Skip to content

Chapter 14 · 14 of 16

The History of the Franks

Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription

LIBER NONUS.

419 1. Igitur a post mortem Leuvichildi Hispauorum regis, Richaredus filius ejus foedus iniit cum Goisvintha relicta patris sui, eamque ut matrem suscepit b. Hæc enim erat mater Brunichildis reginae, matris Childeberti junioris. Richaredus vero de aia uxore erat filius Leuvichildi. Denique cum noverca habito consilio, legatos ad Gunlchramnum regem, atque Childebertum dirigit, dicens : Pacem habete nobiscum, et ineamus foedus , ut adjuti præsidio vestro, cum necessitas poposcerit, simili nos conditione, intercedente chari tate , muniamus c. Venientes vero legati, qui ad Guntchramnum regem directi erant, apud Matascense d oppidum jussi sunt residere : ibique transmissis viris rex causas cognovit, sed reci- pere noluit verba eorum. Unde talis postmodum inter eos inimicitia pullulavit , 420 ut all civitates Septimaniae nullum de regno ejus transire permitterent. Hi vero qui ad Childebertum regem vene uni, cum charitate recepti sunt : datisque muneribus, accepta pace, cum muneribus sunt regressi.

II. £o anno beatissima Radegundis ab hoc mundo migravit. Quae magnum planctum in monasterio quod constituerat dereliquit. Fuique et ego præsens ad eam sepeliendam. Obiit autem mense sexto, tertia decima die mensis, sepulta post triduum. Quæ an.. tem ibi ipsa die virtutes apparuerunt, et qualiter fuerit funerata, in libro Miraculorum • plenius scribere studui.

III. Interea a advenit festivitas sancti Marcelli, quai apud urbem Cabillonensem mense septimo celebratur, et Guntechramnus rex adfuit. Verum ubi peractis solemnibus b, ad sacrosanctum altarium communicandi gratia accessisset, venit quidam quasi aliquid suggesturus. Qui dum properat 421 contra regen , culter ei de manu dilabitur, apprehensoque repente, alium cultrum evaginatum in manu ejus reperiunt. Nec mora, eductus a basilica sancta, vinctus , et tormentis addictus , confitetur se emissum ad interficiendum regem, dicens : Sic enim tractavit qui me misit. Quia cognovit rex multorum in se odia aggregata, et suspectus ne percutiatur, omnino se a suis vallari præcipit : nec reperitur aditus qualiter ad eum cum gladiis possit accedere, nisi in ecclesia, in qua securus et nihil metuens stare dignoscitur, transverberetur. Sed et his de quibus locutus fuit apprehensis, multis interemptis, hunc verberalum plagis dimisit vivum , quia nefas putavit c, si is qui ab ecclesia eductus fuerat, truncaretur.

IV. d Eo anno Childeberto regi alius lilius natus est, quem Veranus Cavillonensis a episcopus suscipiens a lavacro, Theodorici nomen posuit. Erat enim eo tempore ipse pontifex magnis virtutibus praeditus, ita ut plerumque infirmis signum crucis iinponens, statim sanitati, tribuente Domino, restauraret.

V. Prodigia f quoque multa dehinc apparuerunt. Mam vasa per domos diversorum, signis nescio quibus charaxala sunt, quae res nullo unquam modo, aut eradi potuit, aut deleri. Incœptum est autem hoc prodigium ab urbis Carnotenae territorio, et veniens per Aurelianensem, usque Durdegalensem terminum peraccessit, non praetermittens ullam urbem qu;r fuit in medio. In vineis vero mense octavo transacta vindemia, palmites novos cum uvis deformatis aspeximus. In aliis arboribus frondes novæ, et nova visa suut poma. Radii a parte Aquilonis apparuerunt. Asserebant nonnulli vidisse se serpentes ex nube delapsos. Alii affirmabant villam cum casis et hominibus subitanea internecionc evanuissc;et multa alia signa apparuerunt, quæ aut regis obitum annuntiare solent, aut regionis excidium. 422 Vindemia eo anno tenuis, aquae validæ, pluviæ immensae, flumina quoque granditer adaucta fuerunt.

VI. Fuit eo anno in urbe Turonica Desiderius no- mine, qui se magnum qucmdam esse dicebat, asserens se multa posse facere signa. Nam et nuntios inter se, atque Petrum Paulumque apostolos discurrere jactitabat : ad quem, quia præsens non eram, rusticitas populi multa confluxerat, deferentes secum caecos et debiles, quos non sanctitate sanare, sed errore necromantici ingenii quærebat illudere. Nam hos qui erant paralytici, aut alia impediti debilitate, jubebat valide extendi, utquos virtutis divinae largitione dirigere non potcrat, quasi per industriam res. tanraret. Denique apprehendebant pueri ejus manus hominum, alii vero pedes, tractosque diversas iu partes, ita ut nervi putarentur abrumpi : cum non sanarentur, dimittebantur exanimes. Unde factum est ut in hoc supplicio multi spiritum exhalarent; tan tumque miser elatus erat, ut uiinorem K se beatum Martinum esse diceret, se vero apostolis coaequaret. Nec mirum, si hic similem se dicat apostolis, cum ille auctor nequitiæ, a quo ista procedunt, Christum se in fine sæculi fassurus sit. Nam de hoc animadversum est, ut superius diximus, errore necromanticæ artis fuisse imbutum. Quia, ut asserunt qui eum viderunt, cum quisque de co procul et abdite quidquam locutus fuisset mali, coram populo astante improperabat, dicens: Quia hoc et illud de me cflatus est, quæ sanctitate mea erant indigna. Et quo alio nisi nuntiantibus daemoniis id cognoscebat ? Habebat autem cucullum ac tunicam de pilis caprarum, et in praesenti quidem abstinens erat a cibis et potu ; clam autem cum in diversorium venisset, ita infarcibat in ore, ut minister non occurret et tantum poscenti pur. rigere. Sed detecta dolositate ejus, et a nostris de.. prehensa, ejectus est extra urbis terminum. Nec co- gnovimus deinceps quo abisset; dicebat 423 tamen civem se esse Burdegalensem. Nam et ante hos septem annos fuit et alius magnus valde seductor, qui inultos decepit dolositate sua. Hie enim colobio b indutus erat, amictus desuper sindone , crucem ferens, de qua dependebant ampullula, quas dicebat oleum.sanctum habere. Aiebat enim se de llispaniis adventare, ac reliquias beatissimorum martyrum Vincentii levitæ, Felicisque martyris i exhibere. Sed cum jam vespere ad basilicain sancti Martini Turonis advenisset, et nos in convivio resideremus, mandatum misit, dicens : Occurrant reliquiis sanctis. Cui nos, quia hora jam praeterierat, diximus : Requescant beate reliquiæ super altarium, donec mane procedamus ad occursum earum. Sed hie primo di- luculo consurgens, nee exspectatis nobis, adveuit cum cruce sua, et in cellula nostra adluit. Stupefactus ego, et admirans levitatem, interrogo, quia hæc sibi velint. Respondit quasi superbus et inflata, voce : Meliorem, inquit, occursum nohis exhibere debueras. Sec haec ego in aures Chilperici II regis ingeram : ille autem ulciscetur despectionem meam. Et ingressus in oratorium, me postposito, ipse capitellum unum , atque alterum, ac tertium dicit; ipse orationem profert, et ipse consummat, elevataque iterum cruce abiit. Erat eniin ei et sermo rusticus, et ipsius linguæ latitudo turpis atque obscoena; sed nec dc eo sermo rationabilis procedebat : qui usque Parisios accessit. His enim diebus Rogationes publicæ celebrabantur, quae ante sanctum Dominicæ AscenSionis dietu agi solent. Factum est autem, ut procedente Ragnemodo pontifice cum populo suo, et loca Sancta circumeunte, ut et hic cnm cruce sua adre- niens, inusitatum populis exhibens indumentum, adjunctisque publicanis ac rusticis mulieribus, et iste chorum suum faceret, et quasi cum sua multitudine loca sancta circumire tentat, Haec cernens episcopus, misit archidiaconum suum , dicens : Si reliquias sanctorum exhibes, pone eas paululum 424 in basilica, et nobiscum celebra dies sanctos; decursa aute:n solemnitate, proficisceris in viam tuam. At ille parvipendens quæ ab archidiacono dicebantur, cœpit episcopum conviciis ac maledictionibus prosequi. Sacerdos vero intelligens eum esse seductorem, jussit eum recludi in cellulam. Perscrutatisque cunctis quae habebat, invenit eum eo sacculum magnum plenum de radicibus diversarum herbarum; ibique et dentes talpae, et ossa murium, et ungues atque adipes ursinos. Vidensque hæc maleficia esse, cuncta jussit in flumen projici, ablataque ei cruce, jussit eum a termino Parisiacæ urbis excludi. Sed hic iterum facia altera cruce, coepit quae gesserat exercere; captusque ab archidiacono, et catenis vinctus, jussus est custodiri. His diebus Parisios adveneram, et ad basilicam beati Juliani martyris b metatum habebam. Nocte igitur insequenti erumpens miser iste de custodia, cum ipsis quibus erat nexus catenis ad antedictam basilicam sancti Juliani properat : atque in p vimento in loco quo ego stare eram solIus, ruit, ac sopore vinoque oppressus obdormivit. Nos vero ignari facti, media surgentes nocte ad reddendas Domino gratias, invenimus eum dormientem : de quo tantus foetor [Al. paedor] egrediebatur, ut omnium cloacarum atque secessuum foetores foetor ille deviccril. Sed nec nos prae hoc foetore in basilicam sanetam ingredi poteramus. Accedens vero unus clericorum, clausis naribus eum excitare nititur, nec potuit, ita enim erat miser madefactus vino. Tunc quatuor accedentes clerici, levantes eutn inter mannis, in unum angulum basilicæ projeccrunt; et ex hibentes aquas, abluto pavimento, resperso * tiam berbulis odoratis, sic ingressi sumus explere cursumc: nunquam tamen nobis psallentibus potuit excitari, donec dato terris die altius solis lampas ascenderet: dehinc excusatum reddidi sacerdoti. Convenientibus autem episcopis apud urbem Parisiacam, dum haec in convivio narraremus,425 ipsum pro castigationis gratia adesse præcipimus. Quo astante, elcvatis Amelius Beorretanæ urbis d episcopus oculis, coguoscit eum suum esse famulum, sibique per fuga. dilapsum, et sic excusatum receptum reduxit in patriam. Multi enim sunt qni has seductiones exercentes populum rusticum in errorem ponere non desistunt : de quibus, ut opinor, et Dominus in Evangelio ait , Consurgere e in novissimis temporibus pseudochristos, et pseudoprophetas, qui dantes signa el prodigia. etiam electos in errorem inducant (Mattk. xxiv, 24). De his ista sufficiant : nos potius ad pro. positum redeamus.

VII. Ennodius cum ducatum urbium Turonicæ aLque Pictavae administraret, adhuc et. Vici Ji lensis atque Benarnæ f urbium principatum accipit. Sed euntibus comitibus Turonicæ atque Pietavæ urbis ad regem Childebertum, obtinuerunt eum a se removeri 8. Hie vero ubi se remotum de his sensit, ad civitates superius memoratas properat; sed dum in illis commoraretur, mandatum accepit, ut se ab eisdem removeret, et sic aceepto otio, ad domum suam reversus, privati operis curam gerit. Vascones vero de montibus prorumpentes b in plana descendunt, vineas, agrosque depopulantes, doinos tradentes incendio, nonnullos abducentescaptivos cum pecoribus, contra quos saepius Austroualdus dux processit i, sed parvam ultionem exegit [Al. exercuitJ ab eis. Gotthi vero propter superioris anni devastationem, quam in Seplimania regis Guntehramni exercitus fecii, in Arelatensem Provinciam proruperunt, egeruntque praedas, et captivos abduxerunt usque ad decimum ab urbe milliarium. Unum etiam castrum, Ugernu.n ) noluine, cum rebus alque habitatoribus desolantes, nullo resistente regressi sunt.

VIII. Guntchramnus vero Boso cum exosus reginæ haberetur, cœpit per episcopos ac proceres discurrere, 426 et veniam misero precaria quam ante despexerat. Nam cum rex Childebertus esset junior, Brunichildem reginam sæpe conviciis atque improperiis lacessibat, sed et injuriis quæ ei ab adversis inferebantur, fautor exstiterat. Sed et rex ad ulciscendam injuriam genitricis , jussit eum persequi, atque interfici : ille vero cum se cerneret positum in discrimine, Viridunensem ecclesiam petiit, per Agericum prorsus episcopum, qui erat regis pater ex lavacro, veniam impetrare confidens. Tunc pontifex ad regem propcrat, deprecaturque pro eo : cui Rex cum negare nequiret quae petebat, ait: Veniat coram nobis, et datis fidejussoribus in praesentia patrui b mei, auidquid illius judicium decreverit, exsequamur. Tunc adductus ad locum ubi rex morabatur, nudatus armis, ac per manicas tentus, ab episcopo repraesentatur regi. Ad cujus provolutus pedes, ait: Peccavi tibi ac genitrici tuae, non obediendo praeceptionibus vestris sed agendo contra voluntalem vestram atque utilitatem publicam ; nunc autem rogo, ut indulgeatis malis meis, quæ contra vos gessi. Rex autem jussit eum clevari a terra, et posuit in manu episcopi, dicens : Sit penes te, sancte sacerdos, donec in præsentiam Guntchramni regia adveniat. Et jussit eum discedere:

IX. Posthaec Rauchingus conjunctus cum prioribus regni Cblotharu filii Chilperici, confingens se I quasi tractaturum de pace, ut inter terminum utriusque regni nulla intentio aut direptio gereretur, consiliun) habuerunt, ut scilicet interfecto Childeberto rege, Rauchingus cum Theodoberto seniore ejus filio regoum Campaniae teneret; Ursio vero ac Berthefredus c, juniore tilio nuper genito, qui Theodoricus cognominabatur, ad se suscepto, et excluso Guntchramno rege, rcliquuln regni tenerent. Multa etiam contra Brunichildem reginam 427 frementes, ut eam in contumeliam redigerenl, sicut prius fecerant in viduitate sua. Rauchingus ergo summa elatus potentia. et ut ita dicam, ad ipsius regalis sceptri se jactans gloriam pervenire, iter præparat ad Childebertum regem accedendi, ut consilium quod inierat posset explere. Sed pietas Domini hæc verba in aures Guntchramni regis prius imposuit. Qui missis nuntiis clam ad Childebcrtum regem, omnes ei molitiones has in notitiam posuit, dicens : Accelera velociter, ut videamur a nobis; sunt enim causæ quæ agi debeant. At ille diligenter inquirens quae ei nuntiata fuerant, veraque esse cognoscens, arcessiri Rauchingum jussit. Qui cum adfuisset, priusquam eum rex suo jussisset astare conspectui , datis litteris, et pueris destinatis cum evectione publica d, qui res ejus per loca singula deberent capere, jussit eum in cubiculum intromitti; locutusque cum eo alia ex aliis, egredi aerum de cubiculo jubet. Cumque egrederetur, a duobus ostiariis pedibus apprehensus ruit in gradibus ostii, ita ut pars corporis ejus esset intrinsecus, pars vero extrinsecus extenderetur. Tunc ii qui jussi ad hæc explenda parati erant, cum gladiis super eum ruunt, atque ita minutatim caput ejus colliserunt, ut simile totum cerebro putaretur ; statimque mortuus est. Tunc denudatus, et per fenestram ejectus, sepulturae mandatus est. Erat autem levis in moribus, ultra humanum genus cupidi. tati ac facultatibus inhians alienis, et ex ipsis divitiis valde superbus; intantum ut jam in ipso interitus sui tempore Chlothacharii regis filium se fateretur. Multum tamen cum eo auri repertum est. Quo inter. recto, protinus unus puerorum ejus cursu veloci evolaus, nuntiavit conjugi ejus quae acta erant. Hæc vero per plateam Suessionicae civitatis compta, grandibus ornamentis ac gemmarum pretiositatibus et auri fulgore obtecta, ascenso 428 equo, praecedentibus pueris aliisque sequentibus fercbatur; at. que ad basilicam sancti Crispini Crispinianique properabat, quasi spectatura Missas : erat enim eo die passio martyrum beatorumc. Sed videns nuntium, per anam plateam gressum retorquens, proiectis in terrain ornamentis, in basilicam sancti Mcdardi anlistilis confugii, ibi se tutari confessoris præsidio putans. Pueri vero qui missi a rege fuerant ad requirendas res cjus, tanta in thesauris illius reperiunt, quanta nec in ipso ærarii publici regesto poterant f inveniri, quod totum regis conspectibus præsentarunt. Nam eo die, quo hic interfectus est, erant cum rege multi Turonorum atque Pictavorum, de quibus tale fuit consilium , ut si malum hoc perficere po. tuissent. his subditis supplicio, dicerent quia ex vo- Lis fuit qui regem nostrum iuteremit, eisque diver. fis suppliciis trucidatis, ultores se mortis regiae esse jactarent. Sed Deus omnipotens consilia eorum, quia iniqua erant, dissipavit, implevitque illud quod scriptum est: Quia foveam quan fratri parabis, incides in eam (Eccli. XXVII, 29). In locum tamen Rau- chingi Magnoualdus dirigitur dux. Jam enim Ursio atque Berthefredus certi quod Rauchingus quae collocuti fuerant, posset explere, collecto excrcitu vcniebant. Sed audientes quod scilicet tali fuisset affectus interitu, adaucta adhuc secum multitudine hominum, quae ad eos pertinere videbatur, infra castrum Vabrenseg , quod villae Ursionis propinquum erat, cum rebus omnibus se muniunt conscii, consilii sui, tractantes ut si rex Childebertus aliquid contra eos agere voluisset, virtute se ab ejus exercitu defensarent. Caput enim hocum et causa malorum Ursio erat. Sed Brunichildis regina mandata misit Berthefredo , dicens: Disjunge te ab homine inimico a , et habebis vitam : alioquin cum eodem interibis. Filiam euim ejus ex lavacro regina susceperat, et ob hoc 429 misericordiam de eo habere voluit. Qui ait : Nisi morte divellar ab eo, nunquam a me relinquetur b.

X. Dum haec agerentur, iterum misit Guntebramnus rex ad nepotem suum Childebertum, dicens: Morae omnes abscedant, et veni ut te videam. Est enim certae necessitatis causa, tam pro vitae nostrae commodo, quam pro utilitatibus publicis, ut videa- mur a nobis. Hæc ille audiens, assumpta matre cum sorore et conjuge, ad occursum patrui destinate. Adfuit autem et Magnericus episcopus Trevericæ urbis. Venit etiam Guntchramnus Boso, quem Agencus Viridunensis episcopus sua in fide susceperat: sed pontifex ille, qui pro eo fidem fecerat, non adfuit, quia convenerat ut absque ullius defensione regi præsentaretur, scilicet ut si ipse decerneret eum mori debere, non excusaretar a sacerdote; sin autem ille vitam concederet, liber abiret. Sed conjuactis regibus, pro diversis facilitatibus d culpabilis judicatus, jussum est ut interficeretur. Quod cum ille comperisset, ad mansionem Magnerici episcopi convolavit, et clausis ostiis, segregatis ab eo clericis ac famulis, ait: Scio te, beatissime sacerdos, magnum cum regibus honorem habere, et nunc ad te confugio ut evadam. Ecce percussores ad ostium : unde manifeslc scias, quod si a se non eruur, interfecto te, egrediar foras, ct moriar. Manifestissime enim noveris, quia aut mors una nos occupat, aut par vita defensat. 0 sancte sacerdos, scio enim te patrem communem cum rege esse filio ejus, et novi quoniam quæcunque petieris ab eo, obtinebis; nec negare omnino poterit sanctitati tuae quæcunque poposceris. Ideoque aut impetra veniam, aut moriamur simul. Hæc autem evaginato aiebat gladio. Turbatus hoc episcopus audito, ait : Et quid faciam, si hic a te teneor? dimitte me, ut eam et deprecer misericordiam regis, et fortassis miserebitur tui. Et ille : Nequa- quam, sed transmitte abbates et creditos e tuos, ut hæc quae loquor exponant. Verumtamen non haec regi, ut erant, nuntiata sunt, sed dixerunt quod hic ab episcopo defensaretur. Unde factum est ut com- motus rex 430 diceret: Si episcopus exinde egredi noluerit, pariter cum illo auctore perfidiae pereat. Hæc audiens cpiscopus, direxit nuntios ad regem. Qui cum ista narrassant, ait rex Guntchramnus : Injicite ignem in domum, et si exire nequiverit episcopus, pariter concrementur. Haec audientes clerici, efFracto vi ostio sacerdotem ejiciunt foras. Tunc miserrimus cum videret se flammis validis ab utraque parte vallari, accinctus gladio accedit ad ostium. Verum ubi primum limen domus egrediens gressulu foris fixit, statim unus e populo ejecta lancea, frontem cjus illisit. At ille hoc ictu turbatus, quasi amens, gladium ejicere tentans, ab astantibus ita lancearum multitudine sauciatur, ut defixis in lateribus ejus spiculis, et sustentantibus hastilibus, ad terram ruere non posset. Interfecti sunt et pauci qui cum eo erant, expositique in campo simul. Pro quibus vix obtentum fuit cum principibus, ut terrae reconderentur. Fuit autem hic in actu levis, avaritiae inhians, rerum alienarum ultra modum ,cupidus, omnibus jurans, et nulli promissa adimplens. Uxor autem ejus cum filiis exsilio data est, resque illius fisco collatae sunt.Multitudo autem auri argentique at diversarum specierum in ejus regestis reperta est. Sed et quae sub terra absconderat, stimulante conscientia iniquitatis suæ, nou latuerunt. Ariolis ac sortibus saepius uteba. tur, ex quibus futura cognoscere cupiens, remansit illusus.

XI. Rex vero Guntchramnus eum nepote suo ac reginis pacem firmavit, datis sibi invicem muneribus. ac stabilitis causis publicis, epulati sunt pariter. Laudabat enim Dominum [Al. Deum] Guntchramnus rex, dicens : Refero tibi maximas gratias, omnipotens Deus, qui mihi praestitisti ut videre merear filios de filio meo Childeberto. Unde non me puto usquequaque a tua Majestate relictum, qni mihi haec praestitisti, ut videam lilios filii mei. Tunc Dynamium et Lupum ducem redditos rex Chihlebertus recepit, Cadurcum Brunichildi reginæ refudit. Et sic cum pace et gaudio iteruM atque iterum Deo gratias agentes, conscriptis pactionibus t, 431 se remunerantes et osculantes, regressus cst unusquisque ad civitatem suam.

XII. Childebertus « vero rex, collecto exercitu, ad locum dirigi jubet in quo Ursio ac Berthefredus in- clusi morabantur. Erat enim villa in pago Vabrensi, cui imminebat mons arduus. In hujus cacumine basilicam in honore sancti ac beatissimi Martini construxith. Ferebant enim ibi castrum antiquitus fuisse; sed nunc [Forte tunc] non cura *, sed nalura tantum munitum erat. in hac ergo basilica cum rebus atque uxoribus ei familia se antedicti concluserant. Commolo ergo exercitu, sieut diximus, Childebertus rex illuc dirigi jubet. Verumtamen commoti homines, antequam ad eos accederent, ubicunque aut villas, aut res eorum reperire potuerunt, omnia incendio ac praedae tradiderunt. Accedentes autem ad hunc iocum, ad montem se proripiunt, et basilicam cum armis vallant. Habebant autem quasi b duccm tunc Godegisilum , Lupi ducis generum. Cumque eos extrahere de basilica non valerent, ignem applicare nituntur. Quod eerneus Ursio, accinctus gladio, foras egressus est. Tantaque caede hos qui obsidebant mactavit, ut quotcunque in ejus contemplationem advenissent, nullus vivens remanere possit. Ibi et Trudulfus c palatii regalis comes cecidit, et multi de Luc exercitu prostrati sunt. Cumque jam nulius de cæde Ursionis erueretur d, subito percussus a quodam in femore, debilitatusque ad terram ruit, et sic super eum ruentibus aliis vitam linivit. Qnod cernens Godegisilus, clamarecoepit ac dicere : Fiat nunc pax, ecce maximus inimieus dominorum nostrorum ruit: hie vero Berthefredus vitam habeat. Haec eo dicente, cum omnis populus ad direptionem rerum, quæ in basilica adunatae fuerant, inhiaret, Berthefredus ascenso equite ad Viridunensem urbem dirigit, ibique in oratorio quod in domo ecclesiastica erat, se tutari putans, praesertim eum et ipse pontifex Agericus'in hae domo resideret. 432 Sed cum Childeberto regi nuntiatum fuisset, eflugisse scilicet Berthefredum, perculsus cordis dolore, ait : Si hic mortem evaserit, nou evadet Godegisilus e manus meas. Nesciebat tamen rex eum in domum ecclesiæ ingressum fuisse, sed quasi in regionem aliam confugisse. Tunc timens Godegisilus, commoto iterum exercitu, domum ecclesiæ armatis vallat. Sed cum eum pontifex reddere nequiret, sed defensare conaretur, ascendentes supra tectum, eum ab ipsis tegulis ac maceriis [Al. maleriisj, quibus oratorium opertum erat, illidentes, interfecerunt : ibique cum tribus famulis mortuus est. Multum ex hoc episcopus dolens, quod eum uon solum defensare non potuit, verum etiam locum in quo orare consueverat, et in quo sanctorum pignora aggregata fuerant, sanguine humano pollui vidit. Misit autem Childebertus rex cum muneribus, ut a moerore revocaretur : sed noluit consolari. Multi autem hisdiebus pertimescentes regem , in alias regiones abscesserunt. Nonnulli etiam a primatu ducatus remoti sant, in quorum ordinem alii successerunt.

XIII. Guntchramnus vero Baddonem, quem pro crimine majestatis superius vinctum diximus (Lib. VIII, cap. 44), in praesentiam suam venire jussit; et transmittens usque Parisios, ait : Si eum cum idoneis hominibus Fredegundis ab bac actione qua impetitur, immunem fecerit, abscedat liber, et quo voluerit eat. Sed vemens Parisios, nullus de parte memoratæ mulieris adfuit, qui eum idoneum reddere posset, Tunc vinctus et catenis oneratus, snb ardua custodia ad urbem Cabillonensem reductus est. Sed postea iutercurrentibus nuntiis, et praesertim Leudovaido Bajo. cassino pontifice, dimissus ad propria rediit. Graviter tunc morbus dysentericus apud Mettensem sæviebat urbem. His diebus uos dum ad occursum regis properaremus , Wiliulfum civem Pictavum, plenum febre, hoc morbo laborantem in via offendimus, id est ad Rhemesem urbem : dc qua profectus valde exinanitus, cum ad 433 urbem Parisiacam cum filio uxoris suae venisset, apud villam Rigoialensem f facto testamento delunctus est; puervero, qui et ipse ab hoc languore tenebatur, obiit; ei sic pariter in urbis Pictavae delati terminum, tumulati suut. Uxor quoque ipsius Wiliulfi tertio copulatur viro, filio scilicet Beppoleni ducis ,qui et ipse.duas jam, ut celebre fertur, uxores vivas reliquerat. Erat enim levis atque luxuriosus, et dum nimio ardore fornicationis arctaretur, ac relicta conjuge cum famulabus accubaret, exhorrens legitimum connubium, aliud expetebat : sic et secundae fecit et huic, cui tertio copulatus est, ignorans quod corruptio im orruptionem non possidebit ( I Cor. xv, 50).

XLV. Posthæc cum Egidius Rhemensis urbis episcopus, de illo crimine majestatis quo superius (Cap. i2) memorati perempti sunt, suspectus bU erelur, cum magnis muneribus ad Childebertum accedens, veniam deprecatur; prius tamcn sacramenta suscipiens in basilica sancti Remigiis, ne aliquid mali in itinere pateretur; susceptusque a rege cum pace discessit. Pacem etiam cum Lupo duce obtinuit, quem instinctu ejus de Campaniae ducatu supra memoravimus Lib. VI, cap. 4) fuisse depulsum. Unde rex Guntchramnus valde in amaritudinem excitatus est, eo quod ei promiserat Lupus, nunquain se cum eodem pacem facturum, quia fuisset regis cognitus - inimicus.

, XV. Igitur eo tempore in Hispania Richaredus rex, compunctus miseratione divina, convocatis episcopis religionis suæ, ait Cur inter vos et sacerdoles illos, qui se catholicos dicunt, jugiter scandalum propagatur: et cun. illi per fidem suam signa multa ostendant, vos nihil tale agere potestis a? Qua de re convenite, quaeso, 434 simul, et discussis utriusque partis credulilatibus, quae vera sunt cognoscamus; et tuuc aut accepta iIli a vobis ratione ea credant quoe dicitis, aut certe vos ab illis veritatem agnoscentes , quai prædicaverint vos credatis. Quod cunt factum fuisset, congregatis utriusque partis episcopis, proposuerunt hæretici illa quæ sæpius ab ipsis dicta jam Scripsimus. Similiter responderunt episcopi nostrae religionis ea de quibus hæreticorum partem plerumque victam libris superioribus demonstravimus ; et præsertim cum rex diceret quod nullum signum sanitatis super infirmos ab hæreticorum ostenderetur episcopis, ac in memoria replicaret qualiter, tempore genitoris sui, episcopus qui se jactabat per fidem don rectalu cæcis restituere lumen, tacto caeco et caecitati perpetu.c damnato discessisset confusus, quod nos in libro Miraculorum pleniusdeclaravimusb, vocavit ad se seorsum sacerdotes Dei. Quibus per- Scrutatis, cognovit unum Deum sub distinctione coli personarum trium, id est Patris et Filii et Spiritus sancti; nec minorem Filium Patre Spirituque sancto, neque Spiritum sanctum minorem Patre vel hilio, sed in una aequalitate atque omnipotentia hanc i Trinitatem verum Deum fateri. Tunc intelligens veritatem Richaredus, postposita altercatione, se catholicae legi subdidit, et accepto signaculo beatæ crucis cum chrismatis unetione , credidit Dominum Jesum Christum Filium Dei æqualem Patri cum Spiritu Sancto, regnantem in sæcula sæculorum. Amen. Deindc nuntios mittit ad provinciam Narbonensem, quibus narrantibus ea quae ille gesserat, simili credulitate populus ille connecteretur c. Erat enim tunc temporis Arianae sectae rpiscopus Athalocus, qui ita per 435 propositiones vanas ac interpretationes falsas Scripturarum, Ecclesias Dei conturbabat, ut putaretur quod ipse esset Arius, quem projecisse in secessum exta historiographus narravit Eusebius d. Sed cum haec populo sectae suæ credere non sineret e, et ad consentiendum ei paucorum faveret adulatio, commotus felle, ingressus in cellulam suani, incinato super lectulum capite, nequam spirit m exhalavit. Sicque hæreticorum populus, in ipsa consistens provinda, inseparabilem Trinitatem confessus, ab errore discessit.

XVI. Posthæc Richaredus legationem ad Guntchramnum atque ad Childebertum direxit pacis gratia, ut scilicet, sicut in fide se asserebat unum, ita et charitate se præstaret unitum. Sed a Guntchramno rege repulsi sunt, dicente : Qualem mihi fidem promittere possunt, aut quemadmodum a me credi debent, qui neptem meam ingundem in captivitatem tradiderunt, et per eorum insidia;, et vir ejus interfectus est, et ipsa in peregrinatione defuncta? Non recipio ergo lcgalioneul Ricbarcdi, donec me Deus ulcisci jubeat de his inimicis. Hæc legati audientes, ad Childebertum proficiscuntur, a quo et in pace excepti sunt, dicentes : Vult se dominus noster, frater tuus Richaredus, de hoc crimine exuere quod ei imponitur, quasi in mortem sororis vestræ fuisset conscius; de quo, sacramento, si vultis, aut qualibet alia conditione idoncus reddi potest. Deinde datis gratiae vcstræ decem millibus solidorum, charitatem vestram habere desiderat; et ut ille vestro utatur solatio, et vos ejus, ubi necesse fuerit, beneficiis potiamini. Hæc illis dicentibus, promiserunt Cbildebertus rex et mater ejus pacem et charitatem cum . ipso se integre custodituros. Acceptisque ac datis muneribus, 436 addidcrunL legati: Jussit etiam dominus noster ponere verbum in auribus vestris de filia sive sorore vestra Chlodosinda e, ut ei tradatur in matrimonium, quo facilius pax quae inter vos promittitur, confirmetur. Qui dixerunt.: Promissio nostra ex hoc habilis dabitur, sed sinc patrui nostri Guntchramni regis consilio haec facere non audemus : promissum enim habemus de majoribus causis nihil sine ejus consilio agere. Accepto itaque responso redierunt.

XVII. Eo g anno verno tempore pluviae validae fuerunt, et cum jam vel arbores vel vineae fonduissent, nix decidua cuncta operuit. Subsequenti quoque gelu, tam palmites vinearum quam reliqui ostensi , fructus incensi sunt. Tantusque rigor fuisse visus est, ut etiam hirundines et alites, quæ de externis regionibus venerant, vi algoris exstinguerentur. Illud etiam adlnirabile fuit, quod ubi nunquam gelu nocuit, tunc omnia abstulit, et eo ubi consueverat laedere non accessit.

XVIII. Britanni a quoque irruentes in terlninnm Namneticum, praedas egerunt, pervadentes villas, et captivos abducentes. Quod cum Guntchramno :regi perlatum fuisset, jussit commoveri exercitum, dirigens illuc nuntium qui eis loqueretur, ut componerent cuncta quae male gesserant, aut certe noverint sc gladio casuros ab exercitu ejus. At illi timentes, promittunt se omnia quae male gesserant, emendare. IlIs auditis, rex dirigit illuc legationem, id est Namatium Aurelianensem b et Bertchramnum Cenomannensem episcopum, cum comitibus et aliis viris magnificis. Adfuerunt etiam et de regno Chlotharii Chilperici regis lilii, viii magnifici : qui euntes iu terminum Namneticum locuti suut cum Warocho ei Vidimaclo c omnia quæ rex praeceperat. At 437 illi dixerunt: Scimus et nos civitates istas Chlothacbarii regis filiis redhiberi, et nos ipsis debere esse subjectos : tamen quae contra rationem gessimus, cuncta componere non moramur. Et datis fidejussoribus atque subscriptis cautionibus, promiserunt se singula millia solidorum Guntchramno regi et Chlothario in compositionem daturos promittentes nunquam terminum civitatum illarum ultra se aggressuros. His ita compositis, regressi suut reliqui, et narraverunt regi quae gesserant. Namatius vero episcopus, dum receptis villis infra terminum Namneticæ urbis, quas olim parentes ejus perdiderant, ibident moraretur, pusulæ malae ei tres oriuntur in caphe. Ex hoc valde confectus tædio, dum ad civitatem suam reverti cuperet, infra Andegavensis territorii terminum, spiritum exhalavit. Corpusculum ejus ad urbem suam delatum, in basilica d sancti Aniani confessoris sepultum est in cujus cathedram Austrinus, Pastoris e quondam filius, subrogatur. Warochus vero, oblitus sacramenti et cautionis suae, omnia postposuit quae promisit. Vineas Namneticorum abstulit, et vindemiam colligens, vinum in Veneti- cum transtulit. Et ex hoc iterum rex Guntchramnus valde furens, exercitum commoveri jussit, sed quie- vit.

XIX. Bellum vero illud quod inter cives Turoni- cos superius diximus (Lib. VII, cap. 47) terminatum, In redivivam rursum insaniam surgit. Nam Sicharius, cum post interfectionem parentum Cbramnisindi * magnam cum eo amicitiam patravisset et in tantum se charitate mutua diligerent, ut plerumque simul cibum caperent ac in uno pariter strato recumberent, quadam die coenam sub nocturno tempore praeparat Chramnisindus, invitans Sicharium ad epulum suum : quo veniente, resident pariter ad conv!vium. Cumque Sicharius, crapulatus a vino, multa jactaret in Chramnisindum, ad extremum 438 dixisse fertur : Magnas mihi debes referre grates, o dulcissime frater, eo quod interfecerim parentes tuos, de quibus accepta compositione aurum argentumque superabundant in domo tua, et nudus nunc esses et egens, nisi haec te causa paululum roborasset. Hæc ille audiens, amaro suscepit animo dicta Sicharii, dixitque in corde suo : Nisi ulciscar interitum parentum meorum, amittere nomen viri debeo, et mulier infirma vocari. Et statim exstinctis luminaribus, caput Sicharii sica dividit, qui parvulam in ipso vitae termino vocem emittens, cecidit et mortuus est. Pueri vero qui cum eo venerant dilabuntur. Chramnisindus exanimum corpus, nudatum vestimentis, appendit in sepis stipite, ascensisque equitibus ejus ad regem pergit, ingressusque ecclesiam ad pedes prosternitur regis, dicens : Vitam peto, o gloriose rex, eo quod occiderim homines qui, parentibus meis clam interfectis, res omnes diripuerunt. Cumque expositis per ordinem causis, et regina Bruni- childis graviter accepisset, eo quod in ejus verbo [id est lide data] Sicharius positus taliter fuerit interfectus, frendere in eum cæpit. At ille cum vidisset eam adversam sibi, Vosagensem territorii Biturici pagum g expetiit, in quo ejus parentes degebant, eo quod in regno Guntchramni regis invisus haberetur. Tranquilla quoque conjux Sicharii, relictis filiis et rebus viri sui in Turonico, sive in Pictavo, ad parentes suos Mauriopes h vicum expetiit, ibique et matrimonio copulata est. Obiit autem Sicharius quasi annorum quadraginta 1. Fuit autem in vita sua levis, ebriosus, homicida, qui nonnullis per ebrietatem injuriam iutulit. Chramnisindus vero iterum ad regem abiit, judicatumque est ci ut convinceret super se eum interfecisse : quod iia fecit. Sed quomam, ut diximus, regina Brunichildis in verbo suo posuerat Sicharium, ideo res hujus confiscari praecepit; 438 sed in posterum a Flaviano domestico redditae sunt. Sed et ad Aginnum properans, epistolam ejus elicnit,, ut a nullo contingeretur. Ipsi enim res ejus a regina concessae fuerant a.

XX. Eo anno quoque decimo tertio regis Childeberti, cum ad occursum ejus usque Mettensem urbem properassemus, jussi sumus ad Guntehramnum regem in legationem accedere; quem apud urbem Cabillonensem reperinlus, dicentes : Salutem uberrimam mittit tibi gloriosissimus nepos tuus Childebertus, o inclyte rex, immensas referens gratias pietati tuæ, quod a te jugiter commonetur, ut ea agat quae et Deo placeant, et tibi sint accepta, et populo congrua. De his vero quae locuti simul fuistis omnia implere promittit, nec quidquam se de pactionibus quae inter vos conscriptae sunt, irrumpere pol- licetur. Et rex ad haec ait: Non similiter ego gratias ago, quod taliter irrumpitur quod mihi promissum est. Pars mea de urbe Silvanectensi non redditur b ; homines quos pro utilitate mea, quia mihi infensi erant, migrare volui, non permiserunt. Et quomodo dicitis quod nihil de pactionibus scriptis transcendere vult dulcissimus nepos mens? Et nos ad hæc : Niliil vult contra pactiones agere illas, sed omnia implere promittit, ita ut de praesenti, si ad divisionem Silvanectensem vis mittere, nec tardetur: statim enim recipies tuum. De hominibus vero quos dicis, nomina scripta tradentur, et omnia quae promissa sunt implebuntur. Haec nobis loquentibus, pactionem ipsam relegi rex coram astantibus jubet.

EXEMPLAR PACTIONIS.

c Cum in Christi nomine praecellentissimi 440 domni Guntchramnus et Childebertus regcs, et gloriosissima domna Brunichildis regina, Andelaum c charitatis studio convenissent, ut omnia quae undecunque inter ipsos scandalum poterant generare, pleniori consilio definirent ; id inter eos, mediantibus sacerdotibus atque proceribus, Dco medio, charitatis studio sedit, complacuit atque convenit. Ut quandiu eos Deus omnipotens in prasenti saeculo superesse voluerit, fidem et charitatem puram et simplicem sibi debeant conscrvarc. Similiter quia domnus Guntchramnus juxta pactionem, quam cum bonæ memoriae domno Sigiberto inierat, integram portionem, quæ est de regno Chariberti, illis fuerat CODsecutus, sibi diceret in integrum redhiberi; et pars domni Childeberti a, ea quae pater suus possederat, ad se vellet ex omnibus revocare : id inter ipsos constat fita deliberatione finitum, ut in iilam tertiam portionem de Parisiensi civitate cum terminis et populo suo, quae ad domnum Sigibertum de regno Chariberti conscripta pactione pervenerat, cum castellis Duno et Vindocino, et quidquid de pago Stampensi e vel Carnoteno in pervio illo antefatus rex cum terminis et populo suo perceperat, in jure et dominatione domni Guntchramni , cum eo quod superstite domno Sigiberto de regno Chariberti an- tea tenuit, debeant perpetualiter permanere. Pari conditione civitates Meldis f, et duas portiones de Silvanectis, Turonis, Pictavis, Abrincatas, Vico- Julii, Consoranis, Lapurdo et Albige, domnus Childebertus rex cum terminis a præsenti* din suæ vindicet potestati. Ea igitur conditione servata, ut quem Deus de ipsis regibus superstitem esse præceperit s, regnum illius, qui absque filiis de præsentis sæculi luce migravcriL, ad se in integritatem jure perpetuo debeat revocare, et posteris suis, Domino auxiliante, relinquerc. Illud specialiter placuit per omnia inviolabiliter conservari, ut quidquid domnus Guntchramnus rex filiae suaa Chlothieldi h contulit, aut adhuc Deo propitiante contulerit, in omnibus rebus atque corporibus, tam in civitatibus, quam agris vel reditibus, in ,jure et dominatione ipsius debcant permanere : et si quid de agris fiscalibus vel speciebus atquo praesidio i ppo arbitrii sui voluntate facere, aut quidquam [Al. cuiquam] conferre voluerit, in perpetuo, auxiliante Domino, conservetur, neque a quocunque ullo unquam tempore convellatur, et sub tuitionc ac defensione domni Childeberti, cum his omnibus quæ ipsam transitus genitoris sui invenerit possidentem, sub omni honore et dignitate secura debeat possidere. Pari conditione repromittit domnus Guntchramnus rex, ut si, ut habet humana fragilitas, quod divina pietas non permittat, nec ille videre desiderat, con" tigerit domnum Childebertum, eo superstite de hac luce migrare, filios suos Theodoberunt et Theodoricum reges, vel si adhuc alios ipsi Deus dare voluerit, ut pius pater sub sua tuitione et defensione recipiat, ita ut regnum patris eorum sub omni soliditate possideant; et genitricem domni Childeberti, domnam Brunichildem reginam, vel filiam ejus Chlodosuindam, germanam domni Childeberti regis, quandiu infra regionem Francorum fuerit, vel ejus reginam Faileubam *, tanquam sororem bonam, et alias in sua luilione et defensione, spiritali Jilectione, recipiat, et sub omni honore et dignitate cum omnibus rebus earum, cum civitatibus, agris, redi- tibus vel cunctis titulis, et omni corpore facultatis, tam 442 quod praesenti videntur tempore possiderc, quam quod adhuc, Christo praesule, juste potuerint augmentare, sub omni securitate et quiete possideant: at si quid de agris fiscalibus, vel speciebus, atquo præsidio, pro arbitrii sui voluntate facere, aut cuiquam conferre voluerint, fixa stabilitate in perpetuo conservetur, nec a quibuscunque voluntas illarum ullo tempore convellatur. De civitatibus vero, hoc est Burdegala, Lemovica, Cadurco. Benarno et Begorra, quas Gailesuindam b germanam domnæ Brunichildis, lam in dote quam in morganegiba c, hoc est, matutinali dono, in Franciam venientem certum est acquisisse. Quas etiam per judicium gloriosissimi domni Guntchramni regis vel Francorum, supersti- tibus Chilperico ei Sigiberto regibus, domna Brunichildis noscitur acquisisse, ita convenit, scilicet ut Cadurcum civitatem , cum terminis et cuncto populo 800 domna Brunichildis de praesenti in sua proprietate percipiat. Reliquas vero civitates, ex hac conditione superius nominatas, domnus Guntchramnus dum advivit possideat, ita ut quandoque post ejus transitum in dominationem domnae Brunichildis heredumque suorum cum omni soliditate, Deo propitio, revertantur; nec superstite domno Guntchramno, neque a domna Brunichilde, neque a filio suo Chiideberto rege, filiisque suis, quolibet ingenio, vel tempore repetantur. Simili modo convenit, ut Silvanectis domnus Childebertus in integritate teneat; et quantum tertia domni Guntchramni exinde debita competit, de tertia domni Childeberti, quae est in Rossontensi u, domni Guntchramni partibus compensetur. Similiter convenit, ut secundum pactiones inter domnum Guntchramnum et bonas memoriae domnum Sigibertum initas, leudes illi, qui domno Guntchramno post transitum domn! 443 Chlothacharii sacramenta primitus praebuerunt; et si postea convincuntur in parte alia tradidisse, de locis ubi commanere videntur, convenit ut debeant removeri. Similiter et qui post transitum domni Chlothacharii convincuntur domno Sigiberto sacramenta primitus præbuisse, et se in aliam partem transtulerunt, modo simili removeantur. Similiter quidquid antefati reges ecclesiis aut fidelibus suis contulerunt e, aut adhuc conferre cum justitia, Deo propitiante, voluerint, stabiliter conscrvetur; et quidquid unicuique fidelium in utriusque regno per legem ct justitiam redhibetur, nullum ei praejudicium pariatur, sed liceat res debitas possidere atque recipere. Et si aliquid cnicunque per interregna sine culpa sublatum est, audientia habita restauretur. Et de eo quod per munificentias præcedentium regum unusquisque usque ad transitum gloriosce memoriæ domni Chlothacharit regis possedit, cum securitate possideat, ct quod exinde fidelibus personis ablatum est, de praesenti recipiat. Et quia inter praefatos reges pura et simplex est in Dei nomine concordia illigata, convenit ut in utroque regno utriusque fidelibus, tam pro causis publicis quam privatis, quicunque voluerit ambulare, pervium nullis temporibus dcnegetur. Si. militer convenit, ut nullus alterius leudes nec sollicitet, nec venientes excipiat. Quod si forsitan pro aliqua amissione partem alteram crediderit expetendam, juxta qualitatem culpae excusati reddantur. Hoc etiam huic addi placuit pactioni, ut si qua pars praesentia statuta sub quacunque calliditate, tempore quocunque transcenderit, omnia beneficia, tam repromissa quam in præsenti collata, amittat, et illi proficiat qui inviolabiliter omnia suprascripta servaverit, 444 et sit de sacramentorum obligatione in omnibus absoluta. His itaque omnibus definitis, jurant partes per Dei omnipotentis nomen et inseparabilem Trinitatem, vel divina omnia ac tremendum diem judicii, se omnia, quae superius scripta sunt, absque ullo dolo malo vel fraudis ingenio inviolabiliter servaturos. Facta pactio sub die quarto i kalendis Decembris, anno vicesimo sexto [7. anno 587J regni domni Guntchramni regis s, domni Childeberti vero duodecimo anno.

Lectis igitur pactionibus, ait rex : Judicio Dei re.. riar, si de his quidquam transcendero quae hic continentur. Et conversus ad Felicem, qui tunc nobiscum legatus advenerat, ait: Dic, o Felix, jam enin. plenissime connexuisti amicitias inter sororetn meam Brunichildem, et inimicam Dei et hominum Fredelunden. Quo negante, ego dixi : Non dubitet rex, quia illæ amicitiae inter easdem custodiuntur, quæ ante hos annos plurimos sunt ligatae. Nam certe scias quia odium, quod inter illas olim statutum est, adhuc pullulat, non arescit. Utinam tu, o rex gloriosissime, minus cum ea charitatem haberes. Nam, ut sæpe cognovimus, dignius ejus legationem quam nostram excipis. Et ille : Scias, inquit, sacerdos Dei, quia sic ejus legationem suscipio, ut charitatem nepotis mei Childeberti regis non omittam. Nam ibi [Al. illi| amicitias ligare non possum, de qua sæpius processerunt, qui mihi vitam praesentem auferrent. Hæc eo dicente, Felix ait: Pervenisse ad gloriam vestram credo, quod Richaredus legationem ad nepotem vestrum direxit (V. sup. cap. 16), quae neptem vestram Chlodosuindam, filiam fratris vestri, ei in matrimonium postularet. Sed ille absque vestro consilio nihil exinde promittere voluit. Rex ait o : Non est optimum enim, ut illuc neptis 445 mea ambulet, ubi soror sua est interfecta ; sed nec illud rationabiliter complacet, ut non ulciscatur mors neptis meae Ingundis Felix respondet : Multum se exinde excusare volunt, aut sacramentis, aut quibuslibet aliis conditionibus jusseritis; tantum vos consensum praebete, ut ei Cblodosuinda, sicut postulat, desponsetur. Rex ait : Si enim nepos meus implet quæ in pactionibus conscribi voluit, et ego de his facio voluntatem ejus. Promittentibus nobis eum omnia impleturum, adjecit Felix : Depreralur etiam pietatem vestram, ut ei solatium contra Langobardos tribua- tis, qualiter eipulsi dc Italia, pars illa quam genitor I suus vindicavit vivens, ad cum revertatur; reliqua vcro pars per vestrum suumque solatium imperatoris ditionibus restituatur. Respondit rex : Non, inquit, possum in Italiam exercitum meum dirigcre, ut ult: o eos morti tradam : gravissima enim lues Italiam nunt devastat. Et ego: Indicastis enim nepoti vestro, ut omnes regni sui episcopi in unum convenirent, quia multa sunt quae debeant indagari : sed juxta consuetudinem canonum , placebat gloriosissimo nepoti vestro, ul unusquisque metropolis cum provincialibus [Ch. comprovincialibus] suis conjungeretur : et tunc quae irrationabiliter in regione propria fiebant, sancrione sacerdoiafi emendarentur. Quæ enim causa exstat, ut in unum tanta multitudo conveniat? Ecclesiæ fides peritulo ullo non quatitur, haeresis. nova non surgit. Quæ erit ista necessitas, ut lauti debeant in unum conjungi Domini sacerdotes? Et ille : Sunt multa, inquit, quæ debeant discerni, quæ injuste gesta sunt, tam de incestis, quam de ipsis quæ inter nos aguntur causis. Sed praecipue illa Dei causa exstat omnibus major, ut inquirere debeatis, cur Praetextatus episcopus gladio in ecclesia fuerit interemptus. Sed et de iis qui pro lUxuria accusantur debet esse discussio, ut aut victi sanctione sacerdotali debeant emendari, aut certe, si innocentes inveniuntur, publice error criminis auferatur. Tunc jussit ut in kalendis mensis auarti haec synodus prolongaretur b. Et iis dictis, ad ecclesiam 448 processimus : erat enim dies illa Dominicas Uesurre- ctionis solemnitas c. Dictis igitur Missis, convivio nos ascivit, quod fuit non minus oneratum in ferculis, quam laetitia opulentum. Semper enim rex de Deo, de aedificatione ecclesiarum, de defensione paupe. rum sermonem habens, ridebat interdum spiritali joco delectans, addens etiam unde et nos aliquid lætitiae frueremur. Dicebat enim et hæc verba : Utinam mihi nepos meus promissa custodiat. Omnia enim quae habeo ejus sunt. Tamen si eum scandalizat illud, Quod legatos Chlotharii nepotis mei suscipto, nunquid demens sum, ut non possim temperare inter eos, ne scandalum propagetur? Novi enim id magis incidere, quam in longius promulgare. Dabo enim Cblothario, si eum nepotem meum esse cognovero, aut duas, aut tres in parte aliqua civitates ut nec hic videatur exhaeredari de regno meo, nec huic inquietudinem præpararent quae isti reliquero. Hæe et alia locutus, dulci nos affectu fovens ac muneribus onerans, discedere jubet, mandans at ea semper Childeberto regi insinuentur, quae vitae ejus commoda fient.

XXI. Ipse autem rex, ut saepe diximus, in eleemosynis magnus, in vigiliis atque jejuniis promptus erat. Nam tunc fcrebatur Massiliam a lue inguinaria valde vastari, et hunc morbum usque ad Lugdunensem vicum, Octavum nomine, fuisse celeriter propalatum. Sed rex, ac si bonus sacerdos, providens remedia, quibus cicatrices peccatoris vulgi mederentur, jussit omnem populum ad ecclesiam convenire, et Rogationes summa cum devotione celebrari, et nihil aliud in usu vescendi, nisi panem hordeaceum cum . aqua munda assumi, vigiliisque adesse instanter omnes jubet : quod eo tempore ita gestum est. Per triduum enim, ipsius eleemosynis largius solito praecurrentibus, ita de cuncto popula formidabat, ut jam tunc non rex tantum, sed etiam sacerdos Domini putaretur, totam spem suam in Domini miserationem transfundens, et in ipso jactans cogitationes, quae ei Superveniebant, 447 a quo eas effectui tradi tota fidei integritate putabat. Nam celebre tunc a fidelibus ferebatur, quod mulier quaedam, cujus filius quartano typo gravabatur et in strato anxius decubabat, accessit inter turbas populi usque ad tergum regis, abruptisque clam regalis indumenti fimbriis in aquam posuit filioque bibendum dedit, statimque restincta febre sanatus est. Quod non habetur a me dubium, cum ego ipse saepins larvas a energia famulante nomen ejus invocantes audierim, ac criminum propriorum gesta, virtute ipsius discernente, fateri.

XXII. Nam b sicut superius diximus, Massiliensis urbs contagio pessimo aegrota, quanta sustinuerit, altius replicare placuit. Ilis enim diebus Theodorus episcopus c ad regem abierat, quasi aliquid contra Nicetium patricium suggesturus. Sed cum a rege Childeberto minime de hac causa fuisset auditus, ad propria redire disposuit. Interea navis ab Hispania una cum negotio solito ad portum ejus appulsa eSI, quæ hujus morbi fomitem secum nequiter deferebat: de qua cum multi civium diversa mercarentur, una confestim domus, in qua octo animæ erant, hoc contagio interfectis habitatoribus, relicta est vacua. I Nec statim hoc incendium 'uis per domos spargitur totas : sed interrupto cern temporis spatio, ae velut in segetem flamma accensa, urbem totam morbi incendio conflagravit. Episcopus tamen urbis accessit ad locum, et se infra basilicæ sancti Victoris a septa continuit cum paucis qui tunc cum ipso remanserant, ibique per totam urbis strageui orationibus ac vigiliis vacans Domini misericordiam exorabat, ut tandem, cessante interitu, populo liceret in pace quiescere. 448 Cessante vero hac plaga mensibus duobus, cum jam populus securus redisset ad urbem, iterum succedente morbo, qui redierant sunt defuncti : sed et multis vicibus deinceps ab hoc interitu gravata est.

XXIII. Agericus vero Viridunensis episcopus, cum ex illo diuturnae amaritudinis felle graviter ægrotaret, pro eo quod Guntchramnus Boso, pro quo fidejussor exstiterat, interfectus esset; vcl eMam abdita amaritudine, quod Berthefredus infra oratorium do. mus ecclesiasticae fuerat interfectus, et praesertim cum ipsos Guntchramni filios secum retinens ouotidie fleret, dicens : In meo vos odio orphani relicti estis; his accensus, ut diximus, causis, fellis amaritudine aggravatus, et maxime forti inedia consumplus, diem obiit e, appositusque est in sepulcro. Buciovaldus quoque abbas ejus pro episcopatu cucurrit, sed nihil obtinuit. Charimerem enim referenda- rium cum consensu civium regalis decrevit auctoritas fieri sacerdotem, Buciovaldo abbate postposito. Ferebant enim hunc esse superbum, et ob hoc a nonnullis Buccusvalidus vocitabatur. Obiit autem et Licerius Arelatensis episcopus, in cujus ecclesiam Virgilius abbas Augustodunensis, opitulante Syagrio episcopo, substitutus estf.

XXIV. Obiit autem et Deutherius I Vinciensis episcopus, in cujus locum Fronimius subrogatus est. Hic autem Fronimius Bituricæ urbis incola fuit, sed causa nescio qua in Septimaniam abiit; ac post mortem Athanagildi regis a Leuvane successore ejus ma gnifice est receptus, atque in urbe Agathensi episcopus ordinatus est. Sed post mortem Leuvanis cum Lcuvichildus 449 in illa hæreticae pravitatis perfidia grassaretur, et Ingundis filia Sigiberti regis, cujus supra meminimus (Lib. v, cap. 39, etc.), in Hispaniam ad matrimonium duccretur, audivit Leuvichildus, quasi hic episcopus ei consilium dedisset, ut nunquam se veneno hæreticæ credulitatis debcret admiscere; et ob hoc semper ei molestus injuriarum laqueos intendebat, quousque eum ab episcopatu dejiceret. Cumque non inveniret quibus cum muscipulis posset innectere, ad extremum emisit qui eum gladio deberet appetere. Quod ille per internuntios cognoscens, relicta urbe Agathensi, in Gallias advenit, ibique a multis episcopis receptus ac muneratus, ad Childebertum regem pertransiit. Sicque patefacto loco, apud supradictam urbem, potestatem pontificalem nono dejectionis suae anno, rege largiente, suscepit.,

Britanni eo anno graviter territorium Namneticum Rhedonicumque praedae subjecerunt, vindemiantes vineas, culturas devastantes, ac populum villarum abducentes captivum , nihilque de promissis superioribus custodientes, et non solum non custodientes promissa. verum etiam detrahentes regibus nostris.

XXV. Igitur Childebertus rex cum petentibus Langobardis sororem suam regi* eorum esse conjugem, acceptis muneribus, promisisset; advenientibus Gottborum legatis ipsam, eo quod gentem illam ad fidem catholicam conversam fuisse cognosceret, re- promisit b, ac legationem ad imperatorem direxit, ut quod prius non fecerat c, nunc contra Langobardorum gentem debellans cum ejus consilio eos ab Italia removcret; nihilominus et exercitum suum ad regionem ipsam capessendam direxit. Commotis ducibus cum exercitu illuc abeuntibus , 450 confligunt pariter: Bed nostris valde caesis, multi prostra- Ii, nonnulli capti, plurimi etiam per fugam lapsi vix in patriam redierunt. - Tantaque ibi fuit strages de Francorum exercitu , ut olim similis non recolatur.

XXVI. Anno quoque quarto decimo Childeberli regis Ingoberga regina , Chariberti quondam relicta, migravit a saeculo, mulier valde cauta d ac vita religiosa praedita, vigiliis et orationibus atque eleemo- 8ynis non ignava : quæ , credo, per providentiam Dei commonita, ad me usque nuntios dirigens, ut in bis quae de voluntate sua, id cst pro animcc remedio cogitabat, adjutor existerem; sic tamen ut ad ipsam accedens, quae consilio habito fieri decernebat, scriptura connecteret. Accessi, fatcor, vidi hominem timentem Deum : quae cum me benigne excepisset, notarium vocat, et habito , ut dixi, mecum consilio, quaedam ecclesiae Turonicae et basilicae sancti Martini, quaedam Cenomannicae ecclesix delegavit; ac post paucos menses subitanea ægritudine fatigata, migravit a saeculo, multos per chartulas I liberos derelinquens, septuagesimo, ut arbitror, vitæ anno, relinquens tiliam unicam,quam in Cantia regis cujusdam filius g matrimonio copulavit. XXVII. Amalo quoque dux dum conjugem in aliam villam pro exercenda utilitate dirigit, in amo rem puellulae cujusdam ingenuae ruit. Et facta nocte crapulatus a vino misit pueros, ut detrabentes puellulam, eam toro ejus ascirent. Illa quoque repugnante, et violenter in ejus mansionom deducta, dum eam alapis caedunt, sanguinis unda ex narium meatibus decurrente perfunditur. Unde factum est ut ipse quoque stratus ducis antedicti hoc rivo cruentaretur, 451 quam et ipse pugnis, colaphis, aliisque ictibus verberatam in ulnam suscepit, et statim oppressus somno dormire coepit. At illa extensa manu trans caput viri gladium reperit : quo evaginato , caput ducis , velut Judith Holofernis , ictu virili libravit. Illo quoque voces emittente, concurrunt famuli. Quam cum interficere vellent, exclamavit ille, di. cens : Ne faciatis , quaeso. Ego enim peccavi, qui vim castitati inferre conatus sum. Nam hæc quan pudicitiam studuit conservare , omnino non pereat. Hæc dicens, spiritum exhalavit. Cumque super eum familia conjuncta lamentaretur, adjutorio Dei eruta puella domum egreditur, et per noctem Cabillonensem urbem adiit, quae est sita ab eo loco quasi millia h triginta quinque: ibique basilicam sancti Mar. celli ingressa, regis prostrata pedibus, cuncta quæ pertulerat pandit. Tunc rex misericordissimus non solum ei vitam donavit, verum etiam praeceptionem tribui jussit, ut in verbo suo posita, a nullo unquam parentum defuncti illius in aliquo molestiam pateretur. Verumtamen hoc Deo praestante cognovimus, quod puellae castitas non est ab ereptore saevo [Al. suo] ullatenus violata.

XXVIII. Brunichildis ' quoque regina jussit fabricari ex auro ac gemmis mirae magnitudinis clypeum, ipsumque cum duabus pateris ligneis, quas vulgo bacchinon i vocant, eisdemque similiter ex gemmis fabricatis et auro, in Hispaniam regi mittit: in qua Ebregisilum, qui saepe ad ipsam regionem legationis gratia accesserat, direxit. Quo abeunte, nuntiatum est regi Guntchramno, dicente quodam, quia Brunichildis regina ad filios Gundovaldi It muncra dirigit. Quod rex audiens, jussit custodias arduas pcr vias regni sui fieri, ita ut nullus penitus praeterire possit, qui non discuterctur. Inquirebant etiam in hominum vel vestimentis , vel calciamentis, 452 aut in reU.. , quiS rebus, si occulte litterae portarentur. Ehregisilus vero Parisios accedens cum his speciebus, ab Ebrachario duce comprehensus, ad Guntchramnum deducitur. Dixitque ei rex : Non sufficit, o infelicissime hominum, quod impudico consilio Ballomerem illum, quem Gundovaldum vocitatis, ad conjugium arcessistis, quem manus mea subegit, qui voluit ditioni suæ regni nostri superare ® potentiam; et nunc filiis ejus munera mittitis, ut ipsos iterum in Gallias provocetis ad me jugulandum ? Ideoque non accedes quo volueris, sed morte morieris, quia contraria est legatio tua genti nostræ. Illo quoque recusante, non se his verbis esse communem , sed potius ad Richaredum, qui Chlodosuindam sororem Chil- deberti regis sponsare debuerat, hæc munera mitti, credidit rex loquenti, et dimisit eum; abiitque in itinere quo directus fuit cum ipsis muneribus.

XXIX. Igitur Childebertus rex invitante Sigiberto b Momociacensis oppidi sacerdote, dies Paschæ ad supradictam celebrari statuit urbem. Graviter tunc Theodobertus filius ejus senior, gulae afflictus tumore laboravit, sed convaluit. Interea Childebertus rex exercitum commovet, et in Italiam ad dehellaudam Langobardorum gentem, cum eisdeiu pergere parat. Sed Langobardi his auditis, legatos cum muneribus mittunt, dicentes : Sit amicitia inter nos, et non pereamus, ac dissolvamus certum ditioni tuae tribulum. Ac ubicunque necessarium contra inimicos fuerit, ferre auxilium non pigebit. Hæc Childebertus rex audicns , ad Guntchramnum regem legatos dirigit, qui ea quae ab his offerebantur, in ejus auribus intimarent. Sed iile non obvius de hac conniventia c, eonsilium ad confirmandam pacem praebuit. Childebertus vero rex jussit exercitum in loco residere: misitque legatos ad Langobardos, 453 at si hæc quae promiserant confirmarent, exercitus reverteretur ad propria; sed minime est impletum.

XXX. Childebertus vero rex descriptores in Pietavos, invitante Maroveo episcopo, jussit abire, id est Florentianum majorem domus regiae d, et Romulfum palatii sui comitem, ut scilicet populus censum, quem tempore patris reddiderat, facta ratione inDovaturæ e, reddere deberet. Multi enim ex his defuncti fuerant et ob hoc viduis, orphanisque ac debilibus tributi pondos insederat : quad hi discutientes per ordinem, relaxantes pauperes ac infirmosillos, quos justitire conditio tributarios dabat. censu publico subdiderunt, et sic Turonis sunt delati. Sed cum populis tributariam functionem infligere vellent, dicentes quia librum prae manibus haberent, qualiter sub anteriorum regum tempore dissoivissent, respondimus nos, dicentes : Descriptam urbem Turonicam Chlothacharii regis tempore manifestum est, librique illi ad regis praesentiam abierunt; sed compuncto pec timorem sancti Martini antistitis rege, incensi sunt. Post mortem vero Chlothacharii regis, Chariberto regi populus hic sacramentum dedit; similiter etiam et ille cum juramento promisit, ut leges consuetudinesque novas populo non infligeret, sed in illo quo quondam sub patris dominatione statu vixerant, in ipso hic eos deinceps retineret; neque ullam novam ordinationem se inflicturum super eos, quod pertineret ad spolium, spopondit. Gaiso vero comes ejusdem temporis accepto capitulario, quod anteriores scri. ptores fecisse commemoravimus, tribula coepit exi. gere : sed ab Eufronio episcopo prohibitus, cum exacta pravitate ad regis direxit praesentiam, ostendens capitularium in quo tributa continebantur. Sed rex ingemiscens, ac metuens virtutem sancti Martini, ipsum incendio tradidit : aureos exactos basilicae sancti Martini remisit, obtestans ut nullus de populo 454 Turonico ullum tributum publico redderet. Post cujus obitum Sigibertus rex hanc urbem tenuit, nec ullius tributi pondus invexit. Sic et nunc quarto decimo anno Childebertus post patris obitum regnans, nihil exegit, nec ullo tributi onere bsec urbs aggra'ata congemuit. Nunc autem potestatis vestrae est, utrum censeatis tributum, an non : sed videte no aliquid noceatis, si contra ejus sacramentum ambulare disponitis. Haec me dicente responderunt : Ecce librum prae manibus habemus, in quo census huic populo est inflictus. Et ego aio : Liber hic a regis thesauro delatus non est, nec unquam per tot convaluit annos. Non est mirum enin si pro inimicitiis horum civium, in cujuscunque domo reservatus cst. Judicabit enim Deus super eos, qui pro spoliis civium nostrorum hunc post tanti temporis transactum spatium protulerunt. Dum autem haec agerentur, Au. dini filius, qui librum ipsum protulerat, ipsa die a febre correptus, die tertia exspiavit. Posthæc nos transmisimus nuntios ad regem, ut quid de hac causa juberet, mandata remitteret. Sed protinus epistolam cum auctoritate f miserunt, ne populus Turonicus pro reverentia sancti Martini describeretur. Quibus relectis, statim viri qui ad haec missi fuerant, ad patriam sunt regressi.

XXXI. Guntchramnus a vero rex exercitum commovit in Septimaniam b; Austroualdus autem dux prius Carcassonam aceedens sacramenta susceperat, ipsosque populos ditioni subegerat regiae. Rex auteui ad reliquas civitates capiendas Bosonem cum Antestiodestinavit. Qui accedens cuin superbia, despecto Austroualdo duce, atque condemnato, cur absque eo Carcassonam ingredi praesumpsisset, ipse cum Santonicis, Petragoricis, Durdegalensibusque, Agennensibus etiam ac Tolosanis illuc direxit [ perrexit ]. Cumque in hac iactantia ferretur, et Gotthis haec nunliata ruissent, paraverunt se in insidiis. Hic vero super fluvium parvulum 455 propinquum urbi castra ponit, epulis insedit, ebrietatibus incumbit. conviciis et blasphemiis Gotthos exaggerans. Illique irruentes super ipsos, reperiunt epulantes inopinanlesque. Tunc hi dantes voces, exsurgunt contra eos. At illi paululum resistentes, fugam simulant, prosequentibusque istis consurgunt qui praeparati erant de insidiis, concludentesque eos in medio, usque ad internecionem ceciderunt. Qui autem evadere potuerunt, vix equite [Al. equo] ascenso e per fugam dilapsi sunt, omnem supellectilem relinquentes in campi planitie, nihilque secum de rebus propriis auferentes, hoc pro magno ducentes si vel vita donarentur. Insequentes autem Golthi res eorum omnes reperiunt, diripiuntque, pedestres omnes eaptivos abducentes : cecideruntque Ibi quasi quinque millia virorum; captivi autem amplius quam duo millia abierunt. Multi tamen ab his laxati, redierunt in patriam.

XXXII. Commotus autem rex v'as claudi per regnum suum praecepit, ne ullus de Childeberti regno per ejus regni territorium pervium posset habere, dicens : Quia per nequitiam ejus, qui cum rege Hispaniae fœdus iniit, exercitus corruit meus, et ut se non subdant urbes illae ditioni meae, ejus hoc immissio facit. Addltum est etiam huic causaealiudamaritudinis incendium, quod Childebertus rex filium saum seniorem, Theodobertum nomine, Suessionas dirigere cogitabat : quae res suspicionem fecerat Guntchramno regi, dicente eo: Quia in hoc tilium suum nepos meus Suessionas dirigit, ut Parisios inredi faciat, regnumque meum auferre cupiat : quod, nunquam Childebertus vel in cogitatione, si dici fas est, habere potuit. Multa autem et in Brunichildem reginam opprobria jactabat, dicens ejus consilio haee a filio fieri, addens etiam quod Gundovaldi quondam filium invitatum conjugio copulare vellet. Unde etiam synodum 456 episcoporum in kalendis Novembribus congregari praecepit. Multique de extremis partibus Galliarum ad hunc conventum properantes, de via regressi sunt, pro eo quod Brunichildis regina se ab hoc crimine exuit sacramentis : et sic viis iterum re.. seratis, pervium patefecit volentibus ad regem Childebertum accedere.

XXXIII. His diebus Ingeltrudis, quae monasterium in atrio sancti Martini statuerat a, ad regem qoasi filiam accusatura processit : in quo monasterio Berthefledis, filia quondam Chariberti regis, residebat. Sed ista egrediente, haec in Cenomannicum e est in- gressa. Erat enim gulae et somno dedita, et nullam de officio Dei curam habens. Negotium vero Ingeltrudis et filiae ejus altius repetendum puto. Igitur ante hos annos cum Ingeltrudis monasterium puellarum infra atrium sancti Martini, ut diximus, collocare coepisset, filix suae mandata miuit, dicens : Relinque virum tuum, et veni ut faciam te abbatissam gregi huic quem congregavi. At illa , audito levitatis consilio, cum viro Turonis advenit ; ingressaque monasterium matris, dicebat viro : Regredere hinc, et guberna res liberosque nostros, nam ego non revertar tecum. Non enim videbit regnum Dei conjugia copulatus. Ille vero ad me veniens, nuntiavit mihi omnia quæ a conjuge audierat. Turc ego accedens ad monasterium, canonum Nicaenorum decreta re. legit in quibus continetur : Qnia si quæ f reliquerit virum, et torum in quo bene vixit spreverit, dicens : Quia non sit ei portio in illa cælestis regn; gloria qui fuerit conjugio copulatus, anathema sit. Quibus auditis Berthegundis metuens ne a sacerdotibus Dei communione privaretur, egressa monasterium, rediit cnm viro suo. Interpositis autem I ribus vel quatuor annis, iterum mandata mittit ad cam mater, deprecans eam ad se accedere. At illa oneratis navibus 457 tam de rebus propriis, quam viri sui, assumpto secum uno filio, viro absente, Turonis est appulsa. Sed cum a matre propter improbitatem viri retineri non posset, scilicct ne calumniam quae ejus dolo fabricata fuerat exciperet, ad Bertchramnum germanum ejus, filium videlicet suum, Burdegalensis urbis episcopum, eam direxit. Prosequente igitur eam viro ejus dicebat: Quia sine consilio parentum eam conjugio copulasti, non erit uxor tua. Erant enim jam fere triginta anui, ex quo conjuncti pariter fuerant. Adiit enim vir ejus plerumque urbem Burdegalensem; sed noluit eam episcopus restituere. Cum autem rex Guntchramnus ad Aurelianensem urbem, sicut in superiore libro memoravimus a, advenisset, ibi cum acrius hie vir impugnare verbis coepit, dicens: Abstulisti uxorem meam CUDa famulis ejus. Et ecce, quod sacerdotem non decet, tu cum ancillis meis, et illa cum famulis tuis dedecus adulterii perpetratis. Tunc furore commotus rex, astrinxit episcopum, ut polliceretur eam reddere viro, dicens: Quia parens mea haec est : si quidquam mali exercuit in domo viri sui, ego ulciscar; sin aliud, cur sub omni deformitate redactus vir b conjux ejus au- fertur? Tunc Bertchramnus episcopus pollicitus est, dicens: Venit ad mc, fateor, soror mea post multorum annorum curricula, quam pro charitatis ac desideni studio tenui mecum ut libuit. Nunc autem recessit a me; requirat nunc eam, revocetque quo voluerit; me obvium non habebit. Et bæc dicens, misit clam nuntios ad eam, mandans ut, veste mutata ac poenitentia accepta, basilicam sancti Martini expeteret: Quod facere illa non distulit. Venitque vir ejus cum multis insequentibus viris, ut eam ex ipso loco sancto ejiceret. Erat enim in veste religiosa, asserens se accepisse poenitentiam. c Sed virum sequi despexit. Interea defuncto apud Burdegalensem urbem Bertchramno episcopo, haec ad se reversa ait: Væ mihi quae audivi consilium matris iniquæ! Ecce frater meus obiit, 458 ecce a viro derelicta sum, a ( filiis separata : et quo ibo infelix, vel quid faciam? Tunc habito consilio Pictavum pergit, voluitque eam mater retinere secum, sed pcnitus non potuit. Ex hoc inimicitia orta, dum sæpius regis praesentiam adeunt, et hoec res patris defensare cupiens, haec viri, Berthegundis donationem Bertchramni germani sui os. tendit, dicens: Quia haec et hæc mihi germanus meus contulit. Sed mater ejus non admittens donationem, omnia sibi vindicare cupiens, misit qui effracta domo ejus omnes res illius cum hac donatione diriperet: unde seipsam genitrix reddidit comprobatam, cum de rebus ipsis insequenti filiae quaedam repetenti districta restituit. Sed cum saepius ego, vel frater noster Maroveus episcopus, acceptis regalibus epistolis, ut eas pacificare debcremus, Berthegundis advenit Turonis; in judicium quoque accedentem coegimus eam, inquantum potuimus, rationem sequi, mater vero ejus flecti non potuit. Tunc accensa felle, ad regem abiit, quasi filiam exhaeredem datura de facultate paterna. Ac in praesentia regis exponens causas, lilia absente, judicatum est ei ut quarta parte filiae restituta, tres cum nepotibus suis, quos de filio uno habebat, reciperet : in qua causa Theutharius presbyter, qui nuper ex referendario Sigiberti regis conversus, presbyterii honorem accepit, accessit, ut hanc divisionem juxta regis imperium celebraret. Sed resistente filia, nec divisio facta, nec scandalum resedatum est d.

XXXIV. Rigunthis autem filia Chilperici, cum saepius matri calumnias inferret, diceretque se esse dominant, genitricemque suam servitio redhiberi, et multis eam et crebro conviciis lacessiret, ac interdum pugnis se alapisque caederent, ait ad eam mater : Quid mihi molesta es, filia? Ecce res patris tui, quae penes me babentur, accipe, et utere eis ut libet. Et ingressa in regestum reseravit arcam monilibus ornamentisque pretiosis refertam : de qua curu diutissime res diversas extrahens 459 filiæ astanti porrigeret, ait ad eam: Jam euim lassata sum. Immitte tu, inquit, manum, et ejice quod inveneris. Cumque illa immisso brachio res de arca abstraheret, apprehenso mater opertorio arcæ super cerviceiu ejus illisit. Quod cum in fortitudine pre. meret, atque gulam ejus axis inferior ita attereret, ut etiam oculi ad crepandum parati essent, exclamavit una puellarum quae erat intrinsecus voce magna, dicens : Currite, quaeso, currite : ecce domina mea a genitrice sua graviter suggillatur. Et irrumpentes cellulam , qui coram foribus eorum praestolabantur adventum, erutam e ab imminenti interitu puellam eduxerunt foras. Post ista vero inter easdem inimicitiae vehementius pullulantes, et non de alia causa maxime, nisi quia Rigunthis adulteria sequebatur, semper cum eisdem rixae et caedes erant.

XXXV. neretrudis f vero moriens filiam suam haeredem instituit, relinquens quæpiam vel monasteriis puellarum quae ipsa instituerat, vel ecclesiis sive basilicis confessorum sanctorum. Sed Waddo, cujus in superiore libro meminimus I, querebatur a genero ejus equos suos fuisse direptos : cogitavitquo accedere ad villam ejus unam, quam reliquerat filiae, quae infra Pictavum terminum erat, dicens: Hic a regno alterius veniens diripuit equos meos, et ego auferam villam ejus. Interea mandatum mittit agenti b, ut se adveniente omnia quæ erant ad expensam ejus necessaria, præpararet. Quod ille audiens, conjunctis secum hominibus ex domo illa se ad bellum praeparat, dicens: Nisi moriar, non. ingredietur R'addo in domum domini mei. Audiens autem uxor Waddonis apparatum scilicet belli instaurari contra virum suum, ait ad eum: Ne accesseris illuc, chare conjux : morieris enim si abieris, et ego cum filiis misera ero. Et injecta manu, voluit eum retinere , dicente præterea tum filio : Si abieris 460 pariter moriemur, et relinques genitricem meam viduam, orphanosque germanos meos. Sed cum eum haec verba penitus retinere non possent, furore accensus contra lilium, et timidum eum mol. lemque exclamans, projecta secure pene cerebrum ejus illisit. Sed ille in parte excussus, ictum ferientis evasit. Ascensis denique equitibus abierunt, mandans iterum actori. ut domo scopis mundata stra- gulis scamna operiret. Sed ille parvipendens manda- ] tum ejus, cum turbis, sicut diximus, virorum ac mulierum ante fores domini sui stetit, operiens adventum hujus. Qui veniens, statim ingressus domum, ait: Cur non sunt scamna haec operta stragulis, aut domus scopis mundata? Et elevans manum cum sica, caput hominis libravit; ceciditque et mortuus est. Quod cernens filius hominis mortui, emissa ex adverso lancea, contra Waddonem dirigit: cujus mediam alvum ictu penetravit a tergo egressa falarica a, et ruens ad terram, adveniente multitudine quæ collecta fuerat, lapidibus obrui coepit. Tunc quidam de his qui venerant cum eo, inter imbres saxeos accedentes, coopertum sago, ac populo mitigato, ejulante filio ejus, eumque super equum elevans, adhuc viventem domui reduxit. I Sed protinus sub lacrymis uxoris ac filiorum spiritum exhalavit. Explicita igitur tam infeliciter vita, filius ejus ad regem abiit, resque ejus obtinuit.

XXXVI. Igitur anno quo supra regni sui. Childebertus rex morabatur cum conjuge et matre sua infra terminum urbis, quam Stralaburgum b vocant. Tunc viri fortiores, qui in urbe erant Suessionica sive Meldensi c, venerunt ad eum dicentes: Da nobis unum de filiis tuis, ut serviamus ei, scilicet ut de progenie tua pignus retinentes nobiscum, facilius resistentes inimicis, terminos urbis tuae d defensare studeamus. At ille gavisus nuntio, Theodobertum filium suum seniorem 461 illuc dirigendum destinat; cui comitibus, domesticis, majoribus atque nutritiis, et omnibus qui ad exercendum servitium regale erant necessarii delegatis, mense sexto hujus anul direxit eum juxta voluntatem virorum, qui eum a rege flagitaverant transmittendum : suscepitque eum populus gaudens ac deprecans, ut vitam ejus patrisque sui aevo prolixiore pietas divina concederet.

XXXVII. Erat e autem apud urbem Suessionas his diebus Droctigisilus f, qui propter nimiam, ut ferunt, potationem, quarto insiantc anno sensum perdiderat. Asserebant enim multi civium, quod hoc ei maleficiis accessisset, per emissionem archidiaconi quem ab honore repulerat, intantum ut inTra muros urbis hanc amentiam magis haberet; si vero de civitate fuisset egressus, agebat commodius. Cumque rex supradictus ad urbem venisset, et hic melius ageret, non permittebatur * ingredi urbem propter regem qui advenerat. Et licet esset vorax cibi ac potator vini extra modum, et ultra quam sacerdotalem cautelam decet. tamen nullum de eo adulterium quispiam est locutus. Verumtamen in sequenti cum apud Sauriciacum villam b episcoporum synodus aggregata fuisset, jussum est ut liceret ei ingredi urbem suam.

XXXVIII. Cum autem Faileuba regina Childeberti regis, partu edito mox exstincto, aegrotaret, attigit aures ejus sermo, quod quidam vel contra eam, vel contra Brunichildem reginam agere conarentur. Cum. que confortata ab incommodo, ad regis præsentiam accessisset, omnia tam ei quam matri ejus quæ audierat reseravit. Verba autem hujuscemodi erant, quod scilicet Septimina i nutrix infantum ejus, consilio suadere vellet regi, ut ejecta matre, conjugeque relicta , aliam sortiretur uxorem, et sic cum eodem quaecunque vellent, vel actu agerent, vel precibus obtinerent. 462 Quod si his rex nollet acquiescere quae suadebat, ipso maleficiis interempto, elevatis filiis ejus in regnum, repulsa nihilominus matre eorum et avia , ipsi regerent regnum. Hujus enim consilii socios pronuntiat esse Sunnegisilum i comitem stabuli, et Gallomagnum referendarium, atquc Droctulfum, qui ad solatium Septiminæ ad nutriendum regis parvnlos fuerat datus. Denique corripiuntur hi duo, Septimina videlicet et Droctulfus. Nec mora, extensi inter stipites cum vehementius cæderentur, profitetur Scptimina se virum suum Jovium maleficiis interfecisse ob amorem Droctulfi, ipsumque secum scorto misceri. De his quæ supra diximus causis pariter confitentur, et memoratos viros in hoc consilio habitos indicant. Nec mora, inquiruntur et ipsi : sed conscientia ter- rente, latebram infra ecclesiarum septa petiere. Ad quos rex ipse procedens, ait : Egredimini in judicium, ut cognoscamus de his quae vobis objiciuntur, si vera sint an falsa. Nam ego, ut opinor, in hanc primo sequentis libri desunt. eeclesiam fuga dilapsi non fuissetis, nisi vos conscientia terruisset, Verumtamen promissionem babete de vita, etiamsi culpabiles inveniamini. Christiani enim sumus; nefas est enim vel criminosos ab ecclesia educros punire. Tunc educti foras, cum rege venerunt ad judicium : discussique reclamant, dicentes : Quia Septimina cum Droclulfo hoc nobis consilium patefecit. Sed nos exsecrantes ac fugientes, nunquam consentire voluimus hoc scelus. Et rex : Si, inquit, vos nullam conniventiam praebuissetis, nostris auribus utique intulissetis. Verumne ergo est, vos in hac causa præbuisse conseusum, cum hoc nostræ scientiae occuli voluistis? Et statim ejecti foras, iterum ecclesiam petierunt. Septimina vero cum DroctulCo vehementer cæsa. ac cauteriis accensis in facie vulnerata, ablatis omnibus quæ habebat, in Marilegium a villam deducitur, ut scilicet 463 trahens molam, bis quae in gynæcio erant positæ, per. dies singulos farinas ad victus necessarias praepararet. Droclulfum autem incisis capillis et auribus, ad vineam excolendam delegaverunt, sed post dies paucos fuga dilabitur, inquisitusque ab actore b iterum ad regem deducitur, ibique multum caesus iterum ad vineam quam reliquerat destinatur. At vero Sunnegisilus et Gallomagnus privati a rebus quas a fisco meruerant, in exsilium retruduntur. Sed venientibus legatis, inter quos episcopi erant, a rege Guntchramno, et petentibus pro his, ab exsilio revocantur : quibus nihil aliud est relictum, nisi quod habere proprium videbantur.

XXXIX. In monasterio vero Pictavensi, insidiante diabolo in corde Chrodieldis, quae se Chariberti quondam regis filiam asserebat, orto scandalo, ipsa quoque quasi de parentibus confisa regibus, exactis sacramenLis a sanctimonialibus, ut injectis in abbatissam Leuboveram criminibus, ea monasterio dejecta, Ipsam substituerunt principalem. Egressaque est cum quadraginta aut eo amplius puellis, et consobrina sua Basina (ilia Chilperici, dicens : Quia vado ad parentes meos reges, ut eis contumeliam nostram innotescere valeam : quia non ut filiæ regum, sed ut nalarum ancillarum genitæ in hoc loco humiliamur. Infelix ac facilis c non recordans, in qua se humilitate beata Radegundis, quae hoc instituit monasterium, exhibebat. Egressa ergo ab eo Turonis advenit, data- que nobis salutatione, ait: Deprecor, sancte sacerdos, ut has puellas, quæ in magnam humilitateru ab abbatissa Pictavensi redactae sunt, custodire digneris, ac cibum praebere, donec ego eam ad reges parentes nostros, exponamque eis quae patimur, et revertar. Quibus ego aio : Si abbatissa deliquit, aut canonicam regulam in aliquo praetermisit, accedamus ad fratrem nostrum Maroveum episcopum, et conjuncti arguamus eam : emendatisque negotiis restituamini in monasterium vestrum, ne dispergatur luxuria, 464 quod sancta Radegundis jejuniis et orationibus crebris, eleemosynisque frequentibus aggregavit. Et illa respondit : Nequaquam, sed ad reges ibimus. Et ego : Quare rationi a resistitis? ob quam rem sacerdotale monitum non auditis? Vereor ne conjuncti sacerdotes Ecclesiarum vos a communione removeant. Sic enim et ab antecessoribus in epistola quam ad beatam Radegundew in initio hujus congregationis scripseruut, babetur insertum : cujus exemplaria huic lectioni. iuserere placuit.

EXEMPLAR EPISTOLÆ.

< Dominæ beatissimæ et in Christo Ecclesiæ filiæ Radegundi, Eufronius, Praetextatus, Germwus, Felix, Domitianus, Victorius, et Domnolus episcopi e. Sollieila suni jugiter circa genus humanum immensas divinitatis provisura remedia, nec ab assiduitate beneftciorum suorum quocunque loco vel tempore videntur aliquando sejuncta, cum pius rerum Arbiter tales in hæreditate culturae ecclesiasticae personas ubique disseminat, quibus agrum eju* intenta operatione fidei rastro colentibus, ad felicem centem numeri reditum divina temperie Christi seges valeat pervenire. Tautum igitur benignitaiis ejus se passim dispensatio profutura diffundit, ut illud nusquam deneget quod prodesse multis agnoscit. Quarum personarum exemi. pio sanctissimo cum judicaturus advenerit, habeat in plurimis quod coronet. Itaque cum ipso catholicae religionis exortu coepissent Gallicanis in finibus venerandæ fidei primordia f respirare, et adhuc ad paucorum notitiam tunc ineffabilia pervenissent Trinitatis Dominicae sacramenta; ne quid hic minus acquireret, quam in orbis circulo praedicantibus apostolis obtineret, beatum Martinum peregrina de stirpe ad illuminationem patriae dignatus est dirigere, miscricordia consulente. Qai licet apostolorum tempore non fuerit, tamen aposto'icam gratiam non effugit. Nam quod defuit in ordine, suppletom est in mercEde : Quoniam 465 sequens pradus illi nihil subtrahil, qui meritis antecellit. Hujus quoqne, reverentis- sima filia, in vobis congratulamur rediviva surgero supernæ dilectionis exempla, propitiatione divina. Nam declinante tempore sacculi vetustate, vestri sen. sus certamine fides revirescit in flore : et [Forte ut] quod veterno tepuerat algore senectre, tandem fervent a animi rursus incalescat ardore. Sed cum pene eadem veneris ex parte, qua beatum Martinum huc didicimus accessisse s, non est miram si illum imitari videaris in opere, quem tibi duccm credimus itineris exstitisse : ut cujus es secuta vestigia, felici ,voto compleas et exempla, et beatissimum virum in tanto libi facias esse socium, in quantum partem refugis babere de mundo. Cujus opinionis radio praemicante, ita reddis audientium pectora cœlesti fulgore suffusa, ut passim provocati puellarum aninii, divini ignis scintilla succeusi, raptim festiuent avide in charitate Claristi fonte vestri pectoris irrigari, et relictis parentibus te sibi magis eligant, quam matrem. Facit hoc gratia, non natura. Igitur a hujus studii vota videntes, gratias clementiæ supernae referimus, qui voluntates bominum suae facit voluntati connecti : quoniam confidimus quas apud vos jubet colligi, suo vult amplexu servari. Et quia quasdam comperimus, diviuitatc propitia, de nostris territoriis ad institutio- nem vestræ regulae desiderabiliter convolasse, iuspi- ' cientes etiam vestræ petitionis epistolam, libenter a nobis exceptam, hoc Christo auctore et remediatore irruamus : ut licet omnes aequaliter quae ibi conveniunt, in Domini charitate mansurae debeant inviolabiliter custodire, quod videntur libentissimo animo suscepisse, quoniam contaminari non debet Christo fides caelo teste promissa, ubi non leve scelus est templum Dei, quod absit, pollui , ut ab eo possit ira succendente disperdi. Tamen specialiter definimus, si qua, sicut dictum est, de locis sacerdotaliter nostrae gubernationi, Domino providente, commissis, in Pictava b civitate vestro monasterio 486 meruerit sociari, secundum beatae memoriae domni Caesarii Arelatensis episcopi Constituta, nulli sit ulterius dis cedendi licentia, quæ, sicut continet regula, voluntate propria e videtur ingressa : ne umus turpi dedecore ducatur in crimen JAI. crimine], quod apud omnes emicat in honore. Et ideo si, quod avertat Deus, aliqua insanae mentis illicitatione succensa, ad lauti opprobrii maculam praecipitare suain voluerit disciplinam, gloriam et coronam, ut inimici consilio, sicut Eva ejecta de paradiso, per qualemcunque de claustris ipsius monasterii, immo de coeli regno exire pertulerit, mergenda et conculcanda vili platearum in luto, separata a communione nostra, diri anathematis vulnere fcriatur. Ita ut si fortassis Christo relicto homini voluerit nubere, diabolo captivante, nun solum ipsa quae refugit, sed etiam ille qui ei conjunctus est. turpis adulter, et potius sacrilegus quam mari- tus : vel quisquis ut hoc fieret, venenum magis quam consilium ministravit, siutili uitione, sicut de illa di- clum est, coelesti judicio, nobis optantibus, percellatur, donec separatione facta, per competentem eMecrandi criminis pœnitentiam, a loco quo egressa fuerat, recipi meruerit et adnecti. Adjicientes etiam, nt eorum qui nobis quandoque successuri sunt sacerdotes, similis condemnationis teneantur astrictae reatu; et si, quod non credimus, aliquid ipsi voluerint aliter quam nostra deliberatio continet, relaxare, noverint se nobiscum æterno Judice definiente causaturos : quia communis est salutis instructio, si quod Christo promittitur inviolabiliter observetur. Quod nostrao determinationis decretum, pro firmitatis intuitu, pro. priae manus subscriptione credimus roborandum, perpetualiter a nobis Christo auspice servaturum d. i

Lecta igitur hac epistola, Chrodieldis dixit : Nun- quam nos ulla retinebit mora, nisi ad reges, quos parentes nostros esse novimus, accedamus. Venerant enim pedestri itinere a Pictavo, nec ullius equitis [I equi] beneficium 467 habuerant : unde anhelae et satis exiguæ erant. Sed uec victus alirnoniam ullam cis in via quisquam praebuerat. Accesserunt enim ad urbem nostram die prima mensis primi; erant enim pluviae magna, sed et viae dissolutae erant a nimia immensitate aquarum.

XL. Detrahebant autem et de episcopo, dicentes, quia illius dolo et hæ turbatae, et monasterium erat derelictum; sed materiam hujus scandali altius placuit memorari. Tempore Chlothacharii regis, cum beata Radegundis hoc monasterium instituisset, semper subjecta et obediens cum omni congregatione sua anterioribus fuit episcopis. Tempore vero Sinibert!, postquam Marovcus episcopatum urbis adeptus est, acceptis epistulis S giberti regis pro fide ac devotione Radegundis beatae, in partes Orientis e clericos destinat, pro Dominicae crucis ligno, ac sanctorum apostolorum cæterorumque martyrum reliquiis. Qui euntes detulerunt haec pignora : quibus delatis, petiit regina episcopum, ut cum honore debito grandique psallentio in monasterio locarcnturf. Sed ille despiciens suggestionem ejus, ascensis equitibus, villae se contulit. Tunc regina iterato ad regem Sigibertum direxit, deprecans ut injunctione sua quicunque ex episcopis haec pignora, cum illo quo decebat honore, vulumque ejus exposcebat, in monasterio collocaret. Ad hoc cnim opus beatus Eufronius urbis Turonicae episcopus injungitur. Qui cum clericis suis Pictavum accedens, cum grandi psallentio, et cereorum micantium ac thimiamatis apparatu, sancta pignora, absente loci episcopo, in monasterium detulit. Posthæc cum pontificis sui sæpius gratiam quæreret, nee posset adipisci, necessitate commota cuM abbatissa sua quam instituerat, Arelatensem urbem expetunt: de qua regula sancti Caesar ii atque Cæsariæ beatae suscepta, regis se tuitione munierunt, 468 scilicet quia in illum, qui pastor esse debuerat, nullam curam defensionis suæ poterant reperire. Ex hoc scandalo de die in diem propagato , tempus migrationis beatæ Radegundis advenit: qua migrante, iterum petiit abbatissa, se sub sacerdotis sui potestate degere. Quod ille cum primum respuere voluisset, consilio suorum promisit se patrem earum, sicut dignum erat, fieri, et ubi necessitas fuisset, suam præbere defensionem. Unde factum est ut abiens ad Cliildebertum regem praceptionem eliceret, ut ei hoc monasterium, sicut reliquas parochias, regulariter liceat gubernare a. Sed nescio quid, credo, adhue in ejus animis residebat, ut hae puellae asserunt, quod moveret scandalum. His vero intendentibus, ut ad regis, sicut diximus, præsentiam properarent, dedimus eis consilium, dicentes : Intenditis contra rationem, et nullo modo vobis ea series inseri potest, quae blasphemium arceat. Sed si, ut diximus, rationem praetermittitis, nec salubre consilium vultis accipere, vet hoc conjicite in annuis vestris, ut praeterito hiberni hujus tempore, quod in hoc verno accessit, cum auræ commodiores fuerint, quo ducit voluntas, pergere valeatis. Quod consilium aptum suscipientes, subscquente æstate, relictis Turonis, cæteris sanctimonialibus commendatis consobrinæ suae, Chrodieldis b ad regent Guntchramnum accessit. A quo suscepta ac muneribus honorata, Turonis est regressa, Constantina filia Burgolini in monasterio Augustidunensi relicta, exspectans episcopos qui a rege fuerant jussi advenirc, et causam ipsarum cum abbatissa discutere. Multæ tamen ex his a diversis circumventa matrimonio copulatae sunt, priusquam hoec a rege regrederetur. Cumque praestolantes adventum, nullum episcopum advenire sensissent, Pictavum regressae sunt, et se infra basilicam sancti Ililarii tutavcrunt, congregatis 469 secum furibus, homicidis, adulteris, omniumque criminum reis, stabilientes se ad bellum, atque dicentes : Quia reginæ sumus, nec prius in monasterium nostrum ingredimur, nisi abbatissa ejiciatur foras. Erat ibi tunc reclausa quaedam, quae ante paucos annos per murum se dejiciens, ad basilicam sancti Hilarii confugit, multa in abbatissam crimina evomens, quae tamen falsa cognovimus. Sed postquam in monasterium per eum locum unde se præcipitaverat funibus est attracta, petiit ut se in cellulam secretam reclnuderct, dicens : Quia multum peccavi in Dominum et domnam meam Radegundem, quae illis diebus superstes erat; volo me, ait, ab hac frequentia congregationis totius amovere, et poenitentiam pro neglectis meis agere. Scio enim quia misericors est Dominus, et remittit confitentibus se peccata. Et ingressa est in cellulam. Cum autem hoc scandalum commotum fuisset, et Chrodieldis a Guntchramno rege regressa esset, haec disrupto nocturnis horis cellulae ostio egressa est a monasterio, et ad Chrodieldem abiit, multa, sicut prius fecerat, crimina de abbatissa prorumpens.

XLI. Dum autem haec agerentur, Gundegisilus Burdegalensis, adjunctis secum Nicasio Egołismensi e et Saffario Petragorico, ac ipso Maroveo Pictavensi episcopis, eo quod hujus urbis metropolis esset, ad basilicam sancti Ililarii advenit, arguens has puellas, et in monasterium reducere cupiens. Sed cum illæ obstinatius reluctarentur, et hic cum reliquis juxta epistolant superius nominatam eis excommunicationem indiceret, cxsurgens turba muriollum e præfa- torum, tanta cos in ipsa sancti Hilarii basilica caede mactavit, ut corruentibus in pavimento episcopis, vix consurgere possent; sed et diaconi ct reliqui clerici sanguine perfusi, cum effractis capitibus 470 basilicam sunt egressi. Tam immensus enim eos, et, ut credo, diabolo cooperante, pavor obsederat, ut egrcdientes a loco sancto, nec sibi valedicentes, unusquisque per viam quam arripere potuit, repedaret. Adfuit huic calamitati et Desiderius diaconus Syagrii Augustidunensis episcopi, qui non inquisito Clenni c fluminis vado, quo primum littus attigit est ingressus, ac natante equo ripae ulterioris campo evectus est. Ex hoc Chrodieldis ordinatores eligit, villas monasterii pervadit, ct quoscunquedemonasterio arripere potuisset, plagis ac caedibus affectos suo servilio subjugabat, minans utsi monasterium posset ingredi abbatissam de muro projectam terrae dejiceret. Quod cum Childeberto regi nuntiatum fuisset, statim directa auctoritate praecepit Macconi comiti ut hæc reprimere omni intentione deberet. Gundegisilus autem cum has a communione suspensas cum caeteris, ut diximus, reliquisset episcopis, epistolam ex suo fratrumque praesentium nomine conscripsit ad sacerdotes illos, qui tunc cum rege Guntchramno fuerant aggregati f: a quibus haec rescripta suscepit.

EXEMPLAR RESCRIPTI.

« Domnis semper suis I, atque apostolica sede digDissimis, Gundegisilo , Nicasio et Safrario a, Æthe- , rius, Syagrius, Aunacharius, Hesychius, Agrrecola, Urbicus, Felix, Veranus, item Felix, et Bertehramnus episcopi. Litteras veslrae beatitudinis, quantum reserante nuntio de vestra sospitate gavisi, excepimus, tantum de injuria quam vos pertulisse signastis, non modico mœrore astringimur; dum et regula transcenditur, et nulla reverentia religioni servatur. Sed quia indicastis monachas, qux de monasterio bonae memoriae Radcgun tis, instigante diabolo, fuerunt digressae, quod nullam a vobis acquieverint correctionem audire, 471 nec infra monasterii sui septa, de quo egressæ fuerant, voluissent reverti : insuper basilicae domni Ililarii per caedes vestras vestrorumque injuriam intulisse. Quapropter ipsas a communionis gratia visi fueritis suspendere, ac per hoc nostram exinde mediocritatem elegistis consulere. Igitur quia optime vos novimus statuta canonum percurrisse b, ac regulae plenitudinem continere, ut qui in talibus excessibus videntur de prehendi, non solum excommunicatione, verum etiam poenitentiae satisfactione debeant coerceri : ea de re addentes cum venerationis cultu summae aviditatis dilectionis instinctum, indicamus. ea quae definistis nos concordanter vestrae sententiae consentire, quoadusque in synodali concilio Kalendis Novembribus pariter positi, debeamus consilio pari iraclare, qualiter talium temeritas frenum districtionis possit accipere, ut deinceps nulli liceat sub hunc lapsum faciente jactantia similia perpetrare. Attamen quia nos sua dictione domnus Paulus apostolus i (II Tim. iv, 2) indesinenter videtur monere, ut opportune inopporluneque debcamus quoscunque excedentes sedula praedicatione corrigere, et pietatem protestatur ad omnia utilem esse, ideo suggerimus adhuc, ut oratione assidua Domini misericordiam deprecemini (/ Tim. IV, 8), ut ip-e spiritus compun- Ctionis ipsas inflammare dignetur, ut id quod per delicium visae sunt contraxisse, digna satisfactione pœniteant ; ut:n monasterio suo vestra praedicatione animae, quae quodammodo perierunt, propitio Christo revertantur ; ut ille qui unam humeris illatam errantem ovem ad ovile reduxit, et de istarum transgressione, quasi acquisito gregi congaudere dignei tur. Noc specialius postulantes, ut pro nobis inter- ; cessionum vestrarum suffragia indesinenter, ut confidimus, tribuatis. Peculiaris vester i£therius peccalor salutare praesumo. Cliens vester Hesychius reverenter audeo salutare. Aorator vester Syagrius reverenter saluto. Cultor vester Urbicus peccator famulanter saluto. Venerator vester Veranus episco- pus reverenter saluto. Famulus vester Felix salu. tare præsumo. Uumilis vester atque 472 amator Felix audeo salutare. Humilis atque obediens vester Bertchramnus episcopus salutare praesuino. >

XLII. Sed et abbatissa recitavit epistolam quam beata Radegundis episcopis, qui suo tempore erant, dirigi voluit. Cujus nunc iterum ipsa abbatissa exemplaria ad vicinarum urbium sacerdotes direxit; cujus hoc est exemplar.

EXEMPLAR EPISTOLÆ.

< Domnis sanctis et apostolica sede dignissimis, in Christo patribus, omnibus episcopis, Radegundis peccatrix. Congruae provisionis tunc roborabiliter ad effectum tendit exordium, cum generalibus patribus, medicis ac pastoribus, ovilis sibi commissi causa auribus traditur, cujus. sensibus commendatur : quorum participatio de charitate, consilium de potestate, suffragium de oratione ministrare poterit interventum. Et quoniam olim vinclis laicalibus absoluta, divina providente et inspirante clementia, ad religionis normam visa sum voluntarie, duce Christo, translata, haec pronae mentis studio cogitans etiam de aliarum profectibus, ut, annuntiante Domino, mea desideria efficerentur reliquis profutura, instituente atque remunerante praecellentissimo domnorege Chlothario, monasterium puellarum Pictava urbe constitui, conditumque, quantum mihi muniOcentia regalis est largiia, facta donatione dotavi: insuper congregationi per me Christo praestante collectae, regulam sub qua sancta Caesaria deguit e : quam sollicitudo beati Caesarii antistitis Arelatensis ex institutione sanctorum Patrum convenienter col. legit, ascivi. Cui consentientibus beatissimis vel hujus civitatis , vel reliquis pontificibus, electione etiam nostrae congregationis domnam et sororem meam Agnetem, quam ab ineunte aetate loco filiae colui et educavi d, abbatissam institui, ac lue post Deum ejus ordinationi regulariter obediturum comuiisi. Cuique, formam apostolicam observantes, tam ego quam sorores de substantia terrena quae possidere videbamur, factis chartis tradidimus, metu Ananiie et Saphirae, 473 in monasterio positae nihil proprium reservantes, Sed quoniam incerta sunt humanae conditionis momenta vel tempora, quippe Mundo in finem currente, cum aliqui magis propriae quam divi- nae cupiant voluntati servire, zelo ducta Dei hanc suggestionis meae paginam, apostolatus vestri in Christi nomine superstes porrigo vel devota. Et quia praesens non valui , quasi vestris provoluta vestigiis, epistolae vicarietate prosternor, conjurans per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, ac diem tremendi judicii, sic repræsentatos vos non tyrannus , . oppugnet, sed legitimus ret coronet: ut si casu post meum obitum quaecunque persona, vel loci ejusdem pontifex, seu potestas principis, vel alius aliquis, quod nec fieri credimus , congregationem, vel suasu ,malivolo, vel impulsu judiciario perturbare tentaverU, aut regulam frangere, seu abbatissam alteram quam sororem meam Agnetem, quam beatissimi GermanL praesentibus suis fratribus benedictio consecravit ; aut ipsa congregatio, quod fieri non potest, habita murmuratione mutare contenderit, vel quasdam dominationes in monasterio, vel rebus monasterii, quaecunque persona vel pontifex loci, praeter quas antecessores episcopi, aut alii me superstite habuerunt, novo privilegio quicunque af- fectare voluerit, aut extra regulam exinde egredi quis tentaverit, seu de rebus, quas in me præcellentissimus domnus Chlotharius, vel praecellentissimi domni reges [ Al. regis] filii sui contulerunt : et ego ex ejas praeceptionis permisso, monasterio tradidi possidendum, et per auctoritates præcellentissimorum domnorum regum, Chariberti, Guntebramni , Chilperici et Sigiberti, cum sacramenti interpositione , et suarum manuum subscriptionibus obtinui confirmari : aut ex his quæ alii pro animarum suarum remedio, vel sorores ibidem de rebus propriis contulerunt, aliquis princeps, ant pontifex, aut po* tens, aut a de sororibus cujuslibet personæ ausi minuere, aut sibimet ad proprietatem revocare sacri- Jego voto contenderit, ita vestram sanctitatem b successorumque 474 vestrorum post Deum, pro I mea supplicatione et Christi voluntate, incurrat: ut Sicut praedones et spoliatores pauperum extra graliam vestram habeantur, nunquam de nostra regula, vel de rebus monasterii, obsistentibus vobis, imminuere valeat aliquid aut mutare. Hoc etiam deprecans ut cum Deus praedictam domnam sororem nostram Agnetem de saeculo migrare voluerit, illa in loco ejus abbatissa de nostra congregatione debeat ordinari, quae Deo et ipsi placuerit, custodiens regulam, et nihil de proposito sanctitatis imminuat. Nam c nunquam propria aut cujuscunque voluntas praecipitet. Quod si, quod absit, contra Dei mandatum et auctoritatem regum aliquis de suprascriptis conditionibus coram Domino et sanctis ejus precabi- liter commendatis agere, aut de persona aut substantia minuenda voluerit, aut memoratae sorori meae Agneti abbatissae molestias aliquas inferre tentaverit, Dei, et sanctae crucis, et beatae Mariae iucurrat judicium, et beatos confessores Hilarium et Martinum, quibus post Deum sorores meas tradidi defendendas, ipsos habeat contradictores et persecutores. Te quoque, beate pontifex, successoresque vestros, quos patronos in causa Dei diligenter ascisco, sit quod absit, exstiterit qui contra haec aliquid moM tentaverit, pro repellendo et confutando Dei hoste, nou pigeat ad regem, quem eo tempore locus isto respexerit; vel ad Pictavam civitatem, pro re vobis ante Dominum commendata percurrere, et contra aliorum injustitiam exsecutores et defensores justi. tiae laborare ; ut tale nefas nullo modo suis admitti temporibus rex patiatur catholicus, nec convelli permittat quod Dei, et mea, et regum ipsorum voluntate firmatum est. Simul eliam principes, quos Deus pro gubernatione populi post decessum meum superesse praeceperit, conjuro per regem cujas regni non erit finis, et ad cujus nutum regna consistunt, qui eis donavit ipsum vivcre vel regnare , ut monasterium quod ex permisso et solatio domnorum regum, patris vel avi eorum construxisse visa sum, et ordinasse regulariter, vel dotasse, 475 sub sua tuitione et sermone, una cum Agnete abbatissa jubeant gubernare, et a nullo neque saepe dictam abbatissam nostram, neque aliquid ad nostrum monasteriam perti. nens molestari, aut inquietari, vel exinde imminui, aut aliquid mutari permittant; sed magis pro Dei intuitu una cum domnis episcopis, ipsi, me supplicante coram rcdemptore gentium, sicut eis commendo, defensari jubeant et muniri, ut in cujus bonore Dei famulas protegunt, cum defensore pauperum et Sponso Virginum ! perpetualiter aeterno socientur in regno. Illud d quoque vos sanctos pontificc?, et præcellentissimos domnos reges, et uni- versum populum Christianum , conjuro per fidem catholicam in qua baptizati estis, et Ecclesias quas conservatis, ut in basilica quam in sanctae Mariae Dominicae gcnitricis bonorem coepimus ædificare, ubi ctiam multæ sorores nostrae conditae sunt in requie, sive perfecta, sive imperfecta, cum me Deus de hac luce rnigrare praeceperit, corpusculum meum ibi debeat sepeliri. Quod si quis aliud inde voluerit aut fieri tentaverit, obtinente cruce Christi et beata Maria, divinam ultionem incurrat, et vobis intereur renlibus, in loco ipsius basilicae merear cum sororum congregatione obtinere loculum sepuhurae. Et ut haec supplicatio mea, quam manu propria subscripsi, in universalis Ecclesiae archivo servetur, effusis cum lacrymis deprecor : quatenus si contra improbos aliquos necessitas exegerit, ut vestra defensione soror mea Agnes abbatissa, vel congregatio ejus, quo. succurri sibi, poposcerint, vestrae misericordiae pia consolatio opem pastorali sollicitudine subministret; nec de me destitutas se proclament . quibus Deus praesidium vestrae gratiae praeparavit; illud vobis in omnibus ante oculos revocantes, pec ipsum, qui de cruce gloriosa Virginem suam genitricem beato Joanni apostolo comlncndavit, ut qua- , liter ab illo completum est Domini mandatum, sic sit apud vos quod indigna et humilis domnis meis Ecclesiæ patribus 476 et viris apostolicis commendo : quod cum dignanter servaveritis depositum, merilis participes cujus impletis mandatum apostolicum, digne reparetis exemplum a. >

XLIII. Posthaec Maroveus episcopus cum diversa improperia ab his audiret, Porcarium abbateul basilicae beati Hilarii, ad Gundegisilum episcopum, et reliquos comprovinciales ejus destinat, ut data cornmunione puellis, ad audientiam veniendi licentiam indulgere dignarentur; sed nequaquam potuit obtinere. Childebertus autem rex, cum assiduas de utraQue parte, monasterii scilicet, vel puellarum quæ egressæ fuerant, molestias pateretur, Theutharium ; presbyterum ad dirimendas querimonias quæ inter easdem agebantur, destinat. Qui provocatis Chrodielde b cum reliquis puellis ad audientiam, dixerunt: Non venimus, quia a communione suspensae sumus. Si reconciliari meremur, tunc ad audientiam venire non differimus. Haec audiens ille, ad episcopos abiit; cumque cum his de bac causa locutus fuisset, nullum effectum obtinere potuit de communione earum, et sic ad urbem Pictavam regressus est. Puellae vero separatæ ab invicem, alae ad parentes, aliae ad domos proprias , nonnullae in haec monasteria, in quibtn prius fuerant, sunt regressæ; quia hiemem validam simul positae propter penuriam ligni tolerare non poterant. Paucae tamen cum Chrodielde et Basina remanserunt. Erat enim tunc et inter eas magna discordia,proeoquod altera alteri se praeponerecupiebat.

XLIV. Eo anno post clausum Pascha c, tam intmensa cum grandine pluvia fuit, ut infra duarumaut trium horarum spatium , etiam per minores wallium meatus, ingentia currere flumina viderentur; arbores in autumno floruerunt, et poma, sicut prius dederant, edidērunt. Mense nono rosae apparuerunt. 'Flumina vero ultra modum excreverunt, ita ut excedentia littora loca, quae nunquam contingere consueta fuerant, operirent, non minimum sationibus inferentia damnum.