Chapter 10 · 10 of 19
Commentary on Isaiah
Latin — Patrologia Latina, ed. Migne; Open Greek and Latin transcription
LIBER NONUS.
Variis molestiis occupati, explanationes in Isaiam prophetam per intervalla dictamus. Unde expleto octavo volumine, nunc post aliquantum temporis spatium transimus ad nonum ; non absque morsu et obtrectationibus invidorum , qui ignorantes quid audiant, quid loquantur, de eo audent judicare quod nesciunt, et ante despiciunt quam probent, eruditosque se aestimant et diserlos, si de cunctis Scriptoribus detrahant. Quorum livorem ei mussitationem garrulam contemnentes, Dei poscamus auxilium, et Psalmistæ imprecatione dicamus : Dissipa gentes quæ bella volunt (Psal. LXVII, 32). Domini enim locus in pace est, quae exsuperat omnem sensum. Quam et propheta desiderat clamitans : Domine Deus noster, pacem da nobis: omnia enim reddidisti nobis (Isa. xxvi, 42). Sed jam proponamus Isalæ capitulum, et curII Moyse ingrediamur nubem et caliginem, ut clarificetur vultus noster, et, juxta Hebraicum, cornuta sit facies , audianturque et rutilent tonitrua et fungum, quæ plebs vilior videre non potuit (Exod. XIX).
371 (Cap. XXVIII. - Vers. 1.) « Væ coronæ superbiae ebriis Ephraim, et flori decidenti gloriæ exsullationis ejus, qui erant in vertice vallis pinguissimæ, errantes a vino. Ecce validus et furtis Domini, sicut impetus grandinis turbo confringens; sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam. Pedibus conculcahilur corona superbiæ ebriorum Ephraim. Et erit flos decidens gloriae exsultationis ejus, qui est super verticem vallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni, quod cum aspexe- rit videns, statim ut manu tenuerit, devorabit illud. » LXX : « Væ coronæ injuriæ mercenarii Ephraim : flos cadens de gloria super verticem montis pinguis, qui ebrii estis absque vino. Ecce fortis et durus furor Domini, sicut grando quae fertur in pronum, non habens umbracululu, quae violenter decidit sicut aquarum multitudo trahens humum, ct faciens sibi spatium : manibus et pedibus conculcabitur corona injuriæ mercenarii Ephraim. Et erit flos qui decidit de spe glorie in summitate montis cxcelsi, sicut praematura ficus, quam qui vidcril, antequam sumat manu, cupiet eam devorare. > Dicamus primum juxta historiam, deinde juxta tropologiam, ei ad extremum juxta vaticinium prophetale. Loquitur sermo divinus adversum decem tribus quæ regnabant in Samaria, et propter Jeroboam, qui de tribu Ephraim fuit, appellabantur Ephraim. Et vocal eos coronam superhix : quia comparati duabus tribulius, quæ appellabantur Juda, sublimiores crant et numero ct robore. Ebriosque eos dicit Ephraim, qui suum non intelligant Creatorem, sed pro Domino adorent vitulos aureos in Dan et Bethel. Isti quondam in flore fuerunt Domini, et in gloria, quando regebantur a David et Salomone, et in duodecim tribubus crant adorantes Deum in templo Jerusalem, qui fuerunt in vertice vallis pinguissimae, quod Hebraice dicitur se SEMANIM ( ). Significat autem locum ubi traditus Dominus est; super cujus vallis verticem templum Domini situm est. Isti inebriati sunt vino erroris et amentiae, 372 quod cis mi- scu:t Jeroboam. Quapropter poenam illis Dominus comminatur, quod sicut grandinis turbo universa confringit, et impetus aquarum inundantinm quidquid obvium invenerit, rapit: sic ab Assyriorum deleantur exercitu, et quod reliquum fuerit, in montes sive urbes Mediæ transferatur. Comparat autem gloriam dccem tribuum coronae variorum florum, quae tantam habuerit pulchritudinem, ut quomodo si quis antequam æstas veniat et autumnus, πρόδρομον ficum videns in arbore, statim ut manu tcnuerit, devorat: sic et decem tribus cum Assyrius viderit, vastet et devoret, et nihil omnino pristini populi relinquat in Samaria. Hoc breviter juxta historiam dictum sit. Transeamus ad allegoriam. Secundum expositionem Osee propheUr, in quo Ephraim et Joseph et Samariam et decem tribus, quæ scissae sunt a corpore duodecimi tribuum, et templum Domini reliquerunt, retulimus ad hæreticos, qui vere juxta Septuaginta editionem, corona injuriœ sunt, Dominum blasphemantes, et omnia mercedis causa facium, et de gloria Domini conciderunt : nec sequuntur tenuitatem mannæ, et humilitatem ecclesiasticam; sed in monte pinguissimo versantur ebrii absque vino. Propterea fortis et durus furor Domini, qui eos puniturus est, grandini præcipiti, quae non in tecta, sed in capita mortalium ruit, et multis [Al. multarum] aquarum inundationibus comparatur, quæ quidquid obvium invenerint, trahunt. Hæc corona injuriæ, mercenarii appellantur Ephraim, qui juxta Apostolum turp:s lucri gratia de flore et spe ac gloria pristinæ fid' i corruerunt, et versantur in superbia, et dulcissimus cibus diaboli sunt, qui cos quotidie devorat (1 Petr. v). Secundum prophetiam illud possumus dicerc, quod coronam injuriae 1 vocet Scribas et Pharisæos, qui Dominum blasphemabant. Et appellabantur mercenarii Ephraim, propter Judam, , qui de tribu Ephraim et de vico ejusdem tribus Iscarioth 1, Dominum pretio vendidit, qui vere Dos apostolicæ gloriae cecidit super moutem 373 pinguissimum, de quo dictum putamus : Manducavit et bibit Jacob, et saturatus est, et impinguata, ei recalcitravit dilectu, (Deut. XXXII, i5). Sive juxta Hebraicum : super vallem pinguium, id est, Gessemanim : in qua etiam nomen loCi significatur, in quo Judas Dominum tradidit. Vallis autem pinguis, sive pinguium dicitur, propter ubertatem, ei Scribas et Pharisaeos qui ibi Dominum comprebenderunt : de quibus in Psalmo scriptuiu est : Tauri . pingue obsederunt me (Psal. XXI, 13). Hæc valli. pinguium, id est, Gessemanim, in boc capitulo secundo appellatur; et miror quomodo LXX primum cain dixerint montem pinguem, et postea montem excelsum, Ebrius autem fuit proditor non ymo, sed avaritia et furore aspidum insanabili, et diaboli cibo, qui post buccellam iutravii i. eum [loan. xm), et penitus devoratus est, quia oratio ejus versa est ill peccatum, et ne poenitentia quidcm ejus trucium salutis babuit. Verbum Hebraicum SACCHORE ( ) 2 ambiguum est, et vel ebrios , vel mercenarios sonat. Unde et Issachar interpretatur, est merces : et SACHAR ( ), μέθυσμα, id est, ebrietas : caeterique ebrios : soli LXX mercenario. transtulerunt.
(Vers. 5 seqq.) « in die illa erit Dominus eser.. cituum corona gloriæ, et sertum exsultationis residuo populi sui, et spiritus judicii sedenli super judicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam. Verum hi quoque prae vino, nescierunt, et præ ebrietate erraverunt, sacerdos et propheta nescierunt, præ ebrietate absorpti suut a vino, erraverunt in ebrietate : nescierunt videntem, ignoraverunt judiciuin, sive wirabilitcr. Omnes enim mensæ repletae sunt vomitu, sordibusque, ita ut non esset ultra locus. i LXX : < In die illa erit Dominus Sabaoth corona spei, quae compacta est gloriae reliquiis populi. Relinquentur in spiritu judicii super judicium, et fortitudinem vetans interficere. Isti enim vino decepti sunt: errant propter lice. ram ; sacerdos et propheta exciderunt mente propter siceraui; absorpti Bunt propter vinum, vacillaverunt, hoc est, ϕάσμα [Al. fasma]; maledictio comedet hoc consilium , siquidem istud consilium propter avaritiam est. I Postquam omnis terra Samariæ, id est, decem tribuum Assyrio fuerit inundante dcleta, et conculcata pedibus corona superbiae ebriorum 374 Ephraim, et in modum ficus temporane devorata , tunc rcaidui populi Israel, hoc est duarum tribuum, Judæ et Benjamin, ipse Dominus erit corona victoriæ; et spiritus judicii sedenti super judicium, haud dubium qu n Ezechiae regi Judæ ; et fortitudo eorum, qui cuncta regione populata, de praetio revertentes, se urbe clauserunt. Quod in hoc eodem propheta lecturi sumus (Infra XXXVII), quando centum octoginta quinque millia armatorum de Assyriorum excercitu angelo percutiente deleta suut. Verum hi quoque, id est, Judas et Benjamin, inebriati sunt vino idololatriae, et contempta religione templi, daemonum simulacra venerati, et nescierunt videntem Dominum, qui cuncta considerat. Omnes enim mensæ eorum, et universa regio repletae suut vomitu sordibusque, ut non solum in templo, sed in vertice montium, et nemorosis locis idololatriae sordibus cuncta complerent, et Dominus in eis non haberet habitationis locum. Hoc juxta litteram dictum sit. Porro juxta tropologiam, . priorem sequamur intelligentiam, nec intactos LXX interpretes relinquamus. Hæreticis enim ore diaboli devoratis, qui montem superbiæ pinguissimum conscenderunt, Dominus erit corona gloriae, his qui in Ecclesia commorantur, et ad multitudinem plurimorum errantium comparati, parvi sunt numero. Erit autem in spiritu judicii super judicium : quia lavabit Dominus sordes filiorum et liliarum Sion spiritu judicii. Si quis autem sanguincm habuerit, nequaquam spiritu judicii, sed combustionis igne purgabitur, eritque populo fortitudo, et prohibebit eum [.4/. eos] interfici ab bis qui vino draconum inebriati sunt, et erraverunt propter siccram. Sæpe diximus esse vinum, quod de vineis fit ; siceram autem omnem potionem, quae inebriare potest 3, et statum mentis evertere, quam proprie Aquila ebrietatem transtulit, sive illa frumento, sive hordeo, sive milio, pomorumque succo, et palmarum fructu, et alio quo!!bet genere conficiatur. Igitur sacerdotes et prophetae hæreticorum exciderunt mente propter siceram, et absorpti sunt propter vinum, quales fuerunt Prisca et Maximilla earulnque princeps 375 Montanus, et quid dicerent, nesciebant. Vino inebriantur, quando Scripturas sanctas male intelligunt, atque pervertunt ; sicera, quando sæculari abutuntur sapientia et dialecticorum tendiculis, quae non tam vincula sunt appellanda, quam phasmata [Al. phantasmata], id est, umbræ quædam et imagines, quæ cito percunt atque solvuntur. Istius modi consilium maledictio possidebit, qui quæstum putant esse pietatem, et cuncta faciunt propter avaritiam. De hoc phasmate et Apostolus loquebatur : Attendentes spiritibus erroris, ei doctrinis dœmonio- I rum, it, hypocrisi loguentium mendacium (1 Tim. IV, 4, 2). Tertia explanatio est, quod postquam Dominus Scribas Pharisæosque subverterit, ct socium eorum Judam proditorem, qui ab initio fur fuerat, loculos enim pecuniæ pauperum ip;e portabat (Joan. xii et XIII); lunc sit in spem et in gloriæ coronam his qui de Judæis in Domiuum crediderint, haud dubium quin apostolos significet, quos ad prædicationem Evangelii reservarit, et non statim permiserit pro Christo sanguinem fundere. Omnes enim Scribae et Pharissæi vino et sicera, de quibus supra diximus, inebriati sunt, tan! sacerdotes quam pseudoprophetæ. Sed tendiculæ eorum atque insidiæ fuere pro nihilo, quia et Judas ipse qui prodiit. fecit propter pecuniam. et sacerdotos qui proditorem perMillia corruperunt propter metum abjectionis suæ. Ipse enim flagellum de funiculis faciens, eject de templo eos qui vendebant boves et oves, et cathedras veridentium columbas, ct nummulariorum mensas sua anctoritate subvertit, dicens ad eos ; Scriptum ett : Domus Patris mei, domus orationis vocabitur, vos antem fecistis eam dnmum negotiationis, sive speluncam latronum (Matth. xxi, 13). Juxta anagogen illud Hebraicum, in quo diximus ; Omnes enim mensœ eorum repletœ sunt vomitu sordiumque, iia ut non sit ultra locus, ad hæreticos, et SCI'ibas, ac Pharisæos sic referri potest, ut universam doctrinam eorum et cuncta mysteria dicamus vomitu plena et sordium, dum Scripturarum sanctarum non digerunt cibos, nec universo corpori faciunt esse vitales ; sed immaturos et fetentes egerunt, ita ut nullum 376 in eis Deus reperiat locum. Miror autem quid voluerit Theodotio. ut pro verbo Hebraico quod dicitur, CISOA ( ), pro quo Aquila interpretatus est, vomitum sordium, et Symmachus tantum vomitum, ille diceret, ἐμετὸν δυσαλιας, it! est, vomitum dysaliœ, quod verbu n ubi apud Graecos lectum sit I, invenire non potui, nisi forte novæ rei novum linxerit nomen. Siquidem et apud Hebræos compositum est, quia vomitus dicitur ci et EOa sordidus . [Al. sordes]. Quidquid igitur nauseam facit et vomitum, δυσαλια appellari potest.
(Vers. 10 seqq. i Quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus : quia manda, remanda ; manda, remanda ; exspecta, reexspecta; exspecta, recxspecta; modicum ibi, modicum ibi. In loquela enim labii et in lingua altera loquetur ad populum istum, cui dixit : Hæc est requies mea ; reficite lassum, et hoc ea!, meum refrigerium, et nolucrunt audire. Et erit cis verbum Domini ; malla, remanda ; manda, remanda; exspecta, reexspecLa ; exspecta, retxspecta, modicum ibi, modi. umibi; ut vadant et cadant retrorsum, et conterantur, et Hlaqueentur et capiantur. i LXX : < Cui annuntiabimus mal, et cui annuntiabimus nuntium ? qui ablactati sunt a lacte, qui abstracti ab ubere. Tribulationem super tribulationem exspecta ; præstolare spem super spem; adhuc parum, adhuc parum : propter irrisionem labiorum, propter linguam alteram qua loquentur populo huic dicentes cis : Hæc est requies esurienti, et h:cc contritio, ei noluerunt audire. Et crit eis sermo Domitii : Tribulatio' super tribulationem : exspecta, exspecta ; spes [Al. spem] super spem : adhuc punCt, adhuc parum; ut vadantet cadant retrorsum, et conterantur, et periclitentur, et capiantur.» Quis, inquit, dignus eat doctrina Domini, qui verbis Salvatoris diceniis; Qui habet aures audiendi audiat (Matth. XII, 15); ut quod auribus hauserit. corde intelligat ? Quinam illi sint, sequens versus ostendit ; Ablactati a lacte, avulsi ab ubere, qui nequaquam lactc nutriuntur infantiæ, sed solido vescuntur cibo; qni avulsi sunt ab ubere cum Isaac : propter quam lætitiam fecit Abraham grande convivium (Gen. XXI); hi merentur audire n ysieria, et intelligere 377 quæ sarerdos et propheta nesciunt (Al. nescivit), inebriati et absorpti a vino, qui erraverunt et nescierunt videntem, quia omnes mensæ eorum repletæ sunt vamitu sordiumque, qui prophetis ventura annuntiantibus, et nisi fecissent quæ præcepta erant, tormenta minitantibus, solebant dicere subsannantes : Manda, remanda; manda, remanda, id est prœcipe, prcecipe, i nipera quæ facere debeamus. Cumque abuterentur Dei patientia, qui differt iram, ut praibeat tniscricordiam : qui solebant etiam hoc ex persona pro. phetarum ludentes dicere : Exspecta paulisper, exspecta modicum, venient, quae futura prædixi- mus. Hæc autem universa loquebantur in populo, quia Dei sermonibus non credebant ; statimque infert propheta : Nequaquam vobis Deus his verbis loquetur, ut prrecipiat quid facere debeatis, et præstolemini quæ ventura sunt, sed loquetur vobis in furore præsenti, qui prius dixerat ad populum : Hœc est requies mea, reficite lassum, multo tem- pore laboravi, in nullo inveni requiem. Vulpes fovens habent, et volucres caeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII, 20; Luc. IX, 58). Et hoc est meum refrigerium, ut in vobis aliquando requiescam. Qui noluerunt audiro, et mea monita contempserunt ; quamobrem quod solebant ludentes dicere prophetis ; Manda, remanda ; manda, remanda : exspecta, reexspecta , exspecta, reexspecta : modicum ibi, modicum ibi, et irritdere patientiam meam , cum me arbitrantur minitari, quae nunquam facturus sim ; sentiant rebus expleri, ut vadant in interitum, et cadant retrorsum ὀπισθοτόνῳ 1 insanabili; nunquamque ad priora proficiant, nec possint cum. Apostolo dicere : Præteritorum obliti, ad ea quæ priora sunt extendimur (Philipp. Ill, 43); sed conterantur elillaqueentur, et vel a Babylonio, vel a Romano capiamur exercitu. Pro eo quod nos diximus ; Manda, remanda; manda, remanda : exspecta, reexspecta; exspecta, reexspecta ; modicum ibi, modicum ibi, in Hebræo sic scriplum est : SAU LASAU, 378 SAU LASiU; CAU LACAU, CAU LACAU : ZER SAM, ZER SAM 2; hisque verbis ahuli solei immundissima hæresis apud simplices quosque atque deceptos, ut terrorem frciat* novitate sermonum, quod scilicet qui hæc verba cognoverit, et in coitu eorum [Al, horum] meminerit, absque ulla dubitatione transeat ad regna cœlorum. Legimus ill Apostolo ; In aliis linguis, et in labiis aliis loquar populo huic, et nec sic exaudient me, dicit Dominus (/ Cor. xiv, 21). Quod mihi videtur juxta Hebraicum de præsenti sumptum capitulo; et hoc in veteri observavimus Testamento (absque paucis teslimoniis, quibus Lucas solus abutitur qui magis Graecae linguae habuit scientiam), ubicunque de veteri instrumento quid dicitur, non eos juxta Septuaginta, sed juxta Hebraicum ponere, nullius sequentes interpretationem, sed sensum Hebraicum cum suo sermone vertentes, Symmachus, Theodotio et LXX de hoc loco diversa senserunt, ei quia longuln est de omnibus dicere, LXX Interpretes, qui leguntur in Ecclesiis, breviter transcurramus. Rejecto populo Judæorum, sacerdotibus et prephetis, qui inebriati sunt sicera, et erraverunt et maledictio comedit consilium eorum, quod inierunt propter avaritiam, cui annuntiabimus futuras pro Christo tribulationes?cui mala pro quibus paratur corona virtutum? Utique his qui ablactati sunt a lacte, qui avulsi sunt ab ubcre, haud dubium quin apostolos significet : Tribulationem supcr tribulationem Exspecta. Loquitur autem ad chorum apustolorum omniumque credentium \ ut non ad unam, sed ad multas se paret tribulationes, ut cum tribulatus fuerit atque depressus, rursum spercl, et spem super spem habeat. Quod si paululum tardaverint quæ promissa sunt, non siU incredulus : Modicum enim parvulumque et venicnl quæ promissa sunt. Kt• enim tribulatio patientiam operaiur ; patientia pro- , bationem: probatio spem; spes autem non confundit (Rom. v, 5, A, 5). Et haec ipsa tribulatio geminabitur detractione 379 labiorum, et blasphemiis persequentium, quibus adversus Dei populum rabide ore desæviunt. Porro apostoli et apostolici viri loquentur ad populum Judaeorum, dicentes: Hæc eat requies esurienti justitiam, et hac contritie et angustia quæ ducit ad vitam. illis hac praedicantibus, audire impii noluerunt. Unde hoc quod ad Dei populum dicebatur : Tribulationem sustine, tribulationem sustine; exspecta spem, exspecta spem ; adhuc modicum , adhuc modicum, illis vertetur in pœnam, qui audire sermonem Domini noluerunt, ut corruant et vadant retrorsum, et in periculum obsidionis ac mortis incurrant, et absque ullo miseriarum line capiantur. Quod autem verbum Hebraicum DEA, quod omnes verterunt, scientiam, soli Septuaginta mala interpretaii sunt, error perspicuus est. Prima enim littera DALETH, vel RES parvo apice distinguuntur. Si ergo legatur DEA ( , scientiam sonat; si REA ( ), malitiam ; non a malo, quod contrarium bono est, sed ab angustia.
(Vers. 14, i5.) i Propter hoc audite verhum Domini, viri illusores, qui dominamini supr populum meum, qui est in Jerusalem. Dixistis enim : Percussimus faedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum : flagellum inundans cum transierit, non 'emet super nos, quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecii sumus. » LXX : i Propterea audite verbum Domini viri, tribulati et principes populi hujus, qui est in Jcru salem : Quia dixistis : Fecimus testamentum cum inferno, et cum morte pactum ; tempestas transiens si irruerit, non veniet super nos, quoniam posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protegemur.» Quod supra diximus cum irrisione solitos principts Judaeorum prophetis dicere : Manda, remanda; exspecta, reexspecta, et cætera his similia, per quae ostenditur nequaquam cos prophetarum credidisse sermonibus, sed prophetiam eorum habuisse despectui : praesens cstendit capitulum, per quod appellantur viri illusores. Sunt autem Scribae et Pharisaei qui dominantur super populum Dei in Jerusalem, quos LXX vocant viros tribulatos et principes populi Jenualem. Dixerunt enim non sermone, sed opere : Sumus sicut ei cæteræ nationes : habemus pactum et foedus cum inferno et eum morte ; semel 380 salutem desperavimus. Certe captivitas longo post tempore ventura est, dicentibus vobis : Adhur modicum, adhuc modicum ; exspecta, rursus exspecta. Ergo cnm mortui fuerimus, hoc flagellum captivitatis et hanc tempestatem non senliemus. Semel enim mendacio credidimus, hoc est, frustra spem habuimus in Deo et in lege ejus. Et idco mendacio proiecti sumus, qnia mortui imminentem captivitatem declinavimas. Verbum Hebraicum SOT ( ) Aquila et Symmachus, flagellum, LXX. tempestatem interpretati sunt; CHASAB ( )1 quoque omnes meudacium transtulerunt, in quo speraverunt Judæi, cujus juxta evangelistam Joannem, pater est diabolus.
(Vers. is seqq.). « Idcirco hæc dicit Dominus Dcus ; Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapi- dem2 probatum, angularem, pretiosum , fundatum fundamine : qui erediderit, non festinet. Etiponam jndicium in pondere, ct justitiam in mensura : ct subvertet grando spem mendatii, et protectionem aquæ inundabunt. Et delebitur fœdus vestrum cum morte , et pactum vestrum cum inferno non stabit; flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. Cum [Al. Quandocunque] pertransierit, tollet vos : quoniam mane diluculo transibit indie et in nocte. et tantammodo sola vexatio intellectum dabit auditui ; Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat ; ct palliutn breve utrumque operire non potest. i LXX ; « Propterea sic dicit Dominus ; Ecce ego immittam in fundamenta Sion lapidem pretiosum, electnin, angularem, honorabilem in fundamenta ejus ; et qui crediderit, non confundetur. Et ponam judicium in spem : inisericordiam autem mcam in pondere, et qui credunt frustra mendacio, quoniam non transibit per nos tempestas, ct non auferet nobis testamentum mortis, et spes vestra ad infernum non permAnebit. Tempestas veniens si transierit, eritis ei in conculcationem ; Cum transierit, tollet vos mane, mane pertransiet ; die et nocte erit spes pessima. Discite audire qni estis in tribulatione : Non possumus pugnare, ipsi autem infirmi sumus ut congregemur. i Dixeram, inquit, vobis : Audite verbum Domini, viri illusores, sive tribulati principes populi mei, et nolite fœdus habere cum morte, nec pactum cum inferno, qui contemnentes præcepta mea, posuistis mendacium spem vestram, et g oriantes, 381 imo desperantes dicitis ; mendacio protegemur. Idcirco misericors et miserator Domitus patiens et multum misericors (Psal. CXILIV), nolentibus vobis in fundamenta Sion lapidem electum, et probatum, et pretiosum, et angularem missurum esse se dicit. De quo et Apostolus loquitur : Quati sapiens architectus fundamentum posui (I Cor. III, 10); et iterum : Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod eat Christas Jesus (Ibid., 11). Iste lapis vere et secundo appellatur lapis, sicut ct in Levitico, humo, homo bis dicitur et angularis lapis, quia circumcisionis et gentium populos copulavit, de quo et in Psalmo dicitur : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus estin caput anguli (Psal. CXVII, 22). Isti sunt autem aedificantes et cæmentafii, qui nunc appellantur viri illusores et principes populi qui est in Jerusalem. De hoc lapide et in Daniele legimus, quod excisus sit de inonte sine manibus, ct impleverit universum orbem (Dan. n): eo quod divini germinis dispensa lio humanum corpus assumpserit, et habitaverit in eo plenitido Divinitatis corporaliter. Super hunc lapidem, qui alio nomine appellatur petra, Christus ædificavit Ecdc siam, et firmo, juxta Hebraicum, fundavit fundamine, in quo qui crediderit, non confundetur, sive, juxta Hebraicum, non festinet: ne videlicet tardus ei Christi videatur adventus. Si enim tardaverit juxta Habacuc, nemo desperet : quia veniens vcniet, et sua promissa complebit (Habac. n). Promittit quoque Deus ponere se in eo judicium pon deris : Neque enim judicat Pater quemquam, sed omne judicium tradidit Filio (Joan. v, 22). Et justitiam sive misericordiam in mensura, ut reddat unicuique secundum opera sua, et justitiam ac misericor- diam alterutro temperet, juxta iMud quod ct in Psalniis legimus : Misericordia et veritas obtiaverunt sibi : justitia et pax densculatæ sunt se (Psa/. LXXXIV, it). Spem quoque ait vestram a'que men- dacium, id cst, diabolum patrem omnis mendacii, suppliciorum meorum grando subvertet. Et prolectionem, sub qua vos tutos fore arbitrabamini, tempestas valida et aquarum multitudo delebit, ita ut amicitia et fœdus quod habebaris cum morte et cum inferno, hoc est, cmn diabolo, pereat in æternum. Et flagellum 382 sive tempestas, de quo di - xeratis : Flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos: veniet, et eritis ei in conculcationem, hoc est, omnia tormenta patiemini, quae vos putabatis desperationis animo nequaquam esso passuros. Semper enim irruet vobis, et tam in prosperis quam in adversis iram Domini sentietis, et mors vos sæva populabitur. Quid dicam de pœnis? Pœnarum sola formido et tormentorum metus vos corriget ad salutem, et mala vestra intelligere faciet. Cumque vexati fueritis, tunc scietis prophetas' meus vera dixisse. Quodque seqnitur : Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat, et pallium breve utrumque operire non potest, illum habet sensum quem in Apostolo legimus : Non potes ris calicem Domini biberet et calicem dæmoniorum. Non potestis mensæ Domini esse participes, et mensæ idolorum (I Cor. x, 20,21) ; et alibi ; Quæ participatie justiticæ cum iniquitate ? Quæ societas luci ad tenebras? Quæ conventio Christi ad Belial? Quæ pars fideli cum infideli? Qui consensus templo Dei cuna idolis (ll Cor. VI, 14-16) ? Loquitur autem sub metaphora mariti pudicissimi, qui adulteræ dicit uxori ; Unus lectulus ine et adulterum tecum capere non potest, et pallium breve maritum et moechum cooperire non praevalet. 0 igitur Jerusalenl, ad 'luam et in Ezechiel sub persona uxoris loquitur fornicantis (Ezech. xvi), et quam in Osee principio scortum vocat et adulteram (Osee. III)si vis mcis complexibus copulari, abjice idola : si servieris idolis, me habere non poteris. Hoc juxta Ilebraicum. Porro quod in LXX legitur : Discite a.tlire qui tribulati estis : Non possumus pugnare, ipti autem infirmi sumus ut congregemur 1, quem sensum habeat, et quomodo superioribus copulctur, penitus ignoro. Nisi forte ad principes populi loquatur sermo divinus, et hortetur cos, ut spem habeant in Deo, et non in morte atque inferno, et discant audire vaticinia prophetarum ; illique respondeantse pro infirmitate virium adversus contrarias potestates pugnare nou posse, nec inter Dei populum congregari.
(Yers. 21, 22.) t Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus, sicut in valle Gabaon irascetur, ut faciat opus suum , alienum. opus ejus, ut operetur opus suum, peregrinum est opus ab eo. Et nunc nolite illudere, ne forte 383 constiingautur vincula vestra. Consummationem enim et abbre viationem audivi a Domino Duo exercituum super universam terram. i LXX : « Sicut moM impioium consurget Domninus, et erit in valle Gabaon; t mn furore faciet opera sua, amaritudinis opus ct furor ejus quasi alienis abutetur : et aliena amaritudo ejus. Et vos nolite latari, ne confortentur vincula vestra, quia consummatas et abbreviatas res audivi a Domino Deo Sabaoth, quas facturus est super omnem terram. i Lapidem pretiosum in fundamentis Siun positurum se Dominus repromisit, ut subverteret grando mendacium et impiorum spem ; foedusque cum morte et pactum cum infemo tempestas valida deleret Quem quia suscipereil!u- sores principes noluerunt, sicut quondam contra Allophylos, regnante David ill monte divisionum, qui Hebraice appellabatur [Al. appellatur] PHARASIM ), Dominuss concidit advelsarios suus, unde et locus nomen accepit Et scut in valle Gabaon, sub Jesuprincipe, quando fiducia habitantis in se Dei locutus est ; Stet sul in Gabaon, et luna contra vallem Ajalon [Al. Eton] (Jusue x, 12): et stetit sol spatio unius diei ; multique de alienigenis perierunt :sic contra impios et illusores irascetur Dominus, ut faciat opus suum. Non est 2 enim opus Domini perdere quos creavit; sed facere opus alienum, quod ad crudelitatem magis quam ad elementiam pertinet. Rursumque id ipsum aliis verbis repetit, ul operetur opus suum. Non est opus ejus punire peccantes, sed peregrinum, et alienum ab eo, ut paniat qui Salvator est. Quonialn igitur de patientia sua resurrecturus est Dominus, et nequaquam parciturus, sicut non pepercit in monte Pharasim, et in valle Gabaon : moneo vos, o viri illusores, ut nequaquam rideatis de prophetis meis, et non putetis ventura quae nuntiant, ne si permanseritis in illudendo, constringantur vincula peccatorum vestrorum (Funibu, enim peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. v, 22), sive captivitatis vobis tempus adveniat. Siquidem quod Dominus tempore differebat vincula , captivitatem atque supplicia, sive ultimum judicii diem, jam rebus expleturus est, et consummaturus, et abbreviaturus. ltaque ego propheta quae a 384 Domina Deo omnipoteute futura cognovi super universam terram, haec vobis nualio, ut imminentem iram poenitentia praeveniatis. Juxta LXX ipse Dominus quasi mons impiorum dicitur surrecturus et futurus in valle Gabaon , ut faciat opera sua, quae omnia unum opus est amaritudinis : quod nequaquam videatur esse blasphemum. Non enim dicit futurum Dominum montem impiorum, sed quasi montem, qui impiis et sustinentibus videntur esse gravissimus. Quomodo si filius negligens et alter ægrotus, patrem et medicum putent esse crudeles, si eos verheribus atque cauterio disciplinae restituant sanitati. Consurgetenim Dominus ci erit in valle Gabaon, propter eos qui cum ob peccata in humili consi- stant loco, propter tumorem animi eriguntur in superbiam. Gabaon enim, collis iuterpretatur: ut faciat opera sua quæ suut opera amaritudinis; quando cogitur mutare clementiam, et pro dulci, amarus efficitur. Igitur vos qui haec estis aliquando passuri, nunc nolite lactari illa laetitia quagaudebat et dives in convivio purpuralus, ct Lazarum pauperem negligens (Luc. XVI) ; ne forte fiant vestra vincula fortiora. Quae enim facturus est Dominus, et rebus suam sententiam completurus, haec ego et audivi, et vobis omnia nuutiavi. Quodque intutit : Supra omnem terram, juxta historiam, Judarae terminos intellige: juxta anagogen, totius mundi.
(Vers. 23 seqq.) « Auribus percipite et audite vocem meain : attendite et audite eloquium meum. Nunquid tota die arabit arans ut serat, proscindet ei sartict humum suam?Nonne cum adæquaverit faciem ejus, seret gith, et cyminum sparget, et ponet triticum per ordinem. et hordeum, et milium et viciam in finibus suis? Et erudiet illum in judicio; Deus suus docebit illum. Non enim in serris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit; sed virga excutietur gith, et cyminum baculo :panis autem comminuetur. Verum non in perpetuum triturans triturabit Illum, neque vexabit cum ruta plaustri, neque ungulis suis comminuet eum. Et hoc a Deo 1 exercituum exivit, ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justi tiam » LXX : c Auribus percipite et audite voccm meam : attendite etaudite sermones meos. Nunquid 385 tota die arabit qui arat, aut sementem præparnbit antequam præparet terram? Nunquid 2 cum adæquaverit faciem ejus, tunc seminabit gilb et cyminum, et rursum seminabit triticum, et hordeum, et iriliutn, et far in finibus tuis, et erudieris judicio Dei, et lætaberis? Non enin cum duritia mundatur gith, neque rota plaustri circuit super cyminum, sed virga excutitur gith, et cyminum < um pane comeditur. Neque euim in sempiternum i go irascar vobis ; nec vox amaritudinis 'Heae conculcabit vos, et bac Domino suntegressa portenta. 1 »ile consilium,exaltate vanain consolationem. » Ad cosdem nune etiam loquitur, quibus supra dixelat : Audite verbumDei, viri illusores, qui dominamini super populum meum qui ese in Jerusalem : et præcpit eis, ut vocem ejus audiant, et eloquium illus diligenter attendant. Nunquid, ait, agricola semper arabit, ut sementem jaciat? Nonne prius proscindet humum, et vomere sulcos revolvet, jacentesque globas rastro franget et sarculo ; ut cum adæquaverit superfiiciemterrae, et dura prius arva motherit,tunc spargatgith, sive cyminum ; seraique triticum, et hordeum, et milium, et far in finibus suis, juxta varietatem terrae et temporum ; neque enim simul omnia seminantur. Pro farre quod Græci ζέαν vocant, quidam viciam intelligunt a. Ipsumque agricolam, id est, satorem erudit Deus naturaliter judicio SilO, et docet illum ut scia, quam cui sementi culturam adhibeat. Denique cum melendi tempus advenerit, gith et cyminum, quæ infirmiora sunt semina, non rotis plaustrorum teruntur, quæ in serrarum similitudinem ferreae, circumaguntur et trahuntur super demessas segetes; sed virga excutiuntur et baculo, quas vulgo flagella dicuntur. Panis autem, idest, triticum de quo efficiturpanis, rotis ferreis teritur, et omnis ejus stipula comminuitur in paleas. Verumtamen non semper vexatur ct teritur, nec omni tempore rotarum ungulis comminuitur; pro quibus in Hebraico dicitur equis earum : ut quia ungulas rota- rum dixerat, metaphoram servaret in reliquis. Quidam volunt ex eo quod ungulas et equos nominavit, ostendi equarum greges, qui ad terenda frumenta 3S6 areis immillisoleant; sed non potcrat Scriptura dicere, quod Judaea provincia non habebat. Hocautem, id est, ut gith et cyminum virga excutanturet baculo ; fi umentum hordeumque, ei far, fortasse et milium, rotis ferreis conterantur, non in perpemum Dei judicium est, qui in omnibus ostendit mirabile consilium suum, et justitiæ magniludinem moustrat in cunclis. Hæc παραϕραστιϰω̄ς diximus, ut facilius sensum pra quo ista dicuntur, possimus intelligere. Deus varie genus dispensat humanum, nunc punit, nunc miscretur ; nune corripit, nunc defendit; id cst,'nunc arat, nunc serit, nunc maturas fruges motit, ct demessas in areis terit, orbemque suum gubernat ut volueritGith et cyminum, id est, omnes gentes quai nou receperunt ejus notitiam, nec Legis habuere præcepta, virga emendat et baculo; frumcntum autenr, id cst, populum Judaeorum magnis lorque bit suppliciis. Cui cuim plus creditur, plus exigetur ab eo. Et servus, qui scit voluntatem Domini sui, et non fecerit eam, vapulabit multis (Luc. XII, 47); et in alio !oco scriptum est : Potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI,7). Verumtamen non eos lorquebit in perpetuum. Aliud enim est esse impium, aliud peccatorem. Quod nos do gentibus et Judxis interpretati sumus, alii exponunt super | opulo et sacerdotibus, quod vulgus indoctum in die judicii quasi gith et cyminum corripiatur virga et baculo; sacerdotes autem qui habuerunt clavem scientiae, magnis suppliciis lorqueantur ; et hoc Domini fiat judicio, qui ostendit in cunctis mirabile consiliuin suum et justitiae veritatem, ut qui plus acceperunt, plus exigatur ab eis. Pro eo quod nos interpretati sumus ; in virga excutietur gith, et cyminum in baculo, nescio quid volentes LXX transtulerunt ; cyminum autem cum pane comeditur. Denique et veteres Græciæ interpretes Hlebraicum disserentes, de hoc sermone tacuerunt, quia forsitan quid dicerent non habebant. Illud autem in quo nos juxta Hebraicum posuiinus : Verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit illum rota plaustri, nee ungulis suis comminuet eum, LXX non juxta 387 verbum, sed juxta sensum interpretati sunt : Neque enim ego in sempiternum irascar vobis, nec vox amaritudinis mece conculcabit vos: ostendentes futura peccatoribus, post tormenta, refrigeria, et hæc quasi portenta atque mirabilia egressa esse a Domino. Unde præcipitur peccatoribus qui postea puniendi suni,, ut ineant consilium, et exaltent consolationem suam , nequaquam vanam , ut a LXX additum est, sed absolute consolationem. Nunquam enim Deus praeciperet, ut exaltarent vatin consolationem suam, quae eis non erat profutura.
(Cap. XXIX. — Vers. i seqq.) « Vae Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David. Additus esi annus ad annuum, solemnitates evolutae sunt. Circumva!. labo Ariel, et erit tristis et moerens; et erit mihi quasi Ariel. Et circumdabo quasi sphæram in circuitu tuo, et jaciamcontra te aggerem, et munimenta ponam iu obsidionem tuam. Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum, et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium mum mussitabit. Et erit sicut pulvis tennis multitudo ventilantium te, ei sicut favilla pertransiens multitudo corum qui contra te praevaluerant. Eritque repente confestim ; a Domnino exercituum visitabitur in tonitruo et commotione terrae, ei voce magna turbinis et tempestatis, et flammæ ignis devorantis. Et erit sicut somnium visionis nocturnæ multitudo omnium gentium, quæ dimicaverunt contra Ariel, et omnes qui militaverunt, et obsederunt, ct prævaluerunt adversus eam. Sicut somniat esuriens et comedit, cum fuerit experrectus [Vulg. expergefactus], vacua est amma eus; et sicut somniat sitiens et bibit, postquam evigilaverit [Vulg. fuerit expergefactus], lassus adhuc sitit, et anima ejus vacua est. sic erit multitulo omnium gentium quae dimicaverunt contra inontem Sion. i LXX , < Væ Ariel, Ariel civitas quam expugnavit David. Congregate genimina. annum super annum comedite, comedetis enim cuna Moab , coangustabo enim Ariel, et erit fortitudo illius et divitiae mihi, ea circumdabo sicut David super te : et minam vallum in circuitu tuo, et ponam per gyrum tui turres, et humiliabuntur in terram sermones tui , et in terram occident verba tua. £t erit sicut loquentium de terra vox tua, et usque ad pavimentum vox tua infirmabitur. Et erunt sictil pulvis 38 8 de rota divitiæ impiorum, et sicut favilla quæ rapimr, imiltitudo eorum qui te oppresserunt ; eritque in puucto repente a Domino Sabaotb. Visitatio enim erit cum tonitru, et commotione et voce magna, tempestas valida, et flamma ignis devorans. Et erunt quomodo videntis somnium nocte, divitiæ omnium gentium quae militaverunt contra Ariel , et omnes qui pugnaverunt contra Jerusalem, et universi qui congregati sunt super eam, et afflixerunt eam. Eruntque sicut qui in somnis esuriunt et comedunt : cumque surrexerint, vanum est somnium eorum, et sicut qui per somnium sitit et bibit, cum surrexerit, adhuc sitict, et anima ejus frustra speravit : sic erunt divitiae omnium gentium quæ militaverunt contra montem Sion. » Pro eo quod nos interpretati sumus, væ, in Hebræo scriptum est 01 ( ), quod apud cos interdum vocativo casu dicitur, ut non plangat ariel, sed vocet; licet in praesenti loco pro planctu accipieudum sit. Ariel quoque interpretatur leo Dei; et pro civitate quam Aquila interpretatus est, ποείϰνην, hoc est, oppidulum, sive viculum, in Hebraeo legunt CABIATE ( ), quod proprie villam significat, et lingua Syra dicitur Cartha I, unde et villa silvarum appellatur CARIATH JARIM ( ). Denique et in superioribus (Ad cap. I, 21) ubi legimus: Quamodo facta eat meretrix civitas fidelia Sion? pro civitate, Cariath scribitur, id est, villa : quam nos ut translationem Aquilae exprimamus ad verbum, civitatulam possumus dicere. Igitur Ariel, id est, leo Dei, quondam fortissima vocatur Jerusalem : sive ut alii arbitrantur, templum et altare Dei quod erat in Jerusalem. Quodque sequitur : Quom expugnavit David, pro quo interpretatus est Symmachus, castrum David, et Theodotio , circumvallatio David, in Hebraeo legiturH ANA ( ), quod cruditissimus Hebraorum, habitaculum signilicare voluit I. Si igitur lcgerimus, quam expugnavit David, ad illud tempus refrramus, quando cepit David arcem Sion, repugnantibus caecis et claudis, et primus Joab domatum excelsa conscendit (I ParaL XI). Si autem just;, Symmachum et Theodotionem, hoc sentiendum, quod David eam instauraverit atque munerit, additus est annus ad .unum, sive subtractus, ut 389 interpretatus est Aquila; et solemnitates evolu- lae sunt. Subverso enim templo, et Judaica religione sublata, otiis eorum festivitas periit. Dicitque se Domiuus circumvallare Ariel Babylchio exercitu, et fore cam tristem atque mœrentem, quando ab eis diruta fuerit. Rursumque sub Jcsu lilio Josedec sacerdote magno, et Zorobabel filio Salathiel, Esdraque et Neemia, quando propheta- verunt Aggaeus et Zacharias, fure eam quasi Ariel, quod habeat antiqui templi similitudinem, sed magnificentiam ornamentumque non babeat. Secundo quoque Dominus comminatur, quod circumdet Arielem sphaera, et jaciat contra eam aggerem, et munimenta ponat in obsidionem ejus, et compleatur illud quod ipse plangens Jerusalem loquimur in Evangelio : Si scires ea quæ ad pacem sunt tibi, quoniam venient dies super te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et obsidebunt te, et in terram humiliaberis (Luc. x, 42 et seqq.), Et Jerusalem erit conculcata a nationibus usque ad consummationem temporis gentium. Aliis enim verbis eadem propheta nunc dicit, quod humiliata de terra loquatur, et de humo audiatur eloquium ejus; et sit quasi pythonis de terra vos illius, et de humo instar passerum mussitet, ut per haec verba significet magorum νεϰυομαντείαν ', per quam animas evocare dicuntur, et tenues umbrarum, imo daemonum, audire voces. Denique pro pythone, Aquila magum interpretatus est, qui Hebraice dicitur CUEB ' ( ), pro quo LXX de terra loquentes, transtulerunt. Quibus verbis indicatur ruinam templi usque ad consummationem permansuram mundi, quod collapsum in cintres, nequaquam ultra suscitetur. Tantus autem, o Ariel, te Romanæ potentiæ vallabit exercitus, ut innumerabili pulveri. comp.retur ut favillæ per acre... volitanti. Unde non imbecillitatem eorum pulveri comparat et fa-villae, qui contra eos militaverunt ; sed multitudinen quæ arenis innumerabilibus exaequatur. Et hoc erit repente confestim, ut in media pace, subita sub Nerone bella consurgant, et Dominus exercituum visitet Jerusalem 390 in tonitru, et in (ommotione terrae, et in turbine tempestatis, et in flamma ignis devorantis, per quod templum signif!cat comburendum. Romani autem qui, superatis Judæis et subversa Jerusa'em sub Tito ct Vespa- siano, de vasis quondam Dei manubias obtulerunt [Al. abttulere] Capitolio; suæque virtutis et putentiæ numinum, non iræ Dei putaverunt esse quod fererant, quasi in somnio et in nocturna visiono omnes divitius possidebunt. Et quomodo qui esurit dormiens in somnis se vesci putat, et qui sitit, arentibus siti faucibus flumina bibit, cumque evigilaverit ardentior sitis fit, quæ cassa potione delusa est : sic multitudo universarum gentium, quæ Romanæ subditae potestati dimicaverunt contra mot tem Siun, habebunt quasi in umbra, et nube, et solutio noctis divitias, quas moturo interitu derelinquent. In co loco ubi nos posuimus, omnes qui militaverunt et obsederunt et prævaluerunt adversus eam, LXX transtulerunt, et omnes qui militaverunt contra Jerusalem, quod in Hebraico non habetur. lit principio quoque hujus capituli ubi nos diximus: Additus est annus ad annum, sive subtractus, illi interpretati sunt : congregate fructus, vel genimina, annum super annum : manducate, comedetis enim cum Moub. Et est sensus, antequam annus Domini acceptabilis praedicationis ejus adveniat, ino duo anni, de quibus in cantico Habacuc juxta Hebraicum legimus : In medio duorum temporum cognosceris (Habac. in, 2), seminate vobis in lacrymis, ut metatis in gaudio (Psal. CXXV). Scriptum est in Evangelio secundum Joannem, per tria Pascha Dominum venisse in Jerusalem, quae duos annos efficiunt (Joan. n, v, XIII). Quod autem sequitur ; Comedetis enim cum Moab, in Hebraico non habetur. De quo possumus dicere, quod nisi fructus sibi poenitentiae congregaverint, incipiant cum his comedere qui non ingrediuntur Ecclesiam Dotnini usque in æternum. Caetera in quibus videntur discrepare, manifesta sont, et ex his, qnae exposuimus, facilis eorum interpretatio est. Scio me legisse Ariel inlerpretari, lux mea Dei, quod longe 391 aliter est. Hic enim prima syllaba per ALEPH et RES ( ) scribitur : lux autem quae Hebraice dicitur OB, inter ALEPH et RES mediam habet litteram VAU, qua: in presenti nomine non habetur. Omniaque quæ nunc dicuntur contra Ariel, relerunt ad hæreiiros, qui doctrinam suam Dei astimant lucem, et expugnandi sunt a vero David ; omnesque solemnitates eorum auferendae, et gaudium præsens futura tristitia commutandum : quibus præcipiat Deus ut agant pœnitentiam, ne incipiant comedere cum Moabitis, et similes esse gentilium. Ipse enin expugnabit Ariel, et omnem virtutem eorum atque divitias suo circumdabit exercitu. Turribusque, hoc est, magistris Ecclesiæ humiliabit in terra sermones eorum, ut nequaquam ponant in coelum os suum, sed scribantur in terra, loquanturque de terra, et fiant quasi pulvis excussus rota ; omnesque divitiae impiorum puncto et momento temporis comparentur, quando visitaverit cos in sua ma- jestate, descendens in turbine et tempestate et igne supplicii ; et intellexerint omnes divitias snas, pompamque sermonum et argumentorum strophas, frustra comedentis rt bibentis somnio comparari : qui militaverunt contra Jerusalem, visionem pacis , sive adversum Ariel, leonem fortissimum, et ad extremum contra montem Sion, super quem Ecclesia civitas sita latere non potest.
(Vers. 9 seqq.) « Obstupescite et admiramini : fluctuate et vacillate, inebriamini, et non a vino, movemini, et non ebrietate. Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis : claudet oculos vestros, prophetas et principes vos'ros qui vident visiones, operiet. Ei crit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent : Lege istum, et respondebit, non possum : signatus enim est. Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei, lege : et respondebit, nescio litteras. i Pro soporis spiritu, LXX, compunctionem ; Theodotio, mentis excessum ; Aquila, ϰαταϕορϰν, id est, gravem somnum interpretatus est; qui Hebraice dicItur THARDEMA ( ), quem in Adam missum a Deo Scriptura commemorat (Genes. n), quando de costa lateris ejus mulier effecta est. Et 392 Jonas hoc eodem somno stertebat in navi (Jon. I). Omnis autem prophetia post subversionem Jerusalem et templi, id est, Ariel contra Scribas et Pharisaeos est, qui habentes clavem scientiæ, nec ipsi introeunt, nec volentes alios introire permittunt. Et praecipitur eis, ut stupore atque miraculo, imo juxta Septuaginta dissolutione totius corporis et ruentis excessu inebrientur, atque moveantur et fluctuent : vacillantes non vino nec sicera, sed spiritu soporis, sive compunctionis Domini, ut intelligentes malum suum, agant aliquando pœnitentiam, dicantque cum propheta ; Versatus sum in infirmitate, dum configitur mihi spina (Paal. xxxi, 4). Scitote ergo, oScribas et Pharisæi, qui estis principes Judaeorum, quod reddat vobis Dominus vicissitudinem vestram. Vos enim audientes Dominum Salvatorem, intelligere nolustis, et clauslslis oculos ve stros, ne cum videretis, et aures aggravastis, ne audiretis. Ideo et ille claudet oculos vestros, qui sunt prophetæ, per quos scientiam Dei videbatis. Sive vestros oculos claudet et prohetarum,qui suut principes vestri. Lex enim et prophe æusque ad Joannem Baptistam (Luc. XVI), ut vobis non videntibus, illi videant, de quibus inferior sermo (ad vers. 18) testaiur : Et audient in die illo surdi verba libri I, ei oculi cæcorumvidebuntet exsultabunt. In judicium enim venit DomitIUS, ut videntes Judae! non videant; et qui cær i erant, populus scilicet nationum,videant et Dominumconti mplentur (Joan. IX). Unde significanter nondixit, quod visio omnium prophetarumsignata sit cunctis legentibus; sed vobis, inquit, erit si- Rnata quibus nunc lcquor, quibus hæc futura prænuntio: sive oculos principum vestrorum, qui se juxta Septuaginta abscondita et arcana videre jnc- I bant, claudet in perpetuum. Eritque, ait, vobis omnis Scriptura sancta clausa atque signata, ut vos qui Legis I litteras, et prophetarum vaticinia nosse vos existimatis, et diebus ac noctibus volumina Scripturarumindefesso ore meditamini, non intelligatis quod legitis, sicut in Apocalypsi Joannis scribitur : Quisest dignus aperire librum, et solvere signacula ejus (Apoc. v, 2) ? Cunque 393 nullus fuisset inventus qui aperiret signacula, flesse se < icit ; et Dei tandem ad se a meruisse sermonem; Noli flere : ecce vicit leo de tribu Juda radix David, utaperiat librum,et solvat signacula ejus. Leo autemde tribu Juda, Dominus Jesus Christus est, ui solvit signacula libri, non proprie unius, ut melti putam,psalmorumDavid, sed omniumScripturarum, quae uno scriptæ sunt Spiritu sancto; ct propterea unus liber appellantur. De quo Ezechiel mystico sermone testatur (Ezech. II), quod scriptus fueri' intus et foris; in sensu et in litiera. De quo et Salvator loquitur in psalmis : In capitulo I bri scriptum esl de me(Psal. xxxix, 8); non Jeremæ, non Isaiæ, sed in omni Scriptura sancta, quae unus liber appellatur. Magistris igitur Judæorum usque in præsentemdiem nequeuntibus legere ct aperire signacula, et mysteria pandere Scripturarum, si dedcris cum librum indocto populo, qui a suis præceptoribusdevoratur, fatebuntur nescire se litteras, et idcirco legere non posse. Atquee duobus italis multo levius est legis imperitiam confiteri, quam jactare prudentiain , et non posse scire quod dicitur.
(Vers. IS, 14.) « Et diiit Dominus : Pro eoquod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me ; cor autem ejus longe est a Ine, et timuerunt me mandato hominum, et doctrinis. Ideo ecce ego addam ut admirationem faciam poputo huic miraculo grandi et stupendo : peribit enin sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium illitis abscondetur. » LXX : < Et ait Dominus : Appropinquat mihi populus iste oro suo, et labiis suis honorat me ; cor autem ejus longe esta me : frustra colunt me, doeenles hominum praecepta atque doctrinas. Propterea ecce adjiciam ut transferam populuin istum : transferam enim illos, et perdamsapientiam sapientium, et intellectum prudentiumabscondam. > Hoc testimonio abusus est Dominus contra Pharisæos in Evangelio Matthæi, dicens : Quare et vos præteritis mandatum Dei propier traditiones vestras (Matth. xxv, G). Et iterum : Hypocritæ , bene prophetavit devobis Isaias, dicens : Populus iste labiis me honorat cor autem ejus longe eat a me. Frustra autem colunt me docentes doctrinas et præcepta hominum (Ibid. 7-9). In quo notare debemus illud quod plerumque 394 admonuimus, Evangelistas et apostolos, non verbum interpretatos esse de verbo ; nec LXX Interpretum auctor itatem secutos, quorum editio illo jam tempore legebatur; sed quasi Hebræs et instructos in Lego, absque damno sensuum suis usos esse sermonibus. Appropinquat autem populus Judæorum ore et labiis suis Deo ; quia unius Dei cultum habere se gloriatur et respuere idola; sed cor ejus longe est ab eo, quia non recipit Dominum Jesum Christum. Qui enim non recipit Filium, non recipit Patrem. Simulque discamus quomodo aliquis appropinquet Deo, Vel longe fiat ab eo. Qui et per Jeremiam loquitur ; Deus appropinquans ego, et non de longe dicit Dominus (Jerem. XXIII, 23, secundum LXl). Appropin- quamus auteur Deo mente, non corpore; sicut et dc Moyse legimus : Appropinquavit Moyses solus ad Deum : cæteri autem non appropinquabant ( Exod. XXIV, 2). Orabat omn Deum ill spiritu et veritate, et accedebat ad eum sensu et spiritu. Hi autem de quibus scribitur quod tollantur ab utero, et crudianlur a puero usque ad sencetutem ; et in Lege Dei die ac nocle) Al. media nocte) meditentur, non appropinquant Deo, quia traditiones Pharisæorum Scribarumque suscipiunt, quae eos longe faciunt a Deo, et sunt sepulcra dealbata, quae foris videntur esse pulchra, intus autem plena sunt ossibus mor- tuorum : qui elegerunt Barabbam, et Dominum respuerunt (Matth. XXVII): Propterea additurum se esse comminatur, juxta LXX, ut nequaquam in Assyrios et Babylonios eos transferat, sed in tu:o orbe dispergat. Juxta Hebraicum, admirationem magnampopulo Judæorum stupendumque miraculum facturum esse se dicit; at perdat eorum sapientiamqui non receperunt Dei virtulem Deique sapientiam, et intellectum prudentium abscondat et celet : ne scilicet eum reperiant qui in littera continetur. De hoc loco apostolus Paulus scribens ad Coriu- Ihios posuit testamonium; Perdamsapientiam sapientium, ei intellectum prudentium reprobabo (1 Cor. I, 19) : aliis verbis eumdem sensum edisserens : non quod Deus sit inimic us sapientiae cujus pater est, et per quemomnisest in hominibussapientia ; sed ct1iii additamentoposuit, ut inHebraico est, sapientium populi et 395 prudentium iliis, id est, populi Judæorum. Ei revera grande miraculum Deus fecit in populo post adventumDomini Salvaloris, ut uuo atque collem tempore arderet Jerusa. lem, temp lumquecorrueret, et omnis magistrorum scientia tollerelur; impleto illo quod supra dictum est (Ad cap. m. 1 seqq.) : Ecce Dominator Domiunus Subaolh auferet ab Jerusulem et a Juda validum et validam : omnem fortitudinem panis, et omne robur aquæ; gigantem et hominem bellatorem, et judicem, et prophetam, et conjectorem et senem, et quinquagenarium, et admirabilem consiliarium, et sapientem architectum, et prudentem auditorem, et cætera, qu;e propheticus sermo contexuit 1.
(Vers. 15,16.) < Væqui profundi estis corde, ut a Domino abscondaiis consilium, quorum sunt in tenebris opera, et dicunt : Quis videt nos, et quis novit nos ? Perversa est hæc vestra cogitatio, 'nasi si lutum contra figulum cogitet, ei dicut opus factori suo : Non fecisti me ; et figmentum dicat fictori suo : Non intelligis. > LXX : < V æ qui profundum consilium faciunt, et erunt in tenebris opera eorum, et dicunt : Quis videt nos! flUis sciet nos, et quæ nos facimus?nonne ut lutumIi. gulireputabimini? Nunquid dicet factura factori suo : Non sapienter me fecisti, aut figmentum fictori suo, Non tu me fecisti ? > Adversum eosdem de qnitis supra dixerat, perdam sapientiam sapientium, et intelligentiam prudentium reprobabo,sive, ut propheta scribit, abscondam : nunc etiam Dei sermo dirigitur, qui sapientes sunt in semetipsis, et in conspectu suo prudentes. De quibus rectissime illud intelligipotest : Defecerunt scrutantes scrutinio (Psal. LXIII, 7) ; cum scriptum sit de Dei sapientia : Si enim quis perfectus fuerit in filiis hominum absque tuasapientia, in nihil reputabitur (Sap. IX, 6). Qui idcirco arbitrantur Deum sua nescire consilia, quia io tenebris sunt opera eorum, et dicunt : Quisvaet nos ? et quis novit nos ? Haec autem dicuntetsapientes hujus sæculi, et hæreticorummagistri, et Judaeorum Pharisæi, quod nullus eos intelligat ; non recordantes ejus quod ad Deum dicitur ; Tenebræ non obscurabuntur a te : et nox sicut dies illuminabitur (Psal. CXXXVIII, 12). Et : Sicut tenebræ ejus, ita et lux ejus (Ibid.). lloc errore decepti Adam et Eva, audientes sonitum pedam deambulantis in paradiso 396 Dei, absconderuntse sub arbore, in qua 2 erat scientia boni et mali ; ac Cain quoque dicens : Si ejicis me hodie a facie tua, abscondar (Cen. IV, 14), similistultitia Deum arbitratusest ignorare. Et per Amos de impiis et peccatoribus dicitur : Si absconderint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo draconi, et mordebit eoa (Amos. ix, 5). Unde quamvis aliquis sapiens sil et fervemioris ingenii, si non habuerit Dei sapientiam atque doctrinam, dicamus de eo : Nisi Dominus ædificaveri!domum, in vanum laboraverunt qni ædificant eam. Nisi Dominus custodieritcivitatem, invanum vigilabit qui custodit eam (Psal. CXXVI, 1 et 2). Cui nos faciamus simile ; Nisi Dominus 3 adjuverit scientiam, in vanum laborat qui se putat esse sapienlem. Nisi Dominus omnicustodia servaverit cor nostrum, in vanum vigilat qui putat illu sua dili. gentia posse servari. Perversa est, inquit, haec vestra cogitatio, ut factorem putetis nescire quod re... cit, et Creatorem ignorarc creaturam suam, quasi si lutum et opus dicat figulo et factori auo, Non me fecisti, vel non me bene fecisti, nec intelligis facturam tuam. Hoc testimonio aliis verbis Apostolus utitur ad Romanos ubi de Dei profunda scientia disputat, et hominum vult calumniam confutare : 0 homo, tu quis es qvi respondeas Deo 9 Nunquid dicit figmentum fictori suo, Quare me fecisti sic ? An non habet potestatem figulus de eodem luto aliud ras facere in honorem, aliud in contumeliam ? (Rom. IX, 20) 21). In quibus cunctis illa semper observanda estregula ; Evangelistas et Apostolos absque damno sensuuminterpretatos in Graecum ex Hebræo, ut sibi visum fuerit.
(Vers. 11 seqq.) < Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Lilanus in Charmel ; et Charmd tusaltum reputaliitur ? Et audient indie illa surdi verba libri; et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt. Et addent mites in Domino lætitiam : et pauperes homines in Sancto Israel exsultabunt, quoniam defecit qui praevalebat. donsummatus est illusor, et succisi sunt omnes, qui vigilabant super iniquitatem. Qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant; et declinaverunt frustra a justo. » Respondeant Judæi et amici simplicis tantumhistoriæ, qui fructus non quaerunt in arbore, sed folia 397 tantum umbramque verboruln, quæ cito arescit et depcrit, quomodo in adventu Domini Salvatoris ( quia a temporibus Isaiæ usque ad dispensationem carnis assumptae, pro comparatione æternitatis breve et modicum temporis spatium est) Libanus mons Phœ ficis versus sit atque transtatus in montem Carmelum? qui Hebraice CHERMEL ( ) dicitur ; et in confinioPalæstinæ atque Phœnicis Ptolemaidi imminens, licet et alius in Scripturis sanctis mons Carmelus appelletur, in quo fuit Nabal Carmelius (1 Reg. xxv), homo stultus et iniquus, qui uxorem habuit Abigail, quæ, mOl'luo viro, nupsitDavid ; illo enim vivente, virumDavid accipere non puterat; ne vocaretur adultera si foret alteri viro sociata ; et quomodo Charmel in saltum, et infructuosa ligna reputetur? Quod cum dicere non potuerint, audiant Libanum, qui interpretatur dealbatio, referri ad populum gentium, qni lotus in Domino et purgatis sordilms pristinis, totus mundus ascendens, sub jAI. super] Ecelesiæ persona innititur Salvatori, et de eo in Cantico canticorum dicitur : Quæ est ista quæ ascendit dealbata, innitens super fratruelem suum (Cant. VIII. 5) : et istuni popolum transferri in Charmel, hoc est, in circumcisionis scieutiam, ut spiritualis et veræ circumcisionis mysteria recognoscat : et in loco sit quondam populi Judaeorum : illos autem qui Christum suscipere noluerunt reputari in saltum, et in arbores steriles, quae non pussunt cum lignis fructiferis laudare Dominum. Cum autem Libanus in Char.. mel, et Charmel in saltum fuerit commnutatus, tunc qui prius surdi eraul, et verba libri prophetici au* dire non poterant (de quo supra diximus, quod om-. nis Scriptura sancta unus liber appelletur, dicenle Ecclesiaste (cap.xn, vers. 11) : Sermones sapientium tanquam stimuli et quasi clavi in altum confixi, qui a conciliis dati sunt a pastore uno) audient, et loquentur, quibus Salvator dicet : Ephpheta [Al. Effetha], quod interpretatur, adaperire (Marc. vn). Quodque nos vertimus, de tenebris et caligine oculi rorum videbunt, quorum facilis interpretatio est; Aquila et Theodotio et Symmachus transtulerunt : Tenebras et caliginem oculi cæcorum videbunt: ut ostenderent gentium populo, qui prius cecus erat, Christi sacramenta pandenda, juxta illud quod dicitur : Tenenebrosa aqua in nubibus aeria (Ptal. XVII, 12 ). Et in eodem Psalmo de Deo scriptum est 398 Posui tenebrat latibulum suum (Ibid. ). Et in Proverbiis legimus ; Hæc audiens sapiens sa- pientior erit, et prudent gubernationem possidebit et intelliget parabolam et tenebrotum sermonem, dicta sapientium et ænigmata (Prov. I, 5, 6). Denique et Moyses ut intelligeret et videret Deum ( Exod. xx ), in nubem ingressus est et in caliginem, de qua in Psalmo dicitur : Caligo sub pedibus ejus ,Psal. XVII, 10 ). Cum autem prius caeci vel mystica quaeque conspexerint, vel de caecitateet renebris oculos levaverint ad videndum, ut sedentibus in tenebris et umbra mortis oriatur lumen verum, tunc mites de quibus scriptum est: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. v,4) ; sive pauperes, quorum princeps in Psalmis ait : Hic pauper clamavit, et Dominus exaudivit illum ( Psal. XXXIII, 7) ; et qui judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum (Psal. LXXI, 4), de quo dicitur ad Jud:cos, Consilium pauperis sprevistis, addent in Domino Letitiam, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. 1; II Cor. x); ei pauperes homines sive desperati ab hominibus atque contempti, qui legis prius notitiam non habebant, in Sancto Israel exsultabunt, qui a t : Sancti estote, quoniam ego sanctus sum (Levit. XI, 44). Omnisque est exsultatio , qnoniam deferit qui prævalebat. Consummmatus est illusor, sive arrogans,et superbus, qui dixerat : Fortitudine faciam et sapientia, auferam fines gentium et fortitudinem earum vastabo ; qui omnibus illudebat, in tantum ut sanclus quoque diceret : Lumbi mei repleti sunt illusionibus ( Psal. XXXVII, 8 ). £t succisi sunt, sive deleti omnes qui vigilabant super iniquitatem, quorum propter malas vigilias non dormitat interitus : qui peccare faciebant universum hominum genus in verbo blasphemiae, ul negarent Verbum Dei, et in cœlo ponerent os suum. Sigr.iftcat autem dæmones, qui nequam ipsi, omnes faciebant homines in sermone pectare, variis dogmatibus blasphemantes, et arguentem in porta atque judicio, quantum in se erat, supplantabant, et a justitia declinare fa. ciebant, qui erat in ponis filiæ Sion, exaltatus de portis mortis ; et corripiebat. eos qai oderant in portis arguentem. Quae nos super diabolo et angelis ejus intelleximus, Nazaraei contra Scribas et Pharisaeos dicta arbitrantur, quod defecerint δευτερωταί, qui prius illudebant populo traditionibus pessimis ; et ad decipiendos simplices die noctuque vigilabant, qui peccare faciebant 399 homines in Verbo Dei, ut Christum Dei Filium negarent.
(Vers. 22 seqq.) t Propter hoc haec dicit Dominus ad domum Jacob, qui redemit Abraham : Non modo confundetur Jacob, nec modo vultus ejus erabescet; sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum, in meo sui sanctificantes nomen meum : et sanctificabunt sanctum Jacob, et Deum Israel praedicabunt; et scient errantes spiritu intellectum, et mussitatores discent Legem. LXX : * Propterea hæc dicit Dominus super domum Jacob, quant separavit ex Abraham : Non modo confundetur Jacob : iceque nunc faciem mutabit; sed cum 1 viderit filios suos opera mea ; propter me sanctilicabunt nomen meum, et sanctificabunt sanctum Jatob, et Demn Israel tiinebunt, et Icient qui errant spiritu, intelligentiam, et mussitatores discent obedientiam. » Quodque sequitur et linguæ bulbutientes discent loqui pacem : obelo prænotandum est. Cum audierint , inquit, surdi verba libri, el oculi caecorum viderint, Libanusque conversus fue- rit in Charmel, et Charmel reputatus in saltum, ita ut mites et pauperes lætentur in Domino, et superbus illusorque deficiat , tunc confundetur Jacob qui modo interim non confunditur. Significat :utem Isaiæ tempora. Et vultus illius ernbescel, ut i ubor atque confusio occasio sit salutis, præcipue cum viderit filios suos, id est, Apostolos el apostolicos viros, qui fuerunt de genere Judaeorum, in medio nationum Domini perpetrare virtutes, et Christi nomen gentibus praedicare, eUi cere ; Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum (Matth. vi, 9 ). Illi enim sanctificabunt Sanctum qui ortus cst de Jacob, et Deum Israel doccbunt in gentibus, ut idolis derelictis, dicant : quam falsa possederunt patres nostri idola, et nou est In illis qui pluat ; et tunc scient qui nunc errant spiritu, intelligentiam Dei, et qui quondam in solitudine murmurabant contra Dominum, discent Legem, cujus prius notitiam nou habebant. Si enim recepissent Moysen, recepissent et Domiuum Jesum Christum, quia Moyses de illo loquebalur. Quod in principio capituli juxta Hebraicum transtulimus : Hcec dicit Dominus ad domum Jacob, qui redemit quondam Abraham, et .duxit de Chaldæis, et in terram repromissionis induxit (Gen. XI) , perspicue patet. Illud autem quod Septuaginta transtulerunt : Hæc dicit 400 Dominus super domum Jacub quam separavit ex Abraham, sic intelligi potest, quod Scri. bas et Pharisæos, qui Dominum blasphemabant, separaverit ab Abraham, qui vidit diem Domini, et lætatus est (Joan. VIII ). Si enim fuissent lilii Abraham, fecissent opera Abraham. Et Apostolus disputat eos appellandos filios Abrabam (Hebr. XI), qui habuerint similitudinem fidei Abrabam, boc est, populum gentium, qui non ex operibus, sed ex fide Abraham filiis appellatus esu
(Cap, XXX. — Vers. i seq.) < Vae filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me; et ordiremini telam, et non per Spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum. Qui ambulatis, ut descendatis in Ægyptum ; et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortidud ne Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Ægypti. Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et .'lucia umbræ Ægypti in ignominiam. Erunt enim in Tanis principes tui, et nuntii tui unque Hancs [Al. ad Anes] pervenerunt. Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non poterit; non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium. » LXX : c Vae filii praevaricatores, dicit DoMninus. Fecistis consilium, et uon per me; et pactum, uon per Spiritum meum : ut adderetis peccata peccans; qui ilis ut descendatis in Ægyptum; et me non interrogastis, ut accipiatis auxilium a Pharaone, et protegamini ab Ægyptiis. Erit vobis protectio Pharaonis in confusionem ; et his, qui confidunt in Ægypto, opprobrium. Suut enim in Taui principes, nuntii pessimi. Frustra laborabunt ad populum, qui eis non proderit ad auxiliandum : neque in utilitatem, sed in confusionem et opprobrium. » Post prophetiam contra Ariel, et caetera quæ usque ad hunc locum præteritus sermo disseruit : nunc alterius vaticinationis exordium est, quæ post cenlum quinquaginta annos, qui fuerunt iutcr Isaiam ct Jeremiam probatur esse completa. Praedicit enim illain historiam, quam in Jeremiæ volumine legimus (Jerem. XLI), quando subversa Jerusalem et omnibus in Babylone opibus principibusque translatis, præpositus est regii generis his qui in Judaea remanserant, Godolias filius Ahicam, quo per dolum cum Chaldaeis sociis interfecto, omnes principes bellatorum, et Johannan 401 filius Charea1, et Jechonias filius Osiæ; et reliquum vulgus a parvo usque ad magnum, accesserunt ad Jeremiam prophetant, et dixerunt ei : Cndat oratio nostra in conspectu tuo, el ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis. Quia re/icti sumus pauci de pluribus, sicut oculi lui nos intuentur : et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus, et verbum quod faciamus (Jerem. XLII, 2, 5). Cumque Jeremias post decem dies ex sermone Domini respondisset : Hæc dicit Dominus Deus Israel : Si quiescentes manseritis in ierra hae, ædificabo vos et non destruam, plantabo ei non evellam, quoniam placatus sum super malo quod feci vobis. Nolite timere a facie regis Babylons, quem vos pavidi formidatis (Ibid..l0, 11). Et post modicum : Si autem dixeritis, non habitabimus in terra ista ; et posueritis faciem vestram, ut ingrediamini AEgyptum, el intraveritis ut ibi habitetis; gladius quem vos formidatis, ibi comprehendet vos : et fames pro qua estis solliciti, adha rebit vobis in Ægypto, et ibi moriemini ( Ibid. 13, 15, 16). Responderunt viri superi, dicentes ad Jeremiam : Mendacium tu loqueris : non misit te Dominus Deus noster, dicens : Ne ingrediamini in Ægyptum, ut habitetis illic; sed Baruch filius Nerias incitat te adversum nos, ut tradat nos in manibus Chaldæorum, ut interficiat uox et transduci faciat in Babylonem (Jerem. XLIII, 2, 3). Denique omnes principes populi reliquiis congregatis cum mulieribus et parvulis filiabus regis l, non audientes vocem Domini, ingressi sunt Ægyptum, ahsumptis secum Jeremia et Baruch, et venerunt in Taphnas, ita ut Jeremias in signum captivitatis futuræ prophetaret contra inobedientem populum ea quæ In libro illius continentur. Quod igitur postea futurum era!, ante annos multos prædicitur, et desertores et prævaricatores filii appellantur qui deserto consilio Dei, quod acceperant per Jeremiam, suam seculi sunt voluntatem, et orditi telam, non per spiritum Dei, qui eis Jeremiae ore resonabat. Orditam autem telaui μεταϕοριϰῶς posuit, ut pravum consilium demonstraret, et hoc fecerunt, ut peccata pristina augerent peccato contentionis et superbiae. Qui descenditis, inquit, in Ægyptum, et os meum non interrogastis I. Non quod non interrogaverint, sed quod consilium propbetae 402 audire noluerint, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in proiectione, sive umbra iEgypti. Pro fortitudine Pharaonis, quae in hoc luco bis ponitur, in Hebraico scriptum habet MAOZ ( ). Hoc adnotavimus, ut quod in Danielis extrema legimus (Dan. II) visione Deum MAOZIM ( ), non ut Porphyrius somniat, Deum viculi Modim [Al. Jloden], sed robustum Deum et fortem intelligamus. Pharao autem apud .Egyptios nomen est n giae potestatis; et unusquisque speciali appellatur vocabuło, ut Pharao Nechao, et Pharao Vafres [Al. Vafre]; quomodo si nos Cæsares et Angustos propriis regum vocabulis præponamus. Et erit, inquit, vobis fortitudo Pharaonis in confusionent, et fiducia umbra Ægypti in ignominiam Scribit idem Jeremias, quod in Taphuis urbe Ægypti infoderit lapides in porta domus Pharao, et dixerit viris Judæis : Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et ponam thronum ejus iMper lapides istos quos abscondi, et statuet 'otium suum super eoa. Veniensque f ercutiet terram :Egypti, quos in mortem, in mortem : et quos in captivitatem, in ca;tivitatem; et quos in gladio, in gladio: et succendet ignem in delubris deorum Ægypti, et comburet ea, ei cuptivos ducet illos. Et amicietur terra Ægypti, sicut amicitur pastor pallio suo et egredietur inde in pace (lerem. XLIII, 10-12). Superatis enim Ægypliis, capti sum et Judaei, qui ad Ægyptios fugerant. Quodque sequitur : Erunt enim in Tauis principes tui, et nuntii tui usque ad Hanes pervenerunt, cum irrisione ct έμϕατιϰω̃ς legendum, quod spreto Dei consilio, principos suos ad Tauis urbem Egypti miserint, in qua domus Pharaonis regia fuit, et sub Moyse signa atq e portenta plurima perpetrata sunt, diceule Psalmographo : Qui fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos (Psa/. LXXVII, 43). Et idem haias contra Ægyptum loquitur : Ubi sunt nunc sapientes tui? annuntient tibi, et dicant, quid cogitaverit Dominus Sabaoth colura Ægyptum. Defecerunt principes Taneos (Isa. xix, 12, 13), quos eo tempore delecisse commemorat, quando Dominus ingressus est Ægyptum super nubem levem. llanes autem urbem Ægypti in alio loco non legimus, sed ex eo quod ait : Nuntii tui usque ad flane. 403 pervenerunt, intelligimus ultimam juxta iÆthiopas et Blemmyas [Al. Blembas] esae jÆgypti civitatem, pro quo LXX interpretati sunt : Nuntii pessimi frustra laborabunt, qui conlisi sunt super populo i£gypti, qui eis prodesse non potuit, et luerunt in opprobrium sempiternum. Quidam hunc locunt contra decem tribus iu Samaria scriptuin putant, quod ab Ægyptiis auxilia postulantes, capti sint ab Assyriis. Juxta tropologiam : Omnes qui Dei religione contempta, revertuntur ad vomilum suum, et perdito nomine filiorum, impudentissimi canes appellantur, ineunt consilium, non per Dominun, et feriunt foedus, non per Spiritum Domini, adduntque peccata peccatis : ut superati blandientibus vitiis, etiam dogmatum recipiant pravitatem, et descendant in Ægypti tenebris, quærentes auxilium Pharaonis, qui regnat in Ægypto, cujus protectio ducit in ignon iniam, et in opprobrium sempiternum. Sum enim iii Tanis. in mandato videlicet humili atque dejecto principes ejus, pessimi nuntii, qui frustra laborant super populo qui eis prodesse non poterit. Sicut enim sanctos magistros juvat discipulorum salus, sic perditio seductorum perdit patriarchas eorum qui ad i€gypti auxilium confugerunt.
< Onus jumentorum Austri. > Pro quo Hebraice dicitur MASSA BELMOTH [Al. BEHEMOTH] NEGEB ( ) quod LXX transtulerunt, Visio quadrupedum in deserto 1. Superior expositio, quam latissime historiæ replicatione texuimus, hujus luci est interpretatio, quod juxta consuetudinem prophetalem, onus id est, pondus et sarcina cru- ciatuum a'que pœnarum, non soluin super Babylonem et Philisthiim, et Moab, et Damascum, et Ægyptum, et desertum mare, Idumæum quoque et Arabiam, et vallem Sion, et ad extremum Tyrum; sed super jumenta quo'lue Austri pervenerit, quæ LXX transtuleruut, quadrupedes in deserto. Significat autem tribum Juda, quae in austrari parte sita, eremo confinis est ; et eos qui Jeremia: vaticinium respuentes, capta Hierosolyma, noluerunt habitare in Judaea, sed per desertum ad Ægyptios confugerunt. Et recte appellantur jumenta Austri, sive quadrupedes in deserto, 404 quia respuerunt notitiam Dei, et contempto ejus imperio, ad Ægypti simulacra fugerunt, spem habentes in Pharaone, cui qui innixus fuerit, quasi si incumbat atundini, qUia fracta manum vulneret innitentis. De istiusmodi jumentis et filii Chore loquebamur in Psalmo : Homo cum in honore esset, nou intellexit, comparatua est jumentis insipientibus, el similis factus eat illis (Psal. XLVIII, 13). Quodque seqnitur : Hæc via eorum scandalum ipsis, recte super praesenti capitulo intelligi potest, quod via deserti illis fuerit in ruinam. Legisse me novi, jumenta Austri et quadrupedes in deserto, qui Judææ terminos reliuquentes, ad Ægypti tenebras confugerunt, referri ad spiritualia nequitiæ in coelestibus; et rectores tenebrarum istarum, qui universas divitias et pristinas opes iÆgypti desi lerio perdiderunt. Hoc ille dixerit. Nos juxta tropologiam, ut quæ necdum posuimus, disseramus, dicimus omnes qui pro Creatore deserto, sæculi erroribus se dederunt, esse quadrupedes ill deserto istius sæculi, a quo frusTa sperent auxilium, cum verum Dei auxilium dereliquerint.
(Vers. 6, 7.) < In terra tribulationis et angustiæ leaena et leo : ex eis vipera et regulus volans : portantes super hnmeros jumentorum divitias suas ; et stiper gibbuu) camelorum thesauros suos ad poputum qui eis prodesse non poterit : Ægyptus frustra et vane auxiliabitur. > LXX: < In tribulatione et angustia leo et catulus Iconis: inde aspides et genimina aspidum volantium : qui ferebant super asinos et calnelos divitias suas ad gentem, quae cis non proderit : Ægypti inania et vacua proderunt vobis. > Pro leone, in Hebraico scriptum habet LEIS ( ) [ Al. LEHIS], et pro regulo volante, quem LXX genimina aspidum volantium transtulerunt, in Hehraico έμπρηστής 1 dicitur et volans quein nos appellare possumus comburentem, et Hebraice vocatur SARAPH ( ). Rursum in eo loco ubi nos interpretati sumus, portantes super humeros jumentorum, pro jumentis omnes similiter transtulerunt πώλους, id est pullos asinorum. Terra autein tribulationis et angustiæ, latissimam eremi significat vastitatem, per quam reliquiæ Jerusalem cum Johannan lilio Careae et filiabus regis Sedechiæ, sublatis omnibus quæ habere poterant, ad Ægyptum 405 transfugerunt. Leaenam quoque et catulum leonis, Jerusalem et populum ejus μεταϕοριϰω̃ς intellige, dicente Balaam in Numeris : Eccepopulus ut leæna consurgel, et quasi leo erigetur : Non accubabit, donec devoret prædam, et occisorum sanguinem bibat (Num. XXIII, 24). In Ezechiele quoque scriptum est: Assume planctum super principem Israel, et dices : Quare mater tua leœ a inter leones cubavit, in medio leunculorum enutrivit catulos suos (Ezech. xix, 1, 2)? Ac ne putaremus vere Scripturam sanctam de leaena et leone dicere, contra naturam rerum loquitur, quod de leæna et leone nata sit vipera et regulus volans, sive genimina aspidum volantia : quod videlicet de malis paremibus pejores generati sint liberi, de quibus et Evangelium loquebatur ; Generatio viperarum, quis Ostendit vobis fugere ab ira ventura (Matth. III,7)? Et ad terram dicitur Israel ; Tu es terra in qua non pluit, nec imber venit super te in die ira, i ujus principes in medio ejus, quasi leones rugientes, rapientes prœdam, animas devorantes per potentium (Ezech. XXII, 24,25). L la genimina viperarum, sive aspidum volantium, id est, principes populi et omnis impiorum turba, ierunt ad populum, qui eis prodesse non potuit, dicente Jeremia (Jerem. XLVI), quod traderet Dominus Pharaonem Vafre repeti Ægypti in manum inimicorum ejus, et in manus quærentium animam illiul, et consumerentur omnes viri Juda, qui erant in terra Ægypti, gladio et fame usque ad internecionem, in tantum ut tradant Hebraei, prius quam Nabuchodonosor Ægyptum caperet, Jeremiam et Baruch imminentem captivitatem morte vitasse. Leænam et catulum leonis quidam coelestem Jerusal; m et deceptum ex ea I populum exposuit, regulumque volantem, ct viperas, et genimina aspidum, illum de quo supra It'Bimus (Supra, xiv et XXVII), colubrum tortuosum, et de quo Salvator in Evangelio loquebatur : Videbam Satanam, quasi fulgur de calo cadentem (Luc. I, 18): qui draco appellatus in Apocalypsi (Apoc. XII), tertiam partem stellarum secum detraxit in terram, quae perversitate sententiæ priores divitias perdiderunt, deserentes eas in Ægyptum hujus saeculi.
« Ideo clamavi super hoc : superbia tantuin est; quiesce. > Pro quo nescio quid volentes Septuaginta interpretes transtulerunt; i Annuntia ista, quoniam vana est 406 consolatio vestra hæc. > Porro Symmachus interpretatus est, ταραχαι 3 alσ.ν ϰατοιϰειν, id est, tumultus sunt ut habitent. Verbum Hebraicum REEB (Tn), [At. REHEB] Aquila, ο̃ρμημα, id est, impetum et superbiam : Symmachus, turbationem ; LXX, vanitatem : Theodotio, latitudinem interpretati sunt ; quod tribus litteris s< ribitur RES eins et BETH, et ipsum est quod in Psalmis legitur : Memor ero Rahab ei Babylonis scientium me (Psal. LXXXVI, 4). Et est sensus : Quoniam in Ægyptiis vanum auxilium est, præcepi ei, id est, Jerusalem, sive clamavi, quod Ægyptit regni tantum haberent vocabulUm, ei absque viribus superbiam : ei Israel in terra sua sedere vel habitare deberet, nec frustra ab infirmis auxilium petere.
(Vers. 8.) « Nunc ingressus scribe eis super buxum, in libro diligenter exara illud : et erit in die novissimo in testimonium usque in æternum. > Aiunt Hebraei, quoniam in prophetis unus sit spiritus, et omnia apud Dominum juncta sint tempora, de. remiæ præcipi, et Dei esse mandatum, ut ingressus Ægyptum scribat eis super buxum, quo-I lignum est imputribile ; sive, ut Symmachus transtulit ἐπι 4, id est, super latissimam tabulam. bis autem, haud dubium quin Judaeis : ct in libro diligenter edisserat, ita ut nulla difficultas iit lectionis, III quando vaticinium fuerit rebus expletum, tunc intelligant verum Prophetarum esse sermonem. Manifesta transcurrimus, ut in obscurioribus immoremur.
(Vers. 9 seqq.) < Populus enim ad iracundiam provocans est : et filii mendaces, filii nolentes au dire legem Dei. Qui dicunt videntibus, Nolite videre; et aspicientibus, Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt : loquimini nobis placentia ; videte nobis errores. Auferte a me viam : declinate a me semitam : cesset a facie nostra Sanctus Israel. > Perspicuum est quod ad iracundiam provocaverint Dominum, Jeremiæ verba audire nolentes (Jerem. XLIII). Qai dixerunt ei : NoH nobis videre qnod uolumus : noli nobis interdicere viam Ægypti nec quæ recta sunt prædices ;sed loquere quod nobis placet, ut pergamus in iEgyptum, quod cumulet peccata peccatis. Qtiid nobis ingeris quod non libenter audimus ? quid monstras viam per quam ingredi nolumus ? Quid frequenter ingeminas auribus nostri, : Hæc dicit 407 Dominus Sanctus Israel ? Cesset a nobis ista prædicatio. Secundum tropologiam, omnes bæretici mendaces filii appellantur.Ex nobis enim exlerunt, sed non fuerunt ex nobis (I Joan. II) ; qui non audium interioris bominis auribus Legem Dei, et Ecclesiarum loquuntur magistris : Nolite nobis vi- dere quae recta sunt, nec gehennae flammas comminemini ; sed promittite nobis regna coelorum, ut post luxuriam et delicias, pandatur nobis para- (iisus. Quid milii ostendis viam Domini, per quam nou libenter ingredior ? Quid replicas nomen Sancti Israel, sive verbum Israelis, quod mei pectoris arcana non penetrat ? Quod quidem et ad populum Ecclesiæ dicitur negligentem, si aversetur austeritatem. magistrorum, et adulatoribus faveat.
(Vers. Ii-I".) < Propterea hæc dicit Dominus Sancius Israel : Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumnia et tumultu : ei innixi estis super co : propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens, et requisita in muro es- celso : quoniam subito dum non speratur veniet contritio ejus. Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritone pervalida : ét non invcuietur de fragmentis ejus testa in qua portetur igniculus de incendio : aut hauriatur parum aquæ de fovea 1. » Quia, inquit, supra dixistis : Cesset a facie nostra Sanctus hracl, sive ut LXX transtulerunt, auferte a nobis verbum Israel; idcirco haec dicit Dominus Sanctus Israel, et nolentibus vobis se ingerit, ut quem neglexistis commonentem, sentiatis punientem. Habuistis fiduciam in Ægyptiorum calumnia atque mendacio, et innixi estis super tumultu eorum, sive contradictione et superbia, ut Symmachus ct Theodotio interpretati sunt, propterea vertetur vobis hæc iniquitas sive peccauun, ut sitis quasi murus cadens subito civitatis firmssimæ ct captae, cujus repentina advenerit ruina, iia enim LXX transtulerunt. Et est sensus juxta Hebraicum : Quomodo interruptio muri altissimi qui longam traxit ruinam, difficile instaurari potest, et pristinum decorem icciperc : sic vobis veniet repentina contritio. Et ut alia utar similitudine : Sicut vas figuli, si confringatur contritione pervalida, ita comminuitur in frusta, ut vix parvula testa 408 remaneat de fragmentis, in qua portetur igniculus, aut paululum aquæ de lacuna hauriatur et fovea ; sic vos cuin icritis in i£gyptum, persequeute vos illue Nabu- chodonosor, uSque ad internecionem peribitis. Ifæ retici quoque et omne dogma conTrarium veritati confidunt in calumnia atque mendacio, et mussitant juxta LXX contra Creatorem suum. Propterea irnpietatis eorum civitas destructur, qnam ædificavit Cain, cui veniet repentina perditio, cnm rapta fuerit ab ecclesiasticis viris, et ita destructa et comminuta, ut nibil in ea remaneat quod possit ignem emortuum reaccendere, et saltern coenosam, et parvularn aquam populis praebere sitientibus.
(Vers. 15 seqq.) % Qnia hær dicit Dominus Deus Sanctus Israel : Si revertamini et quiescatis, salvi eritis : in silentio et in spe erit fortitudo vestra ; etnolnistis, et dixistis : Nequaquam; sed ad equos fugiemus : ideo fugietis et super veloces ascende- mus : ideo veloces erunt qui persequentur vos. Mille homines a facie terroris unius : et a facie terroris quinque fugietis. > LXX : < Haec dicit Dominus Deus Sanctus Israel: Cum reversus ingemueris 2, tunc salvus eris, et scies ubi fueris : quia confidebas super vanis, vana facta est fortitudo vestra ; et noluistis audire: sed dixistis, super equos fugiemus : propterea fngietis ; ei super levibns ascensoribus erimus ; ideo leves erunt qui persequentur [Al. persequuntur] vos. Mille ad vocem unius fugient : et ad vocem quinque fugient multi. » Sanctus, ait, cujus supra nomen tacueram, ipse est Dominus Deus, qui vobis et per me et per Jeremiam loquitur (Jerem. XII) ; Si agatis poenitentiam, et vel vitia relinquatis, vel errorem pravi consilii ; et maneatis in Judaea, non Babyloniorum impettim 2, sed mea præcepta metuentes, salvi eritis. Quiescite ct sperate in Domino, et fidei in promissis meis robur arripite, qui contemnentes praecepta vitalia, desperatione dixistis, Nequaquam ita erit ut loqueris ; sed ad equos confugiemus Ægyptios, et concito ad eos atque veloci pergemus gradu. Quia igitur ista dixistis, fugietis quidem et pernici cursu intrabitis Ægyptum ; sed velociores erunt Babylonii, qui vos usque ad Ægyptum persequentur, lantusque terror atque formido obtinebit Ægyptum, ut uni Chaldaeo mille Ægyptii 409 resistere nequeant, et quinque hostibus, fugientium piurima multitudo, juxta illud quod in Deuteronomio legi- mus : Dabit te Dominus ut corruas in conspectu inimicorum tuorum. Via una egredieris ad eoa, et per septem vius fugies a facie eorum, et eris in dispersione in cunctis regnis terras (Deul. XXVIII, 25, 52). Juxta anagogen et LXX editionem, omnes ad pœnitentiam peccatores, et præcipue haereticos cohortatur sermo divinus, quod cum reversi a vitiis ingemuerint, et egerint pœnitentiam, salvi flant; et tunc intelligant ubi prius fuerint, et quod frustra in vanis speraverim. Cumque eos ad poeniteutiam cohortetur, illi e contrario confidunt in falsis magistris, et in iucerto sæculi : Deique verba audire nolentes, equos Ægyptios desiderant, et eorum velocitate lætantur, quos multiplicari Dominus prohibuit (Deut. XVII). idcirco ecclesiastici viri eos velociter persequentur, et unius bellatoris vocem, sive quinque puguantium (quod ad mentem et ad quinque sensus referre debemus) mille homines et incondita turba fugientium sustinere non poterunt.
(Vers. 17.) < Donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis, ct quasi sguum super collem. > Scribit ct Jeremias quod interfectis gladio et fame his qui in i£gyplum confugerant, pauci remanserint qui reversi sint in Judæam (Jerem. XLVI). Et quomodo si fracta navi et compage illius dissolma, sola arbor quæ malus dicitur, remaneat, et ponatur pro signo in summitate montis, sive in ex- celso colle : sic pro. signo atque vestigio, vix unus et alter resideant, ad Dei potentiam demonstrandam. Et tunc, inquit, scient omnes reliquiæ Juda, qui nunc ingrediuntur terram Ægypti, ut habitent ibi, cum reversi fuerint in ter ram Judaeam, cujus sermo compleatur, meus, an illorum.
(Veis. 18.) f Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri, et ideo exaltabitur parcens vohis, quia Deus judicii Dominus : beati omnes qui exspectant eum. > Grandis clementia Dei, ut eibpctet nostram pœuitentiam, et donec nos a vitiis convertamur, ille potentem contrahat manum, ne ferire cogatur. Ideo autem miseretur et parcit, ut exaltetur illius misericordia, et bonitas Creatoris nota cunctis fiat. Velcertc juxta illud quod in Evangelio lo guitur (Joan. XII, 32) : Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me, 410 idcirco exaltatur in cruce, ut parcat omnibus. Ipse est enim Deus judicii; et beati sunt omnes qui exspectant Dominum exspectantem conversionem suam. Quorum sit autem, et quae ista conversio, sequentia verba monstrabunt.
(Vers. 19.) « Populus euim Sion habitabit in Jerusalem. > Judæi hæc ad Cyri tempora referun, quando de Babylone in Judæam reversus est populus sub Zorobabel et Jesu Pontifice. Nus autem, ut sæpe jam diximus, omnes repromissiones quae eicedunt mediocritatem illius temporis, ad Cbristi referamus adventum, in quo captivus quondam populus passione Domini liberatus, habitavit in Sion et Jerusalem, in apecula videlicet, et vitione pacis, hoc est, in Ecclesia. Porro quod in LXX verbum additur sanctitatis, qui dixerunt : Populus. enim sunctus in Sion habitat [Al. habitabit], sic interpretari possuums, ut dicamus millum habitare ut Stou, nisi eum qui sanctus sit, et audiat dicentem Dominum : Suncti estote, quoniam et ego sanctus sum (Levit. xi, 44).
(Vers. 20.) « Plorans nequaquam plorabis, miserans miserebitur tui : ad vocem clamoris tui, statim ut audierit, respondebit tibi. > Cum reversus fueris in Sion, et habitaveris in Jerusalem, nequaquam plor.ibis, ut ante ploraveras, seu fletus tuus vertetur in gaudium : Deali enim flentes, quia ipsi ridebunt ( Luc. VI, 21). Et postquam clamaveris, et dixeris ad Dominum: Clamavi in toto corde meo, exaudi me, Domine (Psal CXVIII, 145). Et iterum : Clamavi, mtserere mei, et custodiam mandata tua (Psal. LXXXV, 5). Et alibi : Exspectavi in matutino et clamavi (Psal. CXVIII, 147), et tam clara fuerit vox tua, ut coelos penetret : statim tibi Dominus respondebit, et similis eris Moysi, de quo scriptum est : Loquebatur Moyses, et Dominus respondebas ei (Exod. XIX, 19).
(Vers. 21.) « Et dabit vohis Doininus panem arctum, et aquam brevem. > Si ad ,Zorobabel hæc referimus tempora, facilis interpretatio est; quod non fuerit sub eo perfecta lætitia, dicente David : Cum converteret Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati : ut non consolationem plenam atque perfectam, sed similitudinem consolationis acciperent. Sin autem ad Salvatoris adventum, pants arctus et aqua brevis, juxta apostolum Paulum, et hunc eumdeni Isaiam prophetam, eVangelicus sermo praedicitur, qui pro laciniosis Legis observationibus 411 atque mandatis, in URe. verbo recapitulavit omnia : Diliges proximum tuum, sicut teipsum. Consummatum enim et abbreviatum sermonem fecit Dominus super terram ,Galat. v).
(Vers. 22). « Et non faciet avolare a te 1 ultra doctorem tuum, et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et aures luae audieut verbum post tergum monentis : Hæc via, ambulate in ea, neque ad dexteram, neque ad sinistram. > LXX : « Et nequaquam ultra appropinquabuut tihi qui decipiant te, quia oculi tii videbunt eos qui te seduxerunt, et aures tutae audient verba post te decipienlium, qui dixerunt ; Hæc via, ambulemus in ea, sive ad dexterant, sive ad sinistram. » Multum in hoc loco LXX editio Hebraicumque discordant. Primum ergo de Vulgata editione tractabimus, et postea sequemur ordiuem veritatis. Gum intellexerint atque perspexerint cordis oculi veritatem, et eos qui se prius deceperant, tota tuentis ratione cognoverint, et auribus eruditis post tergum decipientium verba perspexerint, semper enim caecam corporis partem decipere festinant, juxta illud quod iu Psalmo legimus : Ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. X,2), qui tantam sibi assumuut auctoritatem, ut seu dextera do- ceant, seu sinistra, id est, sive bona, sive mala, nolint discipulos ratione discutere, sed se præcessores sequi ; Luc hi qui prius decipiebant, nequaquam ultra ad eos valebunt accedere postquam se senserint intellectos. Potro juxta Hebraicum et fa. cilis et vera explanatio est. Gum enim Dominus credentibus dederit panem arctum, et aquam brevem, nequaquam ultra faciet avolare ab eis illum qui ducet hominem scientiam ; aed semper videbunt oculi ejus præceptorem suum, et aures illius verbum post tergum monentis exaudient, atque dicentis ; Hæc via recta est, ambulate in ea, ucque ad dextram, neque ad sinistram, secundum illud quod alibi legitur : Nec ad dexlram, nec ad sinistram declinabimus, via regia gradiemur (Num. xx, 17.) In utraque enin parte quidquid supra modum est, in vitio est. Et de dextris partibus dicitur : Ne aia justus mullum (Eccle. VII, 17.) De sinistris autem quod in hædorum, et in pereuntium parie ponantur, nulla dubitatio est.
(Vers. 23.) « Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui, 412 et vestimentum conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruatae : Egredere, dices ei. > LXX : « Et contaminabis idola dcargeulata,et deaurata : comminues ea et disperges sicut aquam menstruatae, et sicut stercus abjicies ea. > Cum intellexeris veritatem, et decipientes ad te Hou accesserint, sed oculi tui viderint pne- ceptorem tuum, et aures tuæ semper audierint : Hæc via, ambulate in ea, neque ad dextram, neque ad sinistram ; tunc omnes errores et idola, ac similitudines veritatis, quae artifex lingua composuerat in splendore eloqueotiæ. quod interpretatur argentum, et in ratione sapientiae, quod aurum sonat, comminues atque disperges, et ita judicabis immunda, ut menstruatæ mulieris sordidissimo sanguini compares, quod verbis aliis aquam menstruatae Septuaginta transtulerunt.
(Vers. 24.) i Et dabitur pluvia semini tuo ubicunque seminaveris in terra, et panis frugum terræ erit uberrimus et pinguis. i LXX : < Tunc erit piuvia semini terræ tuæ, ct panis frugum terrae tuæ crit abundans et pinguis1.» Scriptum est in Requm vulumine (III Reg. XVIII), quod postquam interfecti sunt ab Elia pseudoprophetae, data sit pluvia terrae Israel : et quod panis Elisaei ei postea Salvatoris nberrimus fuerit atque pinguissimus, et tantam habuerit plenitudinem, ut multa bominum millia ex eo saturata sint (IV Reg. iv; Joan. VI). Ita et in praesenti loco, non prius dabitur pluvia semini spirituali, et panis terræ uberrimus atque pinguissimos, nisi idola deargentata et deaurata fuerint comininuta, et reputata in sterquilinium. Nisi enim vitia recesserint, virtutes non subeunt.
(Vers. 25.) f Pascetur in possessione tua in die illa agnus spatiose. Ei tauri tui et pulli asinorum qui operantur terrain, commistum migma comedent sicut in area [Al. in area ut ] ventilatum est. > LXX : < Et pascentur jumenta tua in die illa locum pinguem et spatiosum. Tauri vestri et boves vestri qui operantur terram, comedent paleas commistas iu hordeo ventilato. > In rerum onmium abundantia, cœlesti pluvia descendente, et illo pane qui de coelo descendit, quem qui comederit, nunquam esuriet, pascentur agni in loco spatiosissimo, qui sequuntur agnum quocunque vadit, et qui semper ad dextram sunt. Tauri autem 413 principes gregis, de quibus legimus : Congregatio taurorum in vaccis populorum (Psal. LXVU, 51) : ct pulli asinorum, quibus sedens Dominus ingressus est Jerusalem (Matth. xxij, qui operantur terram, sic de area comedent, rit fuerit ventilatum, ne quid videlicet in cibo corum mistum sit palearum, de quibus in Jeremia scriptum cst : Quid paleis ad triticum, dicit Dominus (Jerem. XXIII, 28)? et quæ in EvangElio comburuntur igni inexstinguibili (Luc. III). Porro juxta LXX jumenta, quænecdum rationis sapientiaeque sunt plena, et de quibus unum loquitur ad Deum : Sicut jumentum factus sum apud re (Psal LXXII, 23), pascentur in loco pinguissimo ct spatloso, qui non affert spinae et tribulos, sed quasi terra Israel lacte et melledecurrit, cl plenam pascentibus tribuit libertatem. Tauri autem et boves qui ojerantur terram, id est, Apostoli et viri apostolici, de quibus et apostolus Paulus scriptum interpretatur . Non alligabis ot bovi triturami. Et : Nunquid de bobus cura estDeo (1 Cor. it, 9) ? Sed utique de his dicif, qui operantor terram suam, et de quibus idem loquitur, Dei agricultura, Dei ædificatio sumus (I Cor. III, 9). Pater euim agricola est, et Christus vinca (Joan, xv) : comedent paleas mistas cun! hordeo ventilato. Legimus quod Isaac hordeum severit. et quia apud Allophylos erat, centenariam hordei frugem receperit (Gen. xxvi). Et Osee coro et dimidio coro hordei conduxit mulierem adulterant (Osse III). Salvator quoque quinque millia virorum qui adhuc sensibus ' corporis serviebant, et Legem sequebantur Moysi, hordeacris panibus saturaverat (Joan. VI). Oui in alio loco frangens septem Legis panes et in frusta comminuens quatuor millia viros replevit triticeis panibus, qui evangelicum numerum sequebautur (Matth. xv). Istiusmodi populi comedunt et partem palearum; dum in quibaslam sequantur litteram, et tamen per paleas et hordeum paulatim a proficiunt, ut trauseanl ad frumentum.
(Vers. 25.) « Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres. > In hoc loco Judae! multos interfectos et ruentes turres, ad Romani imperii referunt polentiam, de quibus et Apostolus loquitur (II Thess. II, 7) : Tantum qui tenet nune, 414 teneat, donec de medio fiat. Quod scilicet in illo tempore tanta beatitudo sit populi Israel, ut non solum valles atque campestria, sed omnes montes et colles aquis fluentibus irrigentur. Nos autem montes et c colles. cos intelligamus, qui in excelsum virtutibus elevati sunt, qui esuriunt et sitiuut justitiam (Matth. v!, quos Dominus provocat ad bibendum. Qui enim biberit de aquis ejus, non sitiet in æternum (Joun. IV). Unde et in Psalmo legimus : Benedicite Dominum de fontibus Israel (Psal. LXVII, 27). Et in Evangelio dicitur, quod omnis qui biberit de aquis Jesu, flumina aquæ vivae fluent de ventre ejus (Joan. VII). Et ad Deum Sanctus loquitur : Quoniam apud te est fons vitat (Psal. XXXV, 10), de quo purissimum flumen egreditur, super quo rursum Scriptura commemorat: Fluminis impetus tælificat civitatem Dei (Psal. XLV, 4). Et in alio loco : Fluvius Dei repletus est aquis (Psal. LXIV, 10); illc videlicet, qui loquitur per Jeremiam . Me dereliquerunt fontem aquœ vivæ (Jerem. II. 13). Hoc autem tunc fiet, cum interfecti fuerint, slve perierint plurimi : Multi enim vocati, pauci vero electi.(Matth. XX, 16). Et cum ceciderint turres, sive daemonum potestates, sive superbi quique et arrogantes et magni in islo sæculo; dc quihus et in . Psahnis dicitur : Vidi impium elevatum, et exaltatum sicut cedros Libani, et transivi, et ecce non erat, quœsiti eum, et non est invertus locus ejus(Psal. XXXVI, 35, 56). Has turres ædificare cupiehant (Gen. xi), qui moverunt pedes suos de Oriente, quorum linguae in Babylone confusae sunt, et illi, super quos cecidit turris, Siloe (Luc. xm).
( Vers. 26. ) I Et erit lux lunæ, sicut lux solis, et lumen solis erit septuplum sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagæ ejus sanaverit. » LXX : < Et erit lumen lunæ, sicut lumen solis, et lumen solis septuplum, in die quando sanaverit Dominus contritionem populi sui, et dolorem plagae tuae curaverit. > Miror quomodo in prasenti loco verba Hebraica LABANA ( ), et HAMMA ( ) (), quæ Aquila interpretatur albam et calorem per quae lunam solemque significai supra i'em LXX laterem et murum transtulerint in eo loco ubi scriptum est : Et erubescet luna, et sol con(undetur. Pro quo illi interpretati suut, liquefient lateres, ei ruet murus, et nunc idem sequentes Iiebraicum, 415 lunam solemque transtulerint. Unde mihi datur suspicio, non eos errase a principio, scd paula'in. scriptorum vitio depravatos. Neque enim fieri potest, ut qui in huc ioco eadeui verba bene interpretati sunt, in superioribus erraverint. In die ergo interfectionis multorum, cum arrogantes superbique corruerint, et qui posuerunt ill cælum os suuin, didicerint esse se terram, erit lumen lunæ, sieut lumen solis : quando dederit Dominus cœlum novum, et terram novam, et transierit habitus mundi hujus, ut luna et sol laboris et cursus sui præmia consequantur. Etenim exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei prærstolatur : quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriæ filiorum Dei (Rom. vm, 19) : licet ea quidam [Al. quidem ] organa lucis intelligentes, insensibilia esse contendant. Luna ergo solia fulgorem accipiet. Nec mirum hoc de clarissimo sentire clemento, cui principatus noctis est traditus, cum de sanctis qnoque scriptum sit : Fulgebunt just; quasi sol (Matth. xm, 43). Et sol septuplum lumen accipiet : sicut fuit lux septem dierum, quando ab initio creatus est mundus ( q uamquam septem dies, Sep. tuaginta nun transtuleciul ) quando Domiuus alli. gaverit vulnus populi sui, sive sanaverit coutri- tionem populi sui : quando implebitur 416 illud quod scriptum est : Fugiet dolor, et moeror, et gemitus (Isa. XXXV, 10) : quando subintrante pic.. i- tudine gentium, salvus Oct omnis Israel; aut certe quando ultio eorum venerii, quorum sub altari clamantanimæ : Usquequo non ulcisceris sanguinem nostrum de his qui habitant in terra ( Apoc. VI, 10) ? Et hoc considera quod non dixerit, quando sanaverit contritionem populi sui Israel, sive Ja- cub ; scd absolute, populi sui, ut omnes Deo si . gnificet servientes. Quidamlocum isium et onmia quæ in hoc repromisaionum capitulo continentur, a 1 cœlestem referunt Jerusalem, et ad reversionem populi ejus, quando implebitur illud quod scriptum est: Cælum et terra pertransibunt (Matth. xxiv, 55). Alii ad Eliæ tempora, et ipsum dicunt esse, de quo supra scriptum est : Erunt oculi lui videntes praceptorem tuum et aures tuœ audient verbum post tergum monentis : tunc de n ontibus ei collibus, juxta fabulis poetarum, et Saturni anreum .seculum lactis riyos fluere, et de arborum foliis stillare mella purissima. Quae qui recipiunt, mille quoque annorum fabulam et terrenum Salvatoris imperium Judaico errore suscipient, non intelligentes Apocalypsim Joannis in superficie litterae, medullata Ecclesiæ sacramenta contexere.