Skip to content

Chapter 16 · 16 of 16

The History of the Franks

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

LIBER DECIMUS.

479 I. Anno igitur quintodecimo Childeberti regis, diaconus noster ab urbe Roma cum sanctorum pignoribus veniens a, sic retulit, quod anno supenore mense nono tanta inundatione T beris fluvius b urbem Romam obtexerit, ut ædes antiquae diruerentur; horrea etiam ecclesias subversa sint, in quibus nonnulla millia modiorum tritici periere. Multitudo etiam serpentium cum magno dracone in modum trabis validae, per hujus fluvii alveum in mare descendit; sed suffocatæ bestiae iner salsos maris turbidi fluctus, littori eject c sunt. Subsecuta est de vestigio clades, quam inguin ariam vocant. Nam medio mense undeeimo adveniens, primum omnium, juxta illud quod in Ezechiele propheta legitur, A sanctuario meo incipite ( Ezech. IX, 6), Pelagium papam perculit, et sine mora exstinxit: quo defuncto, magna strages populi de hoc morbo facta est. 480 Sed quia Ecclesia Dei absque rectore esse non poterat, Gregorium diaconum plebs omnis elegit. Hic enim de senaloribus primis, ab adolescentia devotus Deo, in rebus propriis sex in Sicilia monasteria congregavit; septimum infra urbis Romæ, muros instituit : quibus tantam dftegans terrarum copiam, quanta ad viclum quotidianum præbendum sufficeret, reliqua vendidit cum omni præsidio domus, ac pauperibus erogavit; et qni ante serico contectus, ac gemmis micantibus solitus crat per urbem procedere trabeatus, nunc vili contectus vestitu •, ad altaris Dominici ministerium consecratur; septimusque levita d ad adjutorium papæ asciscitur. Tantaque ei abstinentia in cibis, Vigilantia in orationibus, strenuitas in jejuniis erat, I ut infirmato stomacho vix consistere posset. Litei is grammaticis, dialecticisque ac rhetoricis ila erat Institutus , ut nulli in urbe ipsa putaretur esse secundus. Hunc e apicem attentius 481 fugere tentans, ne quod prius abjecerat, rursum ei in sæculo de adpto hnnore jactantia quaedam subreperet : unde factum est ut epistolam ad imperatorem Mauricium dirigeret, cujus tilium ex lavacro sancto susceperat, conjurans et multa prece poscens ne unquam consensum præberet populis, ut hunc hnjus honoris gloria sublimaret. Sed praefectus urbis Romæ Germanus ejus f anticipavit nuntium, et comprehenso, disruptis epistolis , consensu quem populus fecerat imperatori direxit. At ille gratas Deo agens pro amicitia diaconi, quod reperisset locum honoris ejus s, data præceptione ipsam jussit institui. Cumque in hoc restaret ut benediceretur, et lues populum devastaret , verbum ad plebem pro agenda poenitentia in hunc modum exorsus est.

ORATIO GREGORU AD PLEBEM.

« Oportet, fratres dilectissimi, ut flagella Dei quæ metuere ventura debuimus, saltem praesentia et experta timeamus. Conversionis uobis aditum dolor aperiat, et cordis nostri duritiam ipsa , quam patimur, poena dissolvat : ut enim propheta teste pradictum est, Pervenit gladius usque ad animam (Jerem. iv, 10). Ecce etenim cuncta plebs coelestis ira mucrone percutitur, et repentina singuli caede vastantur: nee languor mortem praevenit, sed languoris moras , ut cernitis, mors præcurrit. Percussus quisque ante rapitur, quam ad lamenta poenitentiae convertatur. Pensate ergo, qualis ad conspectum districti Judicis pervenit. cui non vacat flere quod fecit. Hab tatores quique non ex parte subtrahuntur, sed pariter corruunt : domnis vacuæ relinquuntur, filiorum funera parentes aspiciunt , et sui eos ad interitum hæredes praecedunt. Unusquisque ergo nostrum ad poenitentiae lamenta confugiat, duui flere ante percussionem vacat. Revocemus ante oculos mentis quidquid errando commisimus, et quod nequiter egimus flendo puniamus. Præveniamus faciem ejus in confessione (Psulm. XCIV, 2), et sicut propheta admonet, Levemus corda nostra cum manibus nd Dominum (Tlircn. III, 41). Ad Deum quippe corda cum manibus levare est, 482 orationis nostrae studiutu merito bonae operationis erigere. Dat profecto , dat tremori nostro fiduciam, qui per prophetam clamat : Nolo mortem peccatoris , sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, H). NulluS autem de iniquitatum suarum immanitate desperet : veternosas namque Ninivitarum culpas triduana pœntentia abstersit (Jon. III, 10); et conversus latro vitæ præmia, etiam in ipsa seuleutia suae mortis emeruit (Luc. XXIII, 45). Mutemus [A/. levemus] igitur corda, et praesumamus nos jam percepisse quod petimus. Citius ad precem Judex flectitur, si a pravitate sua petitor corrigatur. Imminente ergo tantæ animadversionis gladio, nos importunis fletibus insistamus. Ea namque, qu;e ingrata esse hominibus importunitas solet, judicio Veritatis placet : quia pius ac misericors Deus vult a se pren ibus veniam exigi, qui quantum meremur non vult irasci ; hic etenim per psalmistam dicit : Invoca me in die tribulationis tuæ, et eripiam te ; et magnificabis me (Psalm. XLIX, 15). Ipse ergo sibi testis est, quia invocantibus misereri desiderat, qui admonet ut invocetur. Proinde, fratres charissimi, contrito corde, et correctis operibus, ab ipso feriae quartae prino diluculo, septiformem Letaniam juxta distributionem , iuferius designatam, devota ad lacrymas a mente veniamus. ut districtus Judex cum culpas nostras nos punire considerat, ipse a sententia propositæ [Al. proposita] damnationis parcat. Clerus igitur egrediatur ab ecclesia sanctorum martyrum Cosma; et Damiani, cum preshyteris regionis sextæ. Omnes vero abbates cum monachis suis, ab ecclesia sanc orum martyrum Gervasii et Protasii, cuin presbyteris regionis quart.p. Omnes abbatissæ cum congregationibus suis, egrediantur ab ecclesia sanctorum miriyrum Marrellini et Petri, cum presbyteris regionis primæ. Omnes infantes, ab ecclesia sanctorum martyrum Joannis et Pauli cum presbyteris regionis secundae. Omnes vero laici. ab ecclesia sancii protomartyris Stephani, cum presbyteris regionis sep- Urnae. Omnes mulieres viduae, ab ecclesia sanctæ Eufemiae cum presbyteris regionis quinto?. Omnes autem mulieres conjugatae egrediantur ab ecclesia sancti 483 martyris Clementis, cum pre-byteris regionis tertiæ b. Ut de singulis ecclesiis exeuntes cum precibus ac lacrymis, ad beatai Mariæ semper virginis genitricis Domini Dei nostri Jesu Christi basilicam congregemur, ut ibi diutius cum fletu ac gemitu Domino supplicantes, peccatorum nostrorum veniam promereri valeamus. t

Haec eo dicente, congregatis clericorum catervis, psallere jussit per triduum, ac deprecari Domiui misericordiam. De hora quoque tertia veniebant utrique chori psallentium ad ecclesiam, clamantes per paleas urbis, Kyrie eleison. Asserebat autem diaconus noster qui aderat, in unius horæ spatio, dum voces plebs ad Dominum supplicationis emisit, octoginta homines ad terram corruisse, et spiritum exhalasse. Sed non debtitit sacerdos lanius praedicare populo, ne ab oratione cessarent. Ab hoc etiam diaconus noster reliquias sanctorum, ut diximus, sumpsit, dum adhuc in diaconatu degeret. Cumque latibula fugae praepararet, capitur, trahitur, et ad beati apostoli Petri basilicam deducitur, ibique ad pontificalis gratiae officium consecratus papa urbi datus est. Sed nec destitit diaconus noster, nisi ad episcopatum ejus de Porto c rediret, et qualiter ordinatus fuerit, præsenti contemplatione suspiceret.

II. Grippo d autem ab ilnperatorc Mauricio reiens, haec nuntiavit, quod anno superiore cum adepto navigio cum sociis suis Africae pontum attigisset, Carthaginem magnam ingressi sunt. Ubi dum morarentur, jussionem opperientes praefecti qui aderat a, qualiter imperatoris praesentiam adire deberent, unus puerorum, Evantii scilicet, qui cnm eodem abierat, direptam speciem de manu cujusdam negotiatoris ad metatum detulit. Quem ille prosecutus cujus res erant, reddi sibi rem propriam flagitabat; sed isto differente, cutn de die in diem hoc 484 jurgium in inajus propagaretur, quadam die negotiator puerum illum in platea reperit, apprehenso. que vestimento ejus, tenere coepit dicens : Qnia non a me laxaberis, priusquam res quas violenter diripuisti, meæ ditioni restituas. At ille excutere se de ejus manibus conatus, non dubitavit erepto gladio hominem trucidare, et statini ad metatum regressus est, nec aperuit sociis quae gesta fuerant. Erant enim ibi tunc, ut diximus, legati, Bodegisilus lilius Mum- moleni f Suessionici, et Evantius filius Dynamii Arelatensis, et hic Grippo genere Francus, qui ele. vantes de epulo,sopori se deder uit pro quiete. Quare cum seniori urbis nuntiata fuissent quae puer horum gesserat, collectis militibus, rel omni populo armis circumdato, ad metatum eorum dirigit. At illi ino. pinantes expergefacti, obstupescunt, cernentes haee qnae gerebantur. Tunc ille qui prior erat, exclamabat dicens : Arma deponite, et ad nos egredimini, ut cognoscamus pacifice qualiter homicidium factum est. Hæc illi audientes, timore perterriti , adhuc ignoranles quæ gesta fuerant, fidem expetunt, ut securi sine armis egrederentur. Juraverunt homines illi, quod custodire impatientia non permisit. Sed mox egredientem Bodegisilum gladio percutiunt, si- militer et Evantium. Quibus ante ostium metatus prostratis, Grippo arreptis armis cum pueris qui Secum erant, processit ad eos , dicens : Quae gesta fuerunt non ignoramus , et ecce socii it ineris mei, qui ad imperatorem directi fuerant, gladio sunt prostrati. Judicabit Deus injuriam nostram, et mortem illorum de interitu vestro, quia nos innocentes et in pace venientes taliter trucidatis : nec ultra ent pax inter reges nostros imperatoremque vestrum. Nos enim pro pace venimus, et pro adjutorio reipublicæ impertien no. Testem hodie invoco Deum, quia vestra excitavit noxa, ut non 485 custodiatur inter prin. cipes pax promissa. Hæc et hujuscemodi Grippono verba proferente, soluto Carthaginensis g belli procinctu, regressus est unusquisque ad propria. Præ- fectus vero ad Gripponem accedens, mulcere, coepit animos ejus de iis quae gesta fuerant, ordinans qualiter ad præsentiam imperatoris accederet. Qui veniens narrata legatione pro qua directus fuerat, exitium sociorum exposuit. Qua de causa imperator ł.ł. molestus, pollicitus est ulcisci. mortem eorum, josMr id quod Childeberti regis judicium promulgaret. Tunc ab imperatore muneratus, cum pace regressus est 8.

HI. Bis It a Grippone Childeberto regi relatis, confestim exercitum in Italiam commoveri jubet ac viginti duces ad Langobardorum gentem debellandam dirigit. Quorum nomina non putavi lectioni ex ordine necessario inserenda. Audoualdus n vero dux cum Vinthrione commoto Campaniae populo, cum ad Mettensem urbem, quae ei in itinere sita erat, accessisset, tantas praedas tantaque homicidia ac caedes perpetravit, ut hostem propriae regioni putaretur inferre. Sed et alii quoque duces similiter cum phalangis suis fecere, ita ut prius regionem propriam aut populum commanentem afficerent, quam quiddam victoriae de inimica gente patrarent. Appropinquantes autem ad terminum Italiæ, Audoualdus cum sex ducibus dexteram petiit, atque ad Mediolanensem urbem advenit, ibique eminus in campestria castra posuerunt. Olo autem dux ad Bilitionem hujus urbis castrum, 486 in campis silum Caninis d, importune accedens, jaculo sub papilla « sauciatus, cccidit et mortuus est. Hi autem cum egressi fuissent in praedam, ut aliquid victus acquirerent, a Langobardis irruentibus passim. per loca prosternebantur. Erat autem stagnum quoddam in ipso Mediolanensis urbis territorio, quod Coresium i vocitant, ex quo parvus quidam fluvius, sed profundus egreditur; super hujus laci littusLan- gobardos residere audierant. Ad quem cum appropinquassent, priusquam flumen, quod diximus, trans- Irent, a littore illo unus Langobardorum stans lorica protectus et galea, contum manu gestans, vocem dedit contra Francorum exercitum, dicens : Hodie ape parebit cui divinitas obtinere victoriam praestet. Unde intelligi datur, hoc signum sibi Langobardos praeparavisse. Tunc pauci transeuntes, contra Langobardum hunc decertantes, prostraverunt eum ; et ecce omnis exercitus Langobardorum in fugam versus praeteriit. Hi quoque transeuntes flumen , nullum de iis reperiunt, nisi tautum recognoscentes apparatum castrorum, ubi vel focos habuerant, vel tentoria fixerant. Cumque nullum de iis deprehendissent, ad castra sua regressi suut, ibique ad eos imperatoris legati venerunt s, nuntiantes adesse exercitum in solatium eorum, dicentesque : Quia post triduuru cum eisdem veniemus, et hoc vobis erit signum : Cum videritis villae hujus, quæ in monte sila est, domus [Pro domos] incendio concremari, et fuinum incendii ad caelos usque sustolli, noveritis 487 nos cum exercitu quem pollicemur adesse. Sed exspectantes juxta placitum dies sex, nullum ex iis vcnisse conlemplali sunt. Cedinus h autem cum tredecim ducibus lævam Italiae ingressus, quinque castella cepit, a quibus etiam sacramenta exegit. Morbus etiam dysenteriæ graviter exercitum afficiebat, eo quod aeres incongrui insuetique iis hominibus essent, ex quo plerique interierunt. Commoto autem vento et data pluvia, cum paulisper refrigescere aer coepit, in infirmitate salubritatem contulit. Quid plura? per tres fere menses Italiam pervagantes, cum nihil proficerent, neque se de inimicis ulcisci possent, eo quod se in locis communissent firmissimis; neque regem capere, de quo ultio fieret, qui se infra Ticinenses munierat muros; infirmatus , ut diximus, aerum intemperantia exercitus , ac fame attritus, redire ad propria destinavit. Subdens etiam illud, acceptis sacramentis, rcgis ditionibus quod pater ejus i prius habuerat, de q':ibus locis et captivos, et alias abduxere praedas. £t sic regredientes ita fame conficiebantur, ut prius ct arma et vestimenta ad coemendum victum demerent, quam locum genitalem cuntingerent. At Aptacharius a Laugobardorum rex , legationem ad Guntehramoum regem cum hujuscemodi verbis direxit: Nos, piissime rex, subjecti atque fideles vobis gentique vestræ, sicut patribus vestris fuimus, et esse desideramus; nec discedimus a sacramento quod praedecessores nostri vestris praedecessoribus juraverunt. Nunc autem desistite a persecutione nostra, et sit pax nobis et concordia, ut ubi necessarium fuerit contra inimicos auxilium præbeamus, ut vestra scilicet nostraque gente salvata, ac nos pacificos cognoscentes , terreantur magis adversarii qui in circuitu obstrepunt de amicitia, quam de nostra discordia gratulentur. Pacifice hæc 488 Guntehramnus rex verba suscepit, misitque eos ad nepotem suum Childebertum regem. Dum autem his narratis in loco commoratentur, venerunt alii. qui mortuum Aptacharium regem nuntiantes, Paulumque * in loco ejus substitutum, ejusmodi verba quae supra diximus, deferentes. Sed Childebertus rex placitum cum eisdem ponens, ut quid ei in posterum conveniret, enuntiaret, eos abscedere jussit.

IV. Mauricius autem Carthaginenses illos, qui legatos Childeberti regis anuo superiore (Sup. cap. 2) interemerant, vinctos manibus, catenisque oneratos, ad ejus direxit præsentiam, duodecim scilicet numero viros, sub ea videlicet conditione, ut si eos interficere vellet, haberet licentiam, sin autem ad redimendum laxaret, trecentis pro uno quoque acceptis aureis quioscerel, sicque ut quod vellet eligeret : quo faci- lnis sopito scandalo, nulla occasio inter ipsos inimicitiae oriretur. Sed rex Childebertus differens hominee vinctos accipere, ait: Incertum apud nos habetur, utrum ii sint homicidae illi quos adducitis, an alii, vel fortassis servi cujuscunque habentur, cum nostri bene ingenui generatione fuerint, qui apud vos fuerunt interempti. Praesertim et Grippo astabat, qui eo tempore Ugatus cum eisdem fuerat missus, qui interfecti sunt, ac dicebat: Quia praefectus urbis illius cum collectis duobus aut tribus homiuum millibus irruit super nos, interemitque socios meos : in quo excidio et ego ipse interissem, si me viriliter defendere nequivissem. Accedens autem ad locum homines agnoscere potero; de quibus si imperator vester, ut dicitis, nostro cum dominopacem custodire deliberat, 1 ultionem cxigcre debet: et sic dato rex placito, ut post eos ad imperatorem dirigeret, ipsos abscedere jubet.

489 V. His c autem diebus Cuppa, qui quondam comes stabuli Chilperici regis fuerat, irrupto Turanicæ urbis termino, pecora reliquasque res, quasi prædam exercens, diripere voluit. Sed cum hoc incolæ præsensissent, collecta multitudine eum sequi cujperunt. Excussaque præda, duobus ex pueris ejus interfectis, hic nudus aufugit, aliis duobus pueris captis, quos vinctos ad Childebertum regem trans- miserunt; quos illo in carcerem conjici jubens, interrogare præcepit, cujus auxilio Cuppa fuissetereplUS, ut ab iis uon comprehenderetur qui sequeban- ••i * tur. Responderunt hoc Aninlodi vicarii d dolo, qui pagum illum judiciaria regebat potestate, factum fuisse. Protinusque directis rex litteris ad comitem urbis, jubet ut eum vinctum in præsentiam regis dirigeret : quod si resistere conaretur, vi oppressum etiam interiiceret, si principis gratiam cupiebat acquirere. Sed ille non resistens, datis fidejussoribus, quo jussus est abiit, repertumque Flavianum domesticum e, causatus cum socio, nec noxialis inventus, pacificatus cum codem, redire ad propria jussus est, datis tamen domestico illi muneribus prius. Ipse quoque Cuppa iterum commotis qui. busdam de suis, fitiam Badegisili, quondam Cenomanensis episcopi, diripero sibi in matrimonium voluit ; irruens autem nocte cum cuneo sociorum in villa Maroialensi f , ut voluntatem suam expleret, præsensit eum dolumque ejus Magnatrudis materfamilias, genitrix scilicet puellae : egressaque cum famulis contra cum vi repulit, caesis plerisque ex iliis, unde non sine pudore discessum est.

VI. Apud Arvernos vero vincti carceris, nocte nutu Dei disruptis vinculis, reseratisque aditibus custodiae egressi, ecclesiam ingressi sunt. Quibus cum Eulalius comes onera catenarum 490 addi jussisset, ut super sos posita, extemplo ceu vitrum fragile comminuta sunt: et sic obtinenle Avito « pontifice eruti, propriae sunt redditi libertati.

VII. In supradicta vero urbe Childebertus rex D omne tributum tam ecclesiis quam monasteriis, vei reliquis clericis, qui ad Ecclesiam pertinere viaebantur, aut quicunque Ecclesiae officium excolebant, larga pietate concessit. Mullum enim jam exactores hujus tributi exspoliati erant, eo quod per longum tempus et succedentium generationes, ac divisis in multas partes ipsis possessionibus, colligi vix poterat hoc tributum. Quod hie. Deo inspirante, iia præcepit emendari, ut quod super hæc fisco deberetur, nec exactorem damna percuterent, nec Ecclesiae cultorem tarditas de officio aliqua revocaret.

VIII. In a confinio vero termini Arverni, Gaba!!tani atque Rutbeni, synodus episcoporum facta est contra Tetradiam, relictam quondam Desiderii, eo quod repeteret ab ea Eulalius comes res b quas ab eo fugiens secum tulisset. Sed bane causam, vel qualiter Eulalium reliquerit, vel qucmadmodum ad Desiderium confugerit altius memorandum putavi. Culalius autem, ut juvenilis ætas habet, agebat quaepiam irrationabiliter : unde factum est, ut a matre sæpius increpitus, haberet in eam odium quain amare debuerat. Denique cum in oratorio domus suae hæc in oratione frequenter incumberet, et nocturnas vigilias persaepe dormientibus famulis, in oratione cum lacrymis expleret, in cilicio quo orabat suggillata reperitur. Sed nescientibus cunctis quis hæc fecisset; crimen tamen parricidii refertur ad filium. Haec cum Cautinus episcopus Arvernæ urbis comperisset, eum a communione submovit. Convenientibus autem civibus 491 cum sacerdote ad festivitatem beati martyris Juliani, ad pedes episcopi Eulalius ille prosternitur, querens se inauditum a communione remo. tum. Tunc episcopus permisit eum cum cæteris Missarum spectare e solemnia. Veru.n ubi ad communicandum ventum est, et Eulalius ad altarium accessisset, ait episcopus : Rumor populi parricidam te proclamat esse. Ego vero utrum perpetraveris hoc scelus, an non, ignoro : idcirco in Dei hoc et beati martyris Juliani statuo judicio. Tu vero, si idoneus es, ut asseris, accede propius, et sume tibi Eucharistiae particulam, atque impone ori tuo d. Erit enim Dens respector conscientiae tux. At ille accepta Eucharistia, communicans abscessit. Habebat enim uxorem Tetradiam nobilem ex matre, patre inferiorem. Sed cum in domo sua vir ancillarum concubitu misceretur, conjugem negligere coepit, et cum ab scorto reverteretur, gravissimis eam plagis saepius afficiebat. Sed et pro multis sceleribus debita nonnulla contraxerat, in quibus ornamenta et aurum uxoris saepissime evertebat. Denique inter has angustias mulier collocata, cum honorem omnem , quem in domo viri habuerat perdidisset, et ille abisset ad regem, haec a Viro [AI. Vero], sic enim erat nomen huminis, mariti sui nepote concupiscitur, scilicet ut quia ille perdiderat conjugem, hujus matrimonio jungeretur. Virus autem timens inimicitias avunculi, multurem Desiderio duci transmisit, videlicet ut succedente tempore copularetur ei : quae omnem substantiam viri sui, tam in auro quam in argento, et vestimentis, et quae moveri poterant, cum seniore filio secum sustulit, relicto iti domo alio ju- niore. Rediens vero Eulalius ex itinere, comperit quœ acciderant. Sed cum mitigato dolore paululum quievisset, super Virum nepotem suum irruit, eumque inter arcta vallium Arvernarum interemit. Audiens autem 492 Desiderius, qui et ipse uxorem nuper perdideras, quod scilicet Virus interfectus fuisset, conjugio suo Tetradiam sociavit. Eulalius vero puellam de monasterio Lugdunensi diripuit. eamque accepit. Sed concubinae ejus, instigante, ut quidam asserunt, invidia, maleficiis sensum ejus oppilaverunt. Post multum vero temporis, Eulalius Emerium hujus puellae consobrinum clam appetiit, occiditque. Similiter Socratium fratrem sororis suae e quem pa. ter ex concubina habuerat, interemit. Et alia multa mala fecit, quae enarrare perlongum est. Joannes filius ejus, qui cum sua discesserat genitrice, a domo Desiderii dilapsus, Arvernum venit. Cumque jam Innocentius episcopatum Ruthenae urbis ambisset, mandatum ei mittit Eulalius, ut res que ipsi in hujus civitatis territorio debebantur, per hujus auxilium recipere posset. Sed Innocentius ait: Si de filiis tuis unum accipio, quem clericum factum in solatio meo retineam, faciam quae piecaris. At ille transmisit puerum, Joannem nomine, recepitque res suas. Susceptoque Innocentius episcopus puero, totondit comam capitis ejus, deditque eum archidiacono ecclesiae sum; qui in tanta se abstinentia subdidit, ut pro tritico hordeum sumerct, pro vino aquam hauriret, et pro equo asino uteretur, vestimenta vilissima liabens. Igtur conjunctis, ut diximus, sacerdotibus et viris magnificis in confinio supradictarum urbium, Tetradia ab Agino repræsentatur, atque Eulalius. contra eam causaturus accessit. Cumque res quas de ejus, abiens ad Desiderium, domo abstulerat, inquireret, judicatum est Tetradia a, ut quadrupla satisfactione ablata restitueret, liliosque quos de Desiderio conceperat, incertos b haberi : illud etiam ordinantes, ut si haec quae Eulalio est jussa dissolveret, accedendi in Arvernum licentia praeberetur, rebusque suis, quæ ei ex paterna successione 493 obvenerant absque calumnia frueretur : quod ita factum est.

IX. Cum hæc agerentur, et Britanni circa urbes, Namneticam utique et Rhedonicam, valde saevirent, Guntchramnus rex exercitum contra eos commoveri jussit; in quorum canite Beppolenum et Ebracha- rium duces delegit. Sed Ebracharius suspectu, quod si victoria cum Beppoleno patraretur, ipse ducatum ejus acquireret, inimicitas cum eodem connec it, ne per viam totam se blasphemis, conviciis atque maledictionibus lacessunt. Verurn per viam qua abierunt, incendia, homicidia, spolia ac multa scelera egerunt. Interea venerunt ad Vicinoniam amnem, quam transmissi, ad Uldam fluviùm c pervenerunt; ibique dissipatis vicinitatis casis, pontes desuper statuunt, sicque exercitus omnis transivit. Conjunctus enin fuerat eo tempore Beppoleno presbyter quidam, dicens : Si seculus me fueris, ego to usque Warochum ducam, ac Britannos libi in unumm ctllectos ostendam. Fredegundis enim cum audisset, quod in hoc procinctu Beppolenus abiret, qu a ei jam ex anteriore tempore invisus erat, Bajocassinos Saxones, ( juxta ritum Britannorum tonsos a , atque cultu vestimenti compositos, in solatium Warochi abire præcepit. Adveniente autem Beppoleno cum iis qui eum ' sequi voluerunt, certamen iniit, multosque per biduum de Britannis ac Saxonibus suprascriptis interemit. Recesserat enim ab eo Ebracharius cum loajori manu , nec ad eum accedere voluit, donec interemptum audiret. Die autem tertio cum jam qui cum eo erant interficerentur, atque ipse sauciatus lancea repugnaret, irruentibus super eum Warocho cum supradictis, interfecerunt eum : incluserat enim eos inter angustias viarum atque paludes, in quibus Inagis luto necti, quam gladio trucidati sunt, Ebracharius vero usque Venetos urbem accessit : niiserat enim ad eum obviam episcopus regalis clericos suns cum 494 crucibus et psallentio, qui eos usque ad urbem deduxerunt. Ferebant eliam quidam eo tempore, quod Warochus in insulas fugere cupiens cum navibus oneratis auro, argentoque et reliquis rebus ejus, cum alta maris cepisset, commoto vento, domersis navibus, res quas imposuerat, perdidisset: tamen ad Ebracharium veniens, pacem petiit, obsidesque cum multis muneribus tradidit, promittens se nunquam contra utilitatem Guntchramni regis esse venturum. Quo recedente, et rcgalis episcopus cum clericis et pagensibus urbis suae, similia sacramenta dedit, dicens : Quia nihil nos dominis nostris regibus culpabiles sumus, nec unquam contra utilitalem eorum superbi exstitimus, sed in captivitate Briiannorum positi, gravi jugo subditi sumus. Pace igitur celebrata inter Warochum atque Ebracharium, dixit Warochus : Discedite nunc ei renuntiate, quia omnia quæ jusserit rev, sponte implere curabo : quod ut plenius credere debeatis, nepotem meum obsidem tribuam. Et ita fecit, cessatumque est a bello c. Verumtamen multitudo magna, sicut de reg adi exercitu, ita et de Britannis cæsa est. Egrediente autem exercitu a Britanniis, ac transeuntibus amnem robustioribus, inferiores et pauperes qui cum his erant simul transire non ptuerunt. Cumque in littus illud Vicinoniæ amnis restitissent, Warochus oblitus sacramenti atque obsidum quos dederat, misit Canaonem filium suum cum exercitu, apprehensisque viris quos in littore illo reperit, vinculis alligat, resistentes int. rlicit, nonnullis qui cum caballis torrentem transmeare voluerunt, ab ipsius torrentis impetu in mare dejectis. Dimissi suut postea multi f a conjuge Warocbi cum cereis et tabulis quasi liberi, et ad propria sunt regressi. Exercitus vero ipsius qui prius transierat, metuens per viam illam qua venerat regredi, ne forte mala quae fecerat pateretur, ad Andegavam urbem dirigit, Meduanae torrentis s expe. tens 495 poutem : sed parva quae prius transiit manus, ad ipsum quem praef iti sumus pontem, spo. liati, cæsi et ad omne dedecus sunt redacti. Per Turonicum vero transeuntes, praedas agentes multos exspoliaverunt; inopinantes enim repererant incolas loci. Multi tamen de hoc exercitu ad Guntchramnum regem accesserunt, dicentes quia Ebracharius dux ac Uviliacharius comes, accepta pecunia ab Warocho, exercitum perire fecissent. Qua de causa Ebracharius praesentatus, multum conviciis actus a rege, a pra'sentia ejus discedere jussus est, Uviliacbario comite per fugas latitante.

X. Anno h igitur decimo quinto Childeberti regie, qui est Guntchramni nonus atque vicesimus, dum ipse Guntchramnus rex per Vosagum silvam venationem exerceret, vestigia occisi bubali deprehendit. Cumque custodem silvæ arctius distringeret, quis haec in regali silva gerere præsumpsisset, Chuudonem cubicularium regis prodidit. Quo hæc loquente, jussit eum apprehendi, et Cabillonum coiHpactum in vinculis duci. Cumque uterque ill præsentia regis intenderent a, etChundo diceret, nunquam asa haec praesumpta quae objicicbantur, rex campum b dijudicat. Tunc cubicularius iile dato nepote pro se, qui hoc certamen adiret, in campo uterque steteruut; jactaque puer ille lancea super custodem silva;, pedem ejus transfigit, moxquc resuj inus ruit. iuer vero extracto cultro qui de cingulo dependebat, dum collum ruentis incidere tentat, cultro sauciati ventre transfoditur: cecideruntque ambo, et mortui sunt. Quod videns Chundo, ad basilicam sancti Marcelli fugam iniit. Acclamante vcro rege ut comprehenderetur, priusquam limen sanctum attingeret, comprehensus est, vinctusque ad stipitem lapidibus est obrutus. Multum se ex hoc deinceps rex poenitens, ut sic cum ira præcipitem reddidisset, ut pro parvulae causæ noxa, fidelem sibique necessarium virum tam cc!c- riter interemisset.

XI. Chlotharius vero Chilperici quondam regis filius graviter 496 aegrotavit, et intantum desperatus est habitus, ut regi Guntchramno obitus ejus fuisset nuntiatus : undo factum est, ut egrediens de Cabillono, quasi Parisios accedere cupiens, usque ad terminos Senonicae urbis accederet. Sed cum audisset convaluisse puerum, de itinere est regressus. Sed cum eum Fredegundis mater ejus desperatum I vidisset, mullum pecuniae ad basilicam sancti Martini vovit, et sic puer melius agere visus est. Sed et ad Warochum nuntios dirigit, ut qui adhuc in Britanniis de.exercilu Guntchramni regis retinebantur, pro hujus vita absolverentur, quod ila Warochus implevit : unde manifestatum est, hujus mulieris colludio, et Beppolenum interfectum esse, et exercitum fuisse collisum.

XII. Ingeltrudis c vero religiosa, quae, ut in superioribus libris exposuimus, in atrio sancti Martini, puellarum monasterium collocavit, cum aegrotare coepisset, neptem suam abbatissam instituit : unde reliqua congregatio maxime murmuravit, sed nobis increpantibus cessavit a jurgio. Hæc vero cum filia discordiam tenens, pro eo quod res suas ei abslule- ] rat, obsecravit ut. neque in monasterio quod instituit, neque super sepulcrum ejus permitteretur orare. Quæ octuagesimo, ut opinor, anno vitae obiit, sepultaque est septimo Idus mensis primi [ Martii. Sed venietis fllia ejus Berthegundis Turonis, cum non fuisset excepta, ad Childebertum regem abiit, postu- lans ut ei liceret in locum matris suae monasterium regcre. Ucx vcro oblitus judicii quod matri ejus fecerat, huic aliam praeceptionem manus suae roboratam subscriptione largitus est, haec continentem ut res omnes quas mater vel pater ejus habuerant, suo dominio subjugaret, et quidquid monasterio Ingeltrudis reliquerat auferretur. Cum quo praecepto veniens, ita cunctam supellectilem monasterii abstulit, ut nihil infra præter vacuos relinqueret parietes, colligens secum diversorum criminum reos, atque in seditionibus praeparatos: qui si quid erat de villis d reliquis quod devotio dederat, fructum auferrent. Tantaque ibi 497 mala gessit, quai vix ex ordine possent narrari. Haec vero, acceptis bis rebus quas diximus, in Pictavum rediit, multa in abbatissam crimina vomens falsa, quae parens ejus proxima babebatur.

XIII. liis autem diebus exstitit quidam de presbyteris nostris, Sadducææ malignitatis infectus veneno, dicens hon esse futuram resurrectionem e. Cumque nos eam sacris litteris prædictam, et apostolicae traditionis auctoritate monstratam affirmaremus, respondit : Manifestum est hoc celebre ferri, sed certi non sumus utrum sit, an non, præsertim cum Dominus iratus primo homini quem manu sacra plasmaverat, dixerit: In sudore vultus tui vesceris pane luo, donec revertaris in terrum de qua sumptus es : quia pulvis es, et in pulverem reverteris (Gen. III, 19) Quid ad hæc respondebitis, qui resurrectionem futuram praedicatis ; cum in pulverem redactum hominem resurgere ulierius divinitas non promittat ? Cui ego : Quid de hac causa, vel ipsius Domini ei Redemptoris nostri, vel patrum prædecessorum verba loquontur, nullum catholicorum nescire reor. Nam in Genesi cum patres obirent, aiebat Dominus : Tu autemcongregaberis ad populum luum. Sepultus in senectute bona (Gen. xxv, 8). Et ad Cain dicitur : Quia vax sanguinis fratris tui clamat ad me de terra (Gen. IV, 10). Unde liquido apparet, vivere animas post egressum corporis, atque resurrectionem futuram intentis vultibus praestolari. Sed et de Job scriptum est, quia resurrecturus est in resurrectione morluorum. Et propheta David, licet ex persona Domini, tamen resurrectionem praevidens, ait: Nunquid qui dormit non adjiciet ut resurgat (Paal. XL, 9)? hoc est, Qui mortis somno opprimitur, non est venturus ad resurrectionem? Et Isaias (Isai. 66.), quod de sepulcris resurrecturi sunt mortui, docet. Sed et Ezechiel propheta (Ezech. 37), cum ossa arida obtecta cute, nervis solidata, venis infecta, flante spiritu animata, reformatum hominem enarraret, manifestissime resurrectionem foturam edocuit. Sed et illud manifetum luit resurrectionis indicium, quod Elisaei (I V Req. XIII, 2t) ossa tangens exstinctum cadaver, virtutis effectu revixerit: quod ipsius Domini, 498 qui est primogenitus mortuorum, resurrectio manifestavit : qui morti mortem intulit, et de sepulcro vitam mortuis reformavit (Apoc. i, 5). Ad hæc presbytcr : Quod Dominus in assumpto homine mortuus fucrit ac resurrexerit, non ambigo : illud tamen, quod reliqui resurgant mortui, non admitto. Et ego : Et quae fuit necessitas Filio Dei de caelo descendere, carnem assumere, mortem adire, inferna penetrare, nisi ut hominem quem plasmaverat, non permitteret in morte perpetua derelinqui? Sed et justorum animae, quae usque passionem ejus infernali ergastulo tenebantur inclusae, eo veniente laxatae sunt. Nam descendens ad inferos, dum tenebras nova luce perfudit, animas eorum secum, ne hoc exitu amplius cruciaren. tur, eduxit, juxta illud, Et in sepulcro ejus resurgent mortui. Et presbyter ait : Nunquid possunt ossa in favillam redacta iterum animari, et homincm viventem proferre? Et ego respondi : Nos credimus quia quamlibet in pulverem redigatur homo, et aquis, ac terræ venti violenti impetu dispergatur, non sit difficile Deo haec'ad vitam resuscitari. Presbyter respondit: Hic maxime vos errare puto, ut asserere verbis lenibus tentetis acerrimam seductionem, ut dicatis a bestiis raptum, aquis immersum, piscium faucibus devoratum, in stercus redactum, et per secretum digestionis ejectum, aut aquis labentibus rAt. latentibus dejectum, aut terra computrescente abolitum, ad resurrectioneln venturum. Ad hæc ego respondi : Oblivioni apud te traditum est, ut opinor, quid Joannes evangelista super pectus Dominicum recumbens, ac divini mysterii arcana rimans, in Apocalypsi dicat : Tunc, inquit, reddet mare mortuos suos (Apoc. xx, 13). Unde manifestum est, quia quidquid humani corporis piscis absorbuit, ales rapuit, bestia deglutivit, a Domino conjunctum in resurrectionem reparandum erit : quia non erit ei difficile perdita reparare, qui ex nihilo non nata crcavit : sed ita haec in integritatem solida, sicut prius fucrant, reparabit, ut corpus quod fuit in mundo, aut poenam juxta meritum ferat, aut gloriam. Sic cnim ipse Dominus in Evangelio ait : 499 Quia Filius hominis veniet in gloria Patris sui cum angelis suis, ut reddat unicuique secundum opera sua (Matth. XVI, .27). Sed et Martha ] cum de resurrectione praesenti fratris Lazari dubitaret, ait: Scio quia resurget in resurrectione in novissima die (Joan. xi, 24). Cui Dominus ait: Ego sum resurrectio, via, veritas et vita (Ibid. XI, 25). Ad haec presbyter : Quomodo autem in psalmo dicitur, Quia non resurgunt impii in judicio (Psal. I, 5)? Et ego respondi: Non resurgunt ut judicent, sed resurgunt ut judicentur. Nec enim sedere cum impiis judex potest, causas suorum redditurus actuum. Et ille : Dominus, inquit, in Evangelio dixit, Qui non crediderit, jam judicatus est (Joan. III, 18): ulique quia peribit resurrectioni. Et ego respondi: Judicatus est enim wt ad supplicium aeteruum perveniat, quia non credidit Unigenitum FiMum Dei, tamen resurrecturus in corpore, ut ipsum supplicium, in quo peccavit corpore, patiatur. Nec enim potest judicium fleri, nisi prius resurgant mortui : quia sicut illas qui defuucti sunt sancti, coelum, ut credimus, retinet, de quorum sepulcris saepius virtus illa procedit, ut de his caci illuminentur, claudi gressum recipiant, leprosi nundentur, et alia sanitatum beneficia infirmis petentibus tribuantur, ita credimus et peccatores in illo infernali carcere usque ad judicium retineri. Et presbyter ait: Iu psalmo aulem legimus : Spiritus pertransiit ab homine, et non erit; et non cognoscet amplius locum suum (Psal. CII, 16). Ego dixi : Hoc est quod ipse Dominus per parabolam ad divitem, qui flammis tartareis cruciabatur, dicebat : Recepisti tu bona in vita tua, similiter et Lazarus mala (Luc. xvi, 25). Non autem cognovit dives ille purpuras suas et byssum, nec delicias convivii, quas ei vel aer, vel terra, vel mare protulerat; sicut nec Lazarus vuluera, aut putredines quas jacens ante ejus januas perferebat. cum hic hic in sinu Abrahae requiesceret, ille autem cruciaretur in flammis. Presbyter dixit: in alio psalmo legimus, Quia exiit spiritus eoruM, et re. vertetur in terram suam; iti illa die peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. CXLV, 4). Ad haecego : Bene ais. Quia cum egressus fuerit ab homine spiritus, et jacuerit corpus mortuum, non cogitat de his quae in mundo reliquit, ac si verbi causa dicas : Non cogitat ædificare, plantare, agrum excolere ; 500 nun cogitat congregare aurum, argentum, vel reliquas divilias mundi. Periit enim haec cogitatio a corpore mortuo, quia non est spiritus in eo. Sed quid tu de resurrectione dubitas, quam Paulus apostolus in quo ipse, ut ait, Christus loquebatur. evidenter exprimit dicens : Consepulti enim sumus Christo per baptismum in mortem: ut sicut ille mortuus eat, et resurrexit, ita et noa in nouitate vitæ ambutemus(Rom. vi, 4). Et iterum: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Canet erum tuba, et mortui resurgent incorrupti, et noi immutabimur (1 Cor. XV, 51). Et iterum : Stella autem differt a stella in claritate, sic et resurrectio mortuorum (Ibid. xv, 41). Item illic, Seminatur in corruptione, surget in incorruptione (Ibid. xv, 42), et reliqua. Item illic, Omnes nos repræsentari oportet aute tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporie atti, prout gessit, sive bonum sive malum (II Cor. v, 10). Ad Thessalonicenses autem, evidentissime futuram resurrectionem designat dicens : Noto vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini, sicut et cæteri qui spem non habent. Si enim credimus, quod Jesus mortuus est et resurrexit, ita Deus eos qui dormierunt per Jesum adducet cum eo. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos qui vivimus, qui residui sumus, in adventu Domini non præveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui qui in Christo sunt resurgent primi :. deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domim in aera, et sic semper cum Domino erimus. Itaque consolamini invicem in verbis i.,;, (/ Thess. IV, 12 et seqq.). Plurima sunt enim de his testimonia quæ hanc causam confirmant. Sed tu ignoro quid ambigas de resurrectione, quam sancti exspectant pro nierito, quam peccatores metuunt pro reatu. Hanc euim resurrectionem, et illa quae cernimus elementa demonstrant, id est dum arbores in æstate foliis tectæ, hieme veniente nudantur; succedente vero verno tempore quasi resurgentes, in illud quod prius fuerant foliorum tegmine vestiuntur. Haec ostendunt et illa quæ jaeiuntur semina terris, quae commendata sulcis, si fuerint mortua, cum multiplici fructu resurgunt, sicut ait Paulus apostolus : Stulte tu, quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur (I Cor. xv, 36). 501 Quæ omnia ad fidem resur- rectionis mundo manifestata sunt. Si enim resurrectio futura non est, quid proderit justis bene agere, quid nocebit peccatoribus male? Decidant ergo cuncli in voluntatibus suis a, et faciat unusquisque quæ placuerit, si judicium futurum non erit. Vel illud, improbe, non formidas, quod ipse Dominus beatis apostolis ait : Cum venerit, inquit, Filius hominis in sede majestatis luce, congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat agnos ab hædis : et staluet oves quidem ad dexteram, hædos autem ad sinistram. Et his dicet : Venite, benedicti, percipite regnum; illis autem : Discedite a me, operarii iniquitatis (Matth. xxv, 51 et seqq.). Atque ut ipsa Scriptura docet, I bunt hi in supplicium æternum, justi autem in vitam æternam (Ibid. xxv, 46). Putasne erit resurrectio mortuorum, aut judicium opcrum, quando ista faciet Dominus? Respondeat ergo tibi Paulus apostolus, sicut aliis incredulis dicens : Si Christus non resurrexit, inanis eat prædicatio nostra, inanis et fides vestra (1 Cor. xv, 14). Ad hæc contristatus presbyter, a conspectu nostro discedens, pollicitus est credere in resurrectionem, juxta seriem Scripturarum sanctarum, quam supra memoravimus.

XIV. Erat autem tunc temporis Theodulfus diaconus urbis Parisiacae , qui sibi videbatur in aliquo sciolus b, qui saepius de bac causa altercationes movebat. Hic autem de Parisiis urbe abscedens, Andegavis venit, et se Audoveo c episcopo subdidit, propter antiquam amicitiam, quam simul Parisios commorantes habuerant: unde et a Ragnemodo Parisiacae urbis episcopo, saepius excommunicatus est, quod ad ecclesiam suam in qua diaconus ordinatus fuerat, redire differret. Hic in tanta famili iritate cum praefato Andegavae urbis episcopo adhæserat, ut non se posset ab ejus importunitate discutere, pro eo quod bonis moribus et affectu pio erat. Facium est autem ut ædificaret super muros urbis solarium, ae quo coenae epulo perfuncto descendens, manum super diaconum 502 sustentabat, qui intantum erat crapulatus a vino, ut vix vel figere gressum valeret, pueroque qui præibat cum lumine, nescio quid commotus, pugno cervicem ferit. Quo impulso [Al. impulsu] hic cum se continere non potuisset, cum ipso impetu de muro praecipitatur, sudarium episcopi quod balteo dependebat arripiens, cum quo pene dilapsus fuerat, nisi pedes episcopi abbas velociter amplexus esset. Qui ruens super lapidem, confractis ossibus , et crate pectoris, sanguinem cum felle disrupto evomens spiritum exhalavit. Erat enim et vino deditus, et in adulterio dissolutus.

XV. Cum autem scandalum quod, serente diabolo, in monasterio Pictavensi ortum, in ampliorem quotidie iniquitatem d consurgeret, et Chrodieldis aggregatis sibi, ut supra diximus, homicidis, maleficis. adulteris, fugitivis et reliquorum criminum reis, in seditione parata resideret, jussit eis ut irruentes nocte in monasterium abbatissam foras extraherent. At illa tumultum sentiens venientium, ad sanctae Crucis arcam se deportari poposcit : gravabatur enim dolore humoris podagrici, scilicet ut vel ejus foveretur auxi. lio. Sed ubi ingressi viri, cereo accenso, cum armig huc illucque vagarentur per monasterium inquirentes eam, introeuntes in oratorium, repererunt jacentem super humum ante arcam sanctae Crucis. Tunc unus acerbior cæteris, qui ad hoc scelus patrandum agcressus fuerat, ut abbatissam gladio divideret, ab alid, ut credo, divina providentia cooperante, cultro percutitur. Profluente vero sanguine solo decubans, votum quod levi conceperat animo, non explevit. Interea Justina e praeposita cum aliis sororibus palla at'aris, quod erat ante Crucem dominicam, exstincto cereo, abbatissam operit. Sed venientes cum evagi. natis gladiis ac lanceis, scissa veste, et pene sanctimonialium manibus laniatis , apprehensam praepositam pro abbatissa , quia tenebrae erant, excussis linteaminibus, a capite soluta caesarie, 503 detrahunt, et usque basilicam sancti Hilarii inter manus deferuntcustodiae mancipandam. Appropinquantesque basilicae, coelo modicum albescente, ubi cognoverunt non esse abbattisam, mox ad monasterium redire puellam praecipiunt; revertentesque, abbatissam ap- prehendunt, eXtrahunt, et in cu>todiam, juxta sancti Hilarii basilicam, in loco ubi Basina metatum habebat, retrudunt, positis ad ostium custodibus, ne quis ullum captivæ praeberet auxilium. Exinde nocte subobscura aggressi monasterium, cem nullo fulgore accensi luminis potirentur, extracta promptuario cuppa, quae olim pice linita sicca remanserat, ignem injiciunt, factaque pharo magna de hujus incendio, cunctam monasterii supellectilem rapuerunt, hoc tantum quod ferre non poterant relinquentes. Hæc autem gesta sunt ante septem dies Paschae. Cumque episcopus hæc omnia graviter ferret, nec valeret seditionem diabolicam mitigare, misit ad Chrodieldem, dicens : Relinque abbatissam, ut in his diebus in hoc carcere non retineatur : alioqui non celebrabo Pascha Domini, neque baptismum in hac urbe ulus catechumenus obtinebit, nisi abbatissa a vinculo quo tenetur jubeatur absolvi. Quod si nec sic volueritis absolvi, collectis civibus auferam eam. Haec eo dicente, statim Chrodieldis percussores. deputat, dicens : Si earo violenter quis auferre tentaverit, statim eam gladio percutite. Adfuit autem diebus illis Flavianus nuper domesticus ordinatus, cujus ope abbatissa sancti Hilarii ingressa basilicam absconditur [ Sic Bec.; ale absolvitur ]. Inter hæc ad sepulcruin sanctae Radegundis homicidia perpetrantur, et ante ipsam beatae Crucis arcam quidam per seditionem truncati sunt. Cumque hic furor superveniente die per Chrodieldis superbiam augerelur, et assiduæ cacdes et reliquae plagae, quas supra memoravimus, a seditionariis perpetrarentur , atque ita haec jactantia tumuisset ut consobrinam suam Basinam nliiori cothurno despiceret, illa pœnitentiam agere cœpit, dicens : Erravi sequendo Chrodieldis jactantiam; et ecce despectui habeor ab eadem, et abbatissce meæ contumax existo. Et 504 conversa, humiliavit se coram abbatissa, expelens pacem ejus; ferrumque pariter uno animo eademque voluntate. Denique orto scandalo, pueri qui curn abbatissa erant, dum sedi. 1ioni quam Chrodieldis schola [ cœtus ] commovit, resisterent, puerum Basinre percutiunt, qui cecidit et mortuus est. At illi post abbatissam ad basilicam confessoris confugiunt, et ob hoc Basina relicta abbatissi discessit; sed pueris iterum per fugam lapsis, in poccquam prius habuerant redierunt. Postea vero multæ inter has scholas inimiciliae ortæ sunt. Quis unquam tantas plagas tantasque strages, vel tanta mala verbis poterit explicare, ubi vix præteriit dies sine homicidio, hora sine jurgio, vel momentum aliquod sine fletu! Haec autem Childeberlus rex au. diens, legationem ad Cuntchramnum regem direxit, ut scilicet episcopi conjuncti de utroque regno, haec quae gerebantur sanctione canonica emendarent. Ob hanc causam Childebertus rex mediocritatis nostrae personam , cum Ebregisilo n Agrippinensi et ipso urbis Pictavæ Maroveo episcopo jussit adesse; Guntchramnu" vero rex Gundegisilum Burdegalensem cum provincialibus suis, eo quod ipse metropolis b huic urbi esset. Sed nos resultare coepimus, dicentes quod non accederemus ad hunc locum, nisi saeva seditio, quae per Chrodieldem surrexit, judicis disLri- ctione prematur. Pro hac causa Macconi, tunc tempuris conmi, prolata præcepto est, in qua jubebatur ut hanc scdiLionem, si resisterent, vi opprimeret. Hæc audens Chrodieldis, sicarios istos cum arius ante ostium oratorii astare jubet, ut scilicet rehugnantes contra judicem, si vim vellet inferre, pariter resultarent. Unde necessarium fuit huic comiti illuc cum armis procedere, et quosdam cæsos vectibus, nonnullos telis transfixos, et acrius resultantes gladiorum ictibus affectos opprimere. Quod cum Chrodieldis cerneret, accepta cruce Dominica, cujus prius virtutem despexerat, in obviam egreditur dicens : Nolite super me, quaeso, vim inferre, quae sum regine, filia regis, regisque alterius consobrina ; nolite facere, nequando veniat 505 tempus, ut ulci- scar ex vobis. Sed vulgus parvipendens quae ab ea dicebantur. irruens, ut diximus, supra hos resultantes , vinctos monasterio extraxerunt, ac ad stipites extensos, gravissime caesos, aliis cæsarie, aliis manibus, nonnullis auribus naribusque decisis, seditio depressa quievit. Tunc residentibus sacerdotibus qui aderant super tribuna! Ecclesiae, adfuit Chrodieldis multa in abbatissam jactans convicia cum criminibus, asserens eam virum habere in monasterio, qui indulus vestimenta muliebria, pro femina haberetur, cum esset vir manifestissime declaratus, atque ipsi abbatissæ famularetur assidue, indicans eum digito: En ipsum. Qui cum in veste, ut diximus, muliebri coram olunibus astitisset, dixit se nullum opus posse virile agere, ideoque sibi hoc indumentum aptasse; abba. tissam vero nonnisi tantum nomine nosse, seque eam nunquam vidisse, neque cnm eadem colloquium habuisse professus est, praesertim cum hic amplius quam quadraginta ab urbe Pictava millibus degeret. Igitur abbatissam de islo crimine non convincens, adjecit: Quæ enim sanctitas in hac abhatissa versatur, quae viros eunuchos facit, et secum habitare imperiali c ordine præcipit! Interrogata abbatissa, se de hac ratione nihil scire respondit. Interea cum haec nomen pueri eunuchi protulisset, adfuit Reovalis archiater, dicens : Puer iste parvulus cum esset et infirmaretur in femore, desperatus coepit haberi; mater quoque ejus sanctam Radegundem adivit, ut ei aliquod studium juberet impendi. Al illa, me vocato, jussit ut si possim aliquid, adjuvarem. Tunc ego, sicut quondam apud urbem Constantinopolitanam medicos agere conspexerain, incisis testiculis puerum sanum genitrici moestae restitui. Nam nihil de hac causa abbatissam scire cognovi. Sed cum nec de hac re abhatissa potuisset culpabilis reperiri, alias coepit Chrodieldis calumnias saevas inferre : quarum assertiones 506 responsionesque, quia in judicio, quod contra easdem scriptum est, habentur insertae, ipsius magis exemplaria lectioni libuit indere.

EXEMPLAR JUDICII EARUMDEM.

XVI. « Domnis . gloriosissimis regibus, episcopi qui adfuerunt. Propitia divinitate, piis atque catholicis populo datis principibus, quibus concessa est regia, rectissime suas causas patefacit religio : intelligens , sacrosancto participante Spiritu, eorum qui dominantur se sociari et constabiliri decreto. Et quia ex jussione potestatis vestrae, cum ad Pictavam civitatem pro conditionibus monasterii sanctae recordationis Radegundis convenimus, ut altercationes inter abbatissam ejusdem monasterii. vel monachas, quae de jpso grege non salubri deliberalione progressæ sunt, ipsis disceptantibus agnoscere deberemus. Evocatis partibus, interrogata Chrodielui vel Dasina a, quare tam audacter contra suam regulam, foribus monasterii confractis, discesserant, et hac oc- ! casione congregatio adunata discissa sit. Quæ respondentes, professæ sunt famis, nuditatis, insuper et caedis se jam non ferre periculum; adjicientes etiam, eo quod diversi b earum in balneo lavarentur incongrue, ad tabulam ipsa luserit, atque saeculares cum abbatissa reficerent, etiam sponsalia in monasterio facta sint; de palla holoscrica vestimenta nepti c suae temerarie fecerit; foliola aurea, quæ fucrant in gyro pallae, inconsulte sustulerit et ad collum neptis suae facinorose suspenderit ; vittam de auro exornatam, eidem nepti suae superflue fecerit; barbatorias d intus eo quod celebraverit. Interrogantes abbatissam, quid ad hoec responderet, dixit : De fame quod conqueruntur, secundum quod temporis penuria permilteret, nunquam ipsæ nimiam egestatem pertulerunt. De vestimento vero dixit: Si quis earum arcellulas scrutaretur, amplius eas babere quam necessitas indigeret. De balneo vcro, goy quod opponeretur, retulit hoc factum diebus Quadragesimae e, et pro calcis amaritudine, ne lavantibus noceret navitas ipsius fabricae, jussisse domnam Radegundem, ut servientes monasterii, publice hoc visitarent, donec omnis odor nocendi discederet. Quod per Quadragesimam usque ad Pentecostem in usu famulis fuerit. Ad hcec Chrodieldis respondit: Et postea similiter multi per tempora laverunt. Retulit abbatissa se nec probare quod dicerent, et se nescire an factum sit. Sed adhuc inculpans easdem, quod si ipsæ vidissent, cur abbatissæ non proderent. De tabula vero respondit: Et si lusisset vivente domna Radegunde, se minus culpa respiceret; tamen Dee in regula per scripturam prohiberi, nec in canonibus retulit, sed ad jussionem episcoporum repromisit, cervice se inflexa per poenitentiam, quidquid juberetur implere. De conviviis etiam ait, se nullam novam fecisse consuetudinem, nisi sicut actum est sub domna Radegunde; se Christianis Ii.. delibus culogias obtulisse, nec sibi comprobari cum illis ullatenus convivasse. De sponsalibus quoque ait, coram pontifice, clero vel senioribus, pro nepte sua orphanula arrhas accepisse : et tamen si haec , culpa sit, veniam se coram cunctis petere professa est; tamen nec tunc convivium in monasterio fecerit, De palla quod reputarent, protulit monacham nobilem quæ ei mafortem f holosericum, quem de parentibus detulit, muneris causa concesserit, et inde partem abscidisset, unde quod vellet et faceret; de reliquo vero quantum opportunum fuit, ad ornatum altaris pallam condigne condiderit; et de illa inscissura quæ pallæsuperfuit, purpuram nepti suae in tunica posuerit, quam ibi dedisse dixit, quo monasterio profuit, quae per omnia donatrix Didimia confirmavit. De foliolis aurcis et vitta auro exurnata s, Macconem famulum vctrum præsentem testem adhibuit, eo quod per manum ejus ab sponso puellae prædictæ neptis suae viginti solidos accepit, unde hoc publice fecerit, nec de re monasterii 508 quidquam ibi permistum sit. Interrogata Chrodieldis cum Basina, si forsitan aliquid abbatissae, quod absit, adulteru reputarent, sive quid homicidii vel malefi cii fecerit, aut crimen capitale quo percuteretur, edicerent, respondentes protulerunt non habere se aliquid, nisi per hacc quae dixerant eam ista fecisse contra regulam proclamarent. Ad extremum, pro peccatis quia claustra disrupta sunt et miseris licuit sine disciplina abbatissae suae quod vellent committere per tot mensium spatia, quas credebamus innocentes monachas, nobis protulerunt prægnantes. Quibus per ordinem discussis, nec invento crimine quod abbatissam dejiceret, de levioribus causis pa. terna commonitione contestati sumus, ut hæc nullatenus deinceps pro reprehensione repeteret h. Tunc nobis percunctantibus causam adversae partis, quae majora crimina commiserunt, id est quae praedicationem sui sacerdotis infra monasterium ue foras procederent, despexerunt, pontifice conculcato, et in summo contemptu in monasterio relicto. confractis . seris et januis, irrito facto discesserunt, et ad suum . peccatum aliae tractae transgressæ sunt insuper et Gundegisilus pontifex. cum suis provincialibus pro ipsa causa commonitus, per præceptionem regum, Pictavis accessissent, et ad audientiam eas ad monasterium convocarent, despecta commonitione, ipais occurrentibuS ad beati Hilarii confessoris basilicam, ubi ipsae commorabantur accedentes, ut condecet pastorum sollicitudinem, dum commonerentur, facta seditione, fustibus tam pontifices quam miniatros a afiecerunt, et intra basilicam fuderunt sanguinem levitarum Dehinc ex jussione domnorum principum, cum vir venerabilis Theutharius presbyter In causa directus fuerit, et statutum fui-sct quando judicium fieret, non exspectato tempore, monasterium seditiosilsime, accensis in corte cuppis, vectibus ac securibus confractis posticis, igne accenso, intra septa caesis et vulneratis monachabus in ipsis oratoriis, spoliato monasterio, denudata et 509 discissa capillis abbatissa, graviter ad ridicu. lum ducta et tracta per compita, et in locum retrusa, etsi non ligata, nec libera : superveniente diei Paschae festo per saeculum b, offerente pontifice pro condemnata pretium, ut spectaret vel baptismum, nec ulla suasione hoc impetrasset vox supplicum, atque respondente Chrodielde, eo quod tale facinus nec scissent, nec jusserint, adhuc Chrodielde asserente ad intersignium suum, ne a suis interficeretur, obtentum sit : unde certum est tractari quid ex hoc datur intelligi, quod additur crudelitati, ad sepulcrum beatae Radegundis fugientem servum monasterii sui occiderent, et scelere crescente nihil petendo sanaverint; sed per se post intrantes monasterium ceperint, et ad domnorum jussionem, ut seditiosos illos in publico repraesentarent, nolentes acquie- Icere, et contra regum præcepta magis arma tenerent, et se sagittis vel lanceis contra comitem et plebem indignanter erigerent. Hinc denuo egressæ ad audientiam publicam, extrahunt Crucem c sanclam sacratissimamque occulte, et ad injuriam, indecenter, ad culpam, quae postea restituere coactae sunt in ecclesia. Quibus tot capitalibus agnitis facinoribus, nec refraenatis, sed jugiter magis auctis criminibus, nobis eisdem dicentibus, ut abbatissæ pro culpa veniam peterent, aut quod male directumd fuerat emendarent: et nolentes hoc facere, sed inagis de rjus interfectione tractarent, quod publice sunt professae; reseratis a nobis et recensitis cano- nibus, visum est aequissimum eas, usque quo dignam agerent poenltentiam, a communione privari, et abbatissam suo loco permansuram restitui. Hæc nos pro vestra jussione, quod ad ecclesiasticum per. tinuit ordinem, circumspectis e canonibus, absque personarum aliqua acceptione suggerimus peregisse. De caetero quod de rebus monasterii, vel instiumentis chartarum domnorum regum parentum vestrorum de loco subreptum est, 510 quæ se habere professae sunt, sed nobis inobedientes nullatenus erunt voluntarie redditurae, qualiter vestra, vel anteriorum principum merces æterna permaneat, ad i loci instaurationem, vestræ pietatis atque potestatis est auctoritate regia cogere reformari; neque ipsas ad locum, quem tam impie ac profanissime destruxerunt, ne pejora proveniant, vel redire concedite, vel permittatis iterum aspirare : quatenus his in integrum, praestante Domino, restitutis, sub catholicis regibus toium acquiratur Deo, nihil perdat religio : ut status conservatus tam patrum quam canonum nobis proficiat ad cultum, vobis propagetur ad frucium. Christus vos Dominus alat regatque, regnum tribuens prolixius, vitamque conferat beatam. >

XVII. Posthæc cum emisso judicio a communiono fuissent suspensae, abbatissa etiam in monasterium restituta, hae ad Childebertum regem petierunt, adjicientes malum supra malum, denominantes scilicet rcgi personas quasdam, quae non solum cum ipsa abbatissa adulteria exercerent, verum etiam ad inimicam ejus Fredegundem quotidie nuntia deportareni. Quod audiens rex, misit qui cos vinctos adduccrent : sed cum discussi nihil criminis inventum in eis fuisset, abscedere jussi sunt.

XVIII. Ante hos vero dies cum rex in oratorium domus Mariligensis ingrederetur, viderunt pueri ejus hominem ignotum eminus astantem, dixeruntque ad eum : Qui es tu, et unde venis, aut quod est opus tuum? non enim a nobis agnosceris. Illo quoque respondente : Quia de vobis sum, dicto citius ejectus extra oratorium, interrogatur. Nec mora confitetur, dicens a Fredegunde regina se transmissum ad interficiendum regem, dixitque : Duodecim viri sumus ab ea transmissi, sex buc venimus, alii vero sex Suessionibus remanserunt ad decipiendum filium regis. Et ego cum 511 locum praestolans, ut regem Childebertum in oratorio percutere destinarem, timore perterritus, non deliberavi implere quod volui. Haec cum dixisset, confestim saevis datus suppliciis, diversos nominat socios ; quibus per loca singula inquisiLis, alios carceribus mancipant, alios manibus incisis relinquunt, nonnullos auribus naribusque amputatis ad ridiculum laxaverunt. Plerique tamcn ex vinclis, suppliciorum genera metuentes, propriis se confodere mucronibus; nonnulli etiam inter supplicia defecerunt, ut regis ultio patraretur.

XIX. Sunnigisilus a vero iterum tormentis addicitur, ac quotidie virgis lorisque cæditur; et computrescentibus vulneribus, cum primum decurrente pure coepissent ipsa vulnera claudi, iterum renovabantur ad poenam. In bis tormentis, non solum de morte Chilperici b regis, verum etiam diversa scelera se admisisse confessus est : inter quas confessiones addidit etiam Egidium Rhemensem episcopum socium fuisse in illo Ranchingi c, Ur:ionis ac Berlhefredi consilio ad interficiendum Childehertum regem. Nec mora rapitur episcopus, et ad Mettensem urbem, cum esset valde ab ægrotatione longinqua defessus, adducitur; ibique sub custodia degens, rex episcopos arcessiri ad ejus examinationem præcepit, scilicet ut in initio mensis octavi apud Viridunensem urbem adesse deberent. Tunc ab aliis sacerdotibus iocrepi- ,tus, tus, cur hominem absque audientia ab urbe rapi et in custodiam retrudi praecepisset, permisit eum ad urbem suam redire, dirigens epistolas, ut supra diximus, ad omnes regni sui pontifices, ut medio mense nono ad discutiendum in urbe supradicta adesse debcrent. Erant autum pluviae validae, aquæ inimensae, rigor intolerabilis, dissolutae luto viæ, amnes littora excedentes : sed præceptioni regiae obsistere nequiverunt. Denique 512 convenientes, pertracti sunt usque Mettensem urbem : ibique et praefatus Egidius adfuit. Tunc rex iniinicum eum sibi regionisque proditorem esse pronuntians, Ennodium ex duce ad negotium delegit prosequendum, cujus propositio prima ha)c fuit : Dic mihi, o episcope, quid tibi visum fuit, ut relicto rege, in cujus urbe episco- I palUS honore fruebaris, te Chilperici regis amicitiis subdereris, qui semper inimicus domino nostro regi fuisse probatur, qui patrem ejus interfecit, matrem exsilio d condemnavit, regnumque pervasit, et in iiS urbibus quas, ut diximus, iniquo pervasionis ordine, suo dominio subjugavit, tu ab eodem possessionum fiscalium prædia meruisti? Ad haec ille respondit: Quod fuerim amicus regis Chilperici negare non potero, non tamen contra utilitatem regis Childeberti haec amicitia pullulavit. Villas vero quas memoras, per istius regis chartas emerui. Tunc proferente easdem in publico, negai rex se largitum fuisse; requisitusque Otto [Ed. Otho|, qui tunc referendarius fuerat, cujus ibi subscriptio meditata tenebatur, adfuit, negat se subscripsisse : conficta enim erat manus ejus in hujus praeceptionis scripto. In hac igitur causa primum episcopus fallax repertus est. Post hæc epistolae prolatae sunt, in quibus multa de improperiis Brunichildis tenebantur, quae ad Chilpericulu scriptae fuerant, similiter et Chilperici ad episcopum delatae, in quibus inter reliqua habebatur insertum: i Quia si radix cujuslibet rei incisa non fuerit, culmus qui terris est editus non arescet. » Unde prorsus manifestum est, ideo haec scripta, ut superata Brunichilde, filius ejus opprimeretur. Negavit se episcopus has epistolas vel misisse suo nomine, vel suscepisse a rescripto Chilperici. Sed puer ejus familiaris adfuit, qui haec notarum titulis per tomos chartarum comprehensa tenebat: unde non dubium fuit residentibus, haec ab eodem 513 directa. Deinde prolatae sunt pactiones quasi ex nomine Childeberti ac Chilperici regis, in quibus tenebatur insertum, ut ejecto Guntchramno rege, hi duo reges inter se ejus regnum urbesque dividerent: sed negavit haec rex cum suo factum consilio, dicens: Quid tu commisisti patruos meos, ut inter illos bellum civile consurgeret? Unde factum est ut commotus exercitus Biturigas urbem, pagumque Stampensem, vel Mediolanense e castrum attererent atque depopularentur: in quo bello multi interempti sunt, quorum, ut puto, animae erunt Dei judicio de tuis manibus requirendæ! Haec episcopus negare non potuit. Scripta enim ista in regesto Chilperici regis in uno scriniorum pariter sunt reperta : ac tunc ad eum pervenerunt, quando interempto Chilperico, thesauri ejus de Calensi Parisiacae urbis villa ablati ad eumdem delati sunt. Cumque de hujuscemodi causis altercatio diutius tralieietur, adfuit et abbas Epiphanius basilicae sancti Uemigii, dicens quod duo millia aureorum speciesque multas pro conservanda regis Chilperici amicitia accepisset. Astitcruntque etiam et legati, qui cum eodem ad memoratum regem fuerant, dicenles : Quia nobis relictis diutius cum eodem solus collocutus est : de quibus verbis nihil intelleximus, nisi supradicti excidii prosecutionem imposterum cognoscentes. Haec eo negante, abbas qui fuerat semper in iis consiliorum arcanis particeps, locum hominemque denominat, ubi, et qui aureos, quos diximus, detulisset; et qualiter de excidio regionis ac regis Guntchramni conventum fuerat, ut gestum est ex ordine denarravit. Quae et ille convictus, deinceps est confessus. Haec audientes episcopi qui advocati fuerant, et in tanti. malis sacerdotem Domini contuentes fuisse satellitem, suspirantes, de iis triduani temporis spatium deprecantur tractandi, scilicet ut forsitan resipiscens Egidius ullum modum reperire posset, per quem se ab iiB noxis 514 quæ ei objiciebantur, excusare valeret : sed illucescente die terna, convenientes in ecclsiam, interrogant episcopum, si aliquid excusationis haberet, edicoret. At ille confusus ait : Ad sententiam dandam super culpabilem ne moremini. Nam ego novi me ob crimen majestatis reum esse mortis, qui semper contra utilitatem hujus regis matrisque ejus abii; ne per meum consilium multa fuisse gesta certamina novi, quibus nonnulla Galliarim loca depopulata sunt. Hæc episcopi audienles, ac lamentantes fratris opprobrium, obtenta vita, ipsiim ab ordine sacerdotali, lectis canonum sanctioni- bus, removerunt : qui statim ad Argentoratensem urbem, quam nunc Straleburgum * vocant, deductus, exsilio condemnatus est. In cujus locum Romulfus a filius Lupi ducis, jam presbyterii hon ore praeditus, episcopus subrogatus est, Epiphanio abbatis officio, qui basilicæ sancti Remigii præerat, remoto. Multa enim auri argentique in hujus episcopi regesto pondera sont reperta. Quae autem de illa iniquitatis mililia b erant, regalibus thesauris sunt illata; quae autem de tributis, ant reliqua ratione Ecclesiæ inventa sent, inibi relicta.

XX. In c hac synodo Basina Chilperici regis alia, quam supra cum Chrodielde a communione remotam diximus, coram episcopis solo prOstrata, veniam petiit, promittens se cum charitate abbatissæ monasterium ingredi, ac de regula nihil transcendere. Chrodieldis autem obtestata est, quod Leobovera abbatissa in hoc monasterio commorante, ibidem nunquam ingrederetur. Sed utrisque rex veniam impertiri deprecatus est, et sic in communionem receptae, Pictavo regredi jussæsunt : scilicet ut Baina in monasterium, ut præfati sumus, regrederetur, Chrodieldis vero in villa, quæ quond >m Waddonis superius memorati fuerat, sibi a rege conces-a resideret.

XXI. Filii autem Waddonis 515 ipsius per Pictavum vagantes, diversa committebant scelera, homicidia furtaque nonnulla. Nam iri uentes ante hoc tenpus super negotiatores, sub noctis obscuritate eos gladio trucidant, abstuleruntque res eorum : sed et allum tribunitiæ potestatis virum circumventum do- lis, interfecerunt, diripientes res ejus. Quod cum Marco comes reprimcre niteretur, ii præsentiam expetunt regia. Eunte autem comite, ut debitum fisco servitium solne deberet inferre d, adfuerunt et ii coram rege, offerentes balteum magnum ex auro lapidibusque pretiosis ornatum, gladiumque mirabitem, cujus capulum ex gemmis Hispanicis auroque dispositum erat. Cumque rex hæc seclera quæ audierat ab iis cognovisset manifestissime perpetrata, vinciri e>s catenis præcepit, ac tormentis suhdi. Qui dum torquerentur, thesauros patris absconditos, quos de rebus Gundovaldi superius memorati pater ® diripuerat, revelare coeperunt. Nee mora, directi viri ad inquirendum, immensam multitudinem auri argentique, ac diversarum specierum , et ;)uro gemmisque exornatarum repererunt, quod thesauris rog libus intulerunt. Posthæc seniore capite p:exo, juniorem cxsilio damnaverunt.

XXII. Childericus i vero Saxo post diversa scelera, homicidia, seditiones, multaque alia improba quæ gessit, ad Anscensem urbem, in qua possessio uxoris erat, abiit. Cumque rex auditis ejus improbitatibus jussisset eum interfici, quadam nocte ita crapulatus est vino, ut ah eo suffocatus, mortuus in strato sun reperiretur. Asserebant eniti ad illud superius scelus nominatum, quo sacerdotes Domini in basilica sancii Hilarii per Chrodieldem cæsi sunt g, hunc fuisse signiferum : ultusaue est Deus, si ita est, injuriam servorum suorum.

516 XXIII. In hoc autem anno tantus terris necturno tempore splendor illuxit, ut mediam putares diem; sed et globi similiter ignei per noctis tempora sæpius per coelum cucurrisse, mundumque illuminasse visi sunt. Dubietas Paschae fuit ob hoc, quod in cyclo Victor luna decima quinta h Pascha scripsit fieri. Sed ne Christiani, ut Judæi, sub hac luna haec solemnia celebrarent, addidit, Latini autem luna v:. gesima secunda. Ob ho6 multi in Galliis dccima q'unta luna celebraverun. Nos autem vigesima secunda i. Inquisivimus tamen studiose; sed fontes Hispaniae, qui divinitus implentur, in no.trum Pascha repleti sunt. Terremotus factus est magnus decimo octavo Kalendas mensis quinti, die quarto j priuw mane, cum lux redire coepsset. Sol eclipsim pertulit mense octavo mediante, et ita lumen ejus minuit, ut vix quantum quintæ lunae cornua retinent, ad lucendum haberet. Pluviae validæ, tonitrua in autumno gravia, aquae autem nimium invaluerunt. Vivar.iensem a Avennicamque urbem graviter lues inguinaria devastavit.

XXIV. Anno igitur decimo sexto Childeberti , Guntchramni autem trigesimo regum, quidam episcopus de transmarinis partibus ad Toronicanl urbem ad. venit, nomine Simon. Hic nohis eversionem Antiochiae urbis enuntiavit, asserens se de Armenia in Perside captivatum fuisse. Rex enim Persarum, irrupto Armeniorum termino. prædas egit ecclesiasque igni succendit, et hunc sacerdotem cum populo suo, ut diximus, captivum abduxil. Tunc etiam et basilicani sanctorum quadraginta octo martyrum, de qui- Lus in libro Miraculorum memini b , qui in illa regio e passi sunt, opp eta ligni congerie, pice, tergoribusque suilliuis immistis, suppositisardentibus 517 facibus, succendere nisi sunt c : sed nequaquam ignis apparatum incendii comprehendit, sicque videntesmagnalia Dei, recesserunt ab ea. Audiia autem quidam episcopus istius memorati, sacerdotis abductione, direxit pretium per homines suos ad regem Persarum. Quo ille suscepto, relaxavit a servitutis vinculo episcopum istum. Ex iis ergo discedens regionibus, Gallias est aggressus, ut aliquid consolationis a devotis acciperet: qui nobis, ut præfati sumus superius, hæc retulit. Homo erat in Antiochia valde devotus in eleemosynis, eonjugeln ac liberos habens; nec unquam ei in omni vita sua dies praeteriit, postquam quiddam prselibasset. iIic una die cum circumisset urbem usque ad vesperum, et reperire non potuisset egenum, cum quo cibum capere posset, egressus extra portam, cum not irrueret, reperit virum in veste alba cum duobus aliis stantem, quem aspiciens, quasi Loth ille antiqua memoratus historiad, terntus ait : Et forsitan peregrinus est dominus meus, dignetur accedere ad domum servi sui; et sumpto epulo, quiescite in strato, mane autem proficiscemini in viam quam volueritis. Cui ille qui erat senior tenens sudarium in manu sua; ait: Non poteras, o homo Dei, cum SImeone vestro hanc orbem sal'ar.e, ne subterteretur? Et elevans manum excussit sudarium quod tenebat super medietatem urbis, et statim corruerunt omma ædificia, et quodcunque ibi structum fuit; ibique oppressi sunt senes cum infantibus, viri cum mulieribus, atque uterque serus interiit e. Quod ille cernens, tam de persona viri, quam de sonitu ruinae hebes effectus, ruit in terram et factas est velut mortuus. Elevansque iterum vir ille manum cum sodario, quasi super aliam medietatem urbis, apprebensus est a duobus sociis qui cum eo erant, atque obsecratus terribilibus sacramentis: ut indulgeret medietati urbis, ne rueret, mitigatoque furore sustiuuit manum suam, atque elcvaus hominem 518 qui corruerat in terram, ait: ':ide ad domum tuam, ne timcas : Glii enim tui cum uxore et omni domo tua salvi sunt, nec quisquam ex eis periit. Custodivit enim te oratio assidua et elcemosynæ quas quotidie eierces in pauperes. Et haec dicens, discesserunt ab oculis ejus, nec ei apparuerunt ultra. Ille autem regressus in urbem, reperit urbis medietatemdi. u- tam atque subversam cum hominibus pecoribusque , ex quibus nonnulli a ruinis deinceps extracti sunt mortui, pauci debili ati reperti sunt vivi. Verumta- men nee illa cassata stiit, quæ viro huic ab ipso, ut ita dicam, angelo Domini sunt effita. Nam veniens, omneni domum suam incolumem reperit, tantum funera propinquorum, quae in aliis domibus effecta fuerant, lamentabatur, protexitque eum in medio iniquorum dextera Domini curi domo sua, salvatusque est a periculis mortis, ac velut memoratus Loth quondam in Sodomis (Gen. XIX).

XXV. At in Galliis Massiliensem Provinciam morbus saepe nominatus invasit: Andegavos, Namneticos, atque Cenomanicos valida fames oppressit. Initia suni eniiu haec dolorum, juxta illud quod Dominus ait in Evangelio : Erunt pestilentiæ et fames, et terramotu. per loca (Matlh. XXIV, 7) ; et exsurgent pseudochrisli, et pseudoprophetæ (Ibid. xxiv, 11) ; et dabunt signa et prodigia in coelo, ila at electos in errorem mittant (Marc. XIII, 22). Sicut præsenti gestum est tempore. Quidam euim ex Biturico, ut ipse postmodum est professus, dum saltus silvarum ingressus, ligna cæderel ad explendam operis cujusdam necessitatem, muscarum eum circumsedit examen , qua de causa per biennium amens est habitus : unde intelligi datur diabolicae emissionis fuisse nequitiam. Posthæc transactis urbibus propinquis, Arelatensem Provinciam adiit, ibique indutus pellibus, .quasi religiosus orabat : ad quem illudendum pars adversa, divinandi ei tribuit facutatem. Ex hoe ut in majori proficeret scelere, commotus a loco, Provinciam memoratam deserens, Gabalitanæ f regionis terminum est ingressus, proferens 519 se magnum, ac profiteri se non metuens Christum, assumpta secum muliere quadam pro sorore, quam Mariam vocitari fecit. Confluebat ad eum multitudo populi, exhibens infirmos, quos contingens sanitati reddebat. Conferebant enim ei aurum argentumque, ac vestimenta, ii qui ad eum conveniebant. Quod ille, quo facilius seducerei, pauperibus erogabat, prosternens se solo, effundens orationem cum muliere memora a, et surgens se iterum a circumstantibus adorari jubebat. Prædicebat enim futura, et quibusdam morbos, quibusdam damna provenire denuntiabat, paucis salutem futuram. Sed haec omnia diabolicis artibus, et præstigiis nescio quibus agebat. Seducta est autem per eum multitudo immensa populi, et non solum rusticiores, verum etiam sacerdotes ecclesiastici. Sequebantur autem eum amplius quam tria millia populi. Interea coepit quosdam spoliare ac praedari, quos in itinere reperisset : spolia tamen non habentibus largiebatur. Episcopis ac civibus minas morts intentabat, eo quod ab iis adorari despicerctur. Ingressus autem Vellavæ urbis terminum, ad locum quem Aniciunl a vo<itant accedit; et ad basilicas propinquas cum omni exercitu restitit, instruens aciem, qualiter Aurelio b ibidem tunc consistenti episcopo bellum inferret, mittens etiam ante se nuntios, homines nudo corpore, saltantes atque ludentes, qui adventum ejusannuntiarent. Quod stupens episcopus, direxit ad eum viros strenuos, inquirentes quid sibi Vellent ista quae gereret. Unus aUtem ex iis qui erat senior, cum se inclinasset quasi osculaturus genua ejus ac discussurus viam illius, jussit eum apprehensum spoliari : nec mora, ille eVaginato gladio in frusta concidit, ceciditqUe Christus ille, qUi magis Antichristus nominari 520 debet, et mortuus est, dispersique sunt oinnes qui cum eo eraut. Maria aulem illa, suppliciis dedita , omnia phantasmata ejus Credendum diabolica circumventione turbaverat, nunquam ad sensum integrum sunt regressi, sed hunc semper quasi Christum, Mariam autem illam partem deitatis habere profitebantur. Sed et per totas Gallias emerserunt plerique, qui per has pr£a:stigias adjungentes Sibi mulierculas quasdam, quæ debacchanics sanctos eos confiterentur, magnos se in populis præfercbant : ex quibus nos plerosqUe vidimus, quos objurganteS revocare ab errore nisi sumus.

XXVI. Ragnemodus e quoque Parisiacae urbis episcopus obiit. Cumque germanus ejus Faramodus presbyter pro episcopatu concurrere'., Eusebius quidam negotiator, genere Syrus, datis multis muneribus, in locum ejus subrogatus est : isque accepto episcopatu omnem scholani d decessoris sui abjiciens, Syros de genere suo ecclesiasticæ domni ministros statuit. Obiit et Sulpicius Bituricæ urbis pontifex, cathedramque ejus Eustasius e Augustidunensis diaconus esi sortitus.

XXVII. Inter Tornacenses quOque Francos nod tnediocris disceptatio Orta est, pro eo quod unius filius, alterius filium, qui sororem ejus in matrimonium acceperat, cum ira sæpius objurgabat, cur conjuge relicta scortum adiret: quae iracundia, cnm cmendatio criminis non succederet, usque adco elata est, ut irrucns puer super cognatum suum, eum cum suis interficeret, atque ipse db iis cum quibus venerat ille prosterneretur; nec rcmai eret quipiam ex utrisque, nisi unus.tantum cui percussor defuit. Ex hoc parentes utriUsque inter se sævientes, a Fredegunde regina plerumque arguebantur, 521 ut relicta inimicitia concordes lierent, ne pertinacia litis in majus subveheretur scandalum. Sed cum eosdem verbis lenibus placare nequiret, utrumque bipenne compescuit. InVitatis enim ad epulum multis, hos tres iit uno fecit scdere subsellio : cumque in eo prandium elongatum fuisset spa:io, ut nux mundum obrucret, ablata mensa f , sicut mos Francorum est; illi in subsellia sua sicut locatl fuerant, residebant. pueri eorum madefacti per angulos domus, ubi quisque corruerat, obdormirent. Tunc ordinati a muliere viri cum tribus securibus, a tergo horum trium astiterunt. illisque colloquenlibus, in uno, ut ita dicamus; assultu puerorum manus libratae, hominibus perculsis, ab epulo est discessum. Nomina quoque virorum, Chariualdus, Leodoualdus, atque Waldinus. Quod cum parentibus perlatum fuisset, custodire arctius Fredegundem cœperunt, dirigentes nuntios ad Childebertum regem, ut comprebensa interiiceretur. Commnotus autem pro hac causa Campaniensis d populus, dum moras innecteret, hæc suorum erepta auxilio, ad locum alium properavit.

XXVIII. Posthæc aulem legatos ad Guntehramnum regem mittit, dicens: Proficiscatur dominus meus rex usque Parisios, et arcessito filio meo nepote s:io, jubeat eum baptismatis gratia consecrari, ipsumque de sancto lavacro exceptum, tanquam alumnum proprium habere dignetur. Hæc audiens rex, commotis episcopis, id est Ætherio Lugdunensi, Syagrio AngUstidunensi, Flavioquc Cabilloneusi b, et rtliquis quos voluit, Parisios accedere jubet, indicans se postmodum secuturum. Fuerunt eliam ad hoc pla« itum multi de regno ejus, tam domestici quam comites , ad praeparanda regalis expensæ necessaria. Rex autem deliberatione ncta, ut ad hæc deberet ac cedere, pedum est dolore prohibitus. Postquam antem convaluit, 522 accessit Parisi >s : exinde ad Rotojilensem villam ipsius urbis properans, evoca'o puero jussit baptisterium praeparari in vico Nempte'duro c. Dum autcm hæc agerentur, legali Clrildeberti rogis accesserunt ad eum, dicentes : Non enim ista nuper nepoti tuo Childeberto pollicitus cras, ut cum inimicis ♦jus amicitias colligares ? Sed in quantum cernimus , nibil de promissione tua custodis, sed potius quæ promiseras prætermttis : et puerum istum in urbis Parisiacse cathedra regem statuis. Judicabit eniin Deus, quia non reminisceris quæ ultro pollicitos es. Haec iis dicentibus , rex ait : Plomissionem quam in nepotem meum Childebertum regem statutam habeo, non omitto. Nam illum non oportet scandalizari, si consobrinumejus filium fratris mei, de sanCto suscipiam lavacro: qnia hanc petitionem nullus Christianorum debet abnuere. Eamque ego, ut Deus manifestissime novit, non callidilate aliqna, sed in simplicitate puri cordis agere cupio, quia offrensam divinitatis incurrere formido. Non est enim humilitas genti nostræ , si hic a me excipiatur. Si euim domini pruprios famulos de sacro fonte suscipiunt, cur et inihi non liceat propinquum parentem excipere, ac filium facere per baptismi gratiam spiritalem? Abscedie nunc, et nuntiate domino vestro : Pactionem quom lecum pepigi, custodire cupio ilibatam, quam Ii luae conditionis noxa non omiserit, a me prorsus omitti nequibit. Et haec dicens, legatis discedentibus, , rex accedens ad lavacrum sanctum, obtulit puerum ' ad baptizandum. Quem excipiens, Chlotharium vocitan voluit, dicens : Crescat puer, et hujus sit nominis exsecutor, ac tali potentia polleat, sicut ille d quondam, cujus nomen indeptus est. Quo mysterio cele- brato, invitatum ad epulum. parvulum mnhis muneribus oneravit. Similiter et rex ab eodem inviratus, plerisque donis refertusabscessit, et ad Cabillonensem urbem reJire statuit e.

523 XXIX. Aredius quoque hoc anno terras relinquens, vocante Domino, migravit ad coelum. Lemovicinæ urbis incola fuit, non mediocribus regionis suæortus parentibus, sed valde ingenuus. Hic Theo. doberto regi traditus, aulicis palatinis adjungitur. Erat enim tunc temporis apud urbem Trevericant vir eximiae sanctitatis Nicetius episcop is, n an solrim in prædicatio ie admirabilis facundiæ , verum etiam in operibus bon sac mirabilibus celeberrimus habebatur in plebe. Qui intuens puerum in regis palatio, nescio quid in vuhu ejus cernens divinum, præcepit ei se sequi. At ille relicto regis palalio, secutus est enm. Cumque ingressi in cellulam, de iis quai ad Deum pertinent confabularentur, expetiit adolescens a beato sacerdote se corrigi, ab eo edoceri, ab eo imbui, ac in divinis voluminibus ab eodein exerceri. Cumque in hujus studii flagrantia cum antistite mcmorato degeret, tonsurato jam capite, quadam die psallentibus clericis in ecclesia , descendit columba e cimera, quae leviter vol tans circa eum, resedit super caput ejis, illiud indicans, ut opinor, enm Spiritus sancti gratia jam repfetunt. Quam cum ille non sine pudore conaretur abigere, hæc paululum circumvolans, iterum super caput ejus, aut super scapulam residebat : quæ non indo ibi, sed etiam cum in cellulam episcopi ingrederetur, jugiter comiLabatur cum eo. Quod per dies plurimos factum, nun sine admiratione episcopus intendebat. Exin ie vir Dei Spiritu, ut diximus, sancto repletus, ad patriam, genitore ac germano defum tis , regreditur, conso'a.. turas Pelagiam genitricem, quæ nudum parentem praeter hanc sobolem speetabat. Deinde eum jejuniis atque orationibus vacaret, deprecatur cam, ut omnis cura domus, id esf, sive correcto familiæ, sive cxercitium agrorum, sive cultus viuearum ad cam aspiccret : ne huic viro aliquod accideret impeliinentum, quo ab oratione ce sard; unum si hi tan um . privilegium vindicans, ut ad ecclesias aedificandas ipse præesset. Quid plura? construxit templa Dei in honore 524 sanctorum, expetiitque eorum pig aora, ac ex familia propria tonsuratos instituit monachos, cœnobiumque I fundavit, in quo non modo Cassiani, verum etiam Basilii et reliquorum abbatum, qui ino nasterialem vitam instituerunt, celebrantur regulae, beata muliere victum atque vestitum singulis mini- strante. Nec minus hæc tamen impedita hoc onere in Dei laudibus perstrepebat; sed assidue, etsi quiddam operis exerceret, semper oraLionem Domino, tanquam odorem incensi acceptabilis offerebat. Interea ad sanctum Aredium cœperunt infirmi confluere, quos, manus singulis cum vexillo crucis imponens, -sanitati reddebat; quorum, si singillatim nomina scribere velim, nec numerum percurrere valeam, nec vocabula memorare : unum tamen novi, quod qnicunque ad eum aeger advenit, sospes abscessit. De majoribus quoque miraculis parva proponimus. Iter quodam tempore cum genii rice dum ageret, et sancii Juliani martyris ad basilicam properaret, venerunt vespere in quodam loco. Erat autem locus ille aridus, et absque fluentis currentibus infecundus. Dixitque ad eum mater ejus : Fili, aquam non habe- mus, et qualiter hic nocte praesenti quiescere possumus? At ille prostratus in oralionem, et diutissime preces fudit ad Dominum, et erigens se defixit virgam in terra quam manu gerebat, eamque cnm his aut tectio in gyrum vertisset, ad se lætus extraxit : moxque unda aquæ secuta est tam valida, ut noti solum ipsis de præsenti, sed etiam. pecoribus aflatim deinceps pocula ministraret. Nuperrimo au em tempore iter carpens , nimbus ad eum pluviae advenire cœpit : queni ille cernens, paululum super equum in quo sedebat caput inclinans, manus extendit ad Dominum. Consummata vero oratione, divisa est nubes in duabus partibus, ac in circuitu eorum immanis descendit pluvia; super eos tamen, nulla, si dici fas cs!, gutta descendit. Wistrimundo quoque, cognomento Tattonis, civi Turoriico, dentes gravem inferebant dolorem, ex quo etiam maxilla intumuerat: quod Cum beato viro 525 questus fuisset, manum super lucum doloris imposuit, statimque dolor fugatus, nusquam deinceps ad injuriam bominis excitatus est. Hæc ipse qui passus est retulit. De his vero agnis quae per virtutem sancti Juliani martyris Martinique confessoris beati, in ejus manibus Dominus operatus est, pleraque in libris Miraculorum, sicut ipse effatus est, scripsimus. Post has vero et multas alias virtutes, quas Chiristo cooperante complevit, advenit Turonis post festivitatem sancti Martini, ibique paululum commoratus, dixit nobis se haud longævo a tempore adhuc in hoc mundo retineri , aut certe velocius dissolvi; et valedicens abscessit, gra. tias agens Deo, quod priusquam obiret sepulcrum beati antistitis osculari promeruisset. Cumque ad cellulam suam accessisset, testamento h condito, ordinaiis omnibus, ac sancto Martino Hilarioque autistitibus hæredibus constitutis, aegrotare coepit ac dysenteriæ morbo gravari. Sexta quoque ægrotatio- nis ejus die, muner quae ab spiritu immundo sæpius vexata, a sancto emundari non poterat, ligatis per se a tergo manibus, clamare caepit ac dicere: Currite cives, exsilite populi, exite obviam martyribus confessoribusque, qui ad exsequium beati Aredii conveniunt. Ecce adest Julianus a Brivate, Privatus ex Mimate, Martinus a Turonis, Martialisque ab urbe propria c. Adest Saturninus a Tolosa, Dionysius ab urbe Parisiaca, nonuulli et alii, quos cœlum retinet, quos vos ut confessores et Dei martyres adoratis. Hæc cum in exordio noctis clamare coepisset, a domino suo revincta est. Sed nequaquam potuit contineri : quce rumpens vincula, ad ulonasterium cam bis vocibus properare coepit. Moxque bcalus vir spiritum tradidit, non sine testimonio veritatis quod sit susceptus ab angelis. Mulierem quoque in eisequiis suis cum alia muliere nequiori spiritu vexata, ut est d sepulero tectus, a nequitia infesti daemonii emundavit. Et credo, ob hoc Dei nutu easdem in corpore positus non potuit 526 emundare, ut exsequiæ illius hac virtute gloriUcarentur. Post celcbratum vero funus, mulier quædam rictu patulo, siue vocis officio, ad ejus accessit tumulum : quo osculis delibato, elocutionis meruit recipere beneficium.

XXX. Hoc anno mense secundo, tam in Turonico quam in Namnetico gravis p opulum Ines attrivit, ita ut modico quisquis aegrotus capitis dolore pulsatus, animam funderet. Sed factis rogationibus cum gran di abstinentia et jejunio, sociatis etiam eleemosynis, adversus divini furoris impetus mitigatus esi. Apud Lemovicinam vero urbem ob Dominici dici injuriam, pro eo quod in eo operam publicam exercerent, plerique igne caelesti consumpii sunt. Sanet is est enim hie dies, qui in principio luce.n conditam primus vidit, ac Dominicc resurrectionis testis factus emicuit: ideoque omni fide a Christianis observari debet, ne fiat in eo omne opus publicum. In Turonico vero nonnulli ab hoc igne, sed non die Daminico sunt adusti. Siccitas immensa fuit, quae omne pabulum herbarum avertit: unde factum est, ut gravis morbus in pecoribus ac jumentis invalescens, parum unde sumeretur origo relinqueret; sicut Habacuc propheta vaticinatus est: Deficient ab esca oves , et non erunt in prœsepibus boues (H abac. II, i?. Non modo enim in domesticis, verum etiam in ipsis feraruin immitium generibus haec lues grassata est. Nam per saltus silvarum multitudo cervorum et reliquorum animantium prostrala per invia nacta est. Fenum ' ab infusione pluviarum et inundatione amnium periit, segetes exiguae , vineae vero profusae fuerunt; quercuum fructus ostensi effectum non obtinuerunt.

XXXI. De a episcopis Turonicis licet i i superioribus ubris quaedam scripsisse visus sim, tamen propter ordinationem eorum ei supputationem, quo tempore primum prædicator ad Turonicam accessit urbem, reciprocare placuit.

i. Primus Gatianus b episcopus, 527 anno imperii Decii primo, a Romanae sedis papa transmissus est : in qua urbe multitudo paganorum idololatriis dedita commorabatur; de quibus nonnullos praedicatione sua converti fecit ad Dominum. Sed interdum occulebat se ob impugnatinem potentuuo , eo quod saepius eum injuriis et contumeliis cum repeferant affecissent, ac per cryptas et latibula cum paucis Chfistianis, ut diximus, per eumdem conversis, mysterium solemnitatis diei Dominici clanculo celebrabat. Erat autem valde religiosus et timeas Deum : ut nisi fuisset talis, non utique domos, parentes et patriam ob Dominici amoris diligentiam reliquisset. In hac urbe sub tali conditione, ut ferunt, annos quinquaginta commoratus, obiit in pace, et sepultus est in ipsius vici caemeterio, quod erat Christianorum; et cessavit episcopatus triginta septem annis e.

i. Secundus, anno imperii Constantis primo, Litorius a ordinaLur episcopus : fuit autem de civibus Turonicis, et hic valde religiosus. Hic aedificavit ecclesiam primam infra urbem Turonicam, cum jam multi Christiani essent; primaque ab eo ex domo Cujusdam senatoris, hasitica facta est. Hujus tempore sanctus Martinus in Gal i s praedicare exorsus est. Sedit autem annos triginta tres e, et obiit in pace, sepultusque est in suprascripta basilica, quæ hodieque ejus nomine vocitatur.

3. Tertius, sanctus Martinus, anno octavo Valentis et Valentiniani /, episcopus ordinatur. Fuit autem de regione Pannonije, civitate Sabariae : qui ob a<no- reni Dei apud urbem Mediolanensm Italice, primo monasterium 528 constituil; sed ab haereticis, eo quod sanctam Trinitatem intrepidus praedicaret, virgis cxsus g atque expulsus de Italia, in Gallias accessit; multos paganorum converti fecit, templa eorum statuasque confregit, fecitque multa signa in populos, ita ut ante episcopatum duos suscitaret mortuos, post episcopatum autem, unum tantummodo suscitavit. Hic transtulit corpus beati Gatiani, sepelivitque ipsum juxta sepulcrum sancti LiLorii, in illa nominis sui præfata basilica. Hic prohibuit Maximum, ne gladium in Hispaniam ad interficiendos destinaret haereticos h : quibus sufficere statuir, quod a catholicorum ecclesiis essent vel communione re- mali. Consummato ergo praesentis vitae cursu, obiit apud Condatensem vicum urbis suae , anno octogesimo primo aetatis. De quo vico navigia sublatus , Turonis est sepultus, in loco quo nunc adoratur [Bec., adorna tur] sepulcrum ejus : de cujus vita tres a Severo Sulpicio libros conscriptos legimus. Sed et praesenti tempore multis se virtutibus declarat. In monasterio vero quod nunc Majus i dicitur, basilicam iu honorem sanctorum apostolorum Petri et Pauli ædificavit: in vicis quoque, id est Alingaviensi i, Solonacensi, Ambaciensi, Cisomalensi, Tornomagensi, Condatensi, destructis delubris, baptizatisque gentilibus, ecclesias aedificavit. Sedit autem annos viginti sei, menses quatuor k, dies viginti septem, et cessavit episcopatus dies viginti.

4. Quartus, Briccius ordinatur episcopus, anno Arcadii et Honorii secundo, cum pariter regnarent. Fuit autem civis Turonicus, cui trigesimo tertia 529 episcopatus anno, crimen adulterii est impacium a civibus Turonicis : expulsoque eo, Justinianum eplscopum ordinaverunt: Briccius vero episco- pus a ad papam Urbis dirigit. Justinianus autem post eum abiens, apud urbem Vercellensem obiit. Turonici verum iterum malignantes, Armentium statuerunt. Bricciua vero septem apud papam Urbis annis degens, idoneus inventus a crimine, ad urbem suam redire jussus est. Hic aedificavit basilicam parvulam super corpus beati Martini, in qua et ipse sepultus est. Cumque poriam ingrederetur, Armenlius per aliam portam mortuus efferebatur, quo sepulto, cathedram suam recepit. Hunc fcrunt instituisse eccletias per vicos, id est, Catatonnum b, Briccam, Rotomagum, Briotreidem, Cainouem; fueruntque om- Des anni episcopatus ejus quadragiuta septem. Obiitque, et sepultus est in basilica, quam super sanctum Martinum ædificavit.

5. Quintus Enstochius ordinatur episcopus, vir sanctus et timens Deum, ex genore senatorio. Hunc ferunt instituisse ecclesias per vicos, Brixis c, Icio. dorum, Luccas, Dolus. Ædificavit etiam ecclesiam infra muros civitatis, in qua reliquias sanctorum Gervasii et Protasii martyris condidit, quae sancto Martinod de Italia sunt delatae, sicut sanctus Paulinus in epistola sua meminit. Sedit autem annos septemdecim. Et sepultus est in basilica, quam Briccius episcopus super sanctum Martinum struxerat e.

530 6. Scitus rrdinatur Perpetuus, de genere et ipse, ut aiunl, senatorio, et propinquus decessoris sui, dives valde, et pcr multas civitates habens possessiones. Hic, submota basilica quam prius Briccius episcopus ædidicaverat super sanctum Martinum, ædificavit aliam ampliorem miro opere r. In cujus absida beatum corpus ipsius venerabilis sancti transtulit. nic instituit jejunia, vigiliasque , qualiter per circulum anni observarentur, quod hodieque apud nos tenetur scriptum, quorum ordo hic cIt.

De jejuniis.

Post Quinquagesimam s quarta et sexta feria usque natale sancti Joannis. De kalendis Septembris usque kalendas Octobris bina in septimana jejunia. De kaleudis Octubris usque depositionem domni Martini bina in septimana jejunia. Ab depositione domni Martini usque Natale Domini terna in septimana jejunia. De natali sancti Hilarii usque medium Februarium bina in septimana jejunia.

De vigiliis.

Natali Domini in eeclesia i. Epiphania, in ecclesia. Natali sanctiJoannis, ad basilicam domni Martini. Natali eancti Petri episcopatus i, ad 531 ipsius basilicam. Sexto [al. quinlo] kalendas Aprilis Resurrectione Domini nostri Jesu Christi, ad basilicam domni Martini. Pascha, in k ecclesia. Die Ascensionis, in basilica domni Martini. Die quinquagesimol, in ecclesia. Passione sancti Joannis m, ad basilicam, in baptisterio. Natali sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ad ipsorum basilicam. Natali sancti Martini, ad ejus basilicam. Natali sancti Symphoriani, ad basilicam domni Martini. Natali sancti Litorii, ad ejus basilicam. Itemn Natale sancti Martini, ad ejus basilicam. Natali sancii Uriccii, ad domni Martini basilicam. Natali sancti Hilarii, ad domni Martini basiiicam.

.Hic ædifica vit basilicam sancti Petri, in qua cameram basilicae prioris posuit, quæ usque ad nostra tempora jerseverat. Basilicam quoque sancti Lauren- L tii in monte Laudiaco a ipse construxit. Hujus tempore aedificatae sunt 532 ecclesiæ in vicis, id est Evena b, Mediconno, Berrao, Balatedine , Vernado, Condiditque testamentum c, et deputavit per singulas civitates quod possidebat, in eis ipsis scilicet ecclesiis, non modicam et Turonicae tribuens facultatem. Sedit autem annos triginta, et sepultus est in basilica saucii Martini.

i. Septimus vero Volusianus ordinatur episcopus, ex g nerc senatorio, vir sanctus, valde dives, propin- quns et ipse Perpetui episcopi decessoris sui. Hujus tempore jam Chodovechus regnabat in aliquibus urbibus in Galliis. Et ob hanc causam laic pontifex suspectus habitus a Gothis, quod se Francorum ditionibus subdere vellet, apud urbem Tolosam exsilio condemnatus, in eo obiit d. Hujus tempore vicus Mantolomaus * ædificatus est, et basilica sancti Joannis in majori monasieriof. Sedit autem annos sep!em, men.ses duos.

8. Octavus ordinatur episcopus Verus I, et ipse promemoratæ causæ zelo suspectus habitus a Gothis, in exsilium deductus, vitam finivit : facultates suas ecclesiis et bene meritis dereliquit. Sedit autem 533 annos undecim, dies octo b.

9. Nonus Licinius, civis Andegavus, qui ob amorem Dei in Orientem abiit, sanctaque loca revisit : exinde digressus, in possessione sua monasterium collocavit infra terminum Andegavum, et postea abbatis officio in monasterio i, ubi sanctus Venantius abbas sepultus est, functus, ad episcopatum eligitur. Hujus tempore Chlodovechus rex victor de caede Go. thorum, Turonis rediit. Sedit autem annos duodecim, menses duos, dies viginti quinque, et sepultus est in haslica sancti Martini.

10. Decimo loco Theodorus et Proculus 1, jubente bcala Chrot childe regina, subrogantur, eo quod de Burgundia jam episcopi ordinati, ipsam secuti fuissent,et ab hostilitate de urbibus suis expulsi fuerant. Erant autem ambo senes valde : rexeruntque eccle. siam Turonicam simul annis duobus, et sepulti sunt in basilica sancti Martini k.

ii. Undecimus Dinifius episcopus, et ipse ex Bur• Is ipse lucus supra lib. VII, cap. 47, dicitur Mante!otpagus vicus, vulgo Mantekan. gundia veniens s qui per electienem præfati regis a , ad episcopatum accessit; cui aliquid de fisci ditonibus est largitus, deditque ei potestatem faciendi de bis rebus quae voluisset; qui maxime ecclesiæ suæ quod fuit melius dereliquit; largitus est etiam quid- J im et bene meritis. Sedit autem menses decein, et sepultus est in basilica sancti Martin!.

ii. Duodecimus Ommatius h de senatoribus civibusque Arvernis, valde 534 dives in prædiis, qui condito testamento per ecclesias urbium, in quibus possidebat, facultates suas distribuit. Ipse exaltavit ecclesiam infra muros urbis TuronicaR, sanctorum Gervasii atque Protasii reliquiis consecratam, quae muro conjuncta est. Hic coepit ædificare basilicam sanctae Mariae infra muros urbis, quam imperfectam reliquit. Sedit annos quatuor c, menses quinque : obiitque et sepultus est in basilica sancti Martini.

i3. Tertius decimus Leo ex abbate basilicæ sancti Martini ordinatur episcopus. Fuit autem faber lignarius, faciens etiam turres holocbryso tectas, ei quibus quaedam apud nos retinentur : in aliis etiam operibus elegans fuit. Sedit autem menses sex, et sepultus est in basilica sancti Marini.

i4. Quartus decimus Francilio ex senatoribus ordinatur episcopus, civis Pictavus, habens conjugem, Claram nomine, aed filios non babens : fueruntque ambo divites valde in agris, quos maxillae sancii Martini basilicae contulerunt, reliqueruntque quaedam et proximis suis. Sedit autem annos duos, menses sex d ; Obiitque et sepultus est in basilica sancti Martini.

<5. Quintus decimus Injuriosus, civis Turonicus, de inferioribus quidem populi, ingenuus tamen. Hujus tempore CbrOlecbildis regina transiit. Hic perædificavit ecclesiam sanctae Mariæ infra muros urbis Tu: onicæ. Hujus tempore et basilica sancii Germani e ædificata est. Vici etiam, Noviliacus f et 535 Luciliacus, fundati sunt. Hic instituit tertiam et sextam in ecclesia dici, quod modo in Dei nomine perseve- rat. Sedit autem annos sexdecim, menses undecim, dies viginti sex; obiitque, et sepultas est in basilica sancti Martini.

16. Sextus decimus Baudinus, ex referendario Chlothacharii regis ordinatur episcopus, habens et filium a, multis eleemosynis praedtus. Aurum etiam quod decessor ejus reliquerat, amplius quant viginti millia solidorum, pauperibus erogavit. Hujus tempore alter vicus Noviliacus ædificatus est. Hic instituit mensam canonicorum. Sedit autem annos quinque h, menses decem; obiitque, et sepultus est in basilica sancti Martiui.

17. Decimus septimus Guntharius, ex abbate monasrerii sancii Venantii i ordinatur episcopus, vir valde prudens dum abbatis fungeretur officio, et saepius legationes inter reges Franorum trum faciens. Postquam autem episcopus ordinatus est, vino deditus, pene stolidus apparuit : quiæ res eum in tantum amentem faciebat, ut convivas, quos bene noverat, nequiret agnoscere; saepius tamen eos conviciis agebat et improperiis. Sedit autem annos duos, menses decem, dies viginti duos. Obiit autem, et sepultus est in basilica sancti Martini, cessavitnue coiscopatus anno uno i.

18. Octavus decimus Eufronius presbyter ordinatur episcopus es genere illo, quod superius scnatorium nuncupavimus, vir egregiae sanctitatis, ab ineunte aetate clericus. Hujus tempore civitas Turonica cum omnibus ecclesiis magno incendio concremata est : de quibus ipse postea duas reparavit, tertiam vetustissimam k retinquens desertam. Postea vero basilica sancti Martini 536 et ipsa incendio est adusta per Wiliacharium, cum ibi confugium pro Chramni quondam circumventione fecisset (Vid. lib. IV, cap. 20), quam postea idem pontifex texit stanno, opitulante rege Chlothachario. Hujus tempore basilica sancti Vincentii ædificata est. Tauriaco 1, Cerate, et Orbigniaco vicis ecclesiae aedificatae sunt. Sedit utem aunosseptemdecim, obiitque ætate septuasenaria, et sppuhus est in basilica sancti Martini *. Cessavitque episcopatus dies novemdecim.

i9. Nonus decimus Gregorius ego indignus ecclesiam urbis Turonicae, in qua beatus Martinus et caeteri sacerdotes Domini ad pontificatus officium consecrati sunt, ab incendio dissolutam diruptamque pactus sum, quam reaedificatam in ampliori altiorique fastigio septimo decimo ordinationis meae anno dedicavi, in qua, sicut a longævis presbyteris coni. peri, beatorum ibidem reliquiæ Agaunensium • ab antiquis fuerant collocatae. Ipsam etiam capsulam in thesauro basilicae sancti Martini reperi, in qua valde putredine erat pignus dissolutum, quod pro eorum religionis est virtute delatum a. Ac dum vi- giliæ in eorum honore celebrarentur, libuit animo haec iterum prælucescente cereo visitare : quæ dum a nobis attente rimantur,dixit aedis ædituus; Est hic, innuit, lapis opertorio tectus, in quo quid habeatur prorsus ignoro, sed nec prædecessores ministros hujus custodiæ scire comperi. Deferam eum, et scrutamini diligenter quid contineatur infra conelusum. Quem delatum reseravi, fatcor, et inveni iu hoc capsulam argenteam, in qua non modo beatae legionis testium, verum etiam multorum sanctorum tam martyrum quam confessorum reliquiæ 537 tenebaotur. Nacti etiam sumus et alios lapides, ita ut hic erat, concavos, in quibus sanctoium apostolorum cum reliquorum martyrum pignora continebantur. Quod munus ego divinitus indultum admirans et gratias agens, celebratis vigiliis, dictis etiam Missis II, hæc in ecclesia collocavi. In cellula sancti Martini ecclesiæ ipsi contigua, sanctoruln Cosmae et Damiani martyrum reliquias posui. Basilicas sancti Perpetui adustas incendio reperi, qual in illo nitore yel pingi, vel exornari, ut prius fuerant, artificum nostrorum opere imperavi. Baptisterium ad ipsam basilicam ædificari praecepi, in quo sancti Joannis, cum Sergii martyris, reliquias posui, et in illo priore baptisterio sanc!! Benigni martyris pignora collocavi. In multis vero locis infra Turonicum terminum, et ecclesias, et oratoria dedicavi, sanctorumque reliquiis illustravi, quæ memorare ex ordino prolixum censui.

Decem libros Historiarum, septem Miraculorum , unum de Vitis Patrum scripsi, in Psalterii tractatum librum unum commentatus sum ; de Cursibus etiam ecclesiasticis unum librum condidi. Quos libros licet stylo rusticiori conscripserim, tamen conjuro omnes sacerdotes Domini, qui post me humilem ecclesiam Turonicam sunt recturi, per adventum Domini nostri Jesu Christi, ac terribilem reis omnibus judicii diem, si nunquam confusi de ipso judicio discedentes cum diabolo condemnandi estis, ut uunquam libros hos abolere faciatis, aut rescribi, quasi quaedam legenles, et quasi quaedam prætermittentes; sed ita omnia vobiscum integra illibataque permaneant f, sicut a uobis relicta sunt, Quod si te sacerdos Dei, quicunque es , Martianus I noster sept m disciplinis 538 erudiit, id est, si te in grammaticis docuit legere, in dialecticis altercationum propositiones advertere, in rhetoricis genera metrorum agnoscere, in geometricis terrarum linearumque mensuras colligere, in astrologicis cursus siderum contemplari , in arithmeticis numerorum partes col igere, in harmoniis sonorum modulationes suavium accentuum carininibus concrepare: si in his omnibus ita fueris exercitatus, ut tibi stylus noster sit rusticus, nec sie quoque deprecor ut avellas quae scripsi. Sed si tibi in bis quiddam placuerit, salvo opere nostro te scri. bere versu non abnuo. Hos autem libros in anno vicesimo primo ordinationis nostrae praescripsimus : et licet | Al. scilicet] in superioribus de episcopis Turo. nicis scripserimus [al. scripsimus], annotantes annos eorum , non tamen sequitur ac supputalur numerus chronicalis h, quia intervalla ordinationum integre non potuimus reperire. Est ergo omnis summa annorum mundialium ta'is : A principio usque ad diluvium anni MMCCXLII; a diluvio usque ad transitum filiorum Israel per mare Rubrum anni MCCCCIV ; ab boc maris transitu usque ad resurrectionem Dominicam , anni MDXXXVIII, a resurrectione Dominica usque ad transitum sancti Martini, anni CCCCXII ; a trausitu sancti Martini usque ad memoratum superius annum, id est, ordinationis nostræ primum et vicesimum, qui fuit Gregorii papae Romani quintus, Guntchramni regis trigesimus primos, Childeberti junioris decimus nonus, anni i CLXVIII. Quorum omnis summa est annorum MMMMMDCCCXIV i.

Explicit Historia Ecclesiastica Francorum Gregorii episcopi Turonici.