis papa, cum consulibus ac praefectis palatium est ingressus. Dehinc indutus purpura, diademate coro- natus, throno imperiali impositus, cum immensis laudibus c imperium confirmavit. Factionarii quoque opperientes ad circum , cum cognovissent quae acta fuerant, pudore confusi sine effectu regressi sunt, nihil homini qui in Deo spem 240 posuerat adver- sari valentes d. Transactis igitur paucis diebus, adveniens Justinianus, pedibus se projecit imperatoris, quindecim ei centenaria auri deferens ob meritmu gratiæ. Quem ille secundum patientiae suae rilum colligens, in palatium jussit assistere. Sophia vero Augusta immemor promissionis, quam quondam in Tiberium habuerat, insidias ei tentavit intendere. Procedente autem eo ad villam, ut juxta ritum hu- perialem triginta diebus ad vindemiam jocundare- tur e ,vocato clam Justiniano, Sophia voluit eum erigere in imperium. Quo comperto, Tiberius cursu veloci ad Constantinopolitanam civitatem regreditur, apprehensamque Augustam , ab omnibus thesauris spoliavit, solum ei victus quotidiani alimentum re- Hnqucns. Segregatisque pueris ejus ab ea, alios posuit de fidelibus suis, mandans prorsus ut nullus de anterioribus ad eam haberet accessum. Justinianum vera objurgatum tanto in posterum amore dilexit, ut tilio ejus filiam suam promitteret, rursumque tilio suo filiam cjus expeteret : sed non est res sortita ef- feclum. Exercitus ejus Persas debellavit, victorque regressus, tantam molem praedae detulit, ut credere- tur cupiditati humanae posse sufficere. Viginti ela- phanti capti ad imperatorem deducU sunt f.
XXXII. Britanni eo anno valde infesti circa urbem fuere Namneticam g atque Rhedonicam : qui immen- sam auferentes prædam, agros pervadunt, vineas a fructibus vacuant, et captivos abducunt. Ad quos cmn Felix episcopua legationem Inisisset, emendare promittentes, nihil de promissis implere voluerunt
XXXIII. Apud e autem Parisios mulier quaedam ruit in crimen, asserentibus 241 multis, quasi quod relicto viro cum alio misceretur. Igitur parentes illius accesserunt ad patrem, dicentes : Aut idoneam redde filiam tuam , aut certe moriatur, ne stuprum hoc generi nostro notam infligat. Novi, inquit pater, ego CHam meam bene idoneam, nec est verum verbum hoc , quod mali homines proloquuntur. Tamen ne crimen consurgat ulterius, innocentem eam fa- ciam sacramento. Et illi : Si, inquiunt , est innoxia, super tumulum hoc beati Dionysii martyris sacra- mentis affirma. Factam, inquit pater. Tunc inito placito ad basilicam martyris sancti conveniunt, elevolisque pater manibus super altarium , juravit filiam non esse culpabilem. Econtrario vcro perjurasse eum alii a parte i viri pronuntiant. Ilis ergo altercantibus, evaginatis gladiis in se invicem proruunt, atque ante ipsum altarium se trucidant. Erant autem majores natu et primi apud Chilpericum regem. Sau- ciantur multi gladiis, respergitur sancta humano cruore basilica, ostia jaculis fodiuntur et ensibus, atque usque act ipsum sepulcrum tela iniqua desæviunt. Quod dum vix mitigatur, locus officium perdidit J, donec ista omnia ad regis notitiam pervenirent. Hi vero properantes ad praesentiam principis , non recipiuntur in gralhun; sed ad episcopum loci illius remitti eos jussum est, ut si de hoc facinore culpabiles invenirentur , non convenienter sociarentur k communioni. Tunc ab episcopo Ragnemodo 1, qui Parisiacae Ecclesiæ praeerat, componentes qui [ At. quae ] male gesserant, in communionem ecclesiasticam sunt recepti. Mulier vero non post multis dicbus cum all judicium vocaretur, laqueo vitam finivit.
XXXIV. Anno quinto Childeberti regis Arvernorum regionem diluvia magna presserunt, ita ut per dies duodecim non cessaret a pluvia : tantaque inundatione Limane m est infusum, ut multos ne semen- tem jacerent prohiberet. Flumina quoque Liger 242 Flavarisque , quem Elacrem " vocitant , vel reliqui torrentes percurrentes in eum, ita intumuerunt, ut tcrullnOS, quos nunquam excesserant, præterirent. , Quæ grande de pecoribus excidium, de culturis detrimentum, de ædificiis fecere naufragium. Pari modo Rbodanus cum Aran conjunctus, ripas excedens, grave damnum populis intulit, muros Lugdunensis civitatis aliqua ex parte subvertit. Quiesren- tibus vero pluviis, arbores denuo floruerunt :erat enim mensis September a. In Turonico vero eo anno mane priusquam dies illucesceret, fulgor per coelum cucurrisse visus est, et ad Orientis plagam Sed et sonitos, tanquam diruentis arboris, per totam terram illam auditus est : quod ideo non est de arbore aestimandum , quia in quinquaginta aut amplius milliaria est auditum. Ipso anno graviter urbs Burdegalensis a terraemotu concussa est, moeniaque ci- vitatis in discrimine eversionis exstiterunt; atque ila omnis populus metu mortis exterritus est, ut si non fugeret, putaret se cum urbe dehiscerr. Unde et multi ad civitates alias transierunt. Qui tremor [AI. timor] ad vicinas civitates porrectus est, et usque Hispaniam attigit, sed non tam valide. Tamen de Pyrenæis montibus immensi lapides sunt commoti, qui pecora hominesque prostraverunt. Nam et vicos Buldegalenses incendium divinitus ortum exussit, iia ut subito comprehensi igne, tam domus quam areæ cum annonis incendio ereolarenLur; nullum pe- nilus incitamentum habens ignis alieni, nisi forsitan jussione divina. Nam et Aurelianensis civitas gravi incendio conflagravit, in tantum ut ditioribus nihil pcnitus remaneret : ct si aliquis ab igne quidquam eripuit, ab insistentibus furibus est direptum. Apud terminum Carnotenum verus b de effracto pane sanguis effluxit. Graviter tunc et Biturica civitas a grandine verberata est.
. XXX V. Sed haec prodigia gravissima 243 lues est subsecuta. Nam discordantibus regibus, et iterum bellum civile parantibus, dysentericus morbus pene Callias totas præoccupavit. Erat enim his qui patiebantur valida cum vomitu febris, renumque nimius dolor, caput grave vel cervix. Ea vero quae ex ore c projiciebantur, colore croceo, aut certe viridia crant; a multis autem asserebatur venenum orcul- tum esse. Rusticiores vero corales hoc pusulas d nominabant ' quod non est incredibile, quia missæ in scapulis sive cruribus ventosae, procedentibus erum- pentibusqne vesicis, decursa sanie multi liberaban- tur; sed et herbæ, quae venenis medentur, potui sumptae, plerisque praesidia contulerunt. Et quidem primum haec infirmitas a mense Augusto initiata , parvulos adolescentes arripuit, lethoque subegit. Perdidimus dulces et charos nobis infantulos, quos aut gremiis fovimus, aut ulnis bajutavimus, aut pro. pria manu ministratis cibis ipsos studio sagaciore nutrivimus; sed abstersis lacrymis cum beato Job, diximus : Dominus dedit, Dominus abstulit ; quomodo Domino placuil, ita factum eat. Sit nomen ejas benedictunl ill sæcula (Job. I, 21). Igitur in his diebus Chilpericus rex graviter ægrotavit : quo convale- scente, filius ejus junior, necdum ex aqua et Spiritu sancto renatus, ægrolare coepit. Quem in extremis videntes, baptismo abluerunt. Quo parumper melius agente, frater ejus senior, nomine Chlodobertus, ab hoc morbo corripitur, ipsumque in discrimine mortis Fredegundis mater cernens, sero poenitens, ait ad regcm : Diu nos male agentes pietas divina sustentat; nam saepe nos febribus et aliis malis corripuit, et emendatio non successit. Ecce jam perdimus filios; ccce jam eos lacrymæ pauperum, lamenta viduarum, suspiria orphanorum interimunt; nec spes remanet cui aliquid congregemus. Thesauriza- mus, nescientes cui congregemus ea. Ecce thesauri remanent a possessore vacui, rapinis ac maledictionibus pleni. Nunquid non exundabant 244 promptuaria vino? nunquid non horrea replebantur fru- mento ? nunquid non erant thesauri referti aaro, argento, lapidibus pretiosis, monilibus, vel reliquis imperialibus ornamentis Y Ecce quod pulchrius habe- batHUi, perdimus. Nunc, si placet, veni [AI. venite], et incendamus omnes descriptiones iniquas; surfi- ciatque fisco nostro, quod suffecit patri regique Chlothachario. Haec effata regina, pugnis verberans pectus, jussit libros exhiberi, qui de civitatibus suis per Marcum venerant; projectisque in ignem, iterum ad regem conversa : Quid tu, inquit, moraris? Fac quod vides a me fieri, ut et si dulces natos perdimus, vel poenam perpetuam evadamus. Tunc rex compunctus corde tradidit omnes libros descri- puonum igni , conflagratisque illis, misit qui futuras prohiberent descriptiones. Posthæc infantulus junior dum nimio labore tabescit, elstiuguirnr; quem cum maximo moerore deducentes a villa Brennaco Parisios, ad basilicam sancti Dionysii sepelire manda- terunt e. Chlodnbertum vero componentes in feretro, Suessionas ad basilicam sancti Mcdardi duRe- runt, projicientesque eum ad sanctnm sepulerum, voverunt vota pro eo ; sed media nocte, anhelus jam et tenuis, spiritum exhalavit : quem in basilica sau- ctorum Crispini atque Crispiniani i martyrum sene- Jierunt. Magnus quoque hic g planctus omni populo luit; nam viri lugentes, mulieresque lugubribus vestimentis indutae, ut solet in conjugum exsequiis fieri, ita hoc funus sunt prosecutae. Multa postea Chilpericus rex ecclesiis, sive basilicis, vel pauperibus est largitus.
XXXVI. His diebus Austrechildis, Guntchramni principis regina, ab hoc morbo consumpta est : sed priusquam nequam spiritum exhalaret, cernens quod evadere non posset, alta trahens suspiria, voluit le!i sui babere participes, agens ut in exsequiis cjus aliorum funera plangerentur. Fertur enim Herodiano a more regem petiisse, dicens : Adhuc spes vivendi fucrat, 245 si non inter iniquorum medicorum manus interissem ; nam potiones ab illis acceptæ, mihi vi abstulerunt vitam, et fecerunt me hanc lucem velociter perdere : et ideo, ne inulta mors mea præ- tereat, quæso, et cum sacramenti interpositione conjuro, ut, cum ab hac luce discessero , statim ipsi gladio trucidentur, ut sicut ego amplius vivere non quco, iia nec illi post meum obitum glorientur, sed sit unus dolor nostris pariter ac eorum amicis. Haec effata infelicem animam tradidit. Rex vero peracto ex more exsequiob, oppressus iniquae conjugis juramento, implevit praeceptum iniquitatis ; nam duos medicosc, qui ei studium adhibuerant, gladio feriri praecepit : quod non sine peccato factum fuisse multorum censet d prudentia.
XXX VII. IIac 8 itaque ægriLudine et Nantinus Ecolismensis comes exinanitus interiit; sed quæ contra sacerdotes vel ecclesias Dei egerit, altius repetenda sunt. Denique Maracharius avunculus ejus, diu in ipsa urbe usus est comitatu. Quo officio ex- p!eto, Ecclesiae sociatur, clericusque factus, ordinatur episcopus. Qui multum vigilanwr vel ecclesias, vel eccłesiæ domos et erigens, et componens, septimo sacerdotii anno, injecto ab inimicis in caput pis- cis veneno, simpliciter accipiens crudeliter enecatur. Sed non diu inultam ejus mortem pertulit divina clementia; nam Frontonius f, cujus consilio hoc scelus est perpetratum, assumpto confestim episcopalu, uno in eo dcgens anno, praecurrente judicio Dei, interiit. Cujus post obitum Heraclius x Uurde- galensis presbyter, qui quondam legatus Childeberti senioris fuerat, cpiscopus ordinatur. Nantinus vero ob requirendam avunculi sui mortem, comitatum in isa urbe expetiit. uoaccepto, multas episcopo injurias irrogavit. Aiebat enim episcopo : Homicidas illos, qui avunculum meum interfecerunt, 246 tecum relines; seet presbyteros tunc noxae all- mistos, ad convivium recipis. Deinde inimicitia increscente, paulatim caepit villas ecclesiæ, quas Ma. racharius testamento scripto reliquerat, violenter invadere, asserens non debere ecclesiam ejus facultatem adipisci, a cujus clericis testator fuerat interfectus. Post ista vero, jam aliquibus ex laicis interfectis, addidit ut apprehensum presbyterum alliga- ret, ac conto perfoderet. Cui adhuc viventi, retortis post tergum manibus, appenso ad stipitem, elicere quaerebant si in bac causa fuisset admistus. Quod cum ille negaret, profluente cruore de vulnere, reddidit spiritum. Qua de causa commotus episcopus, jussit eum ab ecclesiae foribus prohiberi. Convenien- tibus autem apud civitatem Santonas sacerdotibus h, deprecabatur Nantinus ut pacem episcopi mereretur, prominens se omnes Ecclesiæ res, quas sine ratione abstulerat, redditurum, atque humilem exhibere se sacerdoti. At ille fratrum jussioni obaudire proeu- rans, cuncta quae petebantur indulsit; causam tamen presbyteri omnipotenti Deo commendans, comitem in charitate recepit. Qui post ista regressus urbem , domos illas quas male pervaserat, spoliat, elidit, ac disjicit, dicens : Et si boc ab ecclesia recipitur, vel desertum invenialur, qua de causa iterum motus episcopus, eum a communione suspendit. Quae dum aguntur, impleto beatus pontifex vitæ cursu, migravit ad Dominum. Nantinus quoque ab aliquibus episcopis, intercedentibus praemiis atquo adulationibus, communicatur. Post paucos vero menses a supradicto morbo corripitur, qui nimia exustus ere, clamavU, dicens : Heu, beu ! ab Heraclio antistite exuror, ab illo crucior, ab illo ad judicium vocor. Cognosco facinus, reminiscor me injuste injurias intulisse pon- tiGci ; mortem deprecor, ne diutius crucier hoc tormento. Ide cum maxima in febre 247 clamaret, deficiente robore corporis, infelicem .animam fudit, indubia relinquens vestigia, hoc ci ad ultionem bcaH antistitis evcnisse. Nam exanimum corpus ita nigredinem duxit, ut putares eum prunis superpositum fuisse combustum. Ergo i omnes hæc obstupescant, admirentur, et metuant ne inferant injurias sacerdotibus : quia ultor est Dominus servorum suorum sperantium in se,
XXXVIII. Hoc i tempore et beatus Martinus Galliciensis episcopus obiit; magnum populo illi faciente planctum a. Nam hic Pannoniæ ortus fuit, et exinde ad visitanda loca sancta in Orientem properans, in tantum se litteris imbuit, ut nulli secundus suis temporibus haberetur. Exinde Galliciam venit, ubi, cum beati MarUm reliquiæ portarentur, episcopus ordinatur : in quo sacerdotio impletis plus minus triginta annis, plenus virtutibus migravit ad Dominum b. Versiculos qui super ostium sunt a parte meridiana in basilica sancti Martini, ipse composuit.
XXXIX. Magna eo anno in Hispaniis Christianis persecutio fuit, multique exsiliis dati, facultatibus|privati, fame decocti, carcere mancipati, verberibus aCTecti, ac diversis suppliciis trucidati suot. Caput quoque hujus sceleris Goisvintba e fuit, quam post Athana- childid regis connubium rei Leuvichildus acceperat; sed quae Dei servis notam c humilitatis inflixe- rat, prosequente ultione divina, ipsa quoque est omnibus populis facta notabilis. Nam unum oculum nubes 248 alba contegens, lumen quod mens non habebat, pepulit a palpebris. Erant autem Leuvi- childo regi ex alia uxore duo filii, quorum senior Sigiberti, junior Chilperici regis filiam desponsave- rat. Sea Ingundis Sigiberti regis filia cum magno apparatu in Hispanias directa, ab avia Goisvintha cum gaudio magno suscipitur|; quam nec passa est ill religione catholica diu commorari, sed ut reba- ptizaretur in Ariana haeresi blandis coepit sermonibus illicere. Sed illa viriliter reluctans, coepit dicere : Sufiicit satis me ab originali peccato baptismo salutari semel ablutam fuisse, et sanctam Trinitatem in una aequalitate esse confessam. Hæc me credere ex toto corde confiteor, nec unquam ab hac fide ibo retrorsum. Hæc illa audiens, iracundiæ furore succensa apprehensam per comam capitis pucllam in terram collidit, et diu calcibus verberatam ac sanguine cruentatam, jussit exspoliari et piscinae immergi : f sed ut asserant multi, nunquam animum suum a fide nostra rellexit. Leuvichildus autem dedit eis ;unam g de civilatibus, in qua residentes regna- rent. Ad quam cum abiissent, coepit Ingundis praed:- care viro suo, ut relicta haeresis fallacia, catholicæ legis veritatem agnosceret, Quod ille dia refutans, tandem commotus ad cjus prædicationem. conversus est ad legem catholicam : ac dum chrismaretur, Joannes est vocitatus. Quod cum Leuvichildus audisset, coepit causas quærere qualiter eum perderet. Ille vera haec intelligens, ad partem se imperatoris jungit, ligans cum præfecto 249 cjus amicitias, qui tunc Hispaniam impugnabat. Leuvichildus autem direxit ad eum nuntios, dicens : Veni ad me, quia exstant causae quas conferamus simul. Et ille : Non ibo, quia infensus es [Casin. est] nlihi, pro co quosim catholicus. At ille datis praefecto imperatoris triginta millibus solidorum, ut se ab ejus solatio [Il. auxilio] revocaret commoto exercitu, contra eum venit. Hermenegildush vero vocatis Græcis, contra patrem egreditur, relicta in urbe conjuge sua. Cumque Leuvichildus ex adverso veniret, relictus a solatio, cum videret nihil se prævalere posse, ecclesiam qu.c erat propinqua, expetiit, dicens : Non veniat super me pater meus ; nefas est enim aut patrem a filio, aut filium a patre interfici. Hæc audiens Leuvi. childus, misit ad eum fratrem i ejus, qui dato sacramento ne humiliaretur, ait : Tu ipse accede, et pro. sternere pedibus patris nostri, et omnia indulget tibi. At ille poposcit vocari patrem suum ; quo ingrecJientc, prostravit se ad pedes illius. Ille vero apprehensum osculatus est eum, et blandis sermonibus delinitum duxit ad castra ; obtitusque sacramenti innuit suis, et apprehensum spoliavit eum indumentis suis, induit- que illum veste vili, regressusque ad urbem Toletum, ablatis pucris cjus, misit eum in exsilium ; cum uno tantum puerulo.
XL. Igitur . post mortem fillorum Chilperici, rex mense Octobri in Cotia silva p!enus luctu cum conjugc residebat. Tunc Chlodovechum filinm suum Crenna- cum, faciente regina, transmisit, ut scilicet et ipse ab hoc interitu deperiret. Graviter ibi his diebus morbus ille, qui fratres interfecerat, sæviebat; sed nihil ibidem incommodi 250 pertulit. Ipse enim rex Calam b Parisiacae civitatis villam advenit. Post paueos vero dies Chlodovechum ad se venire praecepit : eni qualis interitus fuerit, dicere non pigebit. Igitur cum in supradicta vilia apud patrem habitaret, cœpit immature jactare, vel dicere : Ecce mortuis fratribus meis ad me restitit omne regnum: mihi universæ Galliæ subjicientur, imperiumque universum mihi fata largita sunt. Ecce inimicis in manu positis infe- ram quæcunque placuerit. Sed et de noverca sua Fredegunde regina non condecibiłia detrectabat. Quæ illa audiens, pavorc nimio terrebatur. Post dies vero aliquot, adveniens quidam ait reginæ : Ut orbata filiis sedeas, dolus id Chlodovechi est operatus. Nam ipse concupiscens unius ancillarum tuarum filianl, maleficiis. tuos per matrem ejus filios interfecit: Meoque moneo ne speres de te melius, cum libi spes per qnam regnare debueras sit ablata. Tunc regina timore perterrita, et furore succensa, nova orbitate compuncta, apprehensa puella in quam oculos inje- cerat Chlodovechus, et graviter verberata, incidi comam capitia c ejus jussit, ac scissae sudi impositam deligi ante metatun Chlodovechi praecepit. Matre qnoque puellæ religata , et tormentis diu cruciata, elicuit ab ea professionem, quae hos sermones veros i esse firmaret. Regi d exinde hæc et alia hujuscemodi Insinuans, vindictam de Chlodovecho poposcit. Tunc rex in venationem directus, eum praecepit arcessiri secretius. Quo adveniente, ex jussu regia apprehensus in manicis a Desiderio e atque Bobone ducibus, nu- datur armis et vestibus, ac vili indumento contectus 251 reginæ vinctus f adducitur. At iila in custudia eum retineri præcepit, elicere ab eo cupiens, si haec ila ut audierat se haberent, vel cujus consilio usus fuerit, aut cujus hæc instinctu fecisset, vel cum qui- bus maxime amicitias colligasset. At ille reliqua denegans , amicitias multorum detexit. Denique post triduum, regina vinctum jussit eunt transire Matronam fluvium, et in villa, cui Nuceto 8 nomen est, custodiri. In qua custodia cultro percussus, interiit, ipsoque in loco sepultus est h. )nterea advenerunt nuntii ad regem, qui dicerent, quod ipse se ictu proprio perfodisset; et adhuc ipsum cultrum de quo se perculit, in loco slare vulneris affirmabant. Quibus vers ret pericus illusus, nec Devit, quem ipse, ut ita dicam, morti tradiderat, instigante regma. Servientes quoque illius per diversa dispersi sunt. Mater autem ejus crudeli morte necata 1; soror illius in monasterium, delusa i a pueris reginæ, transmil- titur, in quo nunc veste mutata consistit; opesque eorum omnes reginæ delatæsunt. Mulier quae super Chlodovechum locuta fuerat, dijudicatur incendio concremari. Quae cum duceretur, reclamare cœpit misera, se mendacia protulisse ; sed nihil proficien- tibus verbis, ligata ad stipitem , vivens exuritur fianlmis. Thesaurarius Chlodovechi a Cuppanc t stabuli comite de Biturico retractus, vioctus reginæ transmissus est, diversio cruciatihus exponendus ; sed eum regma et a suppliciis, et vinculis jussit absolvi; liberumque nobis obtinentibus abire permisit.
XLI, Post hæc 1 E!affus Catalaunensis episcopus, propter causas 252 Brunichildis reginæ, in Hispanias in legationem directus, correptus a febre nimia, spiritum exhalavit, et exinde delatus mortuus , ad civitatem suam sepultus est. Eonius quoque episcopus, quem legatum Britannorum supra meminimus a, ad civitatem suam regredi non permissas, ut Andegavis pasceretur de publico a rege praeceptum est. Qui Parisios adveniens, dum die Dominica sacrosancta solemnia celebraret, emissa cum hinnitu voce terræ corruit. Erumpente vero ab ore ejus et naribus sanguine, inter manus deportatus est, sed convaluit. Nimium enim vino deditus erat, et plerumque ita deformiter inebriabatur, ut gressum facere non valeret.
XLII. Mirus rex Galliciensis legatos ad Guntchramnum rcgem direxit. Cumque per Pictavum terminum præterirent, quem tunc Chilpericus rex tenebat, nuntiata sunt ei. At ille sub custodia sibi cos exhiberi praecepit, et Parisios custodiri. Eo tempore apud Pictavensem civitatem lupus ex silvis veniens, per portam ingressus est, clausisque portis infra muros ipsius urbis oppressus, occisus est. Asserebant enim quidam et cœlum ardens se vidisse. Liger fluvius major ab anno superiore fuit, postquam ei Caris b torrens se adjunxit. Ventus auster nimium violenter cucurrit, ita ut silvas prosterneret, domos erueret, sepes efferret, ipsosque homines ad internecionem usque volutaret. Erat enim spatium ejus in latitudinem quasi jngera septem; longitudo autein non potuit æstimari. Nam et galli plausum cantas in initio noctis saepe dederunt. Luna contenebricata est, et cometes 253 stella apparuit. Gravis autem lues in populo subsecuta est. Legati autem Suevorum e post annum dimissi, ad propria redierunt.
XLIII. Maurilio a Cadurcensis urbis episcopus graviter aegrotabat ab humore podagrico, sed super hos dolores, quos ipse humor commovit, magnos sibi cruciatus addebat; nam sæpe candens ferrum tibiis ac pedibus defigebat, quo facilius cruciatum sibi amplius adderet. Sed cum episcopatum ejus multi expeterent, ipsi Ursicinum I, qui quondam referendarius Ultrogotthæ reginæ fuerat, elegit. Quem dum adhuc viveret, benedici deprecans, migravit asaeculo. Fuit autem valde elecmosynarius, in Scrip- turis ecclesiasticis valde instructus, ita ut seriem diversarum generationum , quæ in libris veteris Tes. tamenu describitur, quod a multis difficile retinetur, hic plerumque memoria recenseret. Fuit etiam et in judiciis justus, ac defendens pauperes ecclesiæ suæ de manu malorum judicum, juxta illud Job: Con- servavi cgenum de manu potentis; et inopi cai non erat adjutor, auxiliatus sum. Os vidua benedixit me, cum essem oculus cœcorum, pes claudorum, et inva- lidorum pater (Job. XXIX, 12-16).
XLIV. Leuvichiłdus vero rex Agilanem legatum ad Chilpericum mittit, virum nullius ingenii aut dis- positionis ratione peritum, sed tantum voluntate in catholica lege perversum : quem cum via Turonis detulisset, lacessire nos de fide, pt impugnare ec- clesiastica dogmata cœpit. iniqua enim, inquit, fuit antiquorum episcoporum lata sententia , quæ æqualem asseruit Filium Patri. Nam qualiter, inquit, poterit esse Patri æqualis in potestate, qui ait: Pater major me est (Joan. xiv, 28) ? Non est ergo æquum ut ei similis aestimetur quo se minorem dicit, cui tristitiam mortis ingemit, cui postremo moriens spi. ritum , quasi nulla præditus potestate, commendat. Unde patet eum et aetate et potestate paterna minorem. Ad hæc ego interrogo, si crederet lesum Christum Filium Oei esse, si eumdemque esse Dei sapientiam, si lumen, 254 si veritatem si vitam, si , justitiam fateretur. Qui ait: Credo hæc omnia esse Filium Dei. Et ego: Dic ergo mihiquando Pater sine sapientia ? quando sine lumine ? quando sine vita? quando sine veritate ? quando sine justitia fuerit? Sicutenim Pater sine istis esse non potuit, ita et sine Filio esse nou potuit : quae maxime ad Dominici nominis f mysterium coaptantur. Sed nec Pater esset utique, si Filium non haberet. Quod au. tem eum dixisse ais , Pater major me est (Joan. XIV, is ) , scias eum hoc ex assumptac carnis humilitate dixisse, ut cognoscas non potestate, sed humilitate te fuisse redemptum. Nam tu qui dios, Pater major me est, oportet te meminisse quod alibi ait : Ego et Pater unum sumus (Joan, x, 30 ). Nam et mortis Ii.. mor, et commendatio spiritus ad infirmitatem corporis est referenda, ut sicut verus Deus, ita et verus homo credatur. Etiłłe : Cujus quis implet voluntatem, eo el minor est a ; semper Filius minor est Patre, quia ille facit voluntatem Patris, nec Pater illius voluntatem facere comprobatur. Ad hæc ego: Intellige quia Pater in Filio, et Filius in Patre, in una semper deitate subsistit. Nam ut cognoscas Patrem Filii facere voluntatem, si in Lc fides evangelica ma- net, audi quia ipse Jesus Deus noster, cum ad re- suscitandum venit Lazarum, ait: Pater, gratias ago tibi , quoniam audisti tile : et ego sciebam quia semper me audis. Sed propter turbam quæ circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti (JoaM. XI. 41, 42). Sed et cum ad passionem venit, ait : Paler, clarifica me claritate quam habui apud temetipsum, primquam mundus fieret (Joan. XVII, 5). Cui Pater de coelo res- pondit: Et clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. xii, 28). Æqualis est ergo Filius in deitate, non minor, sed neque aliquid minus babens. Nam si Deum con- literis, necesse est integrum fatearis, et nihil egen- tem; si vero integrum esse negas, Deum esse non credis. Et ille : Ex assumpto homine caepit Dei Filius vocitari; nam erat quando non crat. Et ego : Audi David dicentem ex persona Patris : Ex utero ante lucifeтum genui te (Psal. CII, 3). Et Joannes evangelista ait : In principio erat Verbum, et Verbum 255 erat apud Deum, et Dena erat Verbum (Joan. I, i ). Hoc ergo Verbum curo factum cat, et habitavit in nobis, per quem facta sunt omnia (Joan. I, 14. 3). Nam vos cæcati veneno pcrsuasionis, nihil dignum de Deo sentitis. Et ille : Nunquid et Spiritum sanctum Deum dicitis, aut æqualem Patrl Filioque decernitis ? Cui ego: Una in tribus est voluntas, potestas, operatio: unus Deus in trinitate, et trinus in unitatc. Tres personæ, sed unum regnum, una majestasuna potentia onlnipotentiaque. Et ille : Spiritus sanctus, inquit, quem æqualem Patri profertis ac Filio, utrisque minor accipitur, quia et a Filio promissus, et a Patre legitur missus. Nemo cnim promittit, nisi quod suae dominationi subsistit; et nemo mittit, nisi infc- riorem se, sicut ipse ait in Evangelio : Nisi ego abie. ro, Paracletus ille MOM b venict ; si autem abiero, mittam illum ad vos (Joan. XVI, 7) Ad haec ego respondi : 'Bene Filius ante passionem ait, quia nisi ille ad Patrem victor remeaverit, ac proprio sanguinc re- dempto mundo, dignum Deo ex homine praepararet habitaculum, non potest sanctus Spiritus, idem Deus, in pectore fanatico et originalis criminis labe infecto descendere. Spiritus enim sanctus, ait Salomon, ef- fugiet c fictum (Sop. I, 5). Tu autem si spem aliquam resurrectionis habes, noli loqui adversus Spiritum sanctum, quia, juxta sententiam Domini, In Spiritu aancto d blasphemanti non remittetur, neque in hoc aæculo, neque in futuro (Matth, XII, 32). Et ille : Deus est qui milit, non est Deus qui mittilur. Ad haec ceo interrogo, si crederet doctrinam Petri Paulique apo- slolorum. Respondente autem eo:Credo, adjeci : Cum argueret Petrus apostolus Ananiam pro fraude tun- di , vide quid dicat: Quid tibi visum eat mentiri Spiritui sancto? Non ea enim mentitus hominibus , sed Deo (Act. v, 3, 4). Et Paulus, cum gratiarum spiritualium distingueret gradus : Hæc omnia, inquit, operatur unus atque idem Spiritus, dividen. unicuique prout vult ( I Cor, XII, 11 ). Qui enim quod voluerit facit, in nullius redigitur potestatem. Nam vos, ut superius dixi, nihil recte de'Trinitate sancta sentitis, et quam iniqua 256 sit hujus sectæ perversitas, ipsius auctoris vestri, id est Arii, expressit intentus. Ad haec ille respondit: Legem quam non colis, bias- phemarc noli; nos vc;ro quæ creditis, etsi non credimus, non tamen blasphemamus, quia non deputatur crimini, si ct illa ct illa colantur. Sic enim vul- galo sermone dicimus: Non esse noxium si inter gentilium aras et Dei ecclesiam quis transiens, utraque veneretur e. Cujus ego stultitiam cernens, aio : Ut video, et gentilium defensorem, ct hæreticorum assertorem te esse manifestas, cum et ecclesiastica dogmata maculas, ct paganorum spurcitias prædicas adorari. Satius ; inquio, faceres , si ea et armaret fides, quam Abraham ad ilicem, Isaac in ariete , Jacob in lapide, Moyses vidit in sente ; quam Aaron portavit in logio f, David exsultavit in tympano, Sз- lomon prædicavit in intellectu; quam omnes patriarchæ, prophetæ, sive Lex ipsa vel oraculis cecinit, vel sacrificiis figuravit ; quam et nunc praesens suf- fragator Martinus noster, vel possedit in pectore, vel ostendit in opere, ut et tu conversus crederes inseparabilem Trinitatem , et accepta a nobis Lene- dictione, purgatoque a malæ credulitatis veneno pectore, delerentur iniquitates tuæ. At illc furore com. motus, ct nescio quid quasi insanus frendens, ait : Aute anima ab hujus corporis vinculis emicet g, quam ab ullo religionis vestræ sacerdote benedictionem accipiam. Et ego : Nec nostram Dominus religionem sive fidem ita tepescere h faciat , ut dis- tribuamus Sanctum cjus canibus, ac pretiosarum margaritarum sacra porcis squalentibus exponamus. Ad haec ille relicta altercatione surrexit, et ahiit. Sed posthaec cum in Hispanias reversus fuisset, infirmitate debilitaLus, ad nostram religionem necessitate cogente conversus est.
XLV. Per idem tempus Chilpericus rex scripsit indiculum, ut sancta Trinitas non in personarum distincnonc, sui tantum Deus nominaretur:asserens indignum esse, ut Deus persona, sicut homo carneus, nOluinarClur; 257 affirmans cHam ipsum esse Patrem qui cst Filius; idemque ipsum esso Spiritum sanctum, qui Pater et Filius. Sic, inquit, prophetis ac patriarchis apparuit, sic eum ipsa Lex nuntiavit. Cumque hæc mihi recitari jussisset , ait : Sic, inquit, volo ut tu et reliqui doctores Ecclesiarum credatis. Cui ego respondi : Hac credulitate reiicta, pie rex, hoc te oportet sequi quod nobis, post apostolos, alii doctores Ecclesiae reliquerunt; quod Hilarius Eusebiusque a docuerunt, quod et in baptismo es confessus. Tunc iratus nex ait : Manifestum eat mibi in bac causa Hilarium Eusebiumque validos inimicos haberi. Cui ego respondi: Observare te convenit, neque Deum, neque sanctos ejus habere offensos. Nam scias, quia in persona aliter Pater, amer Filius, aliter b Spiritus sanctus. Non Pater assumpsit carnem, neque Spiritus sanctus, sed Filius ; ut qui erat Det Filius, ipse ad redemptionem homi- nis filius baberetur et virginis. Non Pater passus, Deque Spiritus sanctus, sed Filius; ut qui carnem assumpserat in mundo, ipse offerretur pro mundo. De personis vero quod ais, non corporaliter, sed spiritaliter sentiendum est. In bis ergo tribus personis una gloria, una æternitas, una potestas. At ille commotus ait : Sapientioribus te hæc pandam c, gui mihi consentiant. Et ego : Nunquam erit sapiens, aed stulus, qui haec quae proponis sequi voluerit. Ad haec ille frendens, 258 siluit. Non post multos vero dies adveniente Salvio Albigensi episcopo, hæc ei præcepit recenseri , deprecans ut sibi consentaneus fleret. Quod ille audicns, ita respuit, ut si chartam, in qua hæc scripta tenebantur, potuisset attingere, in frusta discerperet. Et sic rex ab hac intentione quievit. Scripsit alios libros idem rex versibus , quasi Sedulium secutus ; sed versiculi illi nulli penitus metricæ conveniunt rationi I. Addidit autem et tteras litteris nostris, est ω, sicut Græci habent, se, the, uui, quarum characteres subscripsimus. Hi sunt ω ψ z Δ . Et misit epistolas in universas civitates regni sui , ut sic pueri docerentur, ac libri antiquitus scripti, planati pu- mice rescriberentur.
XLVI. Agrœcula i autem Cabillonensis episcopus hoc obiit tempore; fuitque homo valde elegans ac prudens, genere senatorio. Multa in civitate illa aedificia fecit, domos composuit, ecclesiam fabricavit, quam I columnis fulcivit, variavit marmore, musivo depiolit. Magnae autem abstinentiae fuit, nam nunquam prandio usus est, nisi tantum cœna : ad quam sic temporive residebat, ut sole stante consurgeret. Humanitatis [I. staturæ] exiguæ, facundiaevero magnæ erat. Obiit autem episcopatus anno quadragesimo octavo, ævi autem octogesimo tertio h : cui Flavius referendarius Guntchramni regis successit.
XLVII. Eo i tempore et Dalmatius 259 Ruthenae civitatis episcopus, migravit a sæculo, vir in omni sanctitate praecelsus abstineas vel [1. el] a cibis, vel a concupiscentiis carnis; valde eleemosynarius, et cunctis humanus, in oratione et vigiliis satis stabilis. Ecclesiam construxit, sed dum eam ad emendationem sæpius destruxit, incompositam dereliquit. Post cujus obitum multi, ut fit, episcopatum expetunt. Transobadus 1 vero presbyter, qui quondam archidiaconus ejus fuerat, maxime in hoc intendebat, Jidus quod filium suum cum Gogone, qui tunc regis erat nutritius, commendaverat. Condiderat autem episcopus testamentum, nquo regis exenium k, qui post ejus obitum acciperet, indicabat, adjurans terrihilibus sacramentis, ut in ecclesia Illa non ordinaretur extraneus, non cupidus, non conjugati vinculo nexus, sed ab his omnibus expeditus, qui in solis tantum dominicis laudibus degebat, substitueretur. Transobadus autem presbyter epulum in ipsa urbe clericis præparat. Residentibus autem illis, unus presbyterorum cœpit antistitem memoratum impudi- cis blasphemare a sermonibus; et usque ad hoc erupit, ut eum delirum et fatuum nominaret. Hæc eo dicente, pincerna poculum oblaturus advenit. At ille acceptum dum ori proximat, tremere coepit, laxato- que de manu calice, super illun1 [AI. atium], gui sibi erat proximus, caput reclinans, reddidit spiritum, ablatusque ab epulo ad sepulerum, humo contectus est. Posthaec relecto testamento antistitis in praesen- tia Childeberti regis ac procerum ejus, Theodosius h, qui tunc archidiaconatu urbis illius potiebatur, episcopus ordinatus est.
XLVIII. Audiens c autem Chilpericus omnia mala quæ faciebat Leudastes ecclesiis Turonicis, et omni 260 populo,1 Ansoualdum d illuc dirigit: qui veniens ad festivitatem sancti Martini, data nobis et popnlo optione, Eunomius in comitatum erigitur. Deniqae Leudastes cernens se remotum, ad Chilpericum dirigit, dicens : Usque nunc, o piissime rea, custodivi civitatem Turonicam; nunc autem me ab actione remoto, vide qualiter custodiatur. Nam no- verte quia Gregorius episcopus cam ad filium Sigi- -berti tradere destinat. Quod audiens rex, ait : Ne- .quaquam, sed quia remotus es, ideo haec apponis. Et ille : Majora, inquit, de te ait episcopus. Dicit enim reginam tuam in adulterio cum episcopo Bertchramno misceri. Tunc iratus rex, caesum pugnis et calcibus, oneratum ferro recludi praecepit in carcere.
XLIX. Sed 8 quia liber finem postulat, narrare aliqua de ejus aetionibus libeL; sed prius videtur genus ac patriam, moresque ordiri. Cracina i Pictavensis insula vocitatur, in qua a fiscalis vinitoris g servo, Leocadio nomine, nascitur. Exinde ad servitium ar. cessitus, culinæ regiae deputatur. Sed quia lippis erat in adolescentia oculis, quibus fumi acerbitas non congruebat, amotus a pistillo promovetur ad co- phinum h. Sed dum inter firmentatas massas se delectari consimulat, servitium fugam iniens dereli- quit. Cumque bis aut tertio reductus a fugæ lapsu teneri non posset, auris unius incisione mulctatur. Dehinc cum notam inflictam corpori occulere nulla auctoritate valeret, ad Marcovefam reginam, quam haribertus rex nimium diligens in loco sororis toro asciverat, fugit. Quae libenter eum colligens, provo- cat 1, equorumque meliorum deputat esse custodem. Hinc jam obsessus vanitate, ac superbiae deditus, comitatum ambit stabulorum i. Quo accepto, cunctos despicit ac postponit; inflatur 261 van!tatc, luxuria dissolvitur, cupiditate succenditur, et in causis patronae alumnus proprius huc illucque defertur. Cujus post obitum refertus prædis, locum ipsum cum rege Chariberto oblatis muneribus tenere coepit. Posthæc, peccatis populi ingruentibus, comes Turonis destinatur, ibique se amplius honoris gloriosi supercilio jactat; ibi se exbibet rapacem prædis, turgidum rixis, adulteriis lutulentum : ubi seminando discordias, et inferendo calumnias, non modicos thesauros aggregavit. Post obitum vero Chariberti cum in Sigiberti sortem civitas illa venisset, transeunte eo ad Chilpericum, omnia quae inique aggre. Kaverat, a fidelibus nominati regis direpta suut, Per- vadente igitur Chilperico rege per Theodobertum filium urbem Turonicam, cum jam ego Turonis ad. venissem, mihi a Theodoberto strenuc commenda-. tur, ut scilicet comitatu quem prius habnerat potiretur. Multum se nobis humilem subditumque redde- bat, jurans saepius super sepulcrum sancti aUlislitis, nunqnam se contra rationis ordinem esse venturum, seque mihi, tam in causis propriis, quam in Ecclesiæ necessitatibus, in omnibus esse fidelem. Timebat enim, quod postea evenit, ne urbem illam iterm rex Sigibertus in suum dominium revocaret. Quo de. functo, succedente itcrum Chilperico in regnum, iste in comitatum accedit. Adveniente autem Turonis Merovecho, omnes res ejus usquequaque diripuit. Sed dum Sigibertus duos annos Turouis tenuit, hic in Britanniis latuit. Qai assumpto. at diximus. in tali levitate elatus est, ut in domo ecclesiæ comitatu,cum thoracibus atque loricis, praecinctus pharetra et con- tum manu gerens, capite galeato ingrederetur, de nullo securus, quia omnibus erat adversus k. Jam si in judicio cum senioribus, vel laicis, vel clericis re, sedisset, et vidisset hominem justitiam prosequen tem, protinus agebatur in furias, ructabat convicia in cives; presbyteros manicis jubebat extrahi, milites fustibus verberari; tantaque utebatur crudelitate ut vix referri 1 possit. Discedente 262 antem Merovecho, qui res ejus diripuerat, nobis calumniator existit, asserens fallaciter Merovechum nostro usum eoosilio, at res ejus aaterret. Sed post illata damna, iterat aerum sacramenta, pallamque a sepulcri beati Martim fidejussorem donat, se nobis nunQuam ad- varsaturum.
L. Sed b quoniam longum eat per ordinem proseQui perjuria vel reliqua mata ejus, veniamus ad illud, Qualiter rue voluit injquis ac nefariis calumniis supplantare, vel qualiter in eum ultio divina descendit, at illud adumpleretur : Omnis supplantans Bupplantavitur (Jerem. ix, 4); et herum, Qui fodit foveam, incidet in eam (Pro". XXVI , 27). igitur post multa mala quæ in me meosque intulit, post multas di. reptiones rerum ecclesiasticarum, adjuncto sibi Riculfo presbytero, simili malitia perverso, ad hoc erupit ut diceret me crimen in Fredegundem regi- nam dixisse : asserens si archidiaconus meus Plato, aut Gallienus e amicus noster, subderentur poenae, convincerent me utique hæc locutum. Tunc rex iratus, ut supra diximus (up. 48), jussit eum pugnis calcibusque cæsum, oneratum catenis recludi in carcerem. Nam Riculfum clericum d se habere dicebat, per quem hec locutus fuisset. Hic vero Riculfus sibdiaconus, simili levitate perfacilis, ante hunc annum a consalio cum Leudaate de hac causa babito,causas OffensiOnis requirit, quibus Scilicet me offenso ad Leudastem transiret; nactusque tandem ipsum adivit, ac per menses quatuor dolis omnibus ac muscipulas præparatis, ad me cum ipso Leudaste revertitur, deprecans ut eum debeam recipere elcu- satum. Feci , fateor, ct ocultum hostem publice in domum suscepi. Discedente vero Leudaste, ipse se pedibus meM sternit, dicens: Nisi 8uccarras velociter, periturus sum. Ecce, instigante Leudaste, locutus sum qnod loqui non debui. Nunc vero aliis me regnis emitte; quod nisi feceris, a regalibus comprehensus mortales pœnas sum luiturus. Cui ego aio : Si qmd incongruum rationi effatus es, sermo tuus in caput tuum erit; nam ego alteri 263 te re. gno non mittam, ne suspectus habear coram rege. Post ista Leudastes :exstitit accusator ejus, dicens se sermones jam dictos a Riculfo audisse subdiacono. At ille iterum vinctus, relaxato Leudaste, custodiae deputatur, dicens Gallienum eadem die et Platonem archidiaconem i fuisse praesentes, cum haec est episcopos elocutus. Sed Riculfus presbyter, qui jam promissionem de episcopatn a Leudaste habebat, in tantam elatus luerat, ut Magi Simonis superbiae aequaretur. Qui tertio aut eo amplius mihi sacramentum super sepulcrum sancti Martini dederat, in die sexta Paschæ in tantum me conviciis et sputis egit, ut vix manus temperaret, fidus scilicet doli quem præparaveraL In crastina autem die, id est sabbati in ipso Pascha, venit Leudastes in urbem Turonicam, assi- mulansque aliud negotium agere, apprehensos PIa- tonem ąrchidiaconem et Gallienum in vincula con- DeCtit; catenatosque ac exutos veste jubet eos ad reginam deduci. Hæc egoaudiens, dum in domo eeclesiæ residerem moestus, turbatusque ingressus oratorium, Davidici carminis sumo librum, at scilicet apertus aliquemconsolationis versiculum daret. In quo ita repertum est : Eduit eos in spe, et non, timuerunt : et inimicos eUrum operuit mare (Psalm. LXXVII, 53): Interea ingressi in fluvium super pontem qui duabus lintribus tenebatur navis illa quæ Leudastem vehebat, demergitur, et nisi nandi fuisset adminiculo eratus, cum sociis forsitan interisset. Navis vero alia, quae huic innexa erat, quae et vinctos vehebat, super aquas, Dei auxilio, elevatur. Igitur deducti ad regem qui vincti fuerant , incusantur instanter, ut capitali sententia finirentur. Sed rex recogitans, absolutos a vinculo in libera custodia i re- servat illaesos. Ad civitatem vero Turonicam Berulfus dux h cum Eunomio comite fabulam flugit, quod Guntchramnus rex caperer vellet Turonicam civitatem; et ideirco ne aliqua negligentia accederet : 264 Oportet, ait, urbem custodia consignari. Po. nunt portis dolose custodes, qui civitatem tueri as simulantes, me utique custodireot. Mittunt etiam qui mihi consilium ministrarent ut occulte assumptis melioribus rebus ecclesiæ, Arvernum fuga secede- rem : sed non acquievi. Igitur rex arcessitis regni eui episcopis, causam diligenter jussit exquiri. Cum que Riculfus clericus saepius discuteretur occulte, et contra me vet meos multas fallacias promulgaret, Modestus quidam faber lignarius ait ad eum : 0 infelix; qui contra episcopum tuum tam contumaciter ista meditaris! Satius tibi erat silere, et petita venia episcopi gratiam impetrares. Ad haec ille clamare coepit voce magna, ac dicere : En ipsum , qui mihi silentium indicit, ne prosequar veritatem; en reginae inimicum, qui causam criminis ejus non sinit inquiri. Nuntiantur protinus hæc reginæ. Apprehenditur Modestus, torquetur, flagellatur; et in vincula cvmpactus custodiae deputatur. Cumque inter duos cu- stodes Catenis et in cippo teneretur vinCtus , media nocte dormicntibus custodibus , orationem fudit ad Dominum, ut dignaretur ejus potentia miserum visitare; et qui innocens colligatus fuerat, visitatione Martini praesulis ac Medardi absolveretur. Mox dis- ruptis vinculis, confracto cippo, reserato ostio, sancii Medardi basilicam nocte nobis vigilantibus mtroi- vit R. Congregati igitur apud Brennacum villam episcopi , in unam domum residere jussi sunt. Dehinc adveniente rege, data omnibus salutatione, ac benedictione accepta, resedit. Tunc Bertehramnus Burde. galensis civitatis episcopus, cui hoc cum regin cri. men impactum fuerat, causam proponit, meque inter. pellat, dicens a me sibi ac reginae crimen objectum. Ne. gavi ego in veritate me hæc locutum; et audisse quidem haec alios, me non excogitasse. Nam extra domum rumor in populo magnus erat, dicentium : Cur hæc saper sacerdotem Dei objiciuntur ? cur talia rex 265 prosequitur ? nunquid potuit episcopus talia dicere vel de servo? Heu, heu ! Domine Deus, largire auxilium servo tuo! Res autem dicebat : Crimen uxoris meae, meum habetur opprobrium. Si ergo censetis ut su- , per episcopum testes adhibeantur, ecce adsunt. Certe si videtur ut hæc non fiant, et in fidem episcopi committantur,dicite: libenter audiam quæ jubetis. Mirati sunt omnes regis prurlentiam vel patientiam simul. Tunc cunctis dicentibus : Non potest persona inferior super sacerdotem credi, restitit ad hoc causa, ut dictis Missis, in tribus altaribus me de his verbis exuerem sacramento b. Et licet canonibus essent contraria, pro causa tamen regis impleta sunt. Sed nec hoc sileo, quod Rigunthis c regina condolens doloribus meis, jejunium cum omni domo sua celebravit, quousque puer nuntiaret me omnia sic implesse, ut fuerant instituta. gitur regressi sacerdotes ad regem, aiunt: Impleta sunt omnia ab episcopo quae imperata sunt, o rex. Quid nunc ad te, nisi ut cum Bertchramno accusatore fratris, communione priveris? Et ille : Non, inquit , ego nisi audita narravi. Quærentibus illis, quis haec dixerit? respondit se haec a Leudaste audisse. tHe au!em secundum infirmitatem vel consilii, vel propositionis suæ , jam fugam inierat. Tunc placuit omnibus sacerdotibus , ut sator scandali, inficiator reginæ , accusator episcopi, ab omnibus arceretur ecclesiis, eo quod se ab audientia subtraxisset. Unde et epistolam subscriptam aliis episcopis qui non adfuerant transmiserunt. Et sic unusquisque in locum suum regressus est. Leudastes vero haec audiens, basilicam sancti Petri Parisios expetiiL Sed cum audisset edictum regis, ut in suo regno a nullo cogeretur; et præsertim quod filius ejus, quem domi reliquerat, obiisset, Turonis oc- culte 266 veniens, quæ optima habuit , in Biturico transposuit. Prosequentibus vero regalibus pueris , ipse per fugam labitur. Capta quoque exor ejus in pagum Tornacensem exsilio retruditur. At Riculfus clericus ad interficiendum deputatur, pro cujus vita vix obtinui : tamen de tormentis excusare non potui Nam nulla res, nullum metallum tanta verbera potuit sustinere, sicut hic miserrimus. Ab hora tertia diei, revinctis post tergum manibus ,suspensus ad arbo- rem dependebat; ad horam vero nonam depositus, extensus ad trocleas cædebatur fustibus, virgis, ac ac loris duplicibus, et uon ab uno vel duobu3 sed quot accedere circa miseros potuissent artus, lot cæsores erant. Cumautem jam in discrimine esset, tunc aperuit veritatem, et arcana doli publice patefecit. Dicebat enim ob hoc reginæ crimen objectum, ut ejecta de regno, interfectis fratribus, a patre d Chlodove- chus regnum acciperet, Leudastes ducatum, Ricul- fus vero presbytern qui jam a tempore beati Eufronii episcopi amicus erat Chlodivechi, episcopatum Tu- ronicum ambiret, huc Riculfo clerico archidiacanatu promisso. Nos vero, cum Dei gratia Turonis revensi, invenimus ecclesiam conturbatam per Riculfum pres- byterum ; nam hic sub Eufronio episcopo de pau- perimus provocatus, archidiaconus ordinatus est. Exinde ad presbyterinm admotus, recessit ad pro. pria, semper elatus inflatus , præsumptuosus e : nam me adhuc commorante cum rege, hic, quasi jam esset episcopus, in domum ecclesiae ingreditur impudenter, argentum describit ecclesiæ, reliquasque res sub suam redigit potestatem. Majores clericos muneribus ditat, largitur vineas, prata distribuit ; mi- nores vero fustibus, plagisque multis, etiam manu propria affecit , dicens : Ricognoscite dominum ve. Strum, qui victoriam 267 de inimicis obtinuit, cujus ingenium Turonicam urbem ab Arvernis populis emundavit r ; ignorans miser, quod præter quinque episcopos, reliqui omnes qui sacerdotium Turonicum susceperunt, parentum nostrorum prosapiae sunt conjuncti. Illud sæpe suis familiaribus dicere erat solitus, quod bominem prudentem non aliter, nisi in perjuriis, quis decipere possit. Sed cum me reversum adhuc despiceret, nec ad salatationem meam, sicut , reliqui cives fecerant, adveniret, sed magis me interficere minitaretur, cum consilio comprovincialium eum in monasterium removeri præcipio. Cumque ibidem aretius distringeretur. intercedentibus Felicis episcopi missis, qui memoratæ causae fautor exstiterat, circumvento perjuriis abbate, fuga elabitur, et usque ad Felicem accedit episcopum cumque ille ambienter colligit, quem exsecrari debuerat. Leudastes vero in Bituricum pergens, omnes thesauros quos de spoliis pauperum detraxerat, seenm tulit. Nec multo post irruentibus Bhuricis cum judice luci super eum, omne aurum argentumque, vel quod secum detulerat, abstulerunt, nihil ei nisi quod super se habuit relinquentes, ipSamque abstulissent vitam, nisi fuga fuisset elapsus. Resumptis dehinc viribus, cum aliquibus Turonicis iterum irruit super prædo- nes suos : interfectoque uno, aliqua de rebus ipsis recepit, et in Turonicum revertitur. Audiens haec Berulfus dux, misit pueros suos cum armorum apparatu ad comprehendendum eum. Ille vero cernens sejamjamque capi, relictis rebus, basilicam sancti Hilarii Pictavensis expetiit. Berulfus vero dux res capias regi transmisit. Leudastes enim egrediebatur 268 de basilica, et irruens in domos diversorum, praedas publicas exercebat. Sed et in adulteriis sæpe infra ipsam sanctam porticum * deprehensus est. Com- mota amem regina, quod scilicet locus Deo Sacratus taliter pollueretur, jussit eum a basilica sancti ejici. Qui ejectus, ad hospites suos iterum in Bituricum expetit, deprecans se occuli ab eis b.
LI. Et licet de beati Salvii episcopi collocutione superius ( Cap. A5) memorare debueram, sed quia mente excessit, esse sacrilegum non arbitror, si ill posterum scribatur. Igitur cum vare post synodum memoratam regi jam dicto , ad propria redire velie- mus, nun ante discedere placuit, ni-i hunc virum li- batis osculis linqueremus. Quem quæsitum in atrio Brinnacensis domus reperi. Cui dixi, quia jam eram ad pcopria rediturus. Tunc remoti paululum, dum hinc inde sermodnaremur, ait mihi : Videsne super hoc tectum quæ ego suspicio ? Cui ego : Video enim supertegulum, quat! nuper rex pani præcepit. Et ille : Aliud, inquit, non aspicis? Cui ego : Nihil aliud, in- qllilm, video. Suspicabar enim quod aliquid jocu!a- riler loqueretur. Et adjeci : Si tu aliquid magis cernis, enarra. At ille alla trahens suspiria, ait : Video ego evaginatum irae divinæ gladium super donnum bane dependentem. Verumtamen non fefellit dictio sacerdotem; nam post dies viginti , duo filii regis, quos superius (Cap. 35) mortuos scripsimus , obierunt.
Explicitus est liber quintus, finitus in anno quinto Childeberti regia.